Quaestio 3
Quaestio 3
CIrca tertium arguitur quod relationes communes ab aliis non distinguuntur secundum genus aut speciem, sic. Distinctio rerum vnius generis per res alterius generis non est secundum genus aut speciem, quia est per accidens. Sic enim distinguuntur inter se indiuidua sub vna specie substantiae, scilicet per album & nigrum, longum breue, & huiusmodi. Hoc autem modo solummodo distinguuntur relationes communes ab aliis quia si substractis fundamentis quae sunt res aliorum generum, considerentur: ni ihil manet in illis nisi pura ratio quae est ad aliud esse: sub qua non distinguuntur: immo ipsa vnitatem quantum est de se habet in omnibus, vt tactum est supra, ergo &c.
⁋ Secundo sic. ea quae circuneunt omne genus, a nullo distinguuntur secundum genus aut speciem, vt patet de ente & vno quod cum illo conuertitur. relationes communes circuneunt omne genus, quoniam sequuntur vnum & multum, quae diuidunt totum ens. ergo &c.
⁋ In contrarium est quod relationes communes differunt ab aliis secundum dicta & iam declarata, & conveniunt in generalissimo relationis. & constat quod non differunt solo numero: talia autem necessario differunt genere aut specie. ergo &c.
⁋ Hic ad videndum distinctionem relationum communium ab aliis secundum genus aut speciem: oportet videre distinctionem praedicamenti relationis per dicta tria genera relationum. Dico ergo secundum alias & iam supra declarata: quod id quod relatio proprium habet de ratione sui praedicamenti, vt ipsum distinctum est omnino a quolibet alio praedicamento, & nihil communitatis est alicuius quod est alterius praedicamenti: non est nisi ratio quaedam quae est ad aliud esse: quemadmodum ratio praedicamentorum absolutorum conmunis differens a ratione propria praedicamenti relationis quae est ad aliud esse, est ad se siue secundum se esse. Secundum quem modum in illa omnino non cadit distinctio in praedicamento relationis, neque secundum genera subalterna, neque secundum species, neque secundum indiuidua sicut neque in praedicamento substantiae cadit aliqua distinctio secundum proprium modum illius qui est ad se. Quia ad se & in se esse quidem est a praedicamentis absolutis, quibus vnus modus communis est, scilicet in alio esse, sub quo distinguuntur praedicamenta quantitatis & qualitatis secundum duos proprios & diuersos modos essendi in alio: sed si aliqua distinctio cadit in illo praedicamento relationis illa necessario sumitur secundum res aliorum praedicamentorum. Vnde sicut hoc est de ratione modorum praedicamentorum absolutorum, quod vniformiter concomitantur singula quae sunt in aliis praedicamentis, nec secundum illos distinguuntur aliqua contenta in aliis praedicamentis, sed solummodo per res absolutas illorum: sic idem est de ratione propria praedicamento relationis quae est ad aliud esse, scilicet quod vniformiter descendit in singula contenta in praedicamento relationis, & ea comitatur. Et sic penes illum modum in illa potest omnino haberi distinctio contentorum in praedicamento relationis. lmmo si relatio vt est nomen praedicamenti, & vt dicit solummodo rationem quae est ad aliud esse, debeat distingui & diuidi per differentias quibus ad species contrahitur: oportet quod illas ab aliis praedicamentis contrahat, & per illarum distinctionem distinguatur, inquantum scilicet super res illorum fundatur. & hoc quemadmodum passiones rerum mathematicarum contrahuntur vt sint passiones rerum naturalium, per ipsa subiecta naturalia in quibus sunt, puta curuum quod est passio lineae contraria recto, contrahitur ad simitatem, & ipsum quod est curuum fit simum per subiectum naturale in quo est, scilicet per nasum. Est enim simitas curuitas nasi siue in naso. Sicut enim curuitas simpliciter in definitione nasi est genus siue rationem generis habet, & rationem differentiae importat ipsum subiectum naturale, vt ex illis duobus constituatur simitas tanquam species passionis naturalis, & definiatur per illa vt per genus & differentiam: Sic relatio simpliciter ratione modi qui est ad aliud esse vt indistincte considerata circa