Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum theologia sit scientia distincta ab aliis scientiis
CIrca primum arguitur quod theologia non sit diuersa scientia ab aliis scientiis, neque ab eis distincta. Primo sic. Illae scientiae non sunt diuersae & distinctae, quae eadem & de eisdem docent, quia vnius inquantum vnum vna est scientia. secundo poste. theologia eadem & de eisdem docet cum aliis scientiis. secundum quod dicit Ambr id est super Luc. Licet scriptura dina munda nae euacuet scientiae disciplinam, tamen si quis quaerat quae illi in suis sermonibus mirabilia putant, in scripturis diuinis inueniet. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Scientiae a quibus licet descendere ab vna in alteram: non sunt penitus distinctae. secundum quod dicit philosophus in. i. poste. Quia non licet descendere a genere in genus. Sed si debeat demonstratio descendere, necesse est genus scilicet subiectum idem es scilicet sim plicitur, vel sic hoc est aliquo modo. Sed ab ista scientia licet descendere ad omnes alias, quia supposita in ista debet supponere & non negare omnis alia, & probata in aliis ista assumit in vsum suum. ergo &c.
⁋ In oppositum est, quoniam illae scientiae sunt distinctae, & diuersae abinuicem, quarum vna potest doceri & disci sine altera & sciri. theologia est huiusmodi respectu aliarum. secundum quod dicit apsus loquens de hac sapientia in conparatione ad scientias mundanas. i. Cori. ii. Sapientiam loquimur inter perfectos. sapientiam non huius sclenti, sed dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum huius seculi GGlo. Philosophorum) nouit. ergo &c.
⁋ Ad habendum generalem notitiam distinctionis scientiarum inter se, & per consequens huius scientiae ab omnibus aliis: dicendum secundum iam dicta. Cum vnius inquantum vnum vna est scientia, econtra vna scientia potest esse diuersa ab alta propter defectum alterius istorum, aut scilicet quia non sunt de eodem, aut quia non eodem modo. Si quia non sunt de eodem, hoc contingit dupliciter. aut quia sunt omnino de diuersis: aut quia partim de eodem, partim de diuersis. Si omnino sunt de diuersis, aut ergo de diuersis nullam omnino connexionem adinuicem habentibus: aut de diuersis aliquam tamen connexionem inter se habentibus. Primo modo scientiae sunt omnino diuersae & disparatae penitus abiuicem distinctae. Sicut diuersae scientiae sunt, Mathematica & moralis, quia sunt de disparatis omnino nullo modo connexis. Est enim moralis scientia de particulari & opeabili ab homine: Mathematica vero est de vniuersali abstracto a supposito & materia, circa quod non cadit motus aut opeatio. Hoc modo distinctionis theologia a nulla alia scientiae distincta est. omnium enim aliarum suba iecta aliquo modo sunt connexa subiecto eius, quia omne ens est ens propter ens primum, vt dicit. ix. propositio de causis. & ipsum regit omnes res: vt dicit propositio. xx. ipsum autem est subiectum theologiae vt infra dicetur. Si autem scientiae abiuicem sunt diuersae, quia sunt de diuersis, aliquo tamen modo connexis, aut ergo habent connexionem in hoc quod vna submistrat alii a se detminata, aut in hoc quod mendicat ab alia detmiata. Primo mo do diuersae scientiae sunt: sed connexae, vsualis, & subministratiua. Et dicitur ars subministratiua, quae agit & praeparat aliquid in alterius artis ministerium: quae ideo dicitur vsualis, quia vtitur ab altera praeparato. Sed subministratiua potest esse vna alteri dupliciter: vt distinguit Philosophus in primo Politicae. Vno modo in praeparando ei materiam circa quam operatur. Alio modo in praeparando ei instrumentum quo opeatur. secundum quod materialiter subministratiua est ars filitiua arti textoriae: & ars aeris malleatiua arti fabrili. Instrumentaliter vero subministratiua est ars pectinis factiua arti textoriae: vt di citur primo politicae, & ars nauifactiua, arti nauali: vt dicitur secundo physicae. & vtroque modo theologia est distincta a qualibet alia scientia. lpsa enim est vsualis, & omnis alia est ei subministratiua, aut instru mentaliter: vt scientiae