Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

CIrca Secundum arguitur: quod delectatio non sit in deo. Primo sic, quod est in creaturis non attribuitur deo nisi sit omnibus & semper melius esse ipsum quam non psum. secundum regulam Anselmi. Sed in delectatione non est omnibus & semper melius esse ipsum quam non ipsum: quia in aliquo actu melius est omnibus non delectari quam delectari, vt in actu fornicationis, adulterii, & huiusmodi: quia quanto in tali actu aliquis plus delectatur, tanto magis peccat, & maiora tormenta meretur: iuxta illud. Quantum glorificauit se & in delitiis fuit, tantum date ei de tormento & luctu. ergo &c.

⁋ Secundo sic, quid est communiter in pluribus, est in eis secundum causam communem, quare cum delectatio sit in brutis, si esset etiam in deo, esset in eis communiter: ergo & per causam communem. consequens falsum est: quia delectatio in brutis est ex sensu in appetitu sensitiuo. talis autem causa non habet esse in deo: quia neque sensus neque appetitus habent esse in deo. ergo &c.

⁋ In contrarium est illud salmi. Delectationes in dextera tua vsque in finem. Et Prouerbiorum. ix. dicitur de sapientia increata: Delectabar per singulos dies ludens coram eo. Et philosophus dicit. vii. Ethicorum. Deus semper gaudet vna & simplici delectatione.

⁋ Quia autem delectatio non sit annexa diuinae beatitudini: arguitur Primo sic. quia delectatio est sui gratia, & secundum se non propter aliud eligibilis. dicente philosophous in x. Ethicorum. Maxime eligibile quod non propter alterum neque alterius gratia eligimus. Tale autem confessum est esse delectationem. talis autem est ipsa beatitudo vel aliquid eius, non autem annexum ei. ergo &c.

⁋ Secundo sic. perfectio operationis & finis non minus essentialiter pertinet ad beatitudinem quam ipsa operatio. sed operatio pertinet ad beatitudinem vt aliquid eius non ei annexum. delectatio autem est perfectio operationis. dicente Philosopho in eodem. Perficit autem operationem delectatio vt su perueniens quidam finis. sequitur enim operationem. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quoniam si esset aliquid felicitas, delectatio in omni operatione per se quaereretur, quia est finis omnis operationis. consequens est falsum. dicente Philosopho in. x. Ethicorum. Circa multa studium faceremus, etsi neque vnam inferant delectationem: puta videre, recordari, scire, virtutes habere. Si autem ex necessitate sequuntur his delectationes, nihil differt. eligeremus enim haec etsi non fieret ab his delectatio. Quare cum non habet beatitudo esse fine delectatione, propter quod beatum nominant a gaudere, vt dicit in vii. Ethicorum: & cum non sit aliquid eius: non potest inseparabiliter se habere ad ipsam, nisi vt annexum ei. ergo &c.

⁋ Hic oportet primo videre quid sit delectatio re, & ex hoc iuxta regulam Anselmi videre quom deo summe attribui debet. Est autem delectatio (vt dicit Philo. in i. Rhetoricae) motus quidam animae & constitutio simul tota sensibilis in existentem naturam.

⁋ Ad cuius intellectum sciendum est: quod quaelibet res existens in rerum natura, ad aliquam dispositionem secundum naturam suam habet ordinari vt ad sibi conuenientem, per quam habet suam naturalem perfectionem in esse sibi congruentem, aut per quam habet illam sibi acquirere: ad quam quantum est de se solum est in potentia, & sine illa in esse naturae suae est imperfectio: cumque illam sibi habuerit praesentem & vnitam, concipit suauitatem quandam mulcebram quasi distillantem ex ea in qua quasi in fine & sibi sufficienti quiescit suus appetitus. ld autem quod in se sic concipit, & in quod quiescit, quod in se continet dictam suauitatem seu quod potius est ipsa suauitas, secundum genus praedicamenti qua litas est in tertia specie qualitatis: & est passibilis qualitas, cum permanens est & de difficili mobilis habens causam permanentem. Est autem passio siue affectio cum cito transit & de facili mobilis est. Nec quod hic dicimus, delectationem esse qualitatem, contrariatur illi quod dicit Philosophus decimo Ethicorum, quod neque delectatio, neque virtutis operationes sunt qualitates. Intelligit enim hoc de qualitate quae est habitus aut virtus in prima specie qualitatis, vt patet inspicienti: & est id in quo consistit delectatio, immo re est ipsa delectatio qua delectans delectatur: sicut albedo re est ipsa dealbatio qua quis dealbatus est, licet non sit motus ille qui est dealbatio qua generatur albedo: & etiam sicut dilectum & cognitum est ipsa beatitudo & beatificatio qua quis beatus effectus est. Nihil enim aliud re additur subiecto quo in illo est dealbatio formaliter quam albedo. Et differunt secundum aliquos dealbatio secundum quod nominat dispositionem subiecti non motum ad ipsum, & ipsa albedo, sola ratione, quia quod est albedo vt consideratur secundum essentiam suam, idem est dealbatio secundum quod consideratur vt est dispositio subiecti. Vel dicitur dealbatio, vt est in acquisitione: albedo, vero vt iam est acquisita. Sic & de aliis: vt non restet dicere quod album est album albedine & dealbatione: ne quod quod delectans delectatur delectatione aut qualitate illa alias innominata, neque quod beatus dicatur esse beatus aut beatificatione aut dicto obiecto: quorum vtrunque potest dici beatitudo. Dispositio autem huiusmodi quae sic dicitur delectatio, si sit in re non cognitiua, tunc est dilectatio pure naturalis, qua res huiusmodi delectatur appetitu naturali in tali qualitate in ipsam distillante ex coniuncto sibi conuenienti: & hoc dupliciter: siue vt in qua habet suam naturalem perfectionem. dicente Auicen. in fine. viii. Metaph. Delectatio cuiusque virtutis plena est perfectionis suae acquisitio. Et ideo sensus delectabilia sunt sensata convenientia: vt irae vindicta, & spei consecutio: & vniuscuiusque rei, id quod est pprium ei, quemadmodum delectatur arbor cum secundum actum soecunda est floribus & fructibus. Vnde etiam tunc metaphorice dicitur ridere, quod est signum delectationis & laetitia in proprie ridente. Siue vt ex qua acquirit suam perfectionem, quemadmodum delectatur arbor plantata in loco vberi quae luxum & affluentiam habet nutrimenti sibi praesentis. quod improprie dicitur de ectatio: nec sapientes nomen delectationis solent rei non cognitiuae tribuere. Si vero delectatio sit in re sensitiua, tunc est delectatio animalis: quemadmodum delectatur animal in sua naturali pinguedine & sanitatis dispositione in illa existente. Et hoc ex sensu quo illam suauitatem exinde stillantem in appetitu sensibili percipit. Et est tanto maior ista delectatio sensibilis animalis, quam si esset absque sensu pure naturalis: quanto spiritualius vnitur conueniens conuenienti in sensu quo spiritualiter in se illam concipit & percipit: quam si fine sensu solum materialiter ei coniungeretur. de qua dicit Auicen. nono Metaphysicae. Omnis virtus animalis habet delectationem & bonum quae sunt sibi propria: & delectatio voluptatis, & bonitas eius est: vt perueniat ad eam qualitas sensibilis conueniens. Conueniens autem vnicuique per essentiam, est adeptio perfectionis in effectu: vt sen- tiat illam fieri, & delectetur secundum eius qualitatem. Si vero delectatio illa fuerit in re rationali aut intellectuali, tunc dicitur delectatio intellectualis: quemadmodum delectatur homo ex cognitione veri in re vnita ei per intellectum, & in fruitione boni vniti ei per voluntatem, quae percipit per intellectum, & circa quae delectatur per voluntatis appetitum. Et est tanto maior ista delectatio spiritualis etiam circa eandem rem, quam sit illa delectatio animalis, quanto perfectius vnitur res conueniens convenienti per intellectum & intellectualem appetitum, quam per sensum & sensitiuum appetitum. Vnde Auicen. in ix. Metaphysicae, comparans delectationem animalem siue corporalem delectationi intellectuali, dicit sic. Lex nostra quam dedit Mahomet, ostendit dispositionem felicitatis & miseriae quae sunt secundum corpus, & est alia quae apprehenditur intellectu, sapientibus vero theologicis multo magis cupiditas fuit habere hanc felicitatem quam felicitatem corporum: quae quamuis datur eis, tamen non attendunt eam, nec appreciati sunt eam comparatione huius felicitatis quae est coniuncta primae veritati: & prudens homo non oportet quod omnis eius delectatio sit sicut delectatio afini: & quod prima principia quae sunt proxima domino seculorum, careant omni delectatione & gaudio. Rationem vero quare delectatio intellectualis excedit corporalem animalem subdit dicens. Quom poterit comparari perfectionibus amabilibus aliarum virium, in quibus perficitur delectatio apprehendentium: vel quae erit dispositio eius cuius applicatio