Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca secundum arguitur quod modus tradendi hanc scientiam debeat esse argumentatiuus siue doctrinalis siue ratiocinatius siue inquisitiuus, quod idem est, Primo sic. certior scientia certiori modo debet tradi: quia certitudo in modo tradendi certo consistit. haec scientia certissima est scientiarum, vt habitum est supra: ergo &c. Sed certissimus modus tradendi scientiam est modus inquisitiuus siue argumentatiuus: cum vt dicit Au lgust. ii. soi. non melius veritas inuestigari possit quam interrogando & respondendo: quae maxime fiunt in modo inquisitiuo. ergo &c.
⁋ Secundo sic. scientiae summe necessariae vt sciatur conpetit modus tradendi quo maxime scientia acquiritur: scientia ista maxime necessaria est vt sciatur: quia est scientia salutis. Modus maxime faciens scire inquisitiuus & ratiocinatiuus est: quia secundum Augustinus de vera relgion quod scimus debetur rationi. ergo &c.
⁋ Oppositum arguitur. scientia illa quae est de eis quae excedunt hominis rationem, si debet ab homine comprehendi debet tradi illo modo quo talia ab homine magis possibile est apprehendi. Sed modus quo magis possibilia sunt apprehendi non est modus inquisitiuus: quia inquisitio non procedit nisi ex illis quae supponuntur vt nota rationi: per quae inuestigat ignota: qualia non supponit ista scientia cum sit de illis quae rationem excedunt. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum vt patebit inferius scientia ista sit principaliter de eis quae facultatem naturalis rationis excedunt: & hoc propter eius debilitatem & illarum rerum elongationem: Manifestum est quod inquisitio naturalis rationis de se, ad inquisitionem siue inuestigationem illarum non posset sufficere: & idcirco modus tradendi hanc scientiam non potest esse inquisitiuus secundum discursum naturalis rationis purae. Sed quia oportet secundum determinata superius quod notitiam eius accipiat homo a sciente aliquo superiori qui eam nouit, cuius actionem non sufficit ab initio perfecte recipere ad eius notitiam perfectam percipiendam: immo necesse est vt eam primo imperfecte percipiat: & illius notitiae imperfectae manuductione idoneus fiat vt aliquando eius notitiam perfectam attingat: igitur cum perfecta notitia huius scientiae & eorum quae tractantur in ea nata est sic acqui. scilicet modo doctrinali inquisitiuo: manifestum est quod ista scientia ab initio ab illo sciente superiori modo inquisitiuo tradi non debuit. Quia etsi sic ab illo eius auctore tradi potuit: Non enim ratio omnium quae in hac scientia docuit, ei defuit: homo tamen propter cuius eruditionem tra- denda erat, huiusmodi rationem capere idoneus non fuit. secundum quod dicit Augustinus de moribus ecclesiae. Caligantes hominum mentes perspicuitati synceritatique rationis aspectum idoneum intendere nequeunt. Quamquam etsi ad capiendum rationem eorum quae in hac scientia tractantur idoneus fuisset: expedientius tamen fuit vt non ratione tradita: sed miraculorum operatione ostensa fidem ei adhiberet, quamquam aliqui fidem ei non adhibent: quia rationem non habent. vnde Augustinus ad Consentium. Sunt quaedam quae cum audierimus non accommodamus fidem: & ratione nobis reddita vera esse cognoscimus quae credere non valemus: & vniuersa dei mirabilia ideo ab infidelibus non creduntur: quia eorum ratio non videtur. Et reuera sunt de quibus ratio reddi non potest: non tamen non est. Quid enim est in rerum natura quod irrationabiliter fecerit deus: Sed quorundam mirabilium operum eius expedit occultam esse rationem: ne apud animos fastidio lamguidos eiusdem rationis cognitione vilescant. Sunt enim multi qui plus tenentur admiratione rerum quam cognitione causarum vbi mirabilia mira esse desistunt. Vnde opus est eos ad inuisibilium fidem visibilibus mirabilibus excitari, vt puritate purgati eo parueniant vbi familiaritate veritatis mirari desistant. Quare cum modus tradendi & acquirendi rei alicuius notitiam non sit nisi duplex, vnus via rationis quae mentem illuminat vt ea quae quaeruntur intelligantur: & vnus via auctoritatis quae assensum rationis flagitat vt ea quae proponuntur credantur. secundum quod dicit Augustinus de vera reis. Medicina animae in auctoritatem rationemque distribuitur: auctoritas fidem fiagitat & rationi praeparat viam: ratio ad intellectum cognitionem perducit. Primus modus inquisitiuus est ex notis ignotorum notitiam inuestigans. Secundus vero modus authenticus est: fidem eorum quae ignota sunt exponens. Et vt dictum est modus tradendi hanc scientiam non potest esse doctrinalis inquisitiuus procedens sermone regulari & connexo. Necesse est igitur quod sit authenticus sententiatiuus procedens sermone simplici & absoluto. Ex prima enim traditione sua non est ordinata haec scientia vt intellectum demonstret eorum quae tractat: sed solummodo vt homo eis fidem exhibeat: & ideo proprie dicitur scientia fidei. Et etiam ideo solet dici quod proprius modus scientiae huius narratiuus est: quia per totum quasi sententias & conclusiones credendas proponit, vt quod in principio creauit deus cae. & ter. & quod tunc terra erat imanis & va. & caetera huiusmodi. Et ideo philosophis quid vt dicit Augustinus nihil volebant credere nisi quod ratione potuerunt agnoscere, fidem scientiae huic exhibere noluerunt: sed simplicitatem eius respuebant. Quid seipsum testatur fecisse ante suam conuersionem, cum dicit. iii. con fes. Animum meum institui intendere in scripturas sanctas: vt viderem quales essent. & ecce video rem non conspectam superbis neque nudatam pueris: sed incessu humilem, successu excelsam: & velatam mysteriis: sed visa est mihi indigna quam Tullianae dignitati compararem. Tumor enim meus refugiebat modum eius.