indistinctas res praedicamentorum absolutorum aut praedicamenta relationum quae sunt ad aliud, siue relatiua, est genus & rationem generis habens. Et circa ipsam huiusmodi rationem vt differentiae apponuntur illi ipsa fundamenta relata distincta: quae sunt aliorum praedicamentorum: super quae relatio siue respectus ad aliud fundatur: siue potius apponuntur illi relata res contracti ab illis praedicamentis, vt sic per realitatem fundamenti, aut quam a suo fundamento contrahit relatio, contrahatur ipsa relatio ad speciem: & per diuersa fundamenta a quibus diuersas realitates contrahit eti ad diuersas species contrahatur: & per illas realitates tanquam per differentias diuidatur: & ex singulis cum genere constituantur singulae species. vt secundum hoc quemadmodum passio naturalis definiri dicitur per additamentum rei alterius generis: consimiliter praedicamentum relationis dicatur diuidi per additamentum alterius generis rei. Et per hoc relatio vt est ratio & modus praedicamenti: licet in genere nullam realitatem propriam generis inquantum est genus importet: sed praecisum modum essendi ad aliud: tamen cum huiusmodi modo & ratione realitatem importat in speciebus suis: & in omnibus contentis in praedicamento relationis propriam illis inquantum species sunt, & contenta sub genere relationis. Et est solus ille modus propria quiditas relationi secundum genus & secundum quod relatio est: & per consequens toti praedicamento illius inquantum distinguitur a praedicamentis absolutis: nec aliam habet esse quam quiditatis rationem: licet etiam non habeat relatio rationem generis nisi vt ipsum abstractum a speciebus indefinite realitatem fundamenti in se includat. Propter quod bene & conuenienter dicitur quod a praedicamentis absolutis distinguitur ratione suae quiditatis: cum tamen non distinguatur ab illis nisi illo modo siue etiam illa ratione. Ex quo etiam patet quom quiditas relatiua solummodo accipitur in comparatione ad aliud: & etiam quod distinguere relationies ratione suae quiditatis, est eas distinguere in comparatione ad aliud: & hoc non nisi a praedicam. entis absolutis quorum esse consistit in absoluto. Quia quod distinguuntur relationes inter se: hoc non est nisi penes diuersimode se habere ad aliud: quod non conuenit eis nisi per sua fundamenta diuersa realia: & per realitates diuersas quas ab illis trahunt: quae eis non competunt ex seipsis vnde sunt relationes simpliciter: & sic non ratione suae quiditatis propriae: sed solum secundum quod habent fundari in alio: & sic ratione sui esse quod habent in suo fundamento vt in subiecto, quod per ipsam formaliter refertur, inquantum ipsa disponitur. Et ideo distinctio quae relationi secundum hoc competit, cuiusmodi non est distinctio ab aliis generibus: sed infra se in suas species vsque ad indiuidua propria inclusiue: est distinctio eius non secundum rationem suae quiditatis: sed potius secundum rationem sui esse: & sic nulla distinctio ratione quiditatis suae competit relationi vnde est relatio simpliciter: sed quod aliqua, hoc non est nisi ab aliis praedicamentis & contentis in illis: quia vnde est haec vel illa secundum speciem aut secundum numerum infra suum praedicamentum: & sic solum ei competit ratione esse & realitatis quod contrahit a suo fundamento. & sic ratione quiditatis suae solum distinguitur praedicamentum relationis secundum rationem generalissimi a generalissimis praedicamentorum absolutorum: sed quodlibet contentum in praedicamento relationis etiam indiuidua illius adinuicem distinguuntur secundum esse quod contrahunt a suis fundamentis. Et quia ista ratio relationis qua genus generalis simum est, contrahitur per aliquas differentias proprias quae sunt de natura illius sicut in aliis praedicamentis absolutis res quae est genus generalissimum contrahitur per proprias differentias quae sunt de natura illius: multo igitur differenter est ratio generis in praedicamento relationis, & in praedicamentis absolutis: quia in illo ratio generis nullam propriam realitatem habet: sed incontracta est ad id quod est ei proprium: nec