est contingentia superficierum, comparatione eius quod infunditur in substantiam sui receptibilis: ita quod sit vnum id fine discretione: Quoniam intelligentia & intellectus & intellectum sunt vnum vel pene vnum. Anima rationalis plura numero comprehendit: & plus scrutatur apprehensum & plus expoliat illud ab eis quae sunt in eo accidentaliter, & ipsa penetrat interiora apprehensi: & exteriora. Quomodo ergo apprehensio haec poterit comparari illi apprehensioni: vel quomodo haec delectatio poterit com parari delectationi sensibili vel bestiali: ldem in fine libri. viii. Delectatio non est nisi apprehensio conuenientis secundum quod conueniens est. Vnde sensibilis delectatio est sensibilitas conueniens: & intelligibilis delectatio est vt intelligat conueniens. Oportet autem quod apprehensio qua intellectus apprehendit intellectum, fortior est quam apprehensio qua sentiens apprehendit sensatum: quia intellectus intelligit quicquid potest expoliari ab alio, & vnitur cum eo, & sit ipsum, & apprehendit illud in quantum est ipsum: non autem id quod apparet de eo: non sic autem sensus cum sensato. lgitur delectatio quae est nobis de eo quod intelligimus conueniens, maior est quam ea qua sentimus conueniens: ita quod non est comparatio inter illas. Contingit autem quod virtus apprehendens non delectatur in quo oportet delectari, propter aliqua accidentia: sicut infirmus non delectatur in dulci, sed respuit illud. secundum quod dicit libro ix. Quia nos in hoc nostro seculo & nostro corpore demersi sumus in multa turpia: ideo non sentimus illam delectationem cum apud nos fuerit aliquid de causis eius. De delectatione praetacta naturali nihil ad praesens, neque de delectatione sensibili animali: quam videtur philosophus praedicta descriptione definire per hoc quod dicit quod est motus sensibilis. Sed vt extendamus ad illam quae intellectualis est, exponamus illud quod dicit sensibilis, sic. i. perceptibilis. vt sit communis ad omnem delectationem cognitiuam. Et patet ex iam dictis: quom illa descriptio perfecte explicat essentiam & naturam delectationis. Per illam enim particulam qua dicitur quod est motus, tangitur eius genus: vt motum largissime accipiamus pro qualitate impressa delectanti ex praesentia delectabilis: quae dicitur motus non quia sua essentia in motu aut mutatione consistit: hoc enim non est verum, sed potius consistit in permanentia & perfecto esse, quod est totum simul, vt iam dicetur: sed dicitur motus quia fit per quandam impressionem quae est motus, aut verius quasi subita mutatio quaedam: vt iam dicetur. In essentia autem sua ipsa non est nisi passio siue affectio siue passibilis qua litas vt dictum est. Vnde exponendo quid intellexit per motum, dixit Philosophus addens. Et constitutio, vt legamus & pro idest. Et nominatur, qualitas ista delectatio: quemadmodum si albedo di ceretur albatio: si non esset nomen hoc impositum, quod est albedo. Et dicitur delectatio secundum ratio nem nominis quasi delactatio, vt per metaphoram sensibilis rei a qua nomen imponitur, intelligamus occultum quid quod nomine delectationis debemus intelligere. Incidit enim delectatio a praesentia delectabilis in delectantem, quasi gutta quaedam spiritualis dulcedinis, ad modum quo in os paruuli sugr gentis vbera, & immergentis se in ipsa & coniungentis, lactis dulcedo destillat: quam sentiendo de lectatur ex vberum praesentia. vt sic dicatur delectatio quasi in virtutem coniunctam cum suo conuenienti secundum modum praedeterminatum, quaedam descendens de ipso siue de obiecto delectabili lactatio: per quam intelligimus illam qualitatem quam vocamus delectationem, quasi dulcedinem quandam, quasi motu quodam lactationis impressam. Quae quia (vt dictum est) non est ipse motus lactationis, sed res siue qua litas praedicta constituta in esse per ipsum, exponit se dicens Motus & pro idest) constitutio: hoc est res quaedam constituta in esse per illum motum. Caetera autem quae ponit in illa descriptione sunt quasi differentiae quibus discernitur delectatio ab aliis, & quibus explicatur modus quo habet causari in delectante. Vnde per hoc quod dicit animae, tangit eius subiectum siue causam materialem in qua sit, ad differentiam delectationis naturalis quae est in inanimatis. Et quia ista qualitas non habet inesse animae secundum id quod est in