⁋ Ad primum in oppositum, quod scientia ista certissima est: quare debet habere modum certissimum: Dicendum secundum quod determinatum est supra, quod etsi scientia ista sit certissimahoc est ex parte rei scitae, non autem ex parte hominis scientis eam, nisi quantum ad securitatem & firmitatem adhaerentiae veritati quam tractat prius quam credibile in ipsa factum sit intelligibile. Nunc ergo cum icitur quod scientia certissima debet habere certissimum modum: Dicendum quod verum est iuxta genus suae certitudinis: & hoc in proposito maxime non ex parte rei scitae: sed ex parte scientis. Modus enim sciendi magis sequitur conditionem scientis quam rei scitae. Cum ergo certitudo securitatis & adhaerentiae in hac scientia sit ex auctoritate primae veritatis, vt dictum est supra, certissimus modus respondens certitudini adhaerentiae est modus tradendi hanc scientiam modo authentico non inquisitiuo: quia modus inquisitius causat certitudinem euidentiae. quae licet eorum quae traduntur in hac scientia, maior potest esse in multis: quam eorum quae traduntur in aliis scientiis. hoc tamen non potest attingere quantum est ex parte discentis, vt dictum est, ex prima huius scientiae traditione: sed ex speciali diuina illustratione vel ex eius rationabili expositione. Vnde Augustinus docens qualiter & ad quid per homines administratae sunt sacrae scripturae, loquens de eis sub metaphora montium, dicit sic. Ex montibus venit vobis auxilium vt ista audiretis: sed nondum potestis intelligere &c. vt supra. Vnde & praeter rationem iam dictam propter eandem rationem qua primi doctores huius scientiae simplices esse debebant non illustrati rationibus humanae sapientiae, vt in eis magis illucesceret diuina auctoritas, eadem ratione omnino debet ista scientia tradi modo simplici sine rationum connexione, vt non humana industria: sed diuina auctoritate intelligatur edita. secundum quod dicit Augustinus xviii. de ciui. dei. Quia ea quae sunt huius scientiae diuinis vocibus populo sunt commendata, non argumentationum coniectationibus inculcata: vt non hominis ingenium: sed dei eloquium contemnere formidaret qui illas cognosceret. Et super illud. i. Petri. ii. Non voluntate humana allata est aliquando prophetia. dicit Glos. Attendite prophetico sermoni. Nam a deo est. Quod potest probari per hoc quod prophetia non est talibus verbis & tali modo locutionis scripta quali vtuntur homines seculares in locutio ne sua: & quali seculares scripturae sunt compositae.
⁋ Ad secundum: quod scientia ista est summe necessaria vt sciatur: dicendum quod duplex est necessitas sciendi hanc scientiam. Vna principalis ad cognoscendum credenda. Alia secundaria ad cognita & credita defendendum. Prima necessitate necessaria est vt sciatur scilicet necessitate sine qua non est salis scilicet ad fide tenendum ea quae tractat: propter quod primo tradita est. Est autem necessaria secunda necessitate ad opitulandum piis & ad defendendam fidem contra impios, ad intelligendum. scilicet per ratio nem illa quae per ipsam traduntur. sed ad hoc non est prima eius traditio facta per primos doctores sed ad hoc est eius expositio facta per doctores sequentes, qui idcirco debuerunt scientia seculari esse praediti, vt supra determinatum est.
On this page