Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

CIrca septimum arguitur quod spiritus sanctus non sit amor quo pater & filius diligunt se & alia, Primo sic. sicut se habet filius inquantum est notitia ad actum intelligendi ex parte intellectus: sic se habet spiritus sanctus inquantum est amor ad actum diligendi ex parte voluntatis, quia sicut filius inquantum est notitia est perfectio vel quasi intellectus secundum superius determinata: sic spiritus sanctus est perfectio vel quasi voluntatis. sed pater non intelligit se & alia filio vt est verbum siue no titia: quia per quod intelligit sapit. Non autem sapit verbo sed sapientia siue genita secundum Augustinum. vii. de trinitate cap i. &. 4. ergo &c.

⁋ Secundo sic. si pater & filius dilige- rent se & alia amore qui est spiritus sanctus: cum spiritus sanctus sit amor notionalis: tunc diligerent se & alia amore siue dilectione notionali. consequens falsum est: quia diligere in diuinis est actus in essentialis. cuius ratio non est nisi ipsa diuina essentia vt est amor essentialis. ergo &c.

⁋ Tertio sic. secundum non est ratio primi: sed potius econverso. omnia essentialia sunt prima & quasi praeuia respectu notionalium, vt patet ex supra determinatis. Quare cum diligere sit actus essentialis, & spiritus sanctus sit amor notionalis, spiritus sanctus non est amor quo pater & filius diligunt, quia id quo diligunt est ratio eliciendi actum diligendi.

⁋ Contra, non est amor nisi sit vis vnitiua amantis cum amato. & si talis vis est amor simplex, multo fortius ergo & amor incentiuus, quia quanto est ardentior tanto fortius vnit, quare cum spiritus sanctus secundum iam exposita sit amor incentiuus: ipse ergo est vis vnitiua amantis cum amato. sed hoc non nisi mediante actu diligendi. ergo &c.

⁋ Dico quod secundum dicta sanctorum concedere oportet quod pater & filius diligunt spiritu sancto: Spiritus sanctus autem amor est: oportet ergo concedere quod spiritus sanctus sit amor quo pater & filius diligunt. Vnde Augustinus loquens de processione spiritus sancti a patre, dicit x. de trinitate cap. xii. Manifeste ostenditur hoc amoris esse principium vnde procedit: ab ipsa quipa pe mente procedit: atque ita principium est amoris sui quo se amat. Vnde non proponitur quaestio quasi dubitandum sit an pater & filius diligant amore qui est spiritus sanctus: sed quia dubitatur quom hoc vere intelligi possit: & qua ratione ille ablatiuus amore construatur cum actu diligendi siue amandi. Et est ratio dubitandi super hoc expressa in tribus primis argumentis: quae concludunt quod tamen pos sunt construi cum illo vt ratio elicitiua illius actus: & non est clarum quod alio modo possit cum illo construi. propter quod circa hoc diuersae sunt exortae quaestiones. Vnde difficultatem quaestionis propter tactum in primo argumento, tangit Hug. de sancto Victo. in epistola quadam ad b. Bernardum sic in quiens. Quaeris a me quomodo verum sit quod Augustinus dicit. Dicit enim quod pater spiritu sancto dili git filium, & filius eodem spiritu diligit patrem. Quia tamen pater ea sapientia quae est filius sapiat, omni no contradicit huiusmodi ratione. Nam si ea sapientia quae filius est saperet ipse pater, non tam filius a patre, quam pater a filio esset: quibus idem est esse quid sapere. Et eadem ratione si eo amore diligeret qui est spiritus sanctus, non tam a patre quam pater a spiritu sancto esset: quibus idem est esse quod diligere. Hoc autem falsum est. Vnde subdit. Hinc est quod quidam in hunc modum opponunt & dicunt. Cum idem ibi sit dili gere quod esse, quomodo dicitur pater vel filius non esse ea dilectione quo alter alterum diligit: cum ideo pater negatur sapere sapientia quam genuit, ne ea esse intelligatur: Et respondet Hug. ad argu mentum & simul ad quaestionem, vt tactum est supra in quaestione de differentia inter dicere & generare, distinguendo quod agere aliquo contingit dupliciter, vel vt ratione formali quae est in agente, & sic pater non diligit spiritu sancto, neque filius, vt procedit ratio: vel vt potentia operatiua quae est ab alio, & sic bene diligunt spiritu sancto, & similiter pater intelligit verbo: non tamen sequitur quod est spi ritu sancto aut verbo, vt ibidem expositum est. Vnde dicit sic. Quantum mihi videtur multum est inter facere & fieri &c. vsque ibi. Et secundum hoc cum actus attribuitur &c. vt habitum est ibidem. Dicitur ergo (vt subdit Hug. ibidem) pater spiritu sancto diligere: & pater suo amore procedente diligit: non quod per eum amorem habeat sed exhibeat: non quod per eum amorem accipiat sed impendat. Et sic secundum Hug. quod pater dicitur diligere spiritu sancto, est: quod spiritus sanctus diligit hoc habet a patre: quia ipse est a patre. vnde subdit in eadem epistola. Hilius de seipso dicebat, mea doctrina non est mea. Cur & spiritus sanctus non aequa ratione dicat dilectio mea non est mea sed patris: Nota ad intellectum dicti Hug. & hoc ex verbis eius in illo dicto Christin, Mea doctrina non est mea: quod dupliciter potest intelligi illud Doctrina mea. Vno modo sic. mea doctrina . i. doctrina qua ego sapio non est mea: quia ego non habeo eam a me: sed a patre. & secundum hoc pater secundum Hugns dicitur sapere filio: quia sapientiam & doctrinam qua filius sapit & quod filius sapit hoc habet a patre. & sic idem quod filius agit in eo quod sapit pater agit: sed per filium siue filio. Et similiter si spiritus sanctus dicat mea dilectio non est mea, idem est quod dilectio qua ego diligo non est mea: quia non habeo eam a me: sed a patre. Et secundum hoc secundum Hugo. pater dicitur diligere spiritu sancto: quia quod spiritus sanctus diligit & dilectionem qua spiritus diligit habet a patre. Alio autem modo illud, Mea doctrina, intelligitur sic. i. doctrina qua ego homines erudio & quam eis impendo non est mea: quia illam non habeo a me: sed a patre. & secundum hoc secundum Hug. pater dicitur erudire filio: quia doctrinam qua filius erudit ipse habet a patre, & sic quod filius agit in eo quod erudit pater agit, sed filio siue per filium Et si spiritus sanctus dicat mea dilectio non est mea, idem est ac si diceret: dilectio qua ego homines inflammo & quam eis impendo non est mea: quia illam non habeo a me: sed a patre. Et secundum hoc pater dicitur inflammare homines igne charitatis: quia charitatem siue dilectionem qua spiritus sanctus inflammat: ipse habet a patre, & sic quod spiritus sanctus agit in eo quod inflammat, pater agit, sed spiritu san cto siue per spiritum sanctum. Sed secundum talem expositionem nullam difficultatem habet omnino quaestio aliam quam habet quaestio qua quaereretur an pater creat filio siue per filium, an spiritu sancto siue per spiritum sanctum: nec ad hoc inuestigandum anhelat intellectus in hac quaestione: sed potius an cum dicitur pater diligere spiritu sancto, spiritus sanctus habeat quasi rationem causalitatis super actum diligendi patris: quam reuera habet: quae & mentem Hug. tetigit, licet eam non explicauerit. Quod bene insi nuat quando post praedicta in dicta epistola ad astruendum quod omnino concedendum est, patrem & filium diligere spiritu sancto, subdit iuxta processum vltimi argumenti dicens. Si spiritus sctuns amor est vtrius quod, cur pater non dicatur recte spiritu sancto, hoc est suo diligere amore: Animus humanus amor non est, sed ab ipso amor procedit, & ideo se non diligit: sed amore, qui a seipso procedit. Pater vero amor est, & ideo pater diligit seipso: diligit & spiritu sancto: diligit seipso amore, diligit & suo amore. Si spi ritus sanctus diceretur amor cordis tui, sicut spiritus sanctus dicitur amor patris & filii, quaeso quis posset negare te spiritu sancto, hoc est amore tuo diligere: Reuera pater amor est, sed essentialis: quo diligit formaliter, hoc est tanquam forma quadam quae ipse est eliciendo actum diligendi: qui non est nisi essentialis Animus autem humanus amor ex se non est, & ideo ipse seipso non diligit: sed solummodo amore a se procedente per actum volendi. Per quod insinuat quod pater consimiliter habet amorem a se procedentem & in animo suo manentem, licet subsistendo non autem inhaerendo, sed informando: sicut inhaerendo informat animum humanum amor ab ipso procedens. Sicut ergo homo diligit amore procedente, sic & pater. Illud autem non est nisi quia amor quo diligit homo habet aliquam rationem causalitatis super actum diligendi. Similiter ergo cum pater diligit amore a se procedente, oportet quod ille amor habeat aliquam quasi causalitatem super actum diligendi. Et quia istam rationem causalitatis difficile est assi gnare. Certum enim est quod causalitatem principiandi & eliciendi actum diligendi essentialem in patre non habet amor qui est spiritus sanctus, quia tunc spiritus sanctus daret patri quod diligeret essentia liter, & ita quod esset: quia idem est ei (scilicet patri)diligere quid esse: sicut & sapere idem est patri quod esse vt vult Augu. vii. de Trini. cap. i. &. x. Et ideo circa hoc diuersi sunt modi dicendi. Dicunt est quidam quod ille ablatiuus spiritu sancto habet causalitatem super actum diligendi patris non in eliciendo vt dictum est, sed in appropriando. Dicunt enim quod pater diligit spiritu sancto per appropriationem. i. pe amorem qui ei appropriatur. Amor enim essentialis ei appropriatur, vt inferius declarabitur loquendo de appropriatione. Sed eadem ratione bene diceretur, pater sapit filio, quia eodem modo filio appropriatur sapientia: quod non conceditur. Ideo alii dicunt quod ille ablatiuus habet causalitatem super actum diligendi in indicando quod in patre sit actus. diligendi. Vnde dicunt quod construitur cum verbo diligendi in habitudine signi ad signatum, quemadmodum si diceretur isti diligunt se verbis: quando nullum aliud indicium quod sese diligant habetur quam quod verbis amabilibus sese alloquuntur. Qualem dilectionem prohibet lon quando dicit prima Canonica cap. iii. Non diligamus verbo neque lingua, sed opere & veritate. Sed eadem ratione posset concedi illa, pater sapit verbo. Quia ei habet in mente sua verbum a se proce dens, signum est quod sapiat. Sed tamen ista negatur & illa conceditur. Alio ergo modo causalitas huiusmodi intelligenda est. Ideo dicunt alii quod construitur in ratione formae siue causae formalis: quemadmodum dicitur quod iste lucet luce, calet calore, viuit vita. Quod non potest stare, quia talis forma denominat pso actum & cadit in significatione actus penitus idem significando cum actu. Differunt autem in solo modo significandi vt essentia & esse, vt satis expositum est superius. Nunc autem in proposito amor siue dilectio quae est spiritus sanctus non est forma illa a qua pater denominatur diligens: nec illa dilectio quae significatur actu diligendi est penitus essentialis: & dilectio quae est spiritus sanctus no tionalis est. Vnde cum dicitur pater amat amore, id quod denominat patrem significatum est in actu amandi, & est amatio, non autem ipse amor, siue sumatur essentialiter siue notionaliter. Et bene differunt secundum rem in creaturis amor & amatio: sicut cum dicitur pater diligit dilectione quae est spiritus sanctus, quasi aequiuoca est dilectio quae significatur actu diligendi & ipso denominat, & quae dicitur esse spiritus sanctus. Propterea dicunt alii quod construitur dictus ablatiuus in ratione effectus siue prin cipiati formalis, sicut cum dicitur quod arbor fioret fiore. Reuera isti magis propinqui sunt veritati quam prae cedentes, quia in ratione causae formalis denominatiue dicitur quod arbor fioret floritione, & multo magis se habet ad actum diligendi patris amor procedens qui est spiritus sanctus, sicut flos ad sio rem. Quia per actum diligendi sicut flos ab arbore per actum florendi quodammodo a patre procedit spiritus sanctus, inquantum scilicet pater & filius potius spirant spiritum sanctum vt diligentes siue amantes quam vt scientes vel vt cognoscentes, non sic autem floritio procedit ab arbore per actum florendi, sed est forma signata in actu fiorendi. Sed tamen istud non potest stare in proposito, quia cum talis ablatiuus construitur cum verbo, verbum illud per se positum includit in se actum producendi propinquum transeuntem in rem illam signatam per ablatiuum. Elorere enim secundum se acceptum idem est quod producere fiorem. Nunc autem in proposito diligere cum sit purum essentiale, non est idem quod producere amorem. & ideo licet in ratione causae formalis bene dicitur arbor fiorere flore, eo quod florere includit actum propinquum producendi fiorem: non tamen in ratione effectus formalis dici sic potest pater diligere amore qui est spiritus sanctus, quia licet per actum diligendi a patre procedat spiritus sanctus, hoc tamen non est nisi vt per actum producendi remotum. Praeterea quando actus construitur cum ablatiuo in ratione effectus formalis, verbum illud necessario ex se sic est absolutum quod nullo modo potest simul construi cum alio in quod designetur transire. Non enim potest dici quod arbor floret hoc vel illud fiore. Sed in proposito verbum diligendi simul potest construi cum dicto ablatiuo & transire in aliud, dicendo pater diligit filium vel creaturam amore qui est spiritus sanctus. & hoc quia quando illo modo construitur, ablatiuus ille non dicit nisi rationem quandam circa actum vt absolute habet esse in subiecto: non autem vt transeat in aliquem terminum extra. Quando vero isto modo construitur, iste ablatiuus non dicit rationem circa actum vt habet esse in subiecto: sed potius vt transit in aliquid extra: & ideo dicit rationem & circunstantiam transeuntem in illud. & tunc actus ille construitur cum ablatiuo tanquam cum eo quo actus ordinatur & dirigitur in illud. Sic in pro posito pater diligit amore qui est spiritus sanctus, tanquam eo quo ordinatur actus diligendi in illud quod diligitur vel natum est diligi a patre. Secundum hunc modum igitur oportet hic assignare aliquam rationem a praedictis, qua talis ablatiuus dicendus est construi cum tali verbo.

⁋ Ad cuius inuestigationem aduertendum est quod diligere in diuinis tripliciter accipitur. Primo modo vt est purum essentiale: vt quando dicit actum diligendi simplicem. Secundo modo vt habet annexum aliquid notiona le, vt quando dicit actum diligendi incentiue ex parte diligentis, & gratificatiue ex parte dilecti. Tertio modo vt accipitur pro notionali extenso ad essentiale: vt quando accipitur pro actu fiagrandi, secundum quod iam declarabitur. Si ergo accipitur diligere primo modo, dico quod nullo modo dictus ablatiuus construi debet cum tali verbo: nec vllo modo est haec recipienda, pater diligit amore vel diliit filium vel aliquid aliud spiritu sancto. Similiter neque de filio neque de seipso spiritu sancto, quod diligit amore qui est spiritus sctuns. Nec est ratio eliciendi talem actum de subiecto, vt habitum est supra: nec etiam ratio dirigendi ipsum in obiectum: sed horum ratio solummodo est amor essentialis: quia talis actus & directio in obiectum conueniret personae vniuoce, si esset in diuinis absque amore procedente, & similiter absque verbo procedente: & sic quasi primo conveniret patri quam generare aliquid spirare. Si vero accipitur diligere secundo modo, videlicet vt habet annexum aliquid notionale, puta vt cum dicit actum diligendi incentiue: dico quod illa bene est recipienda, pater diligit spiritu sancto: quia licet amor procedens non sit ratio eliciendi actum diligendi simpliciter de subiecto, & ordinandi ipsum in subiectum: est tamen bene ratio incentiui circa actum, & hoc in ordine eius ad subiectum a quo elicitur, & etiam in ordine ad obiectum, secundum quod iam inferius declarabitur in solutione primi argumenti. Pater enim etsi non diligit nude & simpliciter nisi amore essentiali: incentiue tamen non diligit nisi amore notionali qui est spiritus sanctus. Quia sicut se habet diligere simpliciter ad amorem simplici ter: sic se habet diligere incentiue ad amorem notionalem. Est enim ratio incentiui aliquod notionalis circa actum diligendi essentialem, licet cum illa determinatione tribus personis conueniat. Si vero diligere accipiatur tertio modo, videlicet pro notionali extenso ad essentiale, vt puta pro actu fiagrandi: dico quod adhuc bene recipitur illa, pater diligit spiritu sancto, quia licet amor notionalis non sit ratio eliciendi actum talem de subiecto, est tamen ratio ordinandi ipsum in obiectum.

⁋ Ad cuius intellectum est aduertendum secundum praedicta, quod sicut ex parte intellectus circa actum producendi eius est vna notio secundum rem: diuersa vero secundum solam rationem, qua pater dicitur generare filium, & dicere verbum: & similiter eandem personam nominant secundum rem filius & verbum: licet secundum diuersas rationes: sic ex parte voluntatis circa actum producendi eius vna notio est secundum rem quae secundum rationes diuersas diuersis nominibus est appellanda: & similiter vna persona secundum diuersas rationes diuersis nominibus est appellanda. Sed secundum vnam ratio nem nomen est ei impositum tam actui quam personae: secundum quam pater & filius dicuntur spirare spi ritum sanctum: & respondet actus spirandi ex parte voluntatis, actui generandi ex parte intellectus: & nomen spiritus respondet filio. Secundum aliam autem rationem nomen non est impositum nec actui nec personae: sed actum possumus dicere flagrare, & personam possumus appellare zelum: vt flagrare respondeat illi quod est dicere, & zelum verbo. Et sicut dicere ex parte intellectus non solum accipitur vt purum notionale, & vt dicit solum actum producendi verbum, & construitur cum verbo in accusatiuo, dicendo pater dicit verbum: sed etiam vt extenditur ad essentiale & dicit rationem manifestationis siue declarationis apud intellectum illorum quae intellecta sunt intelligentia simplici formata per ipsum verbum vt per manifestatiuum cuilibet intellectui illustrato vero verbo: sic etiam fia grare ex parte voluntatis non solum accipitur vt purum notionale, & vt dicit solum actum producendi zelum vt construitur cum ipso in accusatiuo dicendo pater & filius flagrant spiritum sanctum, sed etiam accipitur prout extenditur ad essentiale, & dicit rationem gratificationis apud voluntatem illorum quae volita sunt simplici voluntate informata per ipsum zelum, vt per gratificatiuum cuilibet voluntati incensae per ipsum zelum. Sicut enim in verbo omnia alia dicuntur quodammodo, sic in ipso zelo omnia quodammodo flagrantur. Et ideo quemadmodum dicere construitur cum verbo non solum in accusatiuo, quid soli patri & filio conuenit: sed etiam in ablatiuo, quod etiam conuenit aliis secundum superius determinata in quaestione de dicere: Sic flagrare construitur cum zelo non solum in accusatiuo, quid soli patri conuenit & filio: sed etiam in ablatiuo, quod conuenit aliis modis proportionalibus, quibus dicere verbo vel in verbo conuenit aliis a patre. Et flagrare vt sic extensum est id quod notionale, & supponit actum amandi seu volendi quem non significat: sicut dicere extensum supr ponit actum intelligendi quem non significat. Pro dicto autem actu innominato quem appellamus flagrare inquantum dicto modo extenditur secundum vsum theologorum, accipitur actus amandi: & ideo eisdem modis quibus secundum superius determinata dicimus omnes illustratos verbo dicere se & omnia alia verbo & in verbo: proportionaliter eisdem modis dicimus omnes accensos zelo qui est amor procedens siue spiritus sctuns, se & alia amare spiriu sancto. Vnde sicut ex parte intellectus notitia essentialis est quoddam manifestatiuum quo verum manifestatur intelligenti siue intellectui, & habet fieri in intellectu vt cognitum in cognoscente: sic verbum quoddam est manifestatiuum quo declaratiue & quasi amplius manifestatur intellectui, & quasi amplius habet fieri in intellectu. Sed ex parte voluntatis amor essentialis est quaedam incensio siue quoddam incendium quo bonum gratum fit voluntati, & quo voluntas se diffundit in bonum illud: & aelus siue spiritus sanctus est quoddam incentiuum quo bonum amplius gratum fit voluntati, & quo voluntas se amplius in bonum diffundit. Et ita sicut omnia quae nata sunt declarari verbo: in verbo pater immediate dicit quando dicit verbum: & quando alia quae in verbo dicit verbo, illa verbo dicit non vt medio in ter dicentem & actum dicendi, & vt ratione elicitiua actus dicendi de dicente, inquantum notat actum producendi: aliter enim solummodo diceret verbo dicens verbum: sed vt ratione qua innotescit apud intellectum eius cum dicitur id quid verbo dicitur, & qua actus dicendi inquantum notat actum manifestandi declaratiue dirigitur in illud, vt sit solum ratio media inter actum dicendi ratione manifestationis quam importat, et rem dictam: vnde & verbo dicit non dicens verbum: spiritus sctuns enim verbo dicit creaturam, hoc est spiritus sanctus creaturam quam intelligit manifestat verbo intellectui illius cui dicit: Sic omnia quae nata sunt gratificari spiritu sancto, in ipso pater & filius immediate flagrant quando flagrant spiritum sanctum: & quando alia quae in spiritu sancto flagrant, fiagrat spiritus sanctus: illa spiritu sancto flagrat siue diligit non vt medio inter flagrantem & actum flagrandi inquantum notat actum pro ducendi: aliter enim solummodo flagraret spiritus scton flagrans spantum sctantum: sed vt ratione qua flagrascit apud voluntatem eius qui flagrat id quod spiritu sancto flagratur siue diligitur: iuxta vsum theologorum sumendo diligere pro flagrare, & qua actus flagrandi siue diligendi inquantum notat actum gratificandi dirigitur in illud, vt sit solummodo ratio media inter actum diligendi ratione gratificationis quam importat ly flagrare, & rem dilectam. Vnde & spiritu sancto diligit non producens siue flagrans spiritum sanctum. Creatura enim intellectualis bene spiritu sancto diligit deum patrem, hoc est creatura intellectualis bene deum patrem quem diligit spiritu sancto gratiose & complacenter diligit. Sicut enim omne verum intellectus quod amplius innotescit verbo, sic omne bonum voluntatis quod amplius gratescit spiritu sancto. Et sic pater amore qui ipse est sibi essentialis, & similiter filius & quaelibet creatura amore suo naturali aliter diligunt bonum, aliter spiritum sanctum inquantum est amot cordis sui: per hoc quod procedit in ipsum. Ab aeterno enim amor cordis patris & filii procedit in ipsis ex tempore autem creaturae intellectualis. Amore enim sibi essentiali aut naturali quilibet diligit bonum vt ratione media inter subiectum a quo elicitur & actum diligendi qui illa ratione elicitur. Amore vero qui est spiritus sctuns quilibet diligit bonum vt ratione media inter actum intelligendi & ipsum obiectum quod diligitur tantummodo, secundum iam dictum modum. Quo viso & intellecto non est alia diffi tas in hac quaestione an pater & filius diligant se & alia spiritu, accipiendo diligere pro dicto verbo innominato: quam in illa an pater dicit se & alia verbo. Sed ratione maioris obscuritatis & dubitationis inducitur, quia non est ex parte voluntatis verbum impositum respondens illi quod est dicere: quod expresse significaret actum gratifieandi, sicut dicere significat actum manifestandi: quem nullo modo significat actus diligendi, quo vtimur loco illius verbi nobis deficientis, vt dictum est. Accipiendo autem dilige re in sua propria significatione, patet difficultas quaestionis ex dictis supra, & amplius exponetur in dicendis.

⁋ Quod ergo arguitur primo in contrarium, quod pater non intelligit se & alia notitia a quae est verbum, ergo &c. Dico distinguendo de intelligere modo quo iam distinctum est de diligere in duabus primis significationibus. Intelligere enim vt est purum essentiale & dicit actum intelligendi simplicem, nullo modo potest concedi illa, pater intelligit verbo. & sic (vt bene procedit argumentum) nullo modo potest concedi quod pater & filius diligant amore qui est spiritus sanctus. Intelligere autem vt habet aliquid annexum notionale, vt quando dicit actum intelligendi illustratiue ex par te intelligentis & declaratiue ex parte intellecti, licet nullo modo posset concedi quod pater intelligit simpliciter verbo: non tamen omnino negandum est quin pater intelligat verbo declaratiue. Quia per hoc quod secundum praedicta verbum illustrat siue illuminat intellectum in quo est, & declarat nue manifestat ipsam rem intellectam: licet non sit ratio eliciendi actum intelligendi de subiecto intelligente: sed solummodo essentialis: est tamen ratio modi intelligendi tam in ordine intelligentis ad actum intelligendi quam in ordine actus ad obiectum intellectum. vt propter hoc bene possit concedi quod pater de claratiue intelligat verbo: & potius declaratiue quam illustratiue: quia actio intelligendi potius procedit in intellectum ab obiecto declarato & manifestato quam ab intellectu illustrato in obiectum intellectum Et sic consimiliter non obstante argumento, licet nullo modo posset concedi quod pater & filius diligant amore qui est spiritus sanctus simpliciter: non tamen est omnino negandum quin diligant amore quid est spiritus sanctus incentiue: quia per hoc quod secundum praedicta amor qui est spiritus sanctus incem dit voluntatem in qua est, & ipsi gratificat ipsam rem volitam licet non sit ratio eliciendi actum diligendi de lubie cto diligente: sed solummodo essentialis: est tamen ratio modi diligendi tam in ordine diligentis ad actum diligendi: quam in ordine actus ad obiectum dilecti. Vt propter hoc bene possit concedi quod pater & filius incentiue di ligant amore qui est spiritus sanctus: & potius incentiue quam gratificatiue: quia actio volendi potius procedit a voluntate in obiectum gratificatum quam ab obiecto gratificato in voluntatem incensam. intellectus enim mouetur ab obiecto, & vceluntas mouet se in obiectum, vt saepius declarauimus alibi. Est tamen in hoc magna diuersitas aduertenda ex parte illorum qui dicuntur intelligere verbo & non sunt ipsum, & ex parte eius qui est ipsum verbum, & similiter ex parte illorum qui dicuntur diligere amore qui est spiritus sanctus, & non sunt ipse: & ex parte eius qui est ipse spiritus sanctus. Quia licet illi qui non sunt ipsum verbum, non dicuntur intelligere verbo vt ratione elicitiua de intelligente ipsius actus intelligendi: ille tamen qui est ipsum verbum, bene intelligere dicitur verbo vt ratione eli citiua de intelligente ipsius actus intelligendi. Et consimiliter licet illi qui non sunt ipse amor qui est spiritus sanctus, non dicuntur diligere amore qui est spiritus sanctus vt ratione elicitiua ipsius actus diligendi: ille tamen qui est ipse amor, vt ipse spiritus sanctus, bene dicitur diligere ipso amore qui est spiritus sanctus: vt ratione elicitiua de voluntate ipsius actus diligendi. Vnde filius quia est verbum intelligit verbo declaratiue vt ratio ne formali eliciente actum intelligendi simpliciter: sed hoc non nisi ratione notitiae essentialis vt est aliquid verbi. Pater autem quia non est verbum licet intelligat declaratiue verbo secundum expositum modum, non tamen vt ratione formali eliciente actum intelligendi simpliciter, quia licet illum eliciat vt ratione elicitiua notitia essentiali, non tamen vt ipsa est filii vel aliquid ipsius verbi, & habita per generationem: sed potius vt est ipsius patris omnino ingenita. Nec in hoc est aliqua differentia. de verbo hominis qui non est suum verbum, & de verbo patris qui etiam non est suum verbum. i. icet enim homo intelligat declaratiue suo verbo, non tamen vt ratione formali eliciente actum intelligendi simpliciter: quia licet illum eliciat notitia simplici quae includitur in ratione verbi sui, non tamen vt ipsa est aliquid verbi: sed potius vt se tenet ex parte memoriae producentis verbum. Consimiliter spiritus sanctus quia ipse amor procedens est, diligit incentiue amore procedente vt ratione formaliter eliciente actum diligendi simpliciter: sed hoc non nisi ratione amoris essentialis vt est aliquod amoris procedentis siue zeli. Pater autem quia non est amor procedens licet diligat incentiue amore procedente, secundum expositum modum: non tamen vt ratione formaliter elicitiua actus diligendi simpliciter: quia licet illum eliciat vt ratione elicitiua amore suo essentiali, non tamen vt ipse spiritus sanctus vel aliquid ipsius zeli, & habitus per spirationem: sed potius vt est ipsius patris omnino inspiratus. Nec est in hoc differentia aliqua de zelo siue amore procedente in homine qui non est suus zelus sicut neque suum verbum: & de zelo patris qui etiam non est suus zelus. Licet enim homo diligat incentiue zelo suo, non tamen vt ratione formali eliciente actum diligendi simpliciter: quia licet illum eli ciat amore simplici qui includitur in ratione zeli, non tamen vt ipse est aliquid zaeli: sed potius vt se tenet ex parte voluntatis quam informat, vt de quo materialiter elicitur zelus secundum modum supra expositum. Tertio autem modo proportionali tertio modo eius quod est diligere, non accipitur ipsum intelligere, quamuis enim diligere sit ita essentiale vt intelligere: est tamen ratio quare intelligere potius accipitur pro notionali extenso ad essentiale quam diligere: & haec duplex, scilicet necessitas & commoditas. Necessitas, quia ex parte intellectus non deficit verbum notionale extensum ad essentiale. tale enim est ipsum dicere. Tale autem verbum deficit & defecit ex parte voluntatis: quod nos appellamus per translationem flagrare: propter quod necesse fuit vti nomine essentiali quod est diligere, pro illo verbo deficiente, & extendere significationem huius verbi quod est diligere. Non sic autem necesse fuit vti hoc verbo intelligere, aut extendere ipsum. Ratio autem talis defectus ex parte voluntatis potius quam ex parte intellectus, est ex hoc quod nobis minus nota sunt pertinentia ad emanationem voluntatis quam pertinentia ad emanationem intellectus. Cuius ratio est, quod nos diuina cognoscimus per ea quae in creaturis videmus, secundum Ricar. in principio de Trinita. Nunc autem in creaturis videmus emanationem modo naturae principaliorem: qualis est illa quae in diuinis est ex parte intellectus. Emanationem vero modo naturae non principalem quae principaliter est modo voluntatis, non videmus penitus in creaturis. Non enim productio alicuius suba sistit in creaturis nisi artificialis & ex libero arbitrio: nulla autem ex immutabili necessitate naturae. Et quia clarior propterea nobis est emanatio modo naturae ex parte intellectus: euidentior ideo est facta translatio verborum interpositorum actibus creaturarum actibus diuinis, & ex parte intellectus quam ex parte voluntatis. Aequali tamen proprietate flagrare transterri potest ad significandum in di uinis spirationem amoris a voluntate liberali, qua transfertur dicere ad significandum in diuinis cenerationem notitiae a natura intellectuali. Commoditas etiam est ratio quare diligere potius dicto modo accipitur quam intelligere: quia omnis actus notionalis procedit a potentia vt a principio actiuo in productum vt in terminum. In quo cum illo conuenit actio diligendi: quia procedit a potentia volitiua eliciente actum in amatum vt in terminum: non sic actus intelligendi, quia est quid receptum in intelligente ab intellecto.

⁋ Per dicta patet quomodo oportet respondere argumento quid beatus Bernardus proposuit Hugo. vt recitat Hugo in principio epistolae suae, vbi dicit sic. Quaeris a me quomodo verum sit &c. vt habitum est supra. Dico enim quod si loquimur de diligere primo modo, in illo bene procedit argumentum: quia sicut pater non sapit ea sapientia quae filius est: sic nec diligit secundum istum modum eo amore qui est spiritus sanctus, quia secundum istum modum sapientia & amor non dicunt nisi rationem formalem eliciendi actum de subiecto: virtute cuius tenet argumentum. Si vero loquamur de secundo modo, etiam bene verum est quod sicut pater diligit spiritu sancto, sic intelligit verbo, quia & incentiue diligit spiritu sancto, & declaratiue intelligit verbo. Sicut nec simpliciter diligit spiritu sancto, nec simpliciter intelligit verboro. vt patet ex praedictis. Et quod arguit Bernar. secundum Augustinus quod si pater ea sapientia siue notitia quae filius est saperet siue intelligeret: non tam filius a patre esset quam pater a filio: Dico quod verum est de sapere & intelligere simpliciter primo modo dicto. Quod etiam verum est de diligere simpliciter: quia si eo amore qui spiritus sanctus est, pater diligeret simpliciter eliciendo actum: non tam spiritus sanctus esset a patre, quam pater a spiritu sancto. De sapere autem & intelligere declaratiue non est verum, nec etiam diligere incentiue. Non enim idem est patri esse & sapere declaratiue quod praesupponit verbum, & dicere no tionale in quo habet annexum aliquid notionale: & similiter diligere incentiue quod praesupponit spi ritum sanctum, & spirare: vt de tali intelligere non sit idem patri esse & diligere. Et multo minus verum est de diligere tertio modo quod idem sit diligere illo modo quid esse: quia tale diligere ex parte voluntatis respondet ei quod est dicere ex parte intellectus. Sicut enim dicere quo pater dicit verbo supponit verbum in quo dicuntur ea quae dicuntur, & per hoc etiam dicere ipsum verbum, & addit tanquam de propria significatione actum secundum praedicta: Sic diligere quo pater diligit spiritu sancto secu dum istum modum tertium, supponit spiritum sanctum in quo flagrantur ea quae flagrantur siue diligum tur spiritu sancto: & per hoc etiam supponit ipsum spirare siue flagrare spiritum sanctum, & superaddit de propria significatione actum gratificandi siue acceptandi. Nec est differentia in aliquo in ter dicere verbo & diligere spiritu sancto: similiter inter verbum & spiritum sanctum: nisi in hoc quod dicere & verbum non solum dicunt respectum & ordinem ad dictum, sed etiam ad illum cui dicitur. Pater enim verbo dicit spiritum sanctum creaturae, vel creaturam spiritu sancto. Diligere autem & spiritus sctuns dicunt respectum & ordinem ad dilectum, & non ad aliquem vlterius.

⁋ Ad secundum, quod si pater diligeret spiritu sancto diligeret amore notionali: Dico quod amor vel dilectio dupliciter consideratur. vno modo vt significatur per verbum diligendi siue amandi. alio modo vt significatur nomine amoris siue dilectionis. Primo modo quicumque diligit siue amat, diligit siue amat dilectione siue amore secundum rationem habitudinis formae denominantis: sicut ignis dicitur calefacere actiua calefactione, & arbor florere floritione, & splendens splendere splendore, & dicens dicere dictione: & talis amor siue dilectio non est nisi essentialis. Aut quicumque diligit aut amat, non diligit neque amat nisi amore vel dilectione essentiali, sed hoc secundum aliquem trium praedictorum modorum. Secundo autem modo licet amor de se sit essentialis, tamen cadit in circumlocutione notionalis quando dicitur amor notionalis. Et nullum est inconueniens quod penes secundum & tertium modos praedictos diligens vel amans diligat vel amet amore notionali. Et quoquo modo aequocem dilectio significatur verbo diligendi & nomine dilectionis notionalis, sicut splendor & dictio aequoce vel quasi significantur hoc verbo splen dere & dicere, & hoc nomine filius siue verbum. Pater enim dicit filium dictione significata nomine illius verbi dicere, sicut generat filium generatione: sed non dicit filium dictione significata nomine verbi, sicut nec dicit filium verbo.

⁋ Ad tertium quod notionale non est ratio essentialis, quia est secundum respectum ipsius: Dico secundum praedicta quod verum est ratio elicitiua quasi media inter elicientem & actum elicitum. Est tamen ratio illius vt qua ordinatur eliciens ad eliciendum actum sub modo determinato in secundo modo intelligendi praedicto: vel qua ordinatur actus elicitus ad obiectum, vt in secundo & tertio modo praedictis. Et nullum est inconueniens quod secundum sit ratio primi isto modo: quia nec ipse actus in secundo modo & tertio praedictis habet rationem primi respectu notionalis amoris: sed potius secundi. Incentiue enim diligere penes secundum modum diligendi, aut summe complacenter penes tertium modum diligendi, non potest aliqua diuina persona diligere nisi producto spirimu sancto quasi prius: quia non nisi spiritu sancto: sicut nec declaratiue intelligere penes secundum modum intelligendi, nec intelligere manifestando (quod est idem quod dicere) potest pater nisi quasi prius producto verbo, vt patet ex praedictis.

⁋ Ad argumentum in contrarium quod non est amor nisi eo quis amet: Dico qui erum est vel elicitiue secundum primum modum amandi praedictum: quod non convenit nisi amori essentiali: vel ordinatiue, quod bene conuenit amori notionali penes secundum & tertium modum praedictos: quemadmodum (vt supra expositum est) pater aliter amat amore essentiali qui ipse est: aliter amat amore suo notionali qui non est ipse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7