natura & essentia absolute: sed solummodo inquantum est perfecta suo conuenienti in natura sibi coniuncto: ideo exponendo quid dixit animae, subdit. In naturam existentem. scilicet in suo actu perfecto per sibi conueniens in natura coniunctum: quod proprie est esse existentem. Sola enim proprie res illa dicitur existens natura, quae in suo esse perfecto consistit. Vnde dicit Philosophus primo Rhetoricae. Necesse est delectabile esse in id quod est secundum naturam. vt haec sit definitio quam intendit Philosophus. Delectatio est constitutio sensibilis (idest perceptibilis) in existentem naturam simul tota. Et est l constitutio, loco generis: & dicitur constitutio, quia delectatio consistit in quodam facto esse: & hoc quia non consistit in solo fieri, & quia non est ipsum fieri: vt ipsa generatio qua sit aliquid, siue mutatio qua sit conveniens coniunctum conuenienti: sicut posuit Plato secundum Philosophum. x. Ethicorum. Immo est quiddam productum manens ad permanentiam suae causae, & habet esse in termino motus quo acquiritur conveniens conuenienti. Liunt enim simul in termino illius motus, & ipsa operatio intellectualis qua consequitur intellectus illud conveniens, & ipsa opeatio quae est intelligere & velle, quo consequitur voluntas bonum sibi conveniens, & ipsa delectatio: quemadmodum subitae mutationes, & illa quae per illas generantur, fiunt in termino motuum: licet operatio praecedat natura huiusmodi delectationem in creaturis, quae est causa illius. Vnde sicut operatio intelligendi & volendi est quaedam constitutio tota simul prmanens, potius assimilata quieti quam fluxui: sic & delectatio. Nec differunt nisi in hoc, quod delectatio est quiddam impressum delectanti. Intelligere autem & velle est quid expressum in intelligente & volente. Propter quod delectari significat modo passionis, intelligere autem & velle modo actionis. Propter quod delectatio dicitur proprie passio, licet accepto nomine passionis vt dictum est supra: non operatio. Intelligere vero & vel le dicuntur operatio proprie non passio: licet secundum Philosophum in secundo de anima, intelligere & velle passiones quaedam sunt: delectatio vero est operatio quaedam, vt dicit Philosophus in decimo Ethicorum. Caetera vero in dicta definitione tenent locum differentiae, vt dictum est. Per hoc enim quod dicit in existentem naturam, tangit subiectum siue causam materialem, vt dictum est, quae communis & generalis potest esse ad naturam creatam in sua delectatione, & ad in creatam in sua, secundum quod ambae per suas operationes consistunt in suo esse, ex quo sequitur delectatio, secundum supra determinatum modum. Quia vero dicitur sensibilis, hoc est perceptibilis est ad differentiam delectationis quae est in animatis vegetabilibus. Simul tota, ad differentiam eorum quae per motum acquirunt perfectionem suam, partem scilicet acquirendo post partem. Delectatio enim prouenit tota simul, siue fuerit sensibilis, siue intellectualis. De sensibili nihil ad praesens, sed solum de illa qua intellectualis est, quae proprio nomine gaudium appellatur, quia gaudium est proprie illa sola delectatio quae est partis intellectiuae: super quam addunt suo nomine quasdam me taphoricas proprietates laetitia, voluptas, exultatio, & caetera quaecumque ad ipsam pertinentia. Dicitur enim laetitia quasi latitia: eo quod delectans delectatione se dilatat, quasi sinum extendendo vt bonum illud a quo delectatio procedit & eius influentiam perfecte capiat: per quod delectatione inflammatur defide tium non mouens in non habitum, sed excludens omne fastidium. Dicitur autem voluptas, quia non habens ad quod acquirendum moueatur, in se quasi voluitur. Est enim delectatio finis quidam passionum in quam omnes aliae ordinantur, sicut omnes ab amore criuntur sicut a principio. dicente Augustino super illud Psalmi. Scrutans corda & renes deus. Finis curae delectatio est, quia eo quis quod curis & cogitationibus nititur vt ad suam delectationem perueniat. Dicitur autem exultatio quasi extra se saltatio: eo quod dilatatus desiderio quasi seipsum nil reputat, sed suo delectabili omnino se ingerit: & quasi exuendo quod est, in illud transit: per quod impletur omne desiderium. iuxta illud Esaiae. lx. loquentis de delectatione in visione gloriosa. Tunc videbis & afflues: & adiirabitur & dilatabitur cor tuum.

