Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca Secundum arguitur quod deus non potest significari nominibus seu verbis impositis creaturis, Primo sic, quid est causa seductionis, in diuinis esse non potest quantum est ex parte ipsorum: quia quod est causa seductionis ducit in er rorem: quia non est seductio nisi in errorem. In diuinis autem quantum est ex parte ipsorum error esse non potest. sed significare deum nominibus siue verbis impositis creaturis est causa seductionis: quia vt dicit Augustinus de verbis domini contra Arrianos. xxxviii. Sermo. Carnalia tranfferre ad spiritualia cupiunt: & intentione carnalium facilius seducuntur. Quaecunque autem sunt in creatu ris, carnalia sunt respectu spiritualium diuinorum. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Dicit Boethius. iii. de Trinitate. In diuinis intellectualiter versari oportet: neque deduci ad imagines. Sed nominibus impositis creaturis significare deum est deduci ad imagines: quia omnis creatura est ima oo vel habens aliquam rationem imaginis dei in vestigio. ergo &c.
⁋ In contrarium arguitur Primo sic. Dionysius capitlo i. de diui. nominib. loquens de deo & creaturis, dicit sic. Ex omnibus quae sunt laudatur & nominatur, non nominatur autem ex illis nisi ipsum significando verbis siue nominibus illis impositis. ergo &c.
⁋ Secundo sic. modo quo res cognoscitur, potest significari nomine: & non aliter. Sed secundum dicta in praecedenti quaestione, nullus ponit nomen rei quamninescit. Et secundum quod dicit Augustinus Sermo. xxxviii. super loannem, Homo non potest dicere quod non potest etiam sentire. Sed secundum Dionysium cap ii. de diui. nomi. omnia diuina quaecumque nobis manifestantur, in participiis solis cognoscimus: ergo & in solis participiis significari nominibus possunt. Sed hoc non est nisi significare diuina nominibus impositis creaturis: quia de numero participantium sunt omnes creaturae & solae creaturae. ergo &c.
⁋ Dico quod postquam significari nomine siue nominis impositione necessario sequitur cognitionem rei quae significatur, & cui nomen imponitur, aut possibile est imponi: ita quod non nisi cognito: & non nisi secundum quod cognitum est posset rei nomen imponi aut res significari no mine: Diuina autem non cognoscuntur a nobis viatoribus, nec possunt cognosci nisi in aliis: & hoc vt in obiectis cognitis: & quod non nisi in alio cognosci potest, non nisi in alio & nomine alterius significari potest: quia nisi ita significaretur, aliter significaretur quam cognosceretur: lgitur quaecunque diuina quia a nobis non nisi in creaturis cognoscuntur: non nisi nomine creaturarum significari nobis aut a nobis possunt. Quare cum possibile sit illa a nobis significari: quia nihil possumus intelligere nisi illud possimus significare quoquo modo: licet non ita complete, vt infra videbitur: & intelligere non possumus plura diuina & in deo existentia: puta esse, viuere, sapere, intelligere, & caetera huiusmodi: Dico ergo quod plurima quae sunt in deo, nominibus impositis creaturis significari possunt. Quaecumque autem in deo sunt, deus est: ergo & deus ipse nominibus impositis creaturis significari potest. Et hoc non quibusdam communibus creatu rarum: & quibusdam non: sed omnibus nominibus omnium creaturarum: & omnium quae in crea turis sunt. Sed diuersimode, prout diuersimode quaelibet res, & per consequens nomen eius deo attribui potest, vt supra determinatum est de attributis articulo. xxxii, quaestione. ii. Prout enim ibi determinatum est, quaedam deo attribuuntur per proprietatem, vt secundum Ambrosium. ii. lib. de Trinitate, illa quorum nomina euidenter diuinitatis proprietatem ostendunt, vt sunt sapientia, bonitas, potestas, & huiusmodi: & vniuersaliter illa quae aliquid perfectionis simpliciter nominant in creaturis, vt declaratum est in eodem, quaestione prima. Quaedam autem alia eidem attribuuntur per translationem: vt sunt illa quorum res nominibus significantes aliquid correspondens diuinae proprietati in se continent. Et vtroque modo nomina attributorum deo ab illis quae sunt in creaturis, originem trahunt ab illis secundum aliquem trium modorum originis verbi non principalium, videlicet vel rerum similitudine, vel rerum proprietate, vel rerum contrarietate: mixta tamen cum similitudine. Similitudine rerum nominatur deus leo: & nominatur atque significatur nomine animalis sic nominati: & ab ipso nomen tale ei deriuatur: & hoc propter similitudinem quam habent in fortitu dine. Quis vero deus consimiliter nominatur proter similitudinem in mansuetudine quam habet deus cum oue, quae est animal mansuetum. Vicinitate rerum nominatarum nominatur notitia dei, sapientia, & significatur nomine sapientiae, quo significata est notitia intellectus creaturae: & ab illa nomen tale deriuatur cum diuinis tribuitur. Vicina enim est sapientia. dei sapientiae creaturae: non situ loci, sed dignitate na- turae: & similiter beniuolentia, & econuerso bonitas eorundem, & caetera quae deo attribuuntur propter proprietatem. Et hoc aduertendum quo ad illa quae accidunt circa res prius quam no mina eis imponantur: vel posterius aduentura sunt nomina illis per se quae imponuntur: vt quo ad hoc Moyses quia ipse ab aquis assumptus fuit a filia Pharaonis: & ipsum nomen eius interpretatur. Aliquando ante, vt lacob quod supplantaturus erat fratrem suum Esau. Mixtim autem contrarietate & similitudine rerum, cum zelus nominatur & significatur dei dilectio custoditiua castitatis animae sanctae. Vt enim dicit Augustinus contra Adimantium cap. xi. Selum dei non cruciatum animi quo maritus aduersus vxorem, vel vxor aduersus maritum nominare solent: sed tramquillitas syncerissimaque iustitia qua nulla anima beata esse sinitur falsis opinionibus prauisque cupiditatibus corrupta & quodammodo grauidata. Quaero zelum hominis: & inuenio perturbationem cruciantem cor. Cum quaero causam, nihil aliud inuenio nisi quia non pateretur coniugis adulterium. Et ibidem cap. iiii. Tolle de zelo dolorem, quid remanebit aliud nisi voluntas castitatem custodiens: In eo ergo quod zelus in deo dicit tranquillitatem voluntatis, quae contraria est perturbationi quae est in zelo hominis, deriuatur ab hominis zelo zelus in deo per rerum contrarietatem: sicut lucus dicitur nemus a luce quia minime lucet. In eo autem quod vtrobique dicit voluntatem custodiendi castitatem: deriuatur zelus dei a aelo hominis per rerum similitudinem: sicut ab eo quod est crux deriuatur crus, vt dictum est in praecedenti quaestione. Et sic licet non sit. verbum impositum ad significandum deum secundum primum & principalem modum originis verbi: sunt tamen verba plurima imposita ad significandum deum penes alios tres modos originis verbi, ad quos pertinent omnia nomina attributa deo a creaturis siue proprie siue translatiue. Est tamen aduertendum, quod secundum illos tres modos aliter nominia translata a creaturis ad significandum diuina oriuntur a creaturis quam oriantur ab vna creatura & deriuentur ad alteram. Quia in creaturis ab vna creatura deriuantur ad alteram secundum aliquam vocis variationem: vt per vicinitatem rerum a capite capillus: per similitudinem rerum a cruce crus: per contrarietatem rerum a luce lucus. In deo autem deriuantur a creatura per omnimodam vocis identitatem. secundum quod ab animali quod est leo dicitur deus leo propter similitudinem: a notitia creaturae quae est sapientia, dei notitia dicitur sapientia per rerum vicinitatem. Mixtim autem per rerum similitudinem & earundem contrarietatem simul ab amore hominis qui est zaelus, amor dei zelus dicitur, vt dictum est. Pure etiam secundum aliquos per rerum contrarietatem a notitia quae est sapientia in homine, deriuatur ad deum nomen sapientiae: & dicitur deus sapiens per contrarium: non quia minime sapiat: sed potius ne credatur ei inesse contrarium, scilicet quod sit insipiens. Et sic secundum dictas tres origines verbi a creaturis verba originantur quibus significatur siue nominatur deus & illa quae in eo sunt:. sed aliud & aliud significant in deo & in creaturis sub eodem nomine non variato. Sed deriuatione nominis a contrario pure non credimus nomen in diuinis a creaturis deriuari: sicut nec ponimus a contrario aliquam appropriationem fieri in diuinis, vt patet ex determinatis in praecedenti articulo.
⁋ Quod ergo arguitur Primo quod deus non potest significari nominibus siue verbis impositis creaturis: quia hoc esset causa seductionis & erroris: Dico quod verum est si eandem significationem rei eiusdem modi & naturae intelligantur signifieare in diuinis & in creaturis & sic secundum idem significatum a creaturis nomina tranfferantur ad diuina: qualiter intelligebant haeretici nomina deriuari siue transterri ad diuina a creaturis: puta natiuitatem filii. De qua ibidem Augustinus ad literam lcquitur dicens sic. Quando carnalibus ista spiritualia intimabimus homini assueto natiuitate terrena: & videntibus creaturae ordinem vbi successus & decessus gignentes & genitos aetate distinguunt: Post patrem enim nascitur filius patri mortuo successurus. Hanc consuetudinem videndi carnalia tranfferre illi ad spiritualia cupiunt: & intentione carnalium facile seducuntur. ldem exponens illud Non potest filius facere quicquam nisi quae viderit patrem facientem. dicit super loannem. Sermo. xxx. Quae si intelligantur secundum humanum sensum: nihil aliud nobis facit anima plena phantasmatibus nisi quasdam imagines velut duorum hominum patris & filii, vnius ostendentis, alterius videntis, quae omnia idola cordis sunt Quae si iam deiecta sunt de templis suis, quanto magis deiicienda sunt de cordibus Christianis: Et quid faciemus nos: silebimus: vtinam liceret, quid illi: contra si haberet quid diceret, diceret. Victus est qui respondere non vult. Ille cui hoc dicitur si non respondeat: etsi in seipso victus non est, vincitur tamen in titubantibus fratribus: & forsitan verum putant non esse. lgitur vt dicit Hil. compellimur haereticorum &c. vt supra in fine quaestione praecedentis. Hoc igitur quod secundum idem significatum nituntur haeretici verba tranfferre a creaturis ad diuina: causa seductionis & erroris ipsorum est in ipsis sol Quod tamen non est ita vt putant, dicente Commneator super illud Boethii de Trini. ca. in illo vere substantia: sed vltra substantiam. ldem qualitas &c. Conm. Quasi vere quae de non sunt quod nominantur. Nam quia non est tanta dictionum copia vt quaecumque suisi gnari, humanae locutionis vsus maxime a naturalibus ex aliqua rationis proportion fert: vt sicut dicimus corpus album magnum, corpus substantia, album qualitate, n ita dicimus Deus iustus maximus: quasi dictum sit deus substantia: iustus qualitate: maximus quantitate: cum tamen nihil horum rerum aut generis proprietate: sed tantum proportionali i camus. Et Hil. Ii. iiii. de Trini. in principio. Non ignoramus ad res diu minum elocutionem neque naturae humanae compositionem posse sufficere: quod enim inenarr ficantiae alicuius finem & modum non habet. Cum tamen de naturis caelestibus seri mentium continentur, vsui communi & naturae & sermonis sunt eloquenda: non vtique o congrua: sed ingenii nostri imbecillitati necessaria: rebus scilicet & verbis nostris ea quae & telligimus locuturi. Vnde ad praecauenda praedicta quae contingunt haereticis, dicit Augustinus de Trini. ix. ca. i. Non aliquid de trinitate dicamus quod non creatori sed creaturae potius conveniat aut ne figatur. Et li. vii. ca. iiii. Quisques deum cogitat, & nondum potest omnino inuenire quid si caueat quantum potest de illo sentire quid non sit. Si enim verba a creaturis translata ad e aliam significationem rei. scilicet eminentioris intelligantur in illis quam in creaturis, non sunt causa seductionis, sed potius elucidationis veritatis: secundum quod supra articulo. xx. quaestione. i locutionis sacrae scripturae expositum est. secundum quod etiam docet Hil. dicens. ii. de Trini. cap. ii. Quia malignitas instinctu diabolicae fraudulentiae excaecata veritatem rerum per natu dit: nos naturas nominibus proferamus: non frustrentur naturae proprietatibus nominum: sed iuxta naturae significationem nomina coarctentur. Dons baptizans gentes in nomine patris & filii & posuit naturae nomina. Vnde talis translatio seu deriuatio nominum a creaturis ad diuina est quasi quaedam nominum ad significandum impositio.
⁋ Ad secundum, quod in diuinis oportet non deduci ad imagines: Dico quod ad imagines contingit deduci dupliciter. Vno modo sentiendo esse in diuinis quod percipitur esse in imaginibus. sic deduci imagines & nominibus impositis creaturis significare deum, est causa erroris & seductionis, vt dictum est. Alio modo sentiendo per similitudii nitatem esse eminenter tale quod in diuinis quale percipitur esse in creaturis siue in imaginibus, sic de duci ad imagines, & nominibus impositis creaturis significare deum, vt similiter dictum est: nequaquam est causa seductionis & erroris: sed potius directionis in cognitione veritatis circa diuina.
⁋ Et secundum hoc concedenda sunt duo argumenta in contrarium: praeter hoc quod secundum nititur probare quod solis nominibus impositis creaturis deus significari possit: quod non est verum. Licet enim significare aliquid de deo non possumus in speciali quod pertineat ad perfectionem naturae eius: cuiusmodi est sapientiabonitas, potestas, & huiusmodi: nisi nominibus sumptis ex creaturis: & hoc (sicut iam dictum est) per vicinitatem perfectionum consimilium in creaturis: ita quod non possimus significare nomine ali cuius in creaturis veritatem perfectionis diuinae essentiae: quia non respondet ei per completam vicinitatem aliquid in creatura: nec possumus illi nomen imponere ex notitia qua cognoscitur de re quid sit: quia (vt dictum est) perfectionem virtutis diuinae essentiae solus deus comprehensione potest cognoscere: possumus tamen illi nomen imponere ex notitia qua per creaturas possumus cognoscere an sit & quid sit saltem in generali attributo, vt dictum est supra. Et sic nominamus ipsum hoc nomine deus, non ex aliqua naturali congruentia huius vocis deus, quae est quatuor literarum: quia nulla potest esse secundum praedicta: sed solummodo ad placitum. Aut si vox aliqua naturaliter in se vel in aliqua proprietate sua convenire posset diuinae essentiae aut alicui proprietati eius: aut solus deus nomen illud vocis congruens perfectioni suae essentiae imponere posset: vt dicitur supra de at tributis articulo. xxxii, quaestione. iiii. aut intellectus beatus quicumque: & si tale nomen deo naturali origine per similitudinem vocis ad rem significatam iam sit impositum: puto quod sit illud quod dicit Rabi Moyses fore nomen Tetragrammaton deo appropriatum. de quo dictum est satis secundum Rabi Moyxsen in dicta quaestione: & amplius declarabitur in sequenti articulo quaestione. ix.
On this page