rationales, quae praeparant ei sicut & aliis modos ratiocinandi, aut materialiter, vt omnes scientiae reales, quae praeparant ei veras sententias tanquam materiam suae determinationis: vt infra videbitur. Si autem scientia vna sit diuersa ab altera, quia de diuerso connexa: tamen in hoc quod vna mendi cat ab alia determinata, hoc modo scientia quae est de simplicioribus & magis certis distincta est & diuersa a scientia quae est de magis compositis, & minus certis, & certificatur per illam quae est de magis certis: sicut se habet arithmetica respectu geometriae: inquantum demonstrationes arithmeticae certiores sunt demonstrationibus geometriae, quanto numeri magis abstracti sunt & simpliciores quam magnitudines. & ideo certificantur demonstrationes geometricae per demonstrationes arithmeticas descendendo de genere in genus, inquantum magnitudines numeri sunt: vt dicitur primo poste. Et hoc modo etiam omnis scientia subalternans distincta est a subalternata: quia omnis subal ternata indiget subalternante: vt infra patebit. Hoc modo theologia ab omnibus aliis scientiis est distincta, connexa tamen eis inquantum certitudine eius omnis alia scientia debet certificari & regulari quodammodo: vt infra dicetur. Si vero scientia vna sit diuersa & distincta ab altera: quia est partim de eodem, partim de diuerso: hoc non est nisi quia subiectum vnius est pars subiecti alterius: vt vna sumat subiectum alterius cum aliqua determinatione: & hoc aut cum determinatione contrahente ipsum essentialiter, aut accidentaliter. Scientiae diuersae primo modo differunt sicut totum & pars: & hoc contingit dupliciter. Aut enim scientia quae est de toto subiecto non habet aliquam propriam considerationem circa ipsum: sed solum habet considerationem in suis partibus quae dicitur scientia totalis: partes autem eius dicuntur scientiae partiales, quemadmodum scientia naturalis de corpore mobili simpliciter nullam habet considerationem nisi in suis partibus, quae sunt scientia phyiae. scientia cae. & mund. & sic de aliis partibus eius. Aut scientia quae est de toto habet aliquam propriam considerationem de communi: praeter considerationes quas aliae de partibus contentis sub illo communi. talis scientia dicitur scientia vniuersa lis, & contentae sub ipsa dicuntur scientiae particulares, quemadmodum metaphysica, quae considerat de ente simpliciter communia principia & proprietates cuiuslibet entis inquantum ens, dicitur scientia vniuer salis respectu cuiuslibet alterius scientiae philosophicae, quia quaelibet illarum sumit aliquam partem entis, cuius, propria principia & proprietates considerat, vt mathematica magnitudinem, arithmetica numerum, & sic de aliis. sicut dicitur. iiii. metaphysicae. Primo modo non se habet ista scientia ad alias, ne quod vt totum, neque vt pars. Non vt totum, quia habet propriissimam considerationem de propriiss mo subiecto & simplicissimo, quod partem nullam habet sub se, neque subiectiuam, neque integralem, de qua posset esse aliqua scientia partialis sub ea. Immo ex consideratione sua circa subiectum sufficit tradere notitiam omnium aliorum, quae ipsi subiecto habent attribui: propter quod etiam ista scientia est summe vna vt dictum est supra. Neque etiam se habet ad alias, vt pars alicuius earum: quia subiectum suum nullius scientiae subiectum commune condiuidit contra alias partes: sicut condiuidit corpus mobile ad situm: quod subiectum est libri cae. & mun. contra omnes partes corporis ad formam, de quibus sunt aliae partes naturalis philosophiae, neque etiam subiectum eius continetur sub subiecto metaphysicae: vt infra dicetur: neque potest dici scientia particularis respectu illius. Immo ista scientia verius debet dici scientia vniuersalis respectu cuiuslibet alterius scientiae, vt in sequenti quaestione dicetur. Si vero sint diuersae & distinctae partim de eodem, partim de diuerso: quia vna sumit subiectum alterius, cum determinatione accidentali: hoc contingit dupliciter: aut enim scientia inferior considerat subiectum ratione ipsius determinationis: aut ratione eius