⁋ Ex quo est aduertendum: quod cum in causando delectationem duo concurrunt, motus scilicet siue operatio circa obiectum, & ipsum obiectum praesens & vnitum per huius modi operationem, sicut in causando beatitudinem: quod sicut ipsum obiectum secundum praedeter minata in beatificando est per se beatificans, & ita vt finis perficiens principaliter: sic & in delectando est per se & principaliter delectans tanquam id de quo principaliter est delectatio: & a quo lactatio delectationis principaliter descendit. Operatio autem non est alterius eorum causa nisi quatenus terminatur in obiectum: quod dupliciter potest contingere. Vno modo secundum quod ipsa opeatio est medium as sequendi illud obiectum. secundum praedeterminata. Alio modo vt ipsa sit obiectum btificans de quo concipitur delectatio. Primo modo manifestum est quod non est cam delectationis nisi ministerialiter, sicut neque brinficationis, non vt principaliter beatificans, de quo principaliter concipitur delectatio: sed vt ipsum per quod habetur id de quo concipitur delectatio principaliter, & quod est principaliter beatificans. Secundo autem modo est causa quoquo modo beatificans secundum praedeterminata, & vt id de quo concipitur & a quo influitur delectatio, vt quando aliquis delectatur de ipso actu contemplandi aut amandi deum. Sed in hoc non est causa delectandi principaliter, sicut nec beatificandi. Non enim operatio est obiectum contemplandi aut amandi, vt quis contempletur se contemplari vel amare aut vt amet se contemplari & amare, nisi quia contemplatur & amat aliquid praeter actum quod est per se & primo contemplatum & amatum: secundum quod habitum est supra. Quare similiter non delectatur in contemplando vel amando, nisi propter hoc quod delectatur principaliter in contemplato & amato, quod tanto magis causatiuum est delectationis, quanto magis est delectabile. Delecta bile enim est factiuum delectationis, vt dicitur Primo Rhetoricae. Quare cum eodem principaliter beatificatur & delectatur, patet veritas supra determinata, quod beatitudo principaliter consistat in obiecto, & non in actu. Vlterius quia voluntatis est proprie delectari, & magis ex actu proprio & obiecto eius, quam ex actum & obiecto alieno, sicut & quaelibet alia virtus: patet etiam quod beatitudo consistat principalius in actu voluntatis quam intellectus.

⁋ Viso igitur ex praedictis quid sit delectatio re & definitione, patet quod de ratione rei nominis nihil nisi rationem boni & perfecti importat, quod omnia appetunt: & licet non vt finem principalem, vt concomitans tamen & annexum illi. propter quod & inis dicitur, secundum Augustinum. Vnde & Philosophous dicit primo Rhetoricae, quod necesse est delectationem bonam esse. Si enim mala est, hoc non est ex genere suo, sed accidit ei ex subiecto in quod & circa quod est. Similiter si aliquam habeat rationem defectus aut imperfectionis sibi annexam, hoc contingit ei secundum esse quod habet in creaturis. Quare cum talia deo attribuuntur per proprietatem secundum regulam supra expositam, deo ergo attribuenda est delectatio, absque omni tamen ratione defectus & imperfectionis quae potest ipsi contingere in crea turis, & hoc quemadmodum attribuuntur ei alia attributa, secundum superius determinata. Et sic delectatio simpliciter est dicenda esse in deo: & haec perfectissima: tum quia contemplatio qua conprehendit se, est fortior: & amor quo diligit se, est feruentior: tum quia perfectio sua qua delectatur, est sibi vnitior. dicente de eo Auicenna in fine. viii. Metaphysice. Cum intelligentia intelligentis & intellecti vnum sint certissime: ideo suiipsius est maximus amator & amatum: & magis delectans & delectatum est excellentior apprehensor cum excellentiore apprehensione excellentioris apprehensi, ideo est excellentior delectator cum excellentiore delectatione in excellentiori delectato. & hoc est in quo nihil comparatur ei. Hinc etiam dicit Philosophus septimo Ethicorum. Cuius natura sim plex est, semper eadem actio delectabilissima erit. propter quod deus semper vna & simplici gaudet delectatione.

⁋ Ad primum quod delectari non semper melius est esse ipsum quam non ipsum: vt circa actum fortitudinis: Dicendum quod de delectatione est loqui dupliciter. Vno modo simpliciter & in genere, non determinando hanc vel illam, vel huic vel illi. Alio modo determinando hanc vel illam, huic uel illi, determinando eam secundum aliquem horum modorum. Primo modo dicendum quod delectatio est bonum simpliciter & absolute, quia ipsa simpliciter est bonum cuicumque bene disposito secundum suam naturam. Et quod tali bonum est, simpliciter bonum est, sicut simpliciter est sanum, quod est sanum sano. Vnde quod omnia delectationem appetunt, hoc signum est non solum quod sit bonum, sed quod sit aliqualiter optimum, vt dicit Philosophus septimo Ethicorum. Et reuera est aliqualiter optimum: quia (vt ibidem determinatconsequitur ad id quid simpliciter est optimum vnicuique: quod quidem optimum principaliter omnia appetunt. De quo dicit quod omnia habent quoddam diuinum, quod scilicet est sua vltima perfectio qua attingunt sua na turali operatione bonum diuinum vel secundum eius essentiam. vel secundum participationem alicuius similitudinis, vt habitum est supra. Ex cuius adeptione naturaliter singula bona delectatione delectantur, sed non eodem modo: sicut non sunt naturae eaedem: nec illud bonum diuinum in cuius adeptione delectantur, eodem modo consequuntur. Sicut tamen bono proprio ordinantur in bonum vltimum, & illud appetunt, licet stant in proprio bono quieta per naturam, quia illud vltimum non possunt aliter attingere: Sic propria delectatione sua ordinantur in illam perfectam delectationem quae est per essentiam in bono vltimo, & illam appetunt, sed stant in propria delectatione quieta, quia vlteriorem attingere non possunt. Vnde dicit ibidem Commenta. Omnia naturaliter habent aliquod diuinum in ipsis seminatum, & diuinam quandam refulgentiam, & cognoscunt delectationem optimum esse. Non potentes autem diuina delectatione delectari, corporali delectationi immanent: & ea gaudentur: diuinam delectationem appellant illam quae procedit ex operatione intellectuali: qua gaudet homo secundum quod diuinum aliquid in ipso existit: vt dicitur decimo Ethicorum. Quod diuinum non solum est substantia intellectus vt dicunt aliqui, sed etiam attingit de deo operatione intellectuali. & hoc secundum Philosophos in aliqua similitudine ad illud quod deus de seipso attingit sua operatione intellectuali: sed secundum fideles in ipsa nuda essentia: quam attingit in gloria sua intellectuali operatione, & delectando eadem delectatione illa participatiue qua deus ipse delectatur essentialiter. Secundo autem modo, scilicet vt delectatio est haec vel illa, huius vel illius, quia non eadem delectatione secundum speciem neque eodem proprio bono delectantur omnia, sicut neque eadem est natura, siue naturae dispositio in omnibus eadem: sic adhuc de ea est loqui dupliciter, quia delectatio haec vel illa aut consideratur circa illum cui comperit secundum suam naturam: aut circa illum cui non competit secundum suam naturam. Secundum primum modum delectatio haec vel illa competit alicui secundum suam naturam, quia sequitur illud quod pertinet ad perfectionem naturae: aut quia sequitur illud quod pertinet ad necessitatem & ina digentiam naturae. Primo modo delectatio haec vel illa simpliciter est bona respectu illius cuius naturae competit: licet non respectu illius cuius naturae non competit. propter quid secundum hoc adhuc est bona simpliciter, sed praua secundum quid, quemadmodum secundum Dionysium, esse iracundum laudabile est in cane: quod non est laudabile in homine. Secundo modo subdistinguendum. quia aut sequitur id quod pertinet ad necessitatem pro quanto pertinet ad eam: aut sequitur in excessu. Primo modo delectatio est bona simpliciter: sed pro tanto secundum accidens pro quanto non pertinet ad naturae perfectionem, sed ad indigentiam. Vnde sunt delectationes naturales circa necessaria in viuere & bene viuere: vt sunt delectationes naturales in cibo & potu necessario, & coitu licito, & huiusmodi, quia per delectationes huiusmodi annexas melius proficiunt naturae in sua operatione & in acquisitione finis ad quem sunt quam sine eis. Vnde de talibus dicit Philosophus in vii. Ethicorum: quod sunt medicinae indigentibus & per accidens studiosae. Si autem talis delectatio sequitur excessum, scilicet circa talia assumpta, vltra quam sit necessarium naturae, sic illi malae sunt, simpliciter tamen in se bonae, quia per se sequuntur substantiam actionis: & bonae essent illi qui vsque ad illum excessum indigeret illis quibus sunt annexae. Vnde dicit philosophus. vii. Ethicorum. Corporalium autem bonorum superabundantia, prauum: & persequendo superabundantiam esse prauas sed non necessarias. Si vero delectatio haec vel illa sit circa illum cui non competit secundum naturam suam: aut ergo nulli alii nata est competere secundum suam naturam: aut nata est alicui competere secundum naturam suam. Si primo modo, illa non sunt vere delectabilia, sed videntur tantum propter prauam dispositionem delectantis. secundum quod mulieres impraegnatae delectantur in comedendo carbones: vbi secundum rem nulla est delectatio, sed tantum videtur esse: sicut si febricitanti dulce videatur amarum: non subest tamen aliqua amaritudo sed videtur tantum. De talibus delectationibus dicit philosophus. x. Ethicorum. Ad praeferentes probrosissima delectationum dicit vtique aliquis quoniam non sunt delectabilia. Non enim si male dispositis delectabilia sunt, aestimandum est ipsa esse delectabilia simpliciter tamen his: quemadmodum neque laborantibus sana vel dulcia vel amara. supple simpliciter sunt talia. Si vero nata sunt alicui competere secundum suam naturam & esse ei delectabilia, simpliciter sunt delectabilia, & simpliciter est delectatio bona: respectu autem alicuius mala, & ita secundum quid. vt delectari irasci bonum est cani: licet sit simpliciter malum. Simpliciter ergo & absolute delectatio bona est, & similiter delectatio haec vel illa: & si sit mala, hoc est huic, quia ipsi non est necessaria, sed abundans: vt est illa quae contingit in fornicatione, quae etsi forte esset ei necessaria secundum corpus, non tamen talis est ei necessaria secundum regulam rectae rationis. & sic simpliciter & absolute semper melius est de lectari quam non: licet non huic, & ita secundum quid non est melius. Et de eo quod sim liciter est melius esse ipsum quam non ipsum, tenet regula Anselmi, etiam licet secundum quod non esset melius huic. Et est vnus articulus pertinens ad illam regulam: quem superius in eius expositione non tetigimus nisi implicite. Et ita licet delectatio alicui sit mala, nihil obest quondo deo possit attribui.

