Quaestio 6
Quaestio 6
CIrca sextum & vltimum arguitur, quod dictio exceptiua praeter, praeterquam, & nisi, non potest excipere aliquid eorum quae sunt in diuinis, ab alio: Primo sic. Dictio exceptiua non est exceptiua nisi partis a toto, & hoc vel partis subiectiuae a to- G to vniuersali, vt cum dicitur, omnis homo currit praeter Sortem: vel partis integralis a toto: vt totus Petrus est albus praeter pedem: vel econuerso totius a parte: vt Petrus non est albus nisi pede. Sed in diuinis non potest esse pars vniuersalis, quia in illis non est numerus diuisione, nec natus esse: nec ratio vniuersalis: neque potest esse pars integralis, quia in illis non est numerus collectione: & per hoc nec ratio integri. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Exceptio non est nisi eius quod continetur sub aliquo toto in quantitate, quod est terminus continens plures partes subiectiuas vel integrales cum signo vniuersali distributiuo, puta omnis homo, vel omne ens, vel totus homo. sed sub tali toto per distributionem huius signi totus, non cadit deus, vel aliquid eorum quae sunt in diuinis: quia singula quae sunt in deo, sunt idipsum: & non est totum nisi distributiuum integri, in quo necessario est aliud & aliud, nec similiter sub tali toto per distributionem huius signi omnis, continetur deus, nec aliquid eorum quae in ipso sunt: quia in tali toto in quantitate distributiuum per hoc signum omnis non est nisi commune distribuibile: quale nullum est in deo: quia in deo (vt prius dictum est) non est commune vniuersalitate sed conmunione, quod non est distribuibile: quale nullum est in deo: quia non bene dicitur, omnis deus: licet deitas sit communis communione.
⁋ Tertio sic. Exceptum & illud a quo facta est exceptio debent esse distincta semper, quare etiam quanto aliqua magis sunt inter se distincta, tanto magis vnum illorum natum est ab altero excipi. si ergo non in illis quae maiorem distinctionem habent inter se, nec in illis quae habent minorem. sed maiorem habent distinctionem Deus & creatura, & ea quae sunt in deo ab illis quae sunt in creaturis, quam illa quae sunt in deo inter se. sed in deo & in creaturis non potest cadere exceptio, vt creatura sit exceptum, & creator sit id a quo habet esse exceptio. ergo &c. Vltimae assumptionis probatio est, quod exceptum & illud a quo sit exceptio, debent contine- ri vt partes sub eodem toto in quantitate, contentae in vno toto distributo per hoc signum omnis, vel per hoc signum totus: sub quali non possunt contineri deus & creatura. Non sub distributo hoc signo totus, quia non nisi constituto ex pluribus: ex deo autem & creatura nihil potest constitui. Ne quod sub distributo hoc signo omnis, quia omnis non est distributiuum nisi vnius in plura: quorum singulum est de numero omnium aliorum, vt patet dicendo: omne animal, vbi animal non distribuitur nisi pro illis quorum quodlibet est de numero omnium aliorum. sed deus non est omnino de numero omnium: quia de filio dicitur Ioan. i. Omnia per ipsum facta sunt. ipse autem non est factus: & sic ipse non est de numero omnium. Eadem ratione nec pater, nec spiritus sanctus. Vnde & communiter dicitur pro tota trinitate. Ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia. vbi dicit Glos. Ecce tri& nitas personarum hic ostenditur. ergo &c.
⁋ Quarto communiter & quo ad exclusionem & exceptionem sic. Quae sic se habent quod vno nominato necesse est alterum intelligi, vnum illorum non potest excludi ab altero nec excipi ab altero siue ab alio, puta si nominato Petro, dicendo, Petrus est homo, necesse sit intelligere Paulum, neuter ipsorum posset excludi ab altero respectu cuiuslibet praedicati aut subiecti, dicendo solus Petrus: vt sequatur, non ergo Paulus: aut econverso, nec vnum eorum excludi aut etiam excipi ab aliquo respectu cuiusque praedicati aut subiecti, quin alterum simul excipiatur ab eodem: vt dicendo: Solus homo iniustus currit: ergo Petrus non currit, quindo etiam sequatur, ergo Paulus non currit: vel dicendo: omnis homo currit praeter Petrum: quin etiam sequatur, praeter Paulum: puta si homine nominato intelligatur rationale, non potest rationale excludi ab homine, vt sequatur, solus homo, non ergo rationale: neque homo excipi, quin simul ab eodem & respectu eiusdem excipiatur & rationale: vt non dicatur, omne animal praeter hominem, excipiendo hominem, quin etiam simul excipiatur rationale. Sed sic se habent inter se personae diuinae, quod scilicet vna nominata intelligitur alia secundum Augustinus iiii. de trinita. cap. ix. Vbi exponens illud Ioan. xiiii. Haec est autem vita aeterna, vt cognoscant te solum deum verum, & quem misisti lesum Christum: dicit. Est ordo verborum, vt te & quem misisti Iesum Christum, cognoscant solum verum deum. Cur ergo tacuit de spiritu sancto: Et respondet alia interrogatione subdens continuo. "An quoniam consequens est vbicumque nominatur vnum, tanta pace vni adhaereas, vt per hanc vtrumque vnum sit, iam intelligatur & pax quamuis non commemoretur": q. d. sic. Et intelligit per vnum vni patrem & filium: per pacem autem spiritum sanctum. Vnde super dicto verbo dicit Glossa. Ordo, vt cognoscant te, & quem misisti lesum Christum, cum spiritu sancto, qui est amborum esse, solum & verum deum. Et si sic se habent inter se personae: multo fortius & quae libet alia quae in diuinis minus distinguuntur. ergo &c.
⁋ In contrarium est, quod vbicunque aliquid vni soli de numero plurium conuenit per exceptionem, vere dici potest quod nulli illorum omnium conuenit praeterquam illi vni, vel nisi vni. sed in diuinis aliquid soli vni personae conuenit inter personas diuinas: puta filio quod sit verbum vel imagos ergo &c. Hinc etiam excipiendo dicit Ioan. Damasce. de tribus personis diuinis lib. i. cap. xi. Secundum omnia sunt vnum, pater & filius & spiritus sanctus, praeter ingenerationem, generationem, & processionem. ergo &c.
⁋ Dico quod dictiones exclusiuae & exceptiuae eandem vim & idem officium habent & circa subiectum & circa praedicatum. Sicut enim hoc quod est reduplicatio, quam importat ly inquantum, vel in eo quod, est determinatio praedicati denotans modum inhaerentiae ipsius in subiecto scilicet per se: sic exclusio & exceptio quam important l tantum, solus, praeter, praeterquam, & nisi, est determinatio praedicati vel subiecti indifferenter denotando modum quo praedicatum inhaeret subiecto, & quo subiectum subiicitur praedicato, scilicet praecise: licet diuersimode dictiones exclusiuae & exceptiuae. Quoniam exclusiuae praecisionem ipsam circa praedicatum aut subiectum ponunt, remouendo siue praecidendo consortium a subiecto respectu praedicati, & a praedicato respectu subiecti: secundum modum determinatum in praecedenti quaestione. Dictiones vero exceptiuae praecisionem illam ponunt ipsam exprimendo. Vnde omnis propositio exclusiua resoluitur in exceptiuam & omnis exceptiua reducitur in exclusiuam. Et non sunt inuentae exceptiones nisi propter expositionem exclusionum: nec distinctiones exceptiuae, nisi propter expositionem officii exclusiuarum. Et cum tam exclusiua quam exceptiua propositio vim habeat duarum propositionum, scilicet vnius affirmatiuae & vnius negatiuae: & etiam propositio exclusiua habeat duo, scilicet vnum inclusum per primam propositionem, quod est illud a quo excluditur, & aliud exclusum per secundam: Et similiter exceptiua duo habeat, vnum scilicet suppositum, quod est illud quod econtrario est, & illud quod excipitur per primam: ista duo & duo sibiinuicem respondent ex parte exclusiuae & exceptiuae vniformiter quo ad hoc quod id quod includit exclusiua semper supponit exceptiua ipsi respondens & eadem propositione. Sed propositio continens exclusum semper formatur in propositionem exce ptiuam, puta dicendo, non nisi homo currit, sensus est, homo currit, & nihil aliud ab homine currit: & continet ly homo inclusum respectu praedicati: & l aliud ab homine exclusum respectu praedicati, scilicet a consortio hominis in commutando praedicatum. & de illa, nihil aliud ab homine currit, formatur talis exceptiua, nihil currit praeter hominem: quae supponit hominem currere, & excipit a consortio in cursu cum homine omne aliud, dicendo, nihil aliud ab homine currit: & sic de caeteris suo modo: siue ex parte subiecti, siue ex parte praedicati fiant exceptio & exclusio. Quare cum de eis dem re & officio siue in dictionibus, siue in orationibus semper idem sit iudicium, cum secundum determinata in quaestione praecedenti, dictiones exclusiuae in diuinis possunt excipere vnum ab alio in praedicato respectu subiecti, & econuerso: similiter & dictiones exceptiuae possunt excipere vnum ab alio in praedicato respectu subiecti, dicendo, nullus est pater in diuinis nisi generans, omnis in diuinis spirat, praeterquam spiritus sanctus, aut praeter spiritum sanctum. Et secundum quod diuersimode vera vel falsa est exclusiua masculine vel foeminine aut neutraliter exposita quo ad propositionem continentem exclusum: similiter est diuersimode vera vel falsa continens illud a quo excipitur, pro ut haec patere possunt conferenti se ad superius determinata. Propter quam identitatem & correspondentiam officiorum dictionum exceptiuarum & exclusiuarum, & difficultatem ex illis contingentem in diuinis praedicationibus, quidam omnino omiserunt perscrutari quicquam de dictionibus exceptiuis in diuinis. Et secundum hoc concedenda est vltima ratio pro ista parte adducta.
⁋ Ad primum in contrarium, quod dictio exceptiua non excipit nisi partem a toto vel vniuersali vel integrali: Dico quod verum est. Et quod assumitur, quod in diuinis non potest esse pars nec vniuersalis nec integralis: dico quod de integrali loquendo verum est stricte sumendo integrale. Totum enim integrale stricte loquendo non est nisi continens plura absoluta collectione numerata in eodem composito ex illis, secundum quod corpus hominis est totum integrale ad caput & caetera membra illius, quae dicuntur collectione numerata, sicut quum vno nomine simul & semel dici mus plures vnitates, vel duo aut plura vna, vt homines. & haec quidem numeratio ex distributis partibus constat. Totum autem integrale, loquendo de integro, est continens plura de absoluto & relato, quasi collectione quadam numerata in illo vt in qua constituto, non de composito de illis aut ex aliquibus illorum: secundum quod pater est quid totum ad essentiam & proprietatem, inquantum essentia est in illo quo est, & quo est aliquid: proprietas vero quo ad aliquid est, & non tantum vnica, sed plures, scilicet innascibilitas, paternitas, & spiratio actiua. Propter quod quodlibet illorum bene a patre excipi potest respectu alicuius subiecti in propositione, tanquam pars integralis a toto integrali: pro ut iam inferius amplius declarabitur, licet non vt a toto vere vniuersali aut integrali, sicut est in solis creaturis, prout procedit obiectio, & bene. Loquendo enim de vniuersali proprie, verum est quod in diuinis non potest esse pars vniuersalis. Vniuersale vero improprie loquendo de vniuersali, est commune secundum rem, & est forma pluribus communis communitate vnius rei singularis existentis in illis, & tota in quolibet illorum, sub diuersis tamen rationibus quibus distinguuntur abinuicem, vel saltem quomodo distinguuntur personae diuinae rationibus notionalibus proprietatum personalium: vel secundum rationem tantum, quomodo distinguuntur inter se omnia essentialia existentia communiter in tribus personis. Quorum vnum & primum est: cuius ratio etiam absolutissima, essentia, & quae cadit non descensu per determinationem aut per significationem suam, sed significatione, scilicet per virtutis immensitatem, quae in singulis eorum quae in diuinis abinuicem distinguuntur, siue secundum rem, siue secundum rationem essentialiter praedicatur vt significata in illis omnibus sub rationibus distinctis eorundem: & vt a qua nominatur quodlibet illorum & dicitur ens simpliciter. Pater enim essentia deitatis est ens, & filius eadem est ens, & similiter spiritus sanctus. Simili ter quodlibet aliorum essentialium, puta deitas, bonitas, veritas, & sicde singulis, quae a suis propriis vel dicuntur esse ad aliquid, puta personae rationibus suarum proprietatum relatiuarum, vel dicuntur esse aliquid, puta deitas, bonitas, & caetera essentialia. a quibus etiam quibus insunt & de quibus praedicantur non dicuntur esse simpliciter, sed esse aliquid, vt patet ex supra determinatis. De tali vniuersali loquendo bene verum est quod in diuinis non est pars vniversalitatis, quia deitas siue essentia deitatis partes non habet: sed est tota significata in singulis diuinis personis & attributis. Loquendo de vniversali proprie: illo modo est vniversale quo secundum rem significatam diuersatur in partibus suis subiectis: & sumitur dupliciter: vno modo stricte, alio modo large. Stricte non est nisi forma pluribus communis, non con munitate vnius rei singularis existentis in illis, & quae est tota in quolibet illorum: sed comn tate rei vnius secundum rationem tantum, abstractae ab illis per intellectum, & in quodlib consideratione intellectus descendens vt in subiectiuas partes eius per determinationem a secundum quod genus est totum vniuersale ad species in quas descendit, determ rias differentias, aut per eius significationem: secundum quod species specialissima est totum vni uersale ad indiuidua in quae descendit sua significatione facta per agens, siue etiam per mati siue absque materia. Et sic totum vniuersale continet plura diuisione numerata, sed non ni si vnitate. Large autem sumendo vniuersale in diuinis, vniuersale est ens dictum ab essenti tis, quod est commune praedicabile in diuinis, quorum quodlibet a sua propria ra simpliciter, sed ens aliquid: & descendit ens in illa vt in contenta sua quasi partes subiectiuas: & ho descensu non per determinationis additionem ad modum quo descendit in species, alnis, ad modum quo species creaturae per significationem descendit in indiuidua: sed per rei simplicitatem, per aliam & aliam ipsius rationem. Quae res simplex propter virtutis immensitat quae sunt dignitatis simpliciter sub illorum diuersis rationibus, puta deitas, bonitas, paternitas, pater, & caetera omnia quae sunt in diuinis, & quae aliquid dignitatis simpliciter nominant in creatu ris, & secundum hoc nomen suum translata sunt a creaturis ad diuina. Et quia essentia diuina sic est omnia illa, propterea ens dictum ab huiusmodi essentia continet illa quasi partes subiectiuas sub se: & respectu illorum est quasi totum vniuersale. Propter quod bene quodlibet illorum ab illo excipi potest in propositione respectu subiecti & praedicati, tanquam pars subiecta a toto vniuersali, pro ut iam amplius declarabitur.
⁋ Ad secundum, quod exceptio non est nisi eius quod continetur sub ali uo toto in quantitate: Dico quod verum est secundum aliquem modum, prout scilicet continetur sub toto vniuersali, vel sub toto integrali, iuxta modum iam supra expositum. Quod autem assumitur, quod sub toto in quantitate per signum distributiuum totius integralis, cuiusmodi est hoc signum totus, non continetur deus, nec aliquid eorum quae sunt in diuinis, patet ex iam dictis quod falsum est: quia dicendo totus pater, aliqua quae sunt in diuinis, cadunt sub ista distributione aliquo modo vt sub distributione totius in quantitate, & totius integralis: non obstante quod omnia quae sunt in deo, sunt idipsum re absoluta. bene tamen distinguuntur sicut absolutum & proprietas relatiua: immo etiam sicut diuersimode proprietates relatiuae: propter quam distinctionem siue diuersitatem respectu alicuius praedicati potest excipi a toto, vt est contentiuum aliorum, dicendo totus pater est ad aliud praeterquam substantia sua. Substantia enim patris inquantum substantia, non est ad aliud, sed proprietates eius sunt ad aliud, vt quo pater ipse est ad aliud: ipse vero pater est ad aliud vt qui est ad aliud.
⁋ Quod autem arguitur, quod non continetur deus aut aliquid eorum quae in eo sunt sub toto in quantitate per signum totius integri: Similiter dicendum est quod falsum est: quia dicendo iuxta iam supra dicta, omne ens diuinum, omnia diuina cadunt sub ista distributione quoquo modo vt sub distributione totius in quantitate totius vniuersalis, quia cadunt quoquo modo sub ratione vniuersalis: sicut patet ex dictis ibidem.
⁋ Quia arguitur specialiter contra hoc, quod nec deus nec aliquid eorum quae sunt in diuinis, possunt cadere sub distributione totius in quantitate, quantitate vniuersalis quam importat hoc signum omne: quia nec deus nec aliquid eorum quae sunt in diuinis est commune distribuibile, quia non est in illis nisi commune communione in vniuersalitate, & commune communione non est distribuibile: quia non bene dicitur omnis deus, cum tamen deitas sit commune communione: Dico quod licet in diuinis nihil significatum nominaliter & per modum habitus, sit distribuibile, quia inquantum huiusmodi non est commune nisi communione: aliquid tamen significatum per modum actus verbaliter aut participialiter inquantum huiusmodi bene est distribuibile, quia inquantum huiusmodi bene est commune vniuersalitate quoquo modo, scilicet large, quali modo (vt visum est iam supra) significatur quicquid est in diuinis hoc nomine ens. Propter quod licet non bene dicatur, omnis deus, vt dicit argumentum: bene tamen dicitur omne ens diuinum.
⁋ Ad tertium, quod deus non potest aliquo modo excipi a creatura, nec econverso, ergo nec aliquid existentium in deo ab alio, quia illa minus differunt: Dico quod aliquid ab alio posse excipi, huius causa non est plurium differentia: nisi sit contentorum in aliquo vno integro vel vniuersali, quia in illa distribuitur. Licet ergo plus differunt deus & creatura: quia tamen,- vt dicit argumentum, non possunt conuenire in vno habente rationem integralis, sicut possunt plura existentia in diuinis in vnitate personae, vnum istorum bene potest excipi ab alio exceptione a toto integrali, licet non deus a creatura, nec econuerso. Quomodo autem rationem integri habeat persona in continendo absolutum & relationem, iam tactum est supra: quod differt ab integro in creaturis, quia semper continet plura absoluta. Exceptione autem a toto in quantitate vniuersali bene creatura excipitur, & etiam deus.
⁋ Ad illud autem quod arguitur contra hoc, quod hoc signum non est nisi distributiuum vnius in plura: quorum singulum est de numero aliorum: & sic de numero omnium illorum: Deus autem non est de numero omnium: Dico secundum quod iam inchoatum est in solutione duarum rationum praecedentium, praecipue primae, quod vniuersa le cuius signum distributiuum est ly omne, accipitur vno modo stricte, quod non est commune secundum rem, sed secundum rationem tantum: quod descendit in suas partes vere subiectiuas. Et hoc dupliciter, vel significatione, vel determinatione, secundum iam dicta. Si primo modo vniuersalis hoc signum omne est distributiuum tantummodo, tunc de numero omnium siue eorum quae cadunt sub distributione huius signi omne, non sunt nisi ea, quae continentur sub singulis speciebus specialissimis, singulis distributionibus factis circa vniuersalia, quae sunt species specialissimae sub quibus contenta habent veram & perfectam vniuocationem in omnino vniformiter & aequa liter participando formam speciei, dicendo, omnis homo, omnis asinus, omnis albedo, omnis nigredo, & sic de caeteris. Et sic verum est quod deus non est de numero omnium, quia non continetur communiter cum creaturis sub aliqua specie specialissima, sicut nec illa quae continentur sub specie afini, sunt de numero eorum quae continentur sub specie hominis. Si secundo modo vniuersalis hoc signum omne est distributiuum, tunc subdistinguendum est: licet iam supra non sit distinctum: quia aut descendit in suas partes subiectiuas determinatione rei, aut sola vocis determinatione per rem. Si primo istorum duorum modorum hoc signum omne est distributiuum tantummodo, tunc de numero omnium, siue de numero eorum quae cadunt sub distributione huius signi omne, non sunt nisi ea quae continentur sub iisdem generibus generalissimis, singulis dis tributionibus factis circa vniuersalia, quae sunt genera generalissima: dicendo, omnis substantia, omnis quantitas, omnis qualitas, & sic de caeteris. Sub quibus contenta non habent veram & perfectam vniuocationem in omnino vniformiter & aequaliter participando formam generis. dicente Philosopho. vii. physico. quod aequiuocationes latent in genere: & hoc tam in quolibet subalterno quam in generalissimo: & hoc propter eandem causam, quia scilicet secundum quod idem dicit in decimo metaphysicae, semper in diuisione generis dignius & nobilius est alterum extremum contrarietatis, scilicet alterum differentium diuidentium genus, puta rationale quam irrationale: & animatum quam inani matum, & spirituale quam materiale: & incorporeum quam corporeum. Semper autem dignius & nobilius participat formam generis species quae participat illam nobiliori differentia, quam illa quae participat eam differentia minus nobili. Et hoc modo etiam verum est quod deus non est de numero omnium: quia non continetur sub aliquo genere, sicut nec illa quae continentur sub vno genere sunt de numero omnium quae continentur sub alio: puta quae continentur sub aliquo genere actionis, non sunt de numero omnium quae continentur sub geunere substantiae. Quod autem descendit in partes quasi subiectiuas determinatione vocis per rem significatam, duplex est. Quoddam quod non determinatur nisi ex adiuncto expresso, cuiusmodi est aequiuocum casu. de quo dicit Boethius, quod aequiuocationes determinantur per adiuncta, vt canis addendo latrabilis. & tale non habet aliquam rationem vniuersalis, quod possit vnica distributione distribui per hoc signum omne in communia quae sub ipso continentur tanquam partes subiectiuae: de quo nihil ad praesens. Aliud vero est quod descendit in partes quasi sibi subiectiuas determinatione vocis per rem significatam, ex natura ipsius rei significatae absque aliquo adiuncto expresso, cuiusmodi est commune analogum: quod pro tanto habet rationem vniuersalis quod possit vnica distributione distribui per hoc signum omne, in omnia sua significata quasi in supposita, sicut potest vniuersale verum in sua vere supposita. Quod quidem non continet sua significata aeque principalia, neutrum scilicet per rationem aliquam, sicut continet aequiuocum casu: propter quod nullam habet rationem vniuersalis: nec aliquid participat de ratione vniuoca: & ideo non descendit in illa vt in partes subiectiuas, sicut descendit species specialissimased continet sua significata secundum prius & posterius, & sic descendit in illa: quia vnum significat primo & per se, quasi illi soli nomen conueniret. & reuera participalitate & antonomatice loquendo illi soli conuenit. alterum vero significat secundario, & per primum: ex eo videlicet quod illud secundum in essentia sua est quasi quaedam effigies & imago illius primi. ldeo enim ipsum primum mutuat nomen suum secundo: & hoc praecipue inquantum ipsum secundum est ens absolute: sumendo est primo adiacens, non autem inquantum est ens aliquid, su- mendo est secundo adiacens: & hoc quia esse dicitur vnumquodque tam creatum quam increatum, ab essentia primi principii. Sed ab illa primo & principaliter dicitur ens id quod increatum est, quia illa non solum est quo est ens increatum, sed etiam totum quod est in fine simplicitatis existens non compositum ex aliis, neque compositum alteri, neque habens alterum compositum sibi, sicut habet omnis alia essentia. Secundario autem ab illa eadem essentia dicitur esse ens id quod creatum est, quia illa non est quod est ens creatum, sed solummodo quo est simpliciter: quia creatura est essentia ex hoc quod effigies dei est, eo ipso absolute est: ipsa diuina essentia autem propria sui generis solum aliquid est. In quo est accipere secundum partes essentiae quod est secundum rationem sui generis, & quo est aliquid secundum illam: puta in homine animalitas est quod est simpliciter: rationalitas aliquid in specie est. Vnde aliud est quo homo est aliquid secundum speciem, & quod est secundum genus, & quo est absolute vt effigies diuinae essentiae est. Et sic ab eo quo deus dicitur esse simpliciter, creatura dicitur esse absolute: sed deus quadam denominatione intrinseca, creatura vero quadam denominatione extrinseca: sicut dicit commentator Boethii super illud, Diuersitas est esse & quod est, vt habitum est supra, quaestione secunda huius articuli ante finem. Quae denominatio non dicitur extrinseca quia non est ab essentia propria generi creaturae, vt ipsa aliquid est, vt ea aliquid habet esse aliquid: sed solum quia non est ab illa nisi vt est quaedam effigies dei & participatio eius. Per quod quidem vnum quid sunt esse creata & increata, & esse creati & increati: sed differt in hoc, quod increatum est per essentiam suam, quia ab eo solo est quod est secundum id quod est: creatura autem non est ab eo quod est secundum id quod est, sed solummodo est ab illo secundum quod effigies dei est. Et quia secundum hunc modum inquantum creatura est effigies increati, est quoquo modo ipsum increatum, & esse suum similiter esse illius: & quo ad hoc ens vniuoce significat illa duo: inquantum autem ipsum creatum deficit a veritate increati, omnino est aliud ab illo: & quo ad hoc aequiuoce significat illa duo.
⁋ Et per hunc modum analogia media est inter simpliciter vniuocationem & aequiuocationem puram. Et hoc modo ens simpliciter tanquam vniuersale quoddam descendit in ens creatum & increatum. Nihil enim reale commune significat creato & increato, non tamen est pure aequiuocum, sed partim vniuocum & partim aequiuocum. Et quo ad hoc quod habet rationem vniuoci potest distribuere simul pro creato & increato, dicendo, omne ens est: licet non sit vere nisi deus. Et ideo vltimo ab ista vniuersali quae simul comprehendit deum & creaturam, dicendo ens est deus, bene excipiendo, nullum ens est vere nisi solus, excipiendo a remotione ab esse vere omne ens vniuersaliter ipsum ens increatum, secundum quod per eundem modum aut conformem, accidens non dicitur ens nisi ab essentia subiecti. Vt ideo Philosophus intelligatur dicere quod accidens non est ens nisi quia est entis. Et etiam vt ideo sub vna distributione simul cadant substantia & accidens, dicendo omne ens est creatum, & per exceptionem dicitur, nullum ens est vere nisi substantia. Et sic sicut propter analogiam esse, quae est inter substantiam & accidens, ens partim vniuoce continet ambo, & cadunt simul sub vna distributione, a qua quodlibet illorum potest excipi, vnum ab affirmatiua dicendo, omne ens vere est praeter accidens: & econuerso alterum a negatiua dicendo, nullum ens vere est praeter substantiam: Sic propter analogiam esse quae est inter deum ex vna parte, & creaturam simpliciter, vt substantia & accidens simul sub ratione vniuoca ipsius esse simpliciter continentur, ex altera ens simpliciter adhuc generalius continet ambo, & cadunt simul sub vna definitione, a qua quodlibet illorum potest excipi, vnum sub affirmatiua dicendo, omne ens vere est praeter creaturam: & econuer so alterum a negatiua, dicendo nullum ens vere est praeter deum: licet multum differenter vere esse dicatur de deo respectu creaturae, & de substantia respectu accidentis. Et sic postquam ex toto vniuersali in quantitate deus & creatura excipi possunt, ex contrario sicut ex falso concluditur quod nihil eorum quae sunt in deo vnum possit excipi ab altero: immo inquantum ens est commune vni uocum omnibus quae sunt in deo, & magis vniuocum quam sit species specialissima ad sua indiuidua, eo quod in illis essentia speciei numeratur, non sic autem diuina essentia in illis quae sunt in deo: sed est eadem & simplex. Quod quidem ens cum hoc quod est commune tali vniuocatione, bene sub ratione vniuersalis potest esse contentiuum plurium, & distribui in illa, eo quod significat per modum agere actu primo, sicut generare & spirare significant per modum agere actu secundo. Et proprie secundum superius determinata, possunt sic plurificari, vt dicamus plures creantes & plures spirantes: licet nequaquam possint alia in diuinis significata per modum habitus sic plurificari, vt dicamus plures dii, plures aeterni. Propter quod sub nomine tali in diuinis sub vna distributione non pos- sunt comprehendi illi quibus nomen & ratio nominis conuenit: puta nomen quod est deus vel aeternus patri & filio & spiritui sancto, vt dicatur omnis deus, omnis aeternus.
⁋ Quod ergo arguitur, quod deus non potest excipi a distributione aliqua sub qua continetur communiter cum creatus A ris, quia ipse non est de numero omnium: Dico quod verum est sumendo ly omnium, vt ly omne est al distributiuum vniuersalis proprie dicti & stricte accepti, & sola significatione descendentis in sua supposita aut determinatione rei propter rem. Sumendo autem l omnium vt ly omne est distributiuum vniuersalis proprie dicti & stricte accepti, descendentis in sua supposita determinatione vocis tantum per rei naturam: Dico quod non est verum: immo sicut hoc modo substantia est de numero omnium entium creatorum, & comprehenduntur sub vna distributione substantia & accidens, dicendo, omne ens est, intelligendo de ente creato, siue dicendo, omne ens creatum est: sic hoc modo deus est de numero omnium entium simpliciter & absque determinatione dicto ente, & comprehenduntur sub vna distributione deus & creatura, ente analogo ad substantiam & accidens in creatu ris, quod significamus nomine entis creati, existente vno significato illius entis simpliciter & communioris, & ipso deo existente altero significato, secundum modum supra expositum.
⁋ Quod vlterius arguitur contra hoc, quod scilicet nec hoc modo deus possit dici de numero omnium, eo quod omnia facta sunt ab ipso: Dico quod hoc nomine omnia quod est neutri generis & nominatiui casus, numeri pluralis, supponens illi verbo sunt, apposito illo, facta per ipsum, continens vim signi distributiui totius vniuersalis, & simul vim vniuersalis distributi significati hoc nomine ens, vel ( vt largius loquamur) significati hoc nomine res, quod significat analogice rem dictam a ratitudine, quae significatur nomine entis veri, continentis omne ens existens in rerum natura extra intellectum, vel ratum exi stere, scilicet deum & creaturam, & etiam rem dictam a reor reris, quae significatur nomine entis diminuti, continentis omne ens existens in intellectu ab opere intellectus, aut diminutum existens ab opere naturae aut intellectus deficientis: qui quidem duo modi entium veri & diminuti significantur analogice nomine entis communissime abstracti: & vna distributione latissima continet deum & creaturam, & quod est secundum animam: immo vniuersaliter ens diminitum simpliciter: dico inquam, quod tali nomine potest intelligi signum distributiuum significatum in ipso facere dis tributionem rei distributae intellectae per idem nomen, aut secundum naturam & ipsius signi distributiui & ipsius distributi, aut secundum modum vsus talis distributionis a nobis. Si primo modo, dico quod adhuc sub tali distributione simul continentur deus & creatura, aut etiam cum eis ens diminutum, & falsa est propositio, quia deus non est ens factum, quia tunc esset de numero factorum: & ideo cum omnia facta sunt ab ipso, ipse esset factus a se, & de numero factorum a se, quod falsum est: quia secundum Augustinum super Ioan. sermo. i. a se fieri non potuit qui fecit omnia. Eo quod secundum eundem in principio libri de Trinitate, "non solum deus ita non est, sed nec spiritualis nec corporalis creatura. nulla enim omnino res est quae seipsam gignat vt sit". Licet enim sit de numero omnium distributorum sub hoc nomine ens largius accepto ad deum & creaturam, & adhuc largissime accepto ad ens verum & diminutum, non tamen est de numero omnium distributorum sub hoc nomine ens large accepto ad substantiam & accidens, quod est ens creatum, & ita factum: & ita non est de numero factorum. Esse enim de numero factorum idem est quod esse vnum ex factis. Si secundo modo, sic dico quod solummodo vera est, & non alio modo: & hoc distributione quae appellatur distributio accommoda: vt sic intelligatur quod omnia facta sunt ab ipso, sic quod nihil sit factum quod non sit factum ab ipso: iuxta illud quod dicitur de filio, quod sumptum est in argumento. Omnia per ipsum facta funt. Et ad dandum intellectum quomodo hoc esset verum, subditur. Et sine ipso factum est nihil. Et sic non intelligitur tali propositione quod simpliciter omnia facta sunt ab ipso vel per ipsum, sed solummodo quod quaecunque facta sunt, ab ipso vel per ipsum facta sunt. Et ideo per tale dictum non intelligitur quod ipse a quo vel per quem facta sunt omnia, intelligatur factus, aut comprehensus sub tali distributione: neque etiam entia diminuta quae sunt defectus & priuationes incidentes in opere creaturae. dicente Augustino secundum praedicta. Sane fratres quod sequitur, Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil: videte ne sic cogitetis quod nihil, aliquid est. Solent enim multi male intelligentes, sine ipso factum est nihil, putare aliquid esse nihil. Peccatum quidem non per ipsum est factum, & manifestum est quod peccatum nihil est, & nihil fiunt homines cum peccant. Et idolum non per verbum factum est: habet quidem formam humanam quandamsed ipse homo per verbum factus est, forma hominis in idolo non per verbum facta est. Scriptum est enim. Scimus quod idolum nihil est, ergo non factum per verbum. Sed quaecunque facta sunt natu- raliter quaecunque sunt in creaturis omnino. Vnde nec sub ista distributionem, Omnia per ipsum facta sunt, cadunt omnia factibilia: sicut nec sub illa distributione: llluminat omnem hominem venientem in hunc mundum, loannis primo. etiam si diceret absolute illuminat omnem hominem: quia nihil illuminatur quod non ipse illuminet: multi tamen sunt venientes in hunc mundum qui ab ipso non illuminantur. Sicut cum in ciuitate est vnicus magister qui docet pueros, dicitur de illo uod docet omnes pueros ciuitatis, quia non est alius qui doceat. Vnde quia, vt dictum est, ex natura distributionis & distributi illa est simpliciter falsa, omnia per ipsum facta sunt, & illa, illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: quia illa distributione non solum comprehenditur deus, sed etiam omnis naturalis creatura, siue facta siue nondum facta, sed factibilis, & omne ens diminutum Ilsta autem non solum comprehendit hominem venientem in hunc mundum illuminatum, sed etiam non illuminatum. Et sic licet deus non sit de numero omnium factorum, est tamen de numero omnium cadentium sub distributione huius signi omnis, cadentis vt super distributum, super ens largius vel largissime acceptum. Non dico numero vniuoco, sicut quaelibet spe cies est de numero eorum quae sunt sub genere, aut indiuiduum quodlibet de numero omnium quae sunt sub eadem specie.
⁋ Ex quibus patet quale officium distributionis habeant in diuinis sipna distributiua totus & omnis. Nec oportet super hoc fieri specialem quaestionem: vtrum scilicet in diuinis possit esse distribuibile per signum distributiuum. Ad cuius intellectum clariorem, ex pra missis aduertenda est vna distinctio generalis de tali distribuibili in partes vel in quasi partes: videlicet quod est quoddam totum integrale, quoddam vero vniuersale. Et integrale sumitur dupliciter: stricte, quod non est nisi in creaturis habentibus partes absolute differentes: & large, quod non est in diuinis, nisi in personis singulis habentibus quasi partes quibus instituuntur, absolutum quod est essentia, & relationem, quae est proprietates. & vtroque modo est distribuibile signo vniuer sali totius integri: & potest fieri exceptio ab ipso secundum modum praeexpositum. Totum vniuersale etiam dupliciter est, scilicet improprie & proprie. Improprie, vt est deitas vel caeterorum quodcunque substantiale aut denominatum ab illo nominaliter, puta a deitate deus, a bonitate bonus, & sic de caeteris. Cui quidem vniuersali non potest addi signum distributiuum vniuersalis in diuinis, dicendo omnis deus, vel omnis aeternus, vt dictum est: & hoc ea ratione qua tres personae non possunt dici plures aeterni vel plures dii: & etiam qua nihil significatum nomine, nisi verba liter sit significatum aut participialiter, ac a verbo deriuatum, potest dici pluraliter, secundum superius tacta. Vnde huic nomini persona, quia significat commune secundae intentionis, bene potest addi signum distributiuum totius vniuersalis, dicendo in diuinis: omnis persona: & potest fieri exceptio ab ipso dicendo, nulla persona generat praeter patrem: omnis persona spirat praeter spiritum sanctum. Vniuersale autem proprie est aliquid dupliciter, scilicet stricte & large. Large, immo largissime, est in diuinis vniuersale, ens dictum ab essentia, & vniuersaliter omne in diuinis verbaliter aut participialiter significatum, conueniens pluribus personis. Et possunt distribui signo vni uersali, dicendo, omne ens diuinum, omnis creator, omnis intelligens, omnis volens. Et potest etiam a tali vniuersali fieri exceptio secundum modum supra signatum. Et est in sic vniuersali multo verior & perfectior vniuocatio eorum quae quasi partes subiectiuas continet, quam sit indiuiduorum in creaturis sub eadem specie. Latet enim in specie specialissima & in vnitate rei vt significata est per illam, multo maior aequocatio respectu eius quid sic est vniuersale in deo, & vnitatis rei significatae per illud: quam latet in genere & in vnitate rei significatae per illud respectu speciei specialissimae, & rei significatae per illam. Quia dicto modo vniuersale in deo significat vnam rem existentem contentam in quasi pluribus, subiectam, non plurificatam. Species autem significat vnam rem plurificatam in pluribus sub se contentis, licet absque addito diuerso re hincinde sicut additur in diuersis speciebus contentis sub eodem genere. Propter quod aequiuocatio latet in genere quae non latet in spe ci. Quod quidem nomen ens rationem vniuersalis habet, licet non hoc nomen deus, quia significat per modum actus. Et ideo sicut illa quae in diuinis significant per modum actus secundi qui est agere, vt sunt omnia participialiter significantia, sicut intelligens, volens, creans, possunt distribui pro personis quarum est agere: sic hoc participium ens significans per modum actus primi, qui est esse, potest distribuere generaliter pro omnibus quae sunt in diuinis, quia esse est omnium illorum. Sed inquantum sit distributio sub ente pro personis, debet exponi ens per qui est, masculine: quando vero sit distributio pro essentialibus, debet exponi per quod est, neutraliter. Et secundum hoc solum variatur distributio pro personis & pro essentialibus in diuinis. Stricte autem sumendo vniuersale duplex est, quia aut descendit in partes subiectiuas sola significatione: & sic solummodo vniuersale in creaturis est species specialissima sub quocumque genere, aut descendit in suas partes subiectiuas determinatione: & hoc dupliciter. Quia aut determinatione rei significatae per vocem aliquo reali absoluto, & sic solummodo vniuersale est in creaturis genus, tam generalissimum quam subalternum. Aut determinatione solius vocis significantis rem per ipsam rem significatam, & hoc dupliciter, aut ex ipsius vocis appositione: vt contingit cum imponitur aequiuoco, quod non est proprie vniuersale, sed quando est nomen appellatiuum potius est plura vniuersalia, quae non vnica distributione sed pluribus possunt distribui. Aut ipsius rei natura, cuiusmodi est omne analogum: quod licet vnica distributione pro suis contentis possit distribui ratione vniuocationis in ipso, ratione tamen aequiuocationis quam participat, & ratione illa qua illa quo quo modo secundum prius & posterius significat, quaelibet illarum est distinguenda. Quale quidem vniuersale licet stricte & proprie appellemus vniuersale respectu vniuersalis quod est improprie aut large in diuinis: est tamen large & improprie vniuersale respectu vniuersalis vniuoci generis vel speciei in creaturis. Et vniuersalitas talis vniuersalis potest esse lata, cuiusmodi est entis in creaturis ad substantiam & accidens: latior, cuiusmodi est ad deum & ad creaturas: & latissima, cuiusmodi est entis ad ens verum & diminutum. Et ab omnibus istis modis vniuersalis distributi poterit fieri exceptio respectu alicuius praedicati & cuiuscumque contentorum sub illo, vt patet inspicienti, & liquet ex supra determinatis.
⁋ Ad quartum: quae sic se habent quod vno nominato alterum necesse est intelligi, vnum eorum non potest excludi ab alio nec excipi: Dico quod reuera persona vna intellecta, altera nominata ab illa inclusa in propositione aliqua, non potest excipi vel excludi respectu illius siue subiecti siue praedica pi ti, respectu cuius vna persona nominata necesse est alteram intelligi. Cuius ratio est, quia id quod est in vna illarum propter quod praedicatum dicitur de illo, aut ipsum dicitur de subiecto, etiam est in alio. Vnde quod vna persona in subiecto proposita & nominata, intelligatur altera, hoc non contingit nisi quia eo quo persona nominata respicit praedicatum, praecise eodem respicit illud & altera intellecta, sicut contingit in exemplo Augustini de patre & filio nominatis, & spiritu sancto intellecto respectu illius praedicati, vnus solus verus, sequitur, vnus deus verus. In hoc enim nulla est differentia. ldipsum enim est in tribus personis, propter quod duae nominatae dicuntur vnus solus verus deus: & ideo illis nominatis necesse est spiritum sanctum cointelligi, sic quod respectu illius praedicati illis inclusis respectu praedicati, spiritus sanctus a consortio eorum in praedicato non potest ab illis excludi, dicendo, soli pater & filius sunt vnus solus verus deus: ita quod non spiritus sanctus, neque excipi viceuersa dicendo, nullus praeter patrem & filium est vnus solus verus deus: aut, quilibet praeter spiritum sanctum est vnus solus verus deus. Sed non est verum quod semper vna nominata necesse sit reliquam intelligi, puta quando persona nominata respicit subiectum aliquod quod est in eo non commune cum altera persona. Vnde quia id propter quod pater & filius spirant, idipsum est et commune in ipsis, vna nominata altera intelligitur: nec potest excludi respectu talis praedicati aut excipi. Quia tamen illud non est in spiritu sancto, nomi natis patre & filio, dicendo, pater & filius spirant, non est necesse respectu talis praedicati cointelligi spiritum sanctum. Et ideo respectu talis praedicati bene potest spiritus sanctus excludi, dicendo, soli pater & filius spirant: non ergo spiritus sanctus, dicendo quilibet praeter spiritum sanctum spirat & nullus spirat nisi pater & filius. an Explicita est Suma Quaestionum Ordinariarum. Magistri Henrici AGandauo Theologi Solennis, Opera & impensis lodoci Badii Ascensii, Cui Christianissitu: mus Francorum Rex, concessit de singulari gratia priuilegium & auctoritatem imprimendi & vendendi haec & alia eiusdem Doctoris Solemnis opera, in regno suo, Cauitque ne alius quis piam attentet eadem rursum imprimere, aut aliubi impressa isthic vaenundare, sub pcena confiscationis sic impressorum intra triennium ab Nonis lu liis Anni Domini. M. D. & X. vt constat per literas patentes Regio Sigillo obsignatas, & concessas praesente & si n:hi annuente praereuerendo in Christo patre, tunc Parrhisio rum Antistite, nunc autem Senonum Archiepso dignissimo, multisque aliis fide ii triui mdignis. sub in: signante iitu i. obtu: umquotd tantus: Pedovni
On this page