Quaestio 9
Quaestio 9
CIrca nonum, quod actus emanationum notionales generandi & spirandi sunt quadam intelligere & velle, siue quidam actus intelligendi atque volendi, arguitur Prio sic. vnius potentiae non est nisi vna per se operatio: quia secundum Philosophum potentiae distinguuntur per actus. sed generare & spirare sunt operationes intellectus & voluntatis: quae sunt potentiae quaedam dei secundum modum supra de terminatum: & sunt singulae & vnicae in deo: quia in vno non potest esse nisi vna potentia vnius rationis. & istarum potentiarum operationes proprie sunt intelligere x & velle. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Augustinus dicit, xv. de triniitate. cap, xv. Si potest esse in animo aliqua scien tia sempiterna, & sempiterna non potest esse eiusdem scientiae cognitio, & verbum verum nostrum intimum nisi nostra cognitione non dicamus, solus deus intelligitur habere verbum sempiternum. Vult ergo quod verbum nostrum cognitione dicimus. Est ergo dicere in nobis cognitio quaedam, cogitare autem est intelligere quoddam, ergo &c. Ergo & consimiliter dicere dei, quamquam non sit cogitare quoddam, vt dicit cap. xvii. tamen respondet ei cogitare in nobis, erit ergo dicere intelligere quoddam. & sicut est de dicere ex parte intellectus quod est quoddam intelligere, eadem ratione spirare ex parte voluntatis est quoddam velle. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quia si actus emanationum notionales generandi & spirandi essent quaedam intelligere & velle: tunc in deo non esset alia potentia qua pater generat & spirat, ab illa qua intelligit & vult: & essent actus generandi & spirandi essentiales communes tribus, sicut & potentia intelligendi. consequens falsum est, ergo &c.
⁋ Vt videamus differentiam actuum notionalium generandi ex vna parte & essentialium intelligendi atque volendi ex alia: oportet videre quomodo isti actus habent formari in intellectu & voluntate: & primo ex parte intellectus, & deinde per similia eorum quae videmus in intellectu, ex parte voluntatis: quia clariora nobis sunt quae experimur ex parte intellectus, quam ex parte voluntatis: & ordo quidam est eorum quae sunt in intellectu, ad ea quae sunt in voluntate, secundum praedetermitata, & amplius infra determinanda. Et quia vt dicit Ric. in creata natura legimus quae de natura increata sentire debemus: adhuc primo illorum actuum formationem inspiciamus in intellectu nostro, vt haec nobis scala fiat ad conspiciendum illam in intellectu diuino, & informationem intellectus nostri conside remus inchoando in simili ab informatione visionis sensibilis in oculo corporis, tamquam ab informatione sensus nobis notissimi, iuxta processum Augustinus ab. xi. de Tri. & deinceps. In informatione autem visionis corpora lis in oculo, primum principium est species corporis visibilis: a qua secundum Augu. xi. de Tri. cap. ii. species siue forma imprimitur sensui, quae visio vocatur: a qua etiam specie corporis subtracta, manet corporis similitudo in me moria sensibili: ad quam intrinsecus conuertitur acies imaginationis, vt exinde formetur intrinsecus, sicut ex corpore sensibili obiecto sensus extrinsecus formabatur. Et vt dicit ca. vii. illam speciem quae in memoria est, quasi parentem dicimus eius quae sit in phantasia cogitantis. Sed neque illa vera parens est: quare neque ista vera proles est: sed vnde interiora atque veriora exercitatius veriusque videantur, & hoc in ipsa mente intellectuali in cognoscendo seipsam. Quae, secundum determinationem Augus. per totum. x. de Trini. & vt replicat li. xiiii. cap. iiii. in fine, semetipsam noscit, & hoc non aliunde accipiendo speciem qua in noscendo informatur, quia nihil tam nouit mens quam quid sibi praesto est, nec menti quicquam magis praesto est quam ipsa sibi. Vnde (vt dicit cap. v. Smens infantis se noscere credenda est, sed cogitare se non potest: tanquam ipsa sibi sit memoria sui vt formetur cogitantis obtutus, & gignat in intellectu suam cognitionem, quia (vt dicit cap. vii. ibi verbum esse sine cognitione non potest. Cogita mus enim omne quod dicimus, quando eis quae memoriae praesto fuerant, sed non cogitabantur, cognitio nostra formatur. Et vt dicit libro, xv. cap. xi. Gignitur de scientia quae