⁋ Vel potest responderi distinguendo, quod quaedam sunt corporales dispositiones, de quibus dicit philosophus. vii. Ethicorum, quod assumpserunt nominis haereditatemvt secundum Commneat. solae & principaliter delectationes appellarentur, quae possunt esse prauae: quas non semper melius est esse ipsum quam non ipsum, quia in ipsis potest esse excessus, vt non sint bonae sicut dictum est. Aliae vero sunt delectationes spirituales, quas homines multi esse non putant, quia non experiuntur eas: quae non sunt nisi bonae: nec recipiunt excessum secundum philosophum. x. Ethicorum: licet non sint summum bonum, aut non habeant rationem summi boni: quia delectatio non potest esse ipsa beatitudo, sed passio in beatificato annexa beatitudini, fiuens a beatificante inquantum beatificans est. secundum praedeterminata & quod secundum istas delectationes delectari semper melius est esse ipsum, quam non ipsum. Et ideo ab istis nomen delectationis attribuitur deo, licet non ab aliis. Sed primo modo dicitur melius, quia simpliciter & per se & secundum omnem delectationem quae delectatio non est apparens tantum, melius est esse ipsum quam non ipsum & quod secundum corporales delectationes melius est non esse ipsum aliquando, hoc solum est secundum quid, vt dictum est. Ab omni autem eo quod simpliciter melius est esse ipsum quam non ipsum, siue fuerit dispositio corporalis siue spiritualis, indifferenter potest nomen transferri ad diuina.

⁋ Ad secundum quod non est aliquid commune deo & brutis, vt causa communis in delectando: Dicendum quod immo secundum modum quo eis conuenit delectatio, scilicet analogice. Analogice enim dicitur de delectationibus corporalibus & spiritualibus, & est causa analoga appetitus sensibilis & intellectualis, quia analogice sunt appetitus. Dicitur etiam analogice delectatio, de illa quae est dei, & quae est creaturae. Sicut analogice dicitur appetitus de illo qui est dei, & de illo qui est creaturae. licet maior sit differentia analogiae inter appetitum corporalem siue sensibilem creaturae, & intellectualem dei, uam inter appetitum dei intellectualem, & intellectuaelm creaturae.

⁋ Ad illud quod arguebatur primo, quod delectatio sit aliquid beatitudinis, quia est fui gratia, & secundum se eligibilis: Dicendum quod aliquid est sui gratia, & secundum se eligibile, quid ita est eligibile. quod eligibile esset etsi nihil aliud exinde nobis deberet prouenire. Sed sic contingit aliquid esse eligibile dupliciter. Vno modo quod sic est eligi bile, ita quod nullo modo est eligibile propter aliud, sed omnia alia propter ipsum. Alio modo ita quod cum hoc est etiam deo elegibile propter aliud. De eo quod est eligibile sui gratia, & secundum se primo modo, verum est quod ipsum est beatitudo vel aliquid eius. & sic nihil est sui gratia, & secundum se eligibile, nisi bonum increatum: & non virtus, neque operatio perfectissima secundum virtutem, neque ipsa delectatio, nec vniuersaliter aliquid creatum. Non autem est verum de eo quod est eligibile sui gratia, & secundum se secundo modo: sic enim virtutes sunt propter se eligibiles, & propter aliud, & simili ter actus earum & delectatio ipsa, etsi singula essent: iuxta quod processit obiectio in contrarium. Quomodo autem est delectatio propter aliud iam dicetur.

⁋ Quod autem arguitur secundo, quod delectatio est perfectio & finis operationis: Dicendum primo de perfectione: secundo de fine. Quantum est defectione: Dicendum quod aliquod est perfectio alterius dupliciter. Vno modo vt formalis dispositio eius vt illud propter quod est. Alio modo vt dispositio in subiecto per quam perfecte habet elici operatio. De eo quod est perfectio operis beatificantis Primo modo, verum est quod est principaliter beatitudo, quia est obiectum formale operationis, & terminus eius. sed haec non est delectatio quae est perfectio operationis, quia nec est obiectum eius formale & principale, sed solummodo illud a quo spiritualiter quasi distillat secundum praedictum modum dispositio illa quae dicitur delectatio. Nec est illud propter quod ipsa operatio: licet per operationem habet causari inquantum delectatum attingit per suam operationem id a quo distillat delectatio. De eo autem quod est perfectio operationis beatificantis secundo modo, non est verum quod sit beatitudo vel aliquod beatitudinis, quale est delectatio. Sed intelligendum quod dispositio in subiecto secundum quam habet perfici operatio, habet aliquid esse dupliciter. Vno modo omnino praeueniens operationem quo substantia opeationis elicitur. Alio modo vt sequens operationem quo substantia actionis intenditur & firmatur. Primo modo se his sensibile ad sensum in eliciendo actum sentiendi: & intelligibile ad intellectum aut habitus in ipso ad eliciendum actum intelligendi. & sic non perficit delectatio operationem. Propter quod cum dixit Philosophus quod perficit operationem delectatio, continuo subiungit. Non autem secundum eundem modum & delectatio perficit & sensibile. Vbi dicit Commen. Non secundum eundem modum perficit operationem delectatio, & sensum sensibile. Sensibile quidem perficit sensum vt ducens ipsum a potentia in actum. Delectatio autem non sic se habet ad operationem. Non est enim extra ipsam & prius hac. Est & alia differentia, quia sensibile perficit sensum vt forma, non vt efficiens causa. Delectatio autem perficit operationem non vt forma eius, sed vt dispositio subiecti elicientis. Et ideo cum dixit philosophsophus, quod non secundum eundem modum delectatio perficit & sensibile, continuo subiunxit. Quemada modum neque sanitas & medicus. Sanitas enim perficit formaliter, medicus vero effectiue. Et sic dicendum est quod delectatio non perficit operationem vt forma eius, neque vt dispositio in subiecto elicitiua eius quo ad suam substantiam, sed secundum Commentatorem perficere dicitur delectatio operationem vt coaugmentans & confirmans. Propter quod dicit philosophus ibidem. Coauget operationem propria delectatio. Vbi dicit Commenta. Et causa in hoc est, quoniam qui faciunt cum delectatione, actio eorum est vehementius exquisita. Et postmodum subdit philosophus. Propria delectatio confirmat operationes: & diuturniores & meliores facit. Et sic per operationem causatur delectatio inquantum per ipsam comprehenditur delectans a quo distillat in delectatum: qua informatum ardentiori amore fertur in obiectum: & per hoc intendit operationem: & firmat ipsum firmius tenendo se per actum in obiectum: & per hoc etiam coauget & firmat btintudinem in beato: quamquam totum simul fiat in eodem instanti, & quamquam omnia haec in deo habent considerari: vt sola ratione differentia. Vnde quia sic coniuncta sunt delectatio & operatio: dicit Philosophus quod delectatio est operatio eius qui secundum naturam habitus. Et in x. dicit, quod delectationes propinquae sunt operationibus & indiscretae, sic vt habeat dubitationem, si idem est operatio delectationi. Determinat tamen quod differunt: & est planissima differentia: in hoc scilicet quod delectatio est quasi quid impressum ei quod delectatur. Operatio vero est quasi quid expressum ab ipso. Et ideo delectatio proprie significat per modum passionis: minus proprie vero dicitur operatio, & operatio minus proprie dicitur passio. Ambo tamen sunt de tertia spe cie qualitatis: quia passibiles qualitates, passiones sequentes quae siunt ab intelligibili in intellectum in producendo actum intelligendi, & a bono, licet metaphorice, in voluntate ad eliciendum actum volendi: ad quos sequitur delectatio, vt finis non principalis neque principaliter intentus: sed vt quidam finis superueniens, quasi naturaliter fini principali annexus, quia inquantum distillat in delectantem, sit sequens actionem, licet quasi a posteriori non in anterius habet rationem finis cuiusdam, inquantum tamen cum distillata fuerit, est principium & dispositio qua efficacius elicitur actus in obiectum. Et sic quamquam Philosophus dimittat in dubio, an delectatio sit propter operationem an econuerso: visis tamen praedictis non amplius manet dubium, quin delectatio sit propter operationem intendendam & firmandam, non autem econuerso operatio propter delectationem, licet sit per ipsam. Vnde delectatio non est nisi propter aliud intenta, scilicet propter fortiorem finis adeptio nem, & vt operans firmius & perfectius persistat in operatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2