cui additur determinatio. Primo modo adhuc contingit dupliciter. Aut enim illa determinatio nata est causari ab illo determinabili tanquam a principio primo, licet non proprio: aut nullo modo nata est ab ipso causari. Si secundo modo, sic sunt scientiae omnino disparatae non coordinatae, vt scientia vna si consideraret de superficie alba quia animba, & alia si consideraret de superficie simpliciter ratione qua superficies est. Albedo enim non causatur aliquo modo a superficie, ratione qua superficies est res mathematica: sed ratione qua naturalis. Si primo modo, sic sunt scientiae diuersae: sed coordinatae: vt naturalis scientia quae considerat de corpore mobili, & medicina quae considerat de corpore sa- no. cuius prima causa est in corpore mobili simpliciter: secundum quod dicit philosophus in de sensu & senPhysici est de sanitate & aegritudine prima principia inuenire. & ideo vbi desinunt principia naturalis philosophiae, incipiunt principia medicinae. Neutro istorum modorum se habet ista scientia ad alias, neque enim ipsa sumit subiectum alterius, vel altera suum cum determinatione accidentali de qua considerat quia considerat de deo, qui nulli accidit, & cui nullum accidens est: vt infra videbitur. Bene tamen se habent aliae per ordinem ad istam, & eam sequuntur, quia principia prima omnium considerat circa suum subiectum: vt infra dicetur. Si vero scientia inferior considerat de subiecto determinato ratione ipsius determinabilis: tunc ad idem respicit consideratio vtriusque, & in hoc quodam modo vna & eadem scientia sunt: licet vna sit sub altera ratione determinationis additae. & ideo dicuntur alterae, quia vna est subalternata alteri.
⁋ Sequitur secundum membrum principale: quom scientia vna est di uersa ab altera: quia non considerat eodem modo, siue sit de eodem, siue sit de diuersis. Hoc enim contingit dupliciter: aut quia omnino diuerso modo considerat: aut quia partim modo eodem: partim modo diuerso. Si primo modo, sic sunt scientiae omnino diuersae: & hoc dupliciter, quia aut ille modus considerandi diuersus causatur ex natura rei solum, & sunt scientiae diuersae, quia & de diuersis, & modo diuerso: vt sunt diuersae scientiae morales ab aliis. aut quia ille modus considerandi diuersus causatur partim ex natura rei: partim ex ipso considerante, & sunt scientiae diuersae, quia diuerso modo considerant, etsi forte de eodem, vt naturalis & mathematica, quae ambae sunt de corpore & quantitate. Vtroque istorum modorum ista scientiae distincta est & diuersa ab omnibus aliis scientiis, quia etsi de suo subiecto considerat metaphysicus, & de rebus attributis subiecto suo considerant aliae scientiae, hoc tamen est diuersimode: secundum tres modos quibus diuersae scientiae pabert considerare idem, quia aut ad aliud, aut per aliud, aut secundum aliud. Ad aliud. secundum quod geometra considerat angulum rectum Gnomonis vt quaele quid est in se existens ad sciendum solum: carpentarius autem prout valet ad opus: sicut dicitur. i. Ethicorum Per aliud, secundum quod naturalis probat terram esse rotundam per aequalem motum grauis ad centrum. Geometra autem per aequalem distantiam a circunferentia. Secundum aliud, secundum quod mathematicus considerat corpus inquantum est quoddam ens: naturalis vero inquantum mobile est. Omnibus istis modis theologia dicenda est esse diuersa scientia & distincta ab aliis scientiis, praeterquam quod non est de alion omnino quam ipsae sint. quoniam philosophia considerat de toto ente: de non ente autem non potest esse scientia.
⁋ Et ideo oportet quod de eodem sit theologia: de quo aliquo modo considerat philosophia, sed diuersimode. Primo quia ad aliud, quoniam aliae scientiae entia considerant ad cognoscendum eorum quiditates secundum se: & ideo de toto ente & de diuersis partibus entis diuersae sunt scientiae. Theologia vero considerat de entibus de quibus sunt aliae scientiae, non ad cognoscendum eorum quiditates secundum se: sed inquantum aliquo modo habent rationem esse diuini in se, per quod ad eum referuntur, vt infra determinabitur.
⁋ Secundo quia per aliud: quia philosophia considerat vnumquodque ex causis proximis & propriis sibi: ista vero ex causis primis & maxime ex causa prima omnium: secundum quod dicit Augustinus iii. de trinitate. c. v. "Voluntas dei est causa prima & summa omnium. Nihil enim sit quod non de intelligibili aula summi imperatoris aut iubetur, aut permittitur secundum ineffabilem iustitiam". Tamen vt ipse dicit ibidem. c. iii. "licuit vanitati philosophorum etiam causis aliis ea tribuere, sed proximis: cum omnino videre non possent supio rem caeteris omnibus causam". De quo ponit congruum exemplum. c. iiii. dicens. "Constituamus hominem sapientem, cuius anima aeternam veritatem in omnibus actibus suis consulat. Iste si aliquo opere misericordiae aegritudinem contraheret, consultis medicis ab alio diceretur causa morbi esse ficcitas corporis, ab alio alia: vterque tamen de causis proximis & corporalibus pronunciaret. At si causa illius siccitatis quaereretur, inueniretur voluntarius labor, & iam ventum esset ad superiorem causam quae ab anima proficisceretur in corpus quod regit. Sed nec illa prima est. Illa enim proculdubio superior est, cui anima hominis seruiens & iubenti obediens voluntarium laborem susceperat, & sic non ni si voluntas dei causa prima illius aegritudinis verissime reperietur". & iste est proprius modus huius scientiae: scilicet resoluere omnes causas in causam primam simpliciter. Modus autem pro prius philosophiae est reducere omnes. in causam proximam, & non in causam primam nisi mediante causa alia corporali: scilicet motu caelesti. Vnde causa proxima considerata iudicasset medicus Exechiam moriturum. Considerata vero causa prima, scilicet diuini consilii voluntate, iudicasset eum propheta superuicturum. Hanc etsi non vidisset philosophus, negare tamen eam non debuit: quia necessitas rerum naturalium subest dispositioni superiori, & est obsequens ei. Vnde si cursus naturalis processisset, mori debuisset: sed ex causa superiori aliter dispositus superuiuere potuit. Vnde verius suit quia erat victurus quam quod erat moriturus. Victurus enim erat simpliciter moriturus autem non nisi sub conditione, secundum quod necessitas ex consilio causae supioris est necessitas simpliciter: respectu cuius omnis alia necessitas ex causa inferiori est necessitas conditionalis & secundum quid
⁋ Tertio modo ista scientia diuersa est a qualibet alia: quia etsi considerat id quo ana considerattamen secundum aliud. Philosophus enim ex creaturis in dei cognitionem procedit: & primo considerat de creaturis: vltimo de deo. Theologus vero econtra, ex creatore tendit in notitiam creaturae: & primo considerat de deo: vltimo de creatura. Philosophus enim nihil considerat de deo nisi per creaturas. Theologus vero considerat de deo per ea secundum quae est principium creaturarum. Philosophus adhuc considerat de deo solum secundum attributa communia, quibus se manifestat in creaturis. Theologus vero considerat de deo secundum, propria personarum quibus habet co gnosci in se: & in quibus non potest cognosci ex creaturis. Adhuc, philosophus considerat quae cumque considerat, vt percepta & intellecta solo lumine naturalis rationis. Theologus vero considerat singula, vt primo credita lumine fidei, & secundo intellecta lumine vlteriori super lumen naturalis rationis infusum: vt infra patebit. Sic ergo patet quomodo scientiae sunt diuersae: quia omnino considerant modo diuerso. Si vero considerant partim eodem modo, partim diuerso, hoc contingit in scientia subalternante & subalternata: de quo infra videbitur.
⁋ Per haec patet ad obiecta. licet enim vt primo arguitur ista scientia sit de eisdem cum aliis: vt infra videbitur loquendo de subiecto huius scientiae: hoc tamen est diuersimode vt iam dictum est: quod sufficit ad diuersitatem scientiae.
⁋ Ad secundum quod ista scientia non est penitus distincta ab aliis, quia sumit in vsum suum quae sunt aliarum: dicendum quod hoc non arguit quin scientiae possint esse diuersae: sed arguit quod non sint sic distinctae, quin aliquam habeant connexionem adinuicem, sicut habet metaphysica cum aliis scientiis philosophicis, vel scientia subalternans ad subalternatam vel aliquo alio modo. Et verum est quod ista scientia non sic est distincta ab aliis, quin aliquam connexionem habet cum eis: vt patebit loquendo de principalitate huius scientiae super omnes alias.
On this page