contrahitur nisi per additamentum alterius generis. In praedicamentis autem absolutis res generi propria sub sua propria ratione significando contrahitur per sibi propria: & sic alio modo in relatione genus est in potentia ad differentias & ad species, & in praedicamentis absolutis. Modus igitur siue ratio relationis secundum quod diuersimode realitatem contrahit ab illis super quae fundatur & in ordine quodam, secundum hoc descendit in species vsque ad indiuidua sub specie specialissima: quae non nisi secundum vnum modum realitatem contrahunt a suis fundamentis: eo quod secundum vnum & eundem modum fundantur in illis, sicut inferius declarabitur. Dico autem non quod eandem realitatem contrahunt eo quod super idem fundantur: sed quod secundum vnum modum: & etiam quia distinctio in praedicamento relationis non est tam propter diuersitatem illorum super quae fundatur relatio, quam propter diuersum modum fundandi in illis. Super eadem enim secundum diuersos modos fundandi bene fundantur diuersae relationes reales secundum genus subalternum, vt tactum est supra: & amplius tangetur infra. Non enim fundantur relationes super praedicamenta absoluta secundum quod res sunt simpliciter & absolute, puta substantia, quantitas, aut qualitas: sed secundum quod in se habent modos reales generales quibus distinguuntur singula praedicamenta: quae sunt potentia, actus, vnum, multum: quibus primo diuiditur ens: & quodlibet praedicamentum entis inquantum ens est. Res enim quaeque quia eo quod est incompleta est: & actus est perfectionis susceptibilis: puta aqua caloris: ab eo quod secundum illam perfectionem est in actu: & hoc vel virtute tantum vt sol calidus, vel virtute & forma simul, vt ignis calidus. Idcirco potentia quae in diuisione entis cadit cum actu, est potentia passiua, & actus ille includit potentiam actiuam: quibus (scilicet potentia passiua & actiua) naturaliter sese respiciunt in quolibet genere entis in quo nata sunt esse actiui & passiui, siue ens in potentia, & ens secundum actum. Vnum etiam in vtroque genere est primum in quo consistit ratio illius generis perfectissime. Multum autem est illud in quo perfectio illa aliquantulum deficit, secundum praedicta. per quod naturaliter multum respicit vnum. Quia gitur omne quod ex se deficit a perfectione aliqua nihil habendo de illa, necessario vadit primo pei actionem perfecti de potentia in actum imperfectum: & tunc demum per actum imperfectum quem habet, ordinatur ipsum perfectum: idcirco naturaliter (sicut tactum est supra) relationis habitudo primo fundatur in rebus absolutis secundum rationem potentiae passiuae, & actus. i. potentiae actiuae qua existens perfectum in actu, natum est imperfecto conferre perfectionem: quam tamen imperfectum non est natum recipere, idest defectiue habet illam secundum rationem mensurati & mensurae: quae se habent inter se secundum rationem perfecti & imperfecti. Et secundum hoc distinctione prima & na turali relatio quae est generalissimum & nomen habitudinis non secundum se ad aliud existentis, sed solummodo in suis contentis: diuiditur in duas primas habitudines duo prima genera subalterna constituentes, scilicet in relationem potentialem id iet quae consistit in potentiis, scilicet in actiuis & passiuis, & in relationem mensuralem, idest quae consistit in mensurationibus, scilicet in mensuris & mensuratis: communiter sumendo mensuram secundum duos modos mensurandi supra expositos. Relatio autem illa quae fundata est in potentiis actiuis & passiuis, diuiditur per diuersas habitudines secundum diuersitatem potentiarum actiuarum correspondentium sibi mutuo in acti uis & passiuis diuersorum generum & diuersarum specierum illorum praedicamentorum in quibus mensurantur potentia actiua & passiua sibi correspondentium, & hoc vsque ad indiuiduales habitudines inter agentia & patientia, puta quae est huius hominis generantis ad hunc hominem generatum, & huius equi generantis ad hunc equum generatum, & huius calefacientis ad hoc calefactum, & sic de caeteris. ita quod quodlibet genus & quaelibet species & quodlibