Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca secundum arguitur quod communium appropriatio in diuinis sit naturalis non voluntaria, Primo sic. Ricar. dicit. vi. de triniitate. ca. i. In diuina natura nihil potest esse ex opeante Qui ratia: si tantum iuxta proprietatem exigentis naturae. Quod autem fit voluntarie sit opeante gratia: quia Ar cum voluntas sit libera, quod agit gratiose agit, quaere cum conmunium appropriatio sit in ipsa diuina natura: quia non est solummodo ex parte nostra & in conceptunso. ergo &c.
⁋ Secundo sic. si appropriatio esset in diuinis voluntaria & non naturalis, nullum cone plus esset appropriabile vni personae quam alteri: quia pura voluntas ex se est ad vtrumlibet. consequens falsum est, vt patet ex dictis, & amplius declarabitur in dicendis. ergo &c.
⁋ In contrarium est quod appropria In tio facta est a doctoribus sacris: & potuit non fuisse facta. quod autem est naturale & non voluntarium non potuit non fuisse factum. ergo &c.
⁋ Dico quod cum voluntas & natura sint duo generalia principia agentia in rebus, omne quod sit aut sit ab altero illorum tantum & per se: aut ab vtroque simul: cum etiam comnmune appropriandum non ape Re propriatur illi cui est appropriandum, nisi propter correspondentiam aliquam ad proprium illius maiorem quam ad proprium alterius. Secundum igitur quod multipliciter & ex contrariis causis solet assignari proprium: secundum hoc dupliciter & ex contrariis causis solet assignari propriatio, & iudicari fore naturalis vel voluntaria. Est enim proprium quoddam naturale quod a natura tribuitur ei cuius est: & naturale illi est, puta patri quod sit primum & principium totius diuinitatis, & filio quod sit verbum procedens per modum intellectus & notitiae. Aliud vero est proprium innaturale: immo contra naturam illius cui tribuitur: & illi cui tribuitur non tribuitur nisi ab intellectu erroneo: puta patri infirmitas & impotentia, quia apud nos patres proprie senectutem existentes infirmi solent esse & impotentes: & filio insipientia, quia filii apud nos in infantia insipientes solent esse.
⁋ Aliqui ergo aspicientes ad proprium secundo modo camm appropriationis assignant per viam dissimilitudinis & correspon dentiae in contrario communis ad proprium illius cui sit appropriatio, dicentes quod patri appropriatur potestas ne credatur fore infirmus & impotens: filio vero sapientia ne credatur fore insipiens. Et sic sit talis appropriatio cam remouendi ab illo cui sit appropriatio proprium per errorem tributum ei: & sic cam vitandi erroris. Et quia talis appropriatio nullam habet camm naturalem ex parte rei in appropriando cone: sed solum ex parte erronei intellectus: ideo talis appropriatio esset voluntaria & nullo modo naturalis, & potuit omnino non fuisse facta nec facienda, nisi intellectus erroneus praecessisset, vt tangit vltima obiectio. Et videtur mihi quod ista cam appropriandi est inconveniens: quia si propter istam canm secundum Hila. appropriaretur patri aeternitas, secundum eandem canm & multo magis posset appropriari & filio. Eilius enim a multis haereticis creditus est esse teporalis non aeternus, a quibus ptr creditur aeternus. Ad hoc ergo remouendum deberet aeternitas potius appropriari filio: quod falsum est: quia vnum cone non est per se appropriabile nisi vni personae, vt in sequentibus declarabitur. Praeterea sicut patres proprie senectutem solent esse infirmi & impotentes: sic solent esse desipientes: & filii econtra in iuuentute solent esse corporaliter potentes & in sapientia proficientes. Patri igitur secundum dictam appropriationem posset appropriari sapientia ne credatur insipiens, & filio potentia ne credatur impotens, sicut econverso: quod est contra modum appropriandi sanctorum. Alii ergo melius aspicientes ad proprium primo modo, canm assignant appropriationis per viam similitudinis & correspondentiae siue congruentiae communis ad proprium illius cui sit appropriatio: & hoc aut per viam similitudinis: aut per viam excellentiae, vt in sequenti quaestione declarabitur. Dicunt ei quod communia omnia quae pertinent ad intellectum, per viam similitudinis appropriantur filio, quia ipse procedit per viam intellectus: illa vero quae pertinent ad voluntatem, appropriantur spiritu sancto: quia ipse procedit per modum voluntatis: & illa quae pertinent coniter ad vtrunque vt origo & primum siue principium respectu illorum, appropriantur patri: quia ipse est origo aliorum, vt in sequenti quaestione declarabitur. Et sit talis appropriatio & ad veritati declarationem & ad erroris vitationem. Nam per huiusmodi appropriationem manuducimur ad cognitionem propriorum in illis quibus appropriantur communia: & hoc ratione similitudinis & conformitatis quam illa communia habent ad propria. Postquam enim de omnibus notum est quod sint communia, & ipsa appropriantur vni potius quam alteri, & appropriatio dicitur a ratione proprii, intelligitur quod sit aliquid proprium illi cui appropriatur. Ex quo vlterius per huiusmodi appropriationem vitatur error latentior potius quam per appropriationem praecedentem: quia enim non appropriatur nisi quod est cone: & non est appropriatio nisi quidam tractus siue determinatio communis ad proprium, per appropriationem intelliguntur illi cui sit appropriatio ineem & aliquid cone illi cum aliis & aliquid proprium illi praeter alios. Et secundum quod ex hoc appropriata cognoscuntur esse vere communia, vitatur error Arrianorum: quid cum sepauerit personas per substantiarum diuersitatem: nihil secundum veritatem potuerunt ponere cone tribus personis. secundum vero quod ex hoc appropriata per appropriationem cognoscuntur trahi ad, propria, vitatur error Sabellianorum: quid cum confudissent personas per proprietatum identitatem, nihil secundum veritatem alicui personae proprium potuerunt ascribere: cum per propria sit personarum vera & realis distinctio. Et sic ecclesia ponendo in diuinis appropriata, mediam viam tenet inter duos contrarios errores, vitando Scyllam & Charybdim- Et quia talis appropriatio habet ex parte eius quod appropriatur & eius cui appropriatur causam naturalem dicua. scilicet convenientiam communis ad proprium illius cui sit appropriatio: ex hoc aliqui credidere quod appropriatio esset omnino & pure naturalis & non voluntaria. Sed non est ita: quia cam appropriationis non tam est dicta conuenientia, quam dicta declaratio veritatis, & erroris vitatio: quae sunt tanquam causa finalis motiua vt fieret ab appropriante talis appropriatio, sine qua nulla esset appropriandi necessitas: etsi propter primam canm esset appropriandi pluralitas. Quae quidem cam motiua non tam est naturae quam hominis ad talem appropriationem faciendam: ita quod non tam propter naturam necesse fuit talem fieri appropriationem, quam propter hominis instructionem in cognitione veritatis, & cautelam in vitatione erroris.
⁋ Dico ergo breuiter ad quaestionem quod appropriatio in diuinis non est totaliter naturalis, vt procedit vltima obiectio: nec totaliter voluntaria, vt procedunt duae primae obiectiones: sed partim naturalis & partim voluntaria est: & plus voluntaria quam naturalis: quia cam siue ratio materialis quae possibile est fieri talem appropriationem, est naturalis: puta dicta similitudo ocounis ad proprium illius cui est appropriandum. Cam vero siue ratio principalis & finalis propter quam necesse fuit fieri talem appropriationem, erat voluntaria, puta dicta instructio, & erroris vitatio. Et sic inchoatiue siue originaliter est naturalis & a natura. Completiue autem est voluntaria & a voluntate: & hoc quodammodo ad modum quo Philosophus in secundo moralis. determinat de virtute morali quod partim est a natura, partim ab assuetudine. Sicut enim dicit ibidem de virtutibus, Neque natura neque praeter naturam insunt virtutes: sed inatis quidem nobis suscipere eas: perfectis autem per assuetudinem: possumus hic dicere de appropriatione: neque natura neque praeter naturam inest appropriatio: sed innatis quidem communibus suscipere eam: perfectis autem in ea per voluntatem.
⁋ Ad argumenta vtriusque partis est respondendum. Quod ergo arguitur primo quod in diuina natura nihil potest esse iuxta exigentis naturae proprietatem: Dico hic iuxta idem quod iam dixi ad principalem quaestio nem. Quod enim totaliter est in diuina natura, non est in illa nisi iuxta exigentis naturae proprietatem, quale est i lud in quo Ricar. declarat dictum suum subdens continue. Sicut enim inascibili naturale est ab alio non procedere: sic ei naturale est de seipso procedentem habere. Sed taliter non est appropriatio in diuina natura: quia necessario esset tantum a natura absque omni opeatione voluntatis per liberum arbitrium, vt procedit argumentum & bene sed ipsa est partim in diuina natura: partim in conceptu appropriantis: & plus in conceptu appropriantis: quam in diuina natura. Est enim in diuina natura solummodo, quia in illa sunt appropriationis materia ia. scilicet quod appropriatur, & cui sit appropriatio, & ratione cuius sit appropriatio. Est enim in conceptu appropriantis: quia in illo est appropriatio formaliter: & quod formale est in illa: & etiam cam finalis praedictapropter quam sit appropriatio. Et sic in diuina natura bene potest esse partim iuxta exigentis naturae proprietatem: & partim iuxta voluntatis exigentis libertatem.
⁋ Quod arguitur secundo, si appropriatio esset voluntaria nullum commune esset plus appropriabile vni personae quam alteri: Dico quod verum est si esset pure voluntaria hambens nullam rationem appropriandi a natura aliquod cone plus vni personae quam alteri. Tunc enim voluntas rationalis esset ad vtrumlibet, in appropriando scilicet illud vni & alteri vt procedit obiectio. Postquam tamen non est ita voluntaria quiando habeat in natura & ex natura rationem appropriandi secundum praedicta, bene cum hoc quod appropriatio est voluntaria: & voluntas est adhuc ad vtrumlibet scilicet in appropriando & non appropriando cone illi cui est appropriabile secundum naturam, etiam est quodammodo naturalis: quia ratione illa quae liberum arbitrium voluntatis ducitur a natura ad appropriandum appropriabile, bene est vnum cone plus appropriabile vni personae quam alteri: & quo ad hoc ape propriatio est naturalis, sicut dictum est.
On this page