Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum quaecumque eius expositio cuilibet indifferenter sit proponenda

CIrca secundum arguitur: quod quaecunque expositio cuilibet indifferenter est proponenda. Primo sic. Expositio quaelibet proponitur propter eruditionem audientis. audiens autem quilibet indiget erudiri per quamlibet expositionem. ergo quaelibet expositio indifferenter proponenda est cuilibet.

⁋ Secundo sic. propter illos qui capere possunt: non est omittenda expositio quam alii capere non possunt: vt dicit Augustinus in princip. super Io Nec propter intelligentes est omittenda expositio quae valet non intelligentibus: vt dicit ser. xxxix. hoc non esset nisi cuilibet quaelibet expositio indifferenter esset proponenda. ergo &c.

⁋ In contrarium est illud quod dicit Augustinus super loperid es. ser. xliiii. Sermo vt non solum credatur verum etiam intelligatur quod dicitur & sciatur, talia percipere non valentibus est onerosus: faciliusque illos premit quam pascit. sed nulli est proponenda expositio qua audiens premitur non pascitur: non ergo quaelibet expositio cui libet est proponenda.

⁋ Dicendum ad hoc: quod est diuersitas expositionum dupliciter: & secundum diuersa genera exponendi quatuor praedeterminata: vel secundum diuersos modos in eodem genere differentes penes grossitatem vel obtusitatem & subtilitatem. Si loquamur de diuersitate expositionum penes exponendi genera: sic quaelibet expositio cuilibet indifferenter proponenda est. si tamen exponendi modus sit capacitati audientis proportionalis. summa enim cautela adhibenda est ne aliqua expositio proponatur: quae capacitati eius cui proponitur non congruit. Vnde loquendo de diuersitate expositionum penes modos exponendi: considerare debet expositor: siue in praedicatione: siue in locutione: an commixti sint capaces & spirituales carnalibus & non capacibus: an sint distincti. Si commixti tunc quaelibet expositio cuilibet proponenda est: quia propter non capaces non est omittenda subtilis ex positio quam alii possunt capere. vt dictum est. secundum Augustinus ser id est super Ion in princi, nec propter capaces omittenda est expositio grossa quam alii capere possunt. vt dicit in ser. xxxiiii. in prin. Sic ergo tunc temperanda est expositio: vt cum grossa expositione quam capiunt carnales, misceantur subtilia quae penetrare faciunt spirituales: vt singulus quisque quod potuerit capere capiat: vt idem sermo propositus lac sit paruulis: & cibus maioribus. secundum quod dictum est supra quod Paulus Cori, non potuit loqui quasi spiritualibus: sed quasi carnalibus: qui tamen sapientiam loquaebatur inter perfectos. Non quia alia & alia proposuit his & illis: sed quia eundem sermonem apprehendebant illi carnaliter: & isti spiritualiter. Vnde subiuxit ex parte illorum pro causa. Nondum enim poteratis intelligere: sed nec nunc quidem potestis Adhuc enim carnales estis, quasi dicat, potuissetis intellexisse spiritualiter sicut & alii: sed restabat in vobis: quia capaces non eratis per habitum habentes sensus exercitatos ad separandum bonum a malo. sicut dicit Apostolus ad Heb. de illis quos perfectos vocat. Si autem seorsum sunt capaces & non capaces, capacibus indifferenter quaelibet grossa expositio & subtilis proponenda est: quia qui capere possunt maius & minus: quia id quod minus est, manuductiuum est ad maius: & quod maius est quod minus est intelligere facit. & quantuncumque capaces sunt vt eis plus competat subtilis expositio rationis quam grossa auctoritatis: ab initio tamen talibus expositio grossa via auctoritatis proponenda est. Secundum quod docet Augustinus ii. Ii. de ordine, dicens: Sequitur vt dicam quomodo studiosi erudiri debeant. Ad discendum autem necessario dupliciter ducimur: auctoritate: atque ratione. Tempore auctoritas: re autem ratio prior est. ltaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini videatur salubrior esse: ratio vero aptior eruditis: tamen quia nullus hominum nisi de imperito peritus fit: nullus autem imperitus nouit qualem se debeat praebere docentibus: & quali vita esse docilis possit: euenit vt omnibus bona magna & occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam. Rationem autem post auctoritantis cunabula firmus & idoneus iam sequitur atque comprehendit. Vnde non restat difficultas nisi quo ad non capaces: an quaelibet expositio indifferenter eis proponenda est. Et est dicendum quod talibus maxime si inexercitati sint in doctrina sacra, subtilis expositio per rationem capacitatem eorum excedentem omnino non est proponenda: quia vt dicit Orig. in Homilis. de Rebecca, Nemo inexercitatus & imperitus sermonem propheticum suscipit. Et Augustinus super Ion ser. xliiii. partis secundae. Inualida & inexercitata mente nisi fidei quodam lacte teneantur: vt inuisibilia quae non vident, & intelligibilia quae nondum intelligunt credant: facile ad vanas & sacrilegas promissiones scientiae seducuntur: quia validus cibus profundae expositionis eis onerosus est: & facilius praemit quam pascit. Et de quantitate animae. Tales homines quorum profecto maxima multitudom est, si ratione velint verum comprehendere, similitudinibus rationum facillime decipiuntur: & in vanas noxiasque opiniones ita labuntur: vt emergi inde & liberari aut nunquam aut difficillime queant. Et Chrysostomus super illud Matth. xxi. Ex ore infantium. Sicut infanti si dederis fragmentum panis: quoniam angustas habet fauces: effocatur magis quam nutriatur: Sic & homini imperfecto in fide: & puero in sensibus, si altiora mysteria sapientiae volueris dicere angustam habenti fidem & sensum, magis scandalizabitur quam aedificetur. His ergo vtilissimum est auctoritati credendo vitam ducere. Et ideo dicit Augustinus de vera rei. Amagnis & spiritualibus viris ecclesiae video cautissime prouideri nequid agant quod nondum esse temporis vt cum populo agatur intelligunt: alimenta lactea populis instanter infundunt: validioribus autem cibis cum sapientibus paucis vescuntur: carnalibus vero & animalibus nonnulla obtegunt: sed nulla mentiuntur. Pessime ergo faciunt qui laicis & mulieribus proponunt & exponunt sacrae scripturae occulta & secreta mysteria: quia & ipsi nil inde fructificant: immo magis magisque laeduntur: & mille eis pericula inde contingunt. Hinc dicit Chrysostomus super illud Matth. vii. Nolite sanctum dare canibus. Audiant qui impudenter omnibus ac temere copulantur, despicabilia illa quae sunt reuerenda facientes. Nam & mysteria clausis ianuis idcirco celebramus: & eos qui nondum initiati sunt adesse prohibemus: non quia infirmitatem aliquam mysteriorum deprehendimus: sed quia ad perceptionem eorum illi adhuc quos arcemus infirmi sunt. Propter quod etiam ipse Christus multa ad ludaeos in parabola disserebat: quoniam videntes non videbant. Propterea iussit & Paulus scire nos quemadmodum debeat vnicuique responderi. Et ideo in figuram huius, discipuli. Matth. xiiii. confractum panem turbis proponebant. Sed minutias reliquiarum. xii. cophinos tulerunt. Per panes illos secundum Gl. sacra scriptura intelligitur: per fractionem vero grossa expositio quam populares capere possunt: per reliquias, subtiles expositiones quas doctores debent ab illis auferre: & sibi reseruare. Secundum quod ibi dicit Gl. Secretiora quae a rudibus capi nequeunt: non sunt negligenter habenda: sed a. xii. apostolis, vt per. xii. cophinos: & ab eorum successoribus diligenter inqnirenda. Eis enim subtilis expositio magis est proficua. secundum quod dicit Chrys osto. vt supra Matth. xxi. Viro perfecto si dederis lac: fauces eius delectat: mentem autem eius non confortat. Si autem panem manducet: non tantum fauces delectat quantum praestat ei virtutem. Sic viro perfecto & maturo sensibus si vber sapientiae exposueris: ratione delectatur vt aedificetur in fide. Vnde etiam & capacibus non singulariter aeque profunda expositio est proponenda: sed singulis secundum capacitatem suam. secundum quod dicit Augustinus in epistola ad Consentium. Si iam fidelis rationem poscat vt quod credit intelligat, capacitas eius intuenda est: vt secundum rationem redditam sumat fidei suae quantam potest intelligentiam, maiorem si plus capit, minorem si minus: vt sic continue per gradus prudens expositor suppleat quae fidei eorum defuerunt: Sicut promisit apsts facere Thessal. postquam capaciores facti erant: prius grossiori expositione suscepta quando non sufficiebant capere profundiorem: vt conpetenter eis tunc dicere potuisset. Adhuc multa habeo vobis dicere quae non potestis portare modo. sicut dixit Christus apostolis, quod exponens Augustinus super Ion ser. xliiii. dicit. Illa ipsa quae docuerat si vellet eis sic apeire vt in illo conspiciuntur ab angelis, hoc infirmitas humana in qua adhuc erant ferre non posset. Spiritualis autem homo quilibet potest alterum hominem docere quod nouit: si proficiendo capaciorem faciat spiritus sanctus, quamquam etiam & inter ipsos spirituales sunt vtique aliis alii capaciores: vt quidam illorum ad illa peruenerit: quae non licet homini loqui. Vnde bonam doctrinam generalem de modo docendi & exponendi sacram scripturam dat Aug. lii iii quies super euangelia: dicens. Boni autem catholici sunt: qui & fidem integram sequuntur & bonos mores. quod autem ad doctrinam fidei pertinet, ita quaerunt si quid quaerendum habent, vt absit concertatio periculosa, vel ei cum quo quaeritur vel eis qui discentes audiunt. lta autem docent si quid docendum habent: vt vsitata & confirmata securissime & confidentissime & leuissime vt possunt infinuent. Inusitata vero etiam si veritati manifestatione liquidissima perceperint, quaerendi potius quam praecipiendi aut affirmandi modo propter audientis infirmitatem. Si enim tantum habet pondus aliquod verum vt vires discentis excedat: suspendendum est vt extendat crescentem: non imponendum vt obterat paruulum: aliquando autem & occultandum est: sed cum spe hortatoria: vt non faciat despeatio frigidiores: sed desiderium capaciores. Inde est illud eiusdem domini. Multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo. Vnde & consimilem modum debet homo obseruare studio sacrae scripturae per se insistendo. secundum Augustinus ii. de doctrina christiana dicentem. Erit diuinarum scripturarum solertissimus indagator qui prius totas legerit notasque habuerit: etsi nondum intelligentia, iam tamen lectione. Deinde illa quae in eis aperte posita sunt, diligentius inuestiganda sunt. Tum vero facta quadam familiaritate cum ipsa ligua diuinarum scripturarum, in ea quae obscuriora sunt aperienda & discutienda pergendum est: vt ad obscuriores lectiones illustrandas de maioribus sumantur exempla: & quaedam certarum sententiarum testimonia dubitationem incertis auferant.

⁋ Ad primum in oppositum, quod audiens quilibet indiget erudiri per quamlibet expositionem: Dicendum quod verum est quo ad singula genera expositionum. quo ad modos autem expositionum: etiam licet indigeret instructione profunda & subtili: proponi tamen non debet nisi competens capacitati suae: quia alias esset ei inutilis & perniciosa, vt dictum est. & modo exponendi sibi congruo bene potest instrui secundum quodlibet genus sacrae scripturae: quantum sufficit ad salutem.

⁋ Ad secundum quod propter rudes non est expositio subtilis omittenda nec econtrario: Dicendum quod verum est cum mixti sunt. tunc tamen expositio sic temperanda est, vt quilibet inueniat, quod secundum modum suum capere possit, sicut dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2