Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum subalternet sibi alias
CIrca quartum arguitur quod theologia nullam scientiam subalternat, primo sic. Scientia subalternata vtitur principiis declaratis in scientia subalternante, vt mu sica declaratis in arithmetica. nulla autem alia scientia vtitur principiis declaratis in hac scientia, vt supra dictum est. ergo &c.
⁋ Secundo sic. hoc est generale in scientia subalternante & subalternata, quod subalternans dicit propter quid de illis principiis scientiae inferioris, de quibus ipsa dicit quia. secundum quod dicit Philosophus in primo Post. Differt speculari quia & propter quid per aliam scientiam. huiusmodi autem sunt quaecumque sic se habent adinuicem quod alterum sub altero est: vt speculatiua ad geometriam: & machinatiua ad stereometriam: & harmonica ad arithmeticam: & apparentia ad astrologiam. sed theologia non dicit propter quid de principiis aliarum scientiarum: quia nec mentionem aliquam de eis facit. ergo &c.
⁋ Tertio sic. Scientia subalternata supponit sua principia tanquam declarata a subalternante. nulla alia scientia potest supponere declaratum a theologia: quia ea quae ipsa tractat sunt fidei, & supernaturaliter cognita, vt supra visum est: & amplius videbitur infra, talia non possunt supponi vt nota nisi lumine fidei supernaturali: quo non innituntur aliae scientiae: sed solo lumine naturali. ergo &c.
⁋ In contrarium l est, quoniam illa scientia subalternat alias quae considerat ex priori per causam ea quae aliae scientiae considerant a posteriori per effectum, vt patet de scientia nauali & astrologia, vt infra videbitur. Theologia sic se habet respectu omnium aliarum: quia aliae scientiae omnem notitiam suam hauriunt ex sensibus & sensibilibus. secundum quod dicit Philosophus in primo Poster. Deficiente sensu necesse est deficere scientiam secundum illum sensum. Theologia autem quantum est de se, principium omnis no titiae suae sumit ex diuinis rationibus & oraculis, quae sunt causae primae omnium. secundum quod dicit Philosophus in primo metaphysicae. Deus causarum & omnium est principium. ergo &c.
⁋ Hic oportet videre primo quid sit subalternatio: & quot sint modi subalternationis: vt videre possimus si aliquis illorum conueniat huic scientiae respectu aliarum. Sciendum est igitur quod subalternare est sub se alterum tenere: & subalternatio est vnius sub altero detentio. vnde nomen subalternationis vsitatur in scientiis quae quodam modo sunt circa idem: sed diuersis modis considerandi id propter quod vna earum dicitur esse sub altera, vt subalternata sub subalternante: & per hoc connexionem & vicinitatem habent. Et sunt illi duo modi considerandi, quia, & propter quid. Et est modus considerandi propter quid, quo aliquod cognoscitur per camm & a priori. Modus autem considerandi quia, est quo aliquid cognoscitur non per causam a priori: sed aut solum supponitur cognitum esse ab alio per causam: aut concipitur eius notitia a posteriori per effectum, vt consequenter patebit. Et est iste modus considerandi diuersus idem per se & primo causans distinctionem penes subalternantem & subalternatam: & est ipsa identitas eius quod consideratur causa connexionis earum & materiale principium illorum modorum considerandi. Nisi enim essent circa idem quia & propter quid, non esset subalternatio. Ipsa autem diuersitas modorum considerandi est causa distinctionis scientiarum: & formale principium distinguendi subalternantem scientiam a subalternata, vt patet manifeste ex dictis Philosophi in secundo argumento: & magis patebit prosequendo.
⁋ Et notantur quatuor modi subalternationis per quatuor genera exemplorum quae ibi ponit: qui distiguuntur per hunc modum. Cum enim vt dictum est, Scientia subalternans & subalternata sunt de eodem, solum differentes penes modum considerandi ide scilicet quia & propter quid, aut ergo ambae considerant idem absolutum: aut vna considerat absolu tum: altera vero considerat idem aliqua determinatione contractum: & hoc non ratione determinationis principaliter: sed magis ratione determinati. Aliter enim essent omnino scientiae diuersae non connexae: nec vna esset sub altera, vt dictum est supra. Si ergo considerant idem absolutum differenti tamen modo secundum quia & propter quid, hoc contingit dupliciter: aut enim vna cognoscit per rationem & per causam quod alia cognoscit per solum sensum & experientiam: aut vna cognoscit per rationem & per causam modo cognitiuo, quod altera cognoscit solum ex sola consuetudine actionis modo operatiuo. Primo modo est primus modus subalternationis quo astrologia subalternat sibi naualem scientiam, quam Philosophus in exemplis suis vocat apparentiam. Ambae enim idem considerant, videlicet stellarum coniunctionem in praesagium tempestatis aut tranquillitatis futurae. quam coniunctionem cognoscit astrologus per rationem vt causam illius: & ita vt propter quid. Nauta vero solum per sensum & experientiam vt signum eiusdem: & ita vt quia tantum. Secundo modo est secundus modus subalternationis, quo Stereometria quae est pars geometriae, considerans per rationem & causam, & ita vt propter quid, modum constructionis aedificiorum ex corporibus solidis, subalternat sibi scientiam machinatiuam, quam Philosophus in exemplis suis vocat imaginatiuam: quae considerat idem per executionem operis ex consuetudine operandi: & ita vt quia solum. vnde se habent adinuicem, sicut architectonica & manu operatiua: quarum differentiam in modo considerandi quia & propter quid, secundum dictum modum determinat plane Philosophus in primo metaphysicae. Si vero ambae scientiae subalternans & subalternata considerent idem differens penes absolutum & contractum, modo etiam differenti secundum propter quid & quia, hoc contingit dupliciter, quia illa determinatio aut est formalis conditio absoluti quod determinat: aut materialis. Primo modo est tertius modus subalternationis: secundum quem illa pars geometriae quae dicitur Altimetria, considerans de linea simpliciter-r quam Philosophus in suis exemplis appellat geometriam, subalternat sibi perspectiuam, quam Philosophus in suis exemplis vocat spe culariuam: quae considerat de linea visuali siue radiosa: quae est dispoten formalis in linea quam considerat sub ratione qualinea est: considerando scilicet proportiones linearum demonstratas ab altimetra, tanquam suppositione ad declarandum quomodo sub lineis diuersimode protensis a re visibili ad visum, videtur omne quod videtur. Et ita quod considerat altimetra vt propter quid, considerat perspectiuus vt quia. Neo considerat per spectiuus omnino de linea ratione qua est radiosa. Hoc enim respectu actus videndi considerat naturalis: considerando scilicet quomodo radiositas siue luminositas in linea existens immutat visum. Sed secundo modo est quartus modus subalternationis. secundum quem arithmetica quae considerat de numero simpliciter & absolute, subalternat sibi musicam, quam Philosophus in suis exemplis vocat harmonicam: quae considerat de numero sonoro: siue existente in sono: qui est materiale quid & subiectum numeri: circa quem considerat musicus proportiones numerorum demonstratas ab arithmetico vt propter quid quas ab eo supponit vt quia, ad declarandum consonantias sonorum. Est enim harmonia. i. consonantia ratio numerorum in acuto & graui: sicut dicit Philosophus in princi. ii. poster. Vnde considerat numerum sonorum ratione qua numerus est non ratione soni. Solum enim in respectu ad auditum quem delectat consonantia, considerat naturalis: considerando scilicet quomodo sonus habeat immutare auditum. lsti proculdubio sunt. iiii. modi subalternationis, secundum determinationem Philosophi: nec sunt plures nec pauciores: nec alii ab istis: qui distinguuntur inter se, quoniam primi duo modi lumuntur ex parte modi considerandi: quod idem absolutum diuersimode considerant via rationis & experientia. vt in primo modo: aut via rationis & consuetudinalis operis, vt in secundo modo. Duo vero alii modi sumuntur ex parte rei consideratae: quod idem considerant sub alia & alia determinatione, vel forma li, vt in tertio modo: vel materiali, vt in quarto modo: sicut visum est.
⁋ His expositis videndum est an aliquo istorum modorum theologia aliis scientiis connexa est. Cum igitur vt dictum est in primo modo subalternationis, Scientia quae dicit propter quid per rationem subalternat sibi illam quae dicit de eodem quia tantum per experientiam, vt astrologia naualem: Sacra autem scriptura dicit propter quid per causam & rationem, de quibus aliae scientiae dicunt solum quia per experientiam: Idcirco absolute dicendum quod primo modo subalternationis theologia omnes alias scientias sibi subalternat.
⁋ Ad cuius intellectum sciendum: quod secundum dicta superius Philosophis in eis quae ad creaturas pertinent solummodo, causas proximas colligatas naturaliter suis esfectibus principaliter considerant: quas supponunt dicentes solum de illis quia sunt: non autem ad primum omnium principium voluntarium ab omnibus separatum attendunt: quae est causa propter quid aliorum omnium: quam considerat ista scientia, causalitatem omnium quae fiunt deo ascribendo etiam super ea quae sunt prima & propria principia in singulis aliis supposita. Propter quod dicitur laco. iiii. Dicitis hodie aut cras ibimus in ciuitatem illam: & faciemus ibi annum & mercabimur & lucrum faciemus: qui ignoratis quid fiet vobis in crastino pro eo vt dicatis si dominus voluerit. Vbi dicit Glos. Stultitiam vocat quia suae potestatis aestimant vbi annum faciant: & in his omnibus superni iudicis examen ad mentem reuocare contemnunt. Vnde & loseph venditionem & proscriptionem suam in aegypto non attribuit maligno fratrum suorum consilio: sed potius diuinae voluntati, tanquam causae primae, quae prauas eorum voluntates ordinauit in bonum: cum dixit fratribus suis. Gen. xlv. Non vestro consilio: sed dei voluntate huc missus sum. & cap vlt. Vos cogitastis de me malum & dominus conuertit illud in bonum: vt exaltaret me.
⁋ Ad modum igitur quo astrologia subalternat sibi scientiam naualem: quia de principio eodem dicit propter quid per causam, de quo nauta solum dicit quia per experientiam: theologia subalternat sibi omnes alias scientias: quia illa prima quae sapiens mundi super ponit ex experientia: qua sciuntur prima principia primo metaphysicae & secundo poster. vt per se nota: Theologus dicit habere essendi causam voluntatem diuinam. vnde nec est certum iudicium ex causis proximis quas nouerunt, quousque recurratur ad primam causam quam attendunt theologi: vt patet ex dictis supra de morte & vita Ezechiae, & morbo quem ex ope misericordiae incurrit vir iustus. Et ideo dicit Augustinus iii. de triniitate. Nihil sit quod non de interiori aula summi imperatoris aut mandatur aut permittitur in istius totius creaturae immensa quadam republica. Hoc ergo modo theologia sub alternat sibi omnes scientiat rerum causas & principia considerantes: & hoc quo ad scientias speculatiuas. Consimiliter & in eodem modo subalternandi subalternat sibi omnes scientias practicas. In talibus enim ipsum propter quid sumitur a fine, respectu cuius a quolibet alio fine sub ipso sumitur ipsum quia. Quaecumque igitur scientia finem vltimum operandorum attingit, secundum quem totum opus debet regulari, subalternare sibi debet omnes alias scientias quae attendunt finem inferiorem non cognoscendo rationem finis vltimi. Nunc autem ita est quod finis vltimus omnis scientiae opeatiuae est deus inquantum est bonum supernaturale creaturae rationalis: quem sola inter scientias humanas theologia attingit, dicens propter illum omnia debere operari. Theologia ergo primo modo suba alternationis non solum omnes scientias speculatiuas, sed etiam omnes scientias operatiuas sibi subalternat, dirigens omnes tam speculatiuas quam practicas, illas in cognitione veri, istas autem in opeatione boni: & per hoc vt in sequentibus determinabitur, ista scientia est principalis super omnes alias scientias & speculatiuas & actiuas. Similiter de secundo modo subalternationis sciendum: quod cum illo modo scientia quae dicit propter quid modo cognitiuo subalternat sibi illam quae de eodem dicit quia, modo operatiuo, vt stereometria machinatiuam: quia operatiua modum operandi ex fine non co gnoscit, sed solum ex operandi consuetudine. Hoc modo theologia omnes scientias manu operati uas maxime circa diuinum cultum subalternat, regulam & modum operandi ad regulam iustitiae eis determinans. Tertio vero & quarto modo subalternationis clarum est quod nullam aliarum scientiarum sibi subalternat: quia nulla earum subiectum suum cum determinatione sibi extranea considerat: qualis additio est in illis modis subalternationis, vt dictum est supra. Deus enim nullo modo determinari potest, vt infra dicetur.
⁋ Ad primum in oppositum: quod nulla aliatum scientiarum vtitur principiis detei minatis in hac scientia: Dicendum quod non est verum, secundum quod quidam credunt: quod hoc est generale in omni subalternatione, quod scientia subalternata vtitur determinatis in subalternante. hoc enim solum habet veritatem in tertio & quarto modo subalternationis: non autem in primo & secundo. Perspectiua enim vtitur demonstratis in geometria: & musica demonstratis in arithmetica sed naualis non demonstrato in astrologia vtitur, quia demonstratum est in illa (non enim nouit nauta ex tali coniunctione stellarum sequi tempestatem aut tranquillitatem: quia hoc supponit ipse esse pro batum ab astrologo) sed quia hoc experientia multiplici collegit. Similiter machinatiua nullo modo capit principia stereometriae: sed solummodo modum operandi ex consuetudine operandi tenet. dicit enim Philosophus. i. metaphysicae: quod manu artifices quae faciunt incognita faciunt, velut ignis conburit: sed inanimata natura quadam faciunt: manu autem artifices per consuetudinem. Quia igitur vt dictum est theologia non subalternat sibi alias scientias secundum tertium & quartum modum sub alternationis: sed solum secundum primum & secundum: non oportet quod aliquibus principiis determinatis in theologia vtantur aliae scientiae: licet ex suis principiis nouerit camm vt propter quid, de quo aliae scientiae solum nouerunt quia, vt praedictum est.
⁋ Per idem patet ad secundum: Dicendo quod non oportet quod scientia subalternans mentionem faciat aliquam de propriis principiis scientiae subalternatae: sed sufficit quod consideret talia principia prima quae sufficiunt ad dicendum propter quid de propriis principiis aliarum scientiarum si eis applicentur. Et si illis applicentur in scientia subalternante, & probentur per ea, hoc accidit ei: nec hoc requirit scientia subalternata. Siue enim probetur in astrologia quod talis coniunctio stellarum est causa tempestatis futurae siue non, nihil ad nautam: quia ex propria experientia capit notitiam quam habet de hoc. Similiter machinatiua sola consuetudine operandi modum operandi nouit non apprehendendo rationes operandorum, vt dictum est. Vnde non oportet quod scientia subalternata supponat a superiori aliquo modo causam illius de quo ipsa dicit quia. in primo enim & secundo modo subalternationis inferior scientia nihil aduertit de causa aliqua quam nouit superior, vt dictum est. Sed sufficit in illis duobus modis quod scientia superior tradat causam eorum quae supponuntur & dicuntur in scientia inferiori. Et quia causam talem non aduertit scientia inferior, non tangit aut aliquo modo supponit: sed solum supponit ex experientia vel ex consuetudine illud de quo scientia superior nouit causam. Ideo nihil refert ad subalternationem siue illam causam tradat scientia superior via naturalis rationis, siue via reuelationis: sicut tradit principia sua scientia theologiae. Et per hoc ad Tertium obiectum.
On this page