manet in animo, ea scientia qua intus dicitur. Et vt dicit cap. xiiii. verbum hoc veritas est: quoniam quocquod est in ea scientia de qua est genitum, etiam in ipso est simile in aenigmate illi verbo dei quod deus est, quando & sic de nostra nascitur, quemadmodum de scientia patris & illud natum est. Qualitercunque autem veritas se habeat de hoc quod vult Augustini quod mens nostra semper seipsam cognoscit, in hoc tamen proculdubio veritas consistit, quod in omni nostra cognitione intellectuali circa rem de qua natum est formari verbum: primo est aliqua simplex scientia siue notitia in intellectu creata non opere intellectus, quia respectu talis notitiae intellectus crea tus solum passiuus est, sed de re intelligibili obiecta agente in intellectum suam speciem quae est notitia quaedam de ipsa quae manet in memoria, & ab illa simplici notitia siue scientia existente in memoria intellectu sic informato replicante se supra se vt est intellectus simpliciter, & mouente seipsum seipso sic informato vt quodam intelligibili obiecto gignitur notitia siue scientia cogitatiua, quae est verbum in intelligentia. Dico autem secundum Augustinus xiiii. de Trini. ca. vii. intelligentiam qua intelligimus cogitantes, & hoc (vt dicit ibidem) illo verbo interiore, quod (vt dicit ca, xv. maxime intelligere dicimus. Ex quo animaduertendum est quod duplex est actus intelligendi in intellectu. Vnus simplicis intelligentiae de re intel ligibli vt secundum se est obiecta ante verbi formationem, sed per ipsius rei obiectae actionem formatus ex quo manet simplex notitia in memoria, & alter cogitatiuus post verbi formationem formatus de re intelligibili vt est obiecta in ipso verbo. Cuius verbi formatio media est inter vtrumque actum intelligendi: quia vnus omnino praecedit ipsius verbi formationem in nobis: alter vero sequitur. Et sic actus dicendi quo formatur ipsum verbum, medius est inter vtrumque actum intelligendi. Cum enim vt dicit cap, xv. quiddam mentis nostrae hac atque illac volubili cogitatione iactamus, & a nobis nunc hoc nunc illud, sicut inuen tum fuerit vel occurrerit cogitatur, tunc fit verbum verum: qud scilicet illud quod dixi volubili cogitatione iactari ad id quid scimus peruenit, atque inde formatur, eius omnimodam similitudinem capiens. Formatur autem de eo quod scimus intelligentia simplici, tanquam de memoria. Cum enim noster intellectus per diuersas differentias sub genere discurrit inuestigando de re scita simplici notitia quod quid est eius: quam inuestigationem appellat volubilem cogitationem: inuestigatione eius completa habita vltima differentia quod appellat Augustinus paruenire ad id quid scimus: tunc primo interiora rei scitae deteguntur: vt per hoc tunc primo dicamur oculo intuitus paertingere siue paruenire ad ipsum scibile in vere ipsum sciendo: quod cum attigimus statim scibile vt scitum est actualiter & simplici notitia existens in memoria, generat de se quasi subito collectis omnibus differentiis cum genere, quod quid est, quod in ipsa intelligentia est quaedam notitia distinctiua & discretiua seu declaratiua, quam verbum appellamus: in quo res ipsa existens vt explicata per partes, mouet ipsam intelligentiam vt intelligat cogitando, non cogitatione volubili qualis erat ante verbi formationem: sed stabili qua res perfecte cognoscitur & scitur. Quia notitia secunda quae est in verbo, non solum scit & intelligit rem: sed sic scit & intelligit eam vt sciat se scire & intelligere eam intellectu intelligendi secundo reflexo super actum intelligendi siue sciendi primum. Et sic actus qui est dicere siue generare, non est idem quod intelligere siue primum siue secundum: quia dicere est vera actio procedens a memoria fiue a notitia simplici existente in ipsa, siue de re obiecta vt est in memoria. & sic est actio siue operatio quaedam intellectus informati simplici notitia, qua in seipso format notitiam declaratiuam simillimam illi simplici notitiae. Intelligere autem est passio in intelligentia a re intelligibili in se vt ex se est confusum quid, vel in suo quod quid est vt est distincta per partes in notitia simplici. Hoc ergo applicando ad propositum dicimus quod deus pater actu suo intelligendi simplicis notitiae cognoscit suam essentiam: quae quidem notitia est in ipso tanquam in memoria, de qua naturaliter formatur in eius intelligentia notitia declaratiua & manifestatiua eius quod iam est cognitum notitia simplici quae verbum dicitur. dicente Ricar. vi. de trinitate cap. xii. Proferentis verbum sensus & sapientiae ipsius solet esse indicatiuum. Recte ergo dicitur verbum, per quod patris qui sons sapientiae est, notitia manifestatur: quia verbum nascitur de corde suo, & ipso propalatur proferentis intentio. In patre est omnis veritatis conceptio: in verbo omnis veritatis prolatio. Et ca. xiii. Deifilius verbum dicitur, eo quod ipse paternam claritatem loquitur: & qualis vel quanta sit per ipsum manifestatur. Sic autem in deo de notitia simplici formatur notitia manifestatiua non per discursum sicut in nobis: sed simul & ab aeterno cum ipsa notitia essentiali simplici. In quo differt formatio verbi nostri a formatione verbi diuini. Vt enim dicit Augustinus, xv. de trinitate capitu. xvi. dicitur dei verbum vt dei cognitio non dicatur: ne aliquid quasi volubile credatur in deo quod recipiat formam vt verbum sit. Cognitio quippe nostra perueniens ad id quod scimus, atque inde formata, verbum nostrum verum est. & ideo verbum dei sine cognitione debet intelligi: vt forma simplex intelligatur, non aliquid habens formabile quod esse posset informe. & hoc subsistens in eo in quo formatur, non ei inhaerens, sicut contingit in verbo nostro: in quo tamen intelligit is a quo formatur: quemadmodum & nos in verbo formato a nobis.
⁋ Dicimus ergo ad quaestionem descendendo, quod emanatio actus notionalis dicendi verbum siue generandi filium (quod idem est) non est aliquis actus intelligendi: sed est in nobis medius inter duos actus intelligendi: quorum vnus est perfectus & completus, alius vero imperfectus & incompletus, differentes secundum rem. In deo vero inter duos actus intelligendi patri essentiales, differentes sola ratione: quorum vterque aeque completus est, quia vnus & idem est secundum rem differens sola ratione: quia scilicet vnus declaratiuus & manifestatius est, & hoc notitia qua si cogitatiua eius quod per alium cognitum est quasi simplici notitia. Vnde verum est quod actus dicendi siue generandi in deo, est actus intellectus, non sub ratione qua est intellectus purus siue intelligentia quasi nuda: sub ista enim ratione verbum in ipso non concipitur per actum dicendi: sed est actus intellectus sub ratione qua est memoria, continens in se notitiam simplicem, & in ea obiectum quo elicit actum dicendi verbum, vt dictum est. Et sic dicere non est aliquod intelligere, quod consistit in simplici speculatione sed est potius producere quoddam, quod consistit in speculabilis explicatione. secundum quod amplius in sequenti quaestione declarabitur. Et sicut hoc dictum est de dicere siue generare ex parte intellectus respectu actus intelligendi, consimiliter intelligatur quo ad aliqua de spirare ex parte voluntatis respectu actus volendi, licet in multis sit dissimile. secundum quod haec omnia ex parte voluntatis inferius habent declarari loquendo de proprietate spirationis actiuae in patre. Et secundum hoc concedendum est argumentum inductum pro ista parte.
⁋ Ad argumentum vero primum inductum pro parte opposita quod non est operatio siue actio intellectus & voluntatis nisi velle & intelligere &c. Dicedum quod intellectus in deo dupliciter potest considerari vno modo vt est intellectus sub ratione intellectus: alio modo vt est natura, & sub ratione menoriae. secundum iam dictum modum Primo modo eius operatio non est nisi intelligere: et consistit in speculatione, atque perficitur modo passionis: qua scilicet ab obiecto intelligibili quasi informatur notitia illius. Secundo autem modo eius operatio consistit in productione. Intellectus enim existens in actu intelligendi simplicis notitiae, iam perfectus & foecundus est ad producendum verbum: non vt intellectus est & in patiendo: sed vt natura pro ducens & in agendo. Et similiter est de voluntate & eius duplici actu: praeter hoc quod voluntas in actu simplici volendi actiua est, mouendo se actu volendi in obiectum: cum tamen intellectus pure passiuus sit in actione intelligendi simplici recipiendo modum ab obiecto, vt dictum est.
