Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum subalternetur alicui aliarum
CIrca quintum arguitur quod scientia theologiae subalternetur alicui alii scientiae. Primo sic. Scientia illa quae habet principia ignota de quibus dicit solum quia est. debet habere scientiam superiorem in qua notificantur quae dicit de eis propter quid. ali ter videretur vt scientia quia: quia ex simpliciter ignotis procederet: & ita non esset vere scientia: quia non est scientia nisi ex notis. primo poster. Scientia illa non est nisi subalternans istam: quia secundum quod dicit Philosophus primo poster. propter quid & quia non differunt per aliam & aliam scientiam nisi quod vna sit sub altera. ergo &c.
⁋ Secundo quod subalternetur metaphysicae arguitur sic. Si subiectum est sub subiecto: & scientia sub scientia. Subiectum theologiae quod deus est, est sub subiecto metaphysicae quod est ens simpliciter ergo & theologia est sub metaphysica: non vt aliqua particularium: quia est de primo ente de quo etiam considerat metaphysica: quae non considerat de subiecto alicuius scientiae particularis. ergo &c.
⁋ Tertio sic. videtur quod subalternetur cuilibet alteri, sic. Scientia quae dicit quia de eo quod sumit, ab altera quae de illo dicit propter quid, subalternatur illi. Scientia ista est huiusmodi respectu cuiuslibet alterius: quia sumit in vsum suum, propria omnium scientiarum quae supponit ab illis a quibus probantur, vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Contrarium arguitur primo sic. illa scientia quae superior & dignior est respectu omnium aliarum, & cui aliae sunt administratiuae, nulli potest esse subalternata: quia scientia subalternata inferior est regulata a subalternanteriorum Ista scientia sic se habet respectu cuiuslibet alterius scientiae a vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Secundo sic. scientia subalternans semper dicit propter quid eius cuius scientia subalternata dicit quia, vt dictum est: sed nulla alia scientia potest dicere propter quid de articulis fidei, de quibus ista scientia dicit quia: quia sunt supra naturalem rationem, ad quae nulla scientia potest attingere vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Ad hoc plana est responsio dicendo quo ad omnes scientias humanas, philosophicas scilicet quod ista nulli earum subalternetur, cum ipsa omnes sibi subalternet vt praedeterminatum est: & cum sit principalis super omnes vt infra dicetur, & semper scientia subalternans aliquam principalitatem habet super subalternatam, vt patet in omnibus modis subalternationis. Discurrendo etiam per singulos modos subalterna tionis, patet quod impossibile est istam scientiam alicui subalternari. Non primo modo neque secundo: quia in illis scientia subalternans nouit propter quid & causam, de quo subalternata solum nouit quia. Nunc autem vt argutum est, impossibile est vt humana scientia philosophica. scilicet agnoscat causam, & dicat propter quid eorum quae sunt fidei, de quibus haec scientia dicit quia: quia excedunt naturalem rationem.
⁋ Specialiter autem patet quod non subalternatur alicui earum in secundo modo subalternationis, quia ibi subalter natur scientiae cognitiuae scientia operatiua, quae minime est speculatiua aut sapientia. Ista autem scientia maxime sapientia est, vt praedeterminatum est, & omnino speculatiua, vtinfra determinabitur.
⁋ Specialiter etiam patet quod aliis non subalternatur tertio vel quarto modo, quia non habet subiectum determinabile quod requiritur in illis modis, neque principia sua quibus vtitur habet probata in aliqua aliarum scientiarum: quod requirunt illi duo modi. Et licet haec scientia nulli scientiae humanae philosophicae subalternetur: aliqui tamen volunt quod subalternetur scientiae suphumanae scilicet diuinae vel angelicae. Cuius rationem assignant assumptam in argumento quodam: quoniam cuiuslibet scientiae principia debent esse per se nota. Hoc enim quantum est de se est de ratione principiorum, quod si non in vna scientia, saltem oportet quod sint per se nota in alia. Aliter enim non essent principia, quia non essent nota omnino. Eadem enim videtur esse distinctio notitiae principiorum ex parte scientiarum, & ex parte scientium.
⁋ Ex parte autem scientium vt vult Boethius, oportet quod id quod est principium, sit per notum, vel omnibus vel doctioribus saltem. quod si neutro modo esset per se notum non esset principium omnino. quod maxime patet ex hoc, quia etiam illud quod est principium doctioribus venit ex illo quod est notum omnibus. Si ergo principia theologiae quae non sunt nota in ipsa non essent nota in alia scientia, nullo modo essent nota: sed scientia non est scientia nisi quia procedit ex principiis notis: Theologia igitur quae ex solis talibus procedit, aut non erit scientia, aut sua principia quae non sunt nota in ipsa, erunt nota in alia superiori. Sed concessum est supra quod theologia est scientia, ergo vt videtur oportet nos cum eis concedere quod principia theologiae sunt per se nota in aliqua superiori scientia. Tali autem scientiae in qua principia alterius sunt per se nota, subalternatur scientia quae supponit sua principia ab alia esse nota: igitur vt videtur oportet concedere quod theologia subalternetur scientiae superiori scilicet diuinae vel angelicae. Ista positio ex simplicitate & ignorantia naturae subalternationis venit. In subalternatione enim vt dictum est supra, hoc est per se & essentiale, quod scientia subalternans dicat propter quid de quo subalternata dicit quia. Nunc autem principia theologiae cum sint de omnino & simplici ter primis, propter quid sciri non possunt in quacumque scientia: quia cognitio propter quid semper est per prius & notius. licet ergo principia theologiae sciantur clarius in scientia superiori, propter quid tamen non plus sciuntur in illa scientia quam in ista: Immo multo minus, quia scientia dei & beatorum discursiua non est a primo in postremum per medium sicut est nostra, vt alias forte videbitur. Non est autem scientia propter quid nisi per medium discursus. Notum ergo & non notum non faciunt distinctionem scientiae a scientia, vt subalternantis a subalternata, sed quod id quid solum notum est quia est, in vna scientia, notum est propter quid in alia. Sed illud dictum eorum de comparatione notitiae principiorum in hac scientia & in illa superiori bene facit quod vna scientia sit principalis super aliam & regula illius. Est enim diuina & beatorum maxime sapientia & regula prima omnium humanarum scientiarum. Absolute igitur dicendum quod theologia nulli scientiae subalternatur neque diuinae neque humanae, licet scientia diuina principalis sit super eam. Alia enim est ratio quare vna scientia dicitur subalternare alteram, de qua habitum est supra. Alia vero est ratio quare vna scientia dicitur esse principalis respectu alterius, de qua videbitur infra. Concedendae ergo sunt rationes probantes quod theologia nulli scientiae subalternatur, quae tamen probant solum quod nulli scientiae humanae.
⁋ Ad primum in oppositum quod theologia habet principia ignota, dicendum quod li cet hoc verum sit: non tamen oportet quod subalternetur scientiae, in qua sunt nota, nisi essent nota in illa scientia notitia propter quid & per medium: quod non est verum. Immo cognoscuntur in illa simplici apprehensione sine omni discursu, vt dictum est. Si vero illud appelletur subalternatio quando vna scientia habet claram & apertam notitiam principiorum, cuius auctoritate altera scientia recipit eadem principia tanquam obscura & nota solummodo per fidem, scientiae diuinae vel beatorum ista scientia subalternatur. Sed postquam notum fuerit de rebus, & intelligamus quid dicere velimus, disputationem de nominibus particularibus relinquamus: & videat qui hoc poterit, vtrum naturae suba alternationis iuxta determinationem Philosophi congruat.
⁋ Ad secundum quod subiectum theologiae est sub subiecto metaphysicae: ergo ei subalternatur: Dicendum duplicite. Primo quod falsum est: licet enim deus sit per subiecti metaphysicae inquantu cognoscibilis est in scientia philosophica ex puris naturalibus: inquantum tamen est cognoscibilis per fidem & intelligentiam supernaturalem tamquam subiectum in hac scientia: non continetur sub subiecto metaphysicae: sed in ratione cognoscendi praecedit eius subiectum illud, & seipsum vt pars est illius subiecti, vt infra videbitur. Vel aliter dicendum: quod licet subiectum huius scientiae sit sub subiecto illius scientiae: non tamen oportet quod illa subalternet istam. Non enim requiritur ad subalternationem quod subiectum sit sub subiecto. In duobus enim, primis modis subalternationis, non est subiectum subalternatae sub subiecto subalternantis, vt patet. Neque sequitur econverso, quod si subiectum sit sub subiecto, quod scientia scientiam subalternet. sub subiecto enim libri Phyiciae, quod est corpus mobile simpliciter considerandum secundum generalia principia & passiones motus & mobilis, est subiectum libri cae. & mundo, quod est corpus mobile ad situm: & tamen scientia Physicae. non subalternat sibi scientiam cael. & mundo. Vnde metaphysi ca quamuis sub subiecto eius sint subiecta omnium particularium scientiarum, vt dicitur. iiii. metaphy sicae, nullam tamen scientiarum particularium sibi subalternat: quia propria principia aliarum scientiarum nullo modo habet probare: neque cognoscere nisi in vniuersali. aliter enim non essent illae scientia aliae ab ipsa, neque etiam habet defendere principia propria scientiarum contra negantes ipsa, nisi quatenus redundat falsitas contra illa in sua principia propria, vt infra dicetur. Vnde quod defendit aliarum scientiarum principia, hoc non est quia subalternet eas aliquo modo: sed quia est scientia vniuersalis super eas: & illud conuenit ei quia considerat id quod est primum & optimum in genere entis vt dictum est supra. Et ex hoc etiam sic principalis est super omnes alias, quod aliae omnes famulentur ei & subministrent: sed hoc nihil ad subalternationem. Subministratio enim & famulatus omnino aliud est a subalternatione: & est fatuum dicere quod subministratio sit aliquis modus subalternationis. hoc enim nullus dicit nisi ignorans Philosophi determinationem circa scientiarum subalternationem. Subministratio enim est ex hoc quod scientia inferior parat aliquid in vsum superioris, vt dictum est supra. Subal ternatio autem est ex hoc magis quod scientia subalternata mendicat aliquid a superiori: & deficit circa proprium cognoscibile ibi aliquid non cognoscendo quod cognitum est a scientia superiori, vt dictum est.
⁋ Ad tertium quod theologia sumit ab aliis scientiis: & dicit quia, de quibus ipsae dicunt propter quid: Dicendum ac hoc, quod licet consideratio quia & propter quid distinguunt, vt dictum est, scientiam subalternantem & subalternatam: non tamen semper scientia dicens quia de aliquo principio quid sumit ab alia, subalternatur illi a quae sumit, quae de eodem dicit propter quid. Sed tres conditiones cum hoc requiruntur. Prima quod illud tanquam principium descendat in totam scientiam quae sumit illud ab alia. Secunda quod ipsa assumat illud mendicando propter suam indigentiam: non autem principando propter suum vsum. Tertia quod illud assumat quia subiectum scientiae a quo assumit accipit tanquam principale suae considerationis. Principia enim arithmeticae cadunt in totam musicam: quae musica mendicat quia non habet alia sibi propria: & super numerum qui est subiectum arithmeticae, cadit sua principalis consideratio vt dictum est. Et similiter est de principiis altimetriae respectu perspectiuae, vt patet ex praedeterminatis. Propter defectum primi membri Medicina non subalternatur geometriae: licet geometria de aliquo dicit propter quid de quo medicina dicit quia: neque physica similiter perspectiuae: & hoc ideo, quia illud principium de quo dicit propter quid geometria & medicina quia, non cadit in totam scientiam medicinae: sed est circa aliquam conclusionem eius tantum. Similiter est de perspectiua respectu physicae. ita quod Aristoteles remouet ab istis subalternationem: cum dicit in primo Posterio. de iride. lpsum quia Physici est scire: sed propter quid est speculatiui. Multae autem & non subinuicem scientiarum se habent sic, vt medicina ad geometriam. quod enim vulnera circularia sanantur tardius medici est scire quia: propter quid autem geometrae. Propter defectum secundi membri theologia non subalternatur alicui scientiae a qua sumit id de quo dicit quia, & alia propter quid: quia non assumit mendicando tanquam principia suae scientiae & regulas suae conditionis. Immo habet principia propria superiora principiis omnium aliarum scientiarum. Suba alternata autem scientia mendicando principia sua accipit a supiori scientia: quia nulla habet propria. Sed theologia assumit ab omnibus scientiis eis principando & in vsum suum ad declarandum ea quae ex suis principiis propriis propter eorum elongationem a nobis, manifesta esse non possunt, ni si adminiculo nobis cognitorum ex sensibilibus & probatis & manifestatis in aliis scientiis: & sic ordinat & regulat ea quae sunt aliarum scientiarum in finem eorum vltimum, quod ipsaemet facere non possunt. Sicut scientia militaris accipit instrumenta sua ab aliis artibus sibi subiectis, quibus vtitur dirigendo eas in debitos fines, vt inferius amplius declarabitur. Propter defectum tertii membri geometria non subalterna tur arithmeticae, licet principia declarata in arithmetica descendunt in totam geometriam, & ita geometra dicit quia de quo arithmeticus dicit propter quid: quia licet ratio numeri qui est subiectum arithmeticae descendit in magnitudinem, de numero tamen vt est numerus non est speculatio principalis geometriae: sed de magnitudine vt est magnitudo. Vnde dicit Philosophus primo Poste. Tria sunt in demodostrationibus. Vnum quod demonstratur: conclusio autem hoc. Vnum autem dignitates, ex quibus est demonstratio. Tertio autem genus subiectum, cuius sunt passiones. ex quibus igitur demonstratio sit contigit eadem esse. Quorum genus est alterum, non est arithmeticam demonstrationem convenire in magnitudinibus accidentia: nisi magnitudines numeri sunt. Et sic connexae scientiae sunt, & quodammodo eadem scientia arithmetica & geometria: non tamen sicut subalternans & subalternata, propter causam dictam. Si enim nullo modo essent eadem numquam descenderent principia demonstrationis arithmeticae in geometriam. Semper enim scientiae sunt aliquo modo eadem scientia, quarum vna dicit quia, & alia propter quid. propter quod dicit Philosophus ibidem. Aut simpliciter necesse est idem esse genus, aut sic, si debet demonstratio descendere Aliter autem impossibile esse manifestum est. ex eodem enim genere necesse est vltima esse & media. Dicit autem simpliciter, propter subalternantes & subalternatas, quae sunt in omnibus modis suis quasi eadem scientia, vt patet inspicienti. Dicit autem sic, propter scientias quae se habent adinuicem secundum ordinem quendam & connexionem, licet vna non sit alteri subalternata, sicut arithmetica & geometria.
On this page