⁋ Ad secundum: quod verbum dicimus cognitione: Dicendum quod hoc non dicit quia cognitio sit actus quo principiatiue verbum producitur: sed quia sine cognitione actuali quasi praeuia non producitur: secundum quod sequens quaestio declarabit. Irca Decimum arguitur: quod emanationes actuum notionalium dicendi siue generandi & spirandi non fundentur in actibus essentialibus intelligendi & volendi quasi praesupponentes illos, Primo sic. actus essentiales intelligendi & volendi communes sunt patri & filio & spiritui sancto, quid producuntur per ipsos actus notionales generandi & spirandi. Personae autem agentes actus quoscumque secundum rationem intelligendi praecedunt actus: & productae per actus sequuntur ipsos. actus ergo notionales generare & spirare secundum rationem personas filii & spiritus sancti per ipsos productas praecedunt: & personae eaedem praecedunt actus essentiales: quare & actus notionales similiter praecedunt actus essentiales & ita non fundantur in illis. aliter enim personae filii & spiritus sancti essent & agerent anquam producerentur: & prae cederent seipsas, & essent ratio suae productionis: quae omnia falsa sunt. ergo &c.
⁋ Secundo sic. in intellectu est ratio qua est intellectus, & ratio qua est natura: & similiter est in voluntate: & secundum hoc alia & alia opeatio conpetit eis, videlicet opeatio essentialis intelligendi & volendi secundum quod est intellectus, & voluntas: & opeatio notionalis generandi & spirandi secundum quod sunt natura, vt iam dictum est in quaestione praecedente. sed secundum rationem intelligendi prior est in eo ratio qua est natura, quam qua est intellectus aut voluntas: quia secundum quod intellectus & voluntas sunt potentiae in natura: & ita quasi determinantes naturaliter rationem naturae. ergo prior est secundum rationem intelligendi opeatio procedens ab eis vt sunt natura, quam vt sunt intellectus aut voluntas: & sic idem quod prius.
⁋ In contrarium est. quoniam secundum rationem essentialia praecedunt notionalia, vt saepius declaratum est supra.
⁋ Dicendum quod persona patris ex se non ab alio sicut nec habet esse ab alio, in se habet omnia essentialia. Propter quod a Dionysius. sontana deitas: & ab Augustinus principium totius diuinitatis dicitur. Per hoc autem quod existit in actu secundum actus essentiales intelligendi & volendi, est in perfecta foecum ditate ad primos actus alicuius productiuos: cuiusmodi sunt actus notionales productiui personarum infra diuinam essentiam. Et cum necessario ordo quidam sit secundum supra determinata actuum essentialium inter se: & similiter actuum notionalium: quia actio intelligendi quodammodo praeuia est ad actum volendi, & actio dicendi ad actionem spirandi: Ideo pater per hoc quod est quasi primo in actu existens secundum actum intelligendi, ratione suae primitatis quasi primo est in perfecta foecunditate ad primum actum notionalem qui est generare seu dicere: qui procedit a patre sic existente in actu per actum intelligendi essentialem. & secundum hoc actus notionalis generandi seu dicendi fundari dicitur in actu essentiali intelligendi & ordine quodam rationis quasi praesupponit ipsum. Et sicut hoc ita se habet de actu generandi & intelligendi respectu patris & intellectus paterni: similiter se habet de actu spirandi & volendi respectu patris & filii & voluntatis vtriusque.
⁋ Ad primum in oppositum: quod actus essentiales communes sunt tribus prsonis: Dicendum quod verum est: ordine tamen quodam rationis: licet simul aeternitate & similiter ordine quodam rationis per actus notionales producuntur filius & spiritus sanctus: & ab ipsis suunt actus essentiales. Actus eim essentiales intelligendi & volendi dupliciter possunt considerari. Vno modo simpliciter & absolute. Alio modo vt diuersis personis conveniunt sub diuersis proprietatibus. Primo modo omnia essentialia secundum formam & rationem qua sunt essentialia, ordinem quendam rationis secundum supra deteriata habent ad personalia: quia personalia in essentialibus fundantur. Secundo autem modo essentialia ordine quodam rationis diuersis personis conveniunt: inquantum patri conveniunt quasi primo, quia ex se: & filio secundo, quia a patre: & spiritui sancto tertio, quia ab vtrisque, licet simul in aeternitate. Et secundum hoc aspiciendo ad diuersas personas diuersum ordinem rationis habent actus essentiales intelligendi & volendi, ad notionales generandi & spirandi. Intelligere enim & velle vt patris sunt, quasi praeuia sunt ad generare & spirare: vt autem sunt filii. secundum rationem intelligendi quasi praecedit actus notionalis generandi actus essentiales intelligendi & volendi: qui tamen vt communiter sunt patris & filii, praeuii sunt secundum rationem respectu actus pirandi: & actus spirandi quasi praeuius respectu actuum essentialium intelligendi & volendi: vt sunt spiritus sancti. Et sic ad declarationem quaestionis & dissolutionem rationis dicendum est quod actus notionales generandi & spirandi non fundantur in actibus essentialibus intelligendi & volendi, vt simpliciter considerantur: sed solum secundum quod habent esse in determinata persona. Actus enim generandi non fundatur super actum intelligendi nisi vt specialiter patris est: quia in ipso non radicatur foecunditas generatiua nisi secundum quod habet esse sub proprietate primitatis pris: similiter neque actus spirandi super actum volendi nisi vt est communiter patris & filii: quia in ipso non radicatur foecunditas spiratiua, nisi secundum quod habet esse sub communi ratione principii, quam habent pater & filius respectu spiritus sancti. Vnde super actum intelligendi, vt filii est aut spiritus sancti, nullo modo fundatur actus generandi: neque super actum volendi, vt est spiritus sancti, actus spirandi. Aliter enim sequaerentur inconvenientia conclusa in argumento, vt patet inspicienti.
⁋ Ad secundum: o ratio quae intellectus vel voluntas est natura, prior est quam sit ratio qua est intellectus vel voluntas &c. Dicendum quod cum secundum superius deteriata, intellectus & voluntas sunt in deo quasi quaedam potentiae: Potenti autem comperatur ad duo, & ad subiectum in quo radicatur, & ad actum qui per ipsam elicitur: intellectus ergo & voluntas in deo possunt considerari in comparatione ad quasi subiectum, vel ad actum. Si primo modo, sic intellectus & voluntas in deo sunt quaedam naturae: quia potentiae dei naturales fundatae naturaliter in eius essentia diui na: quae est natura in eo quod est res quaedam naturalis. Et loquendo de ista naturalitate, verum est quod prior est ratio qua intellectus est natura quim qua est intellectus: & similiter quae voluntas est natura, quam qua est voluntas: quia in essendo tali mod scilicet natura, conveniunt, ratione scilicet vnitatis quam habent in subiecto. Sed de isto modo naturae nihil ad propositum: quia secundum istum modum naturae non sunt principia elicitiua aliquorum actuum quia nec ad actus omnino comparantur, vt dictum est. Si vero considerentur secundo mod scilicet secundum compari ad act sic adhuc alia est ratio in eis qua sunt intellectus & voluntas, alia vero qua sunt natura. secundum quod dupliciter ad duplicem actum comparantur: Ad vnum, vt sunt intellectus & voluntas: ad alium vero vt sunt na tura. Est enim in deo huiusmodi potentiarum duplex actus. Vnus quid proprie dicitur opeatio: quo perficiuntur in se ipsis absolute. Alter qui proprie dicitur actio: quo perficiuntur in comparatione ad alium. Actus quibus intellectu & voluntas perficitur primo modo, sunt actus essentiales, intelligere. scilicet & velle. Actus vero secundo modo, sunt actus generandi & spirandi. Primi actus conveniunt intellectui & voluntati secundum rationem qua sunt intellectus & voluntas. Secundi vero conveniunt eisdem secundum rationem qua sunt natura: hoc est principiactiua naturaliter actus productiuos personarum elicentia. Intellectus enim vt intellectus, perficitur absolute in cognoscendo verum: & voluntas vt voluntas perficitur absolute in volendo bonum: sed intellectus vt natura, perficitur in dicendo verbum: voluntas vero vt natura, perficitur in spirando amorem mutuum. Et sic in comparatio ne ad alium tam ex parte intellectus quam ex parte voluntatis patet differentia horum actuum ex parte intellect in exemplo corporali: & per idem intelligatur ex parte voluntatis a simili. Sigillum enim habens in se figuram, si intellectualis naturae esset, ratione qua intellectus esset, perficeretur specificando in se figurationem suam: & in hoc sisteret. Inquantum autem natura est, similem figuram seipso materiae imprimeret, et si possibile esset in eadem materia in qua sigura sua est. Per hunc modum quodammodo intellectus diuinus perficitur ctu intelligendi seipsum & suam essentiam: & hoc quasi ab ipsa essentia cognita, quae sub ratione obiecti cognoscibilis in intellectu suam notitiam agit. Intellectus autem diuinus vt specialiter est in patre perfectus per talem actum intelligendi suam essentiam quem ipsa esse operatur in ipso intellectu suo vt est quasi in potentia ad notitiam essentialem. secundum rationem intelligendi, foecundus est naturali foecunditate ad producendum de seipso sibi similem ad quem est quasi in potentia, per hoc quod est in actu sub illa notitia essentiali. Intellectus enim vt est quaedam notitia essentialis secundum actum, est natura & principium actiuum quo pater de intellectu eodem vt est intel ectus purus, & tantum intellectus, & de principio passiuo format notitiam quae est verbum: quid secundum rem est eade notitia cum illa de qua foratur, differens solum ab illa inquantum processerit ab ea vt manifestatiua & declaratiua illius, vt saepe dictum est. Et per omnem eundem modum intelligere debemus verbum in nobis formari. Cognitum enim primo simplicem notitiam suam imprimit nio intellectui, repraesentando se illi vt pure passiuo: & sub ratione qua est intellectus. Intellectus autem sic perfectus simplici notitia per obiectum cognitum quod in se continet expressiue factus est foecundus & principium actiuum vt natura, in seipsum vt est intellectus tantum: & principium passiuum ad formandum in se declaratiuam notitiam de notitia simplici. vt secundum hoc quando dicitur verbum formari per intellectum: & quod intellectus sit in formatione verbi alicuius: hoc intelligitur de intellectu actu informato simplici notitia. Per hoc enim est principium & natura: & necessario prior est ratio eius qua est intellectus & passius, quam quae sic est natura & actiuus. Et ideo ordine rationis prius habet esse vt est intel ectus quam vt est natura: & fundatur actus notionalis quem agit vt est natura, super actum essentialem quem patitur vt intellectus. Et sicut haec exposita sunt ex parte intellectus in actu dicendi & formatione verbi sic intelligantur ex parte voluntatis in actu spirandi & productione amoris spirati: praeter hoc quod intellectus passius est respectu actus intelligendi quid convenit ei vt est intellectus: actius vero respectu actus dicendi qui convenit ei vt est natura. Voluntas vero respectu vtriusque actus & volendi & spirandi, actiua est. ii sic & actus dicendi & actus spirandi sint actus & emanationes naturales, & modo naturae. Est tamen in hoc aliqua differentia in procedendo modo naturae ex parte actus dicendi & spirandi: quia vtraque processio est secundum naturae operationem, & modo naturae. Est tamen vnus eorum principalior altero: quia actus dicendi procedit secundum principaliorem modum procedendi modo naturae, secundum Ric. vi. de trinitate. ca. ii. viii. &. ix. Vt ideo actus dicendi & spirandi dicantur necessarii in deo non solum necessitate immutabilitatis qua in possibile est eum aliter se habere: Tali enim necessitate insunt deo quaecumque ei insunt: sicut sunt essentia lia siue notionalia aut personalia: Sed etiam necessitate naturalitatis, qua impossibile est deum per principium quod est natura in ipso, huiusmodi actus non elicere: & per idem principium eisdem actibus de sua substantia manens in ea non producere: vt secundum hoc huiusmodi actus procedunt secundum naturae operationem: quia a principio quod est natura eliciuntur: & modo naturae: quia modo necessitatis naturalis. Quomodo autem actio dicendi est secundum principaliorem modum naturae, & modo intellectus siue intellectualis operationis: actio autem spirandi non secundum principaliorem modum naturae, & modo voluntatis siue voluntariae operationis, infra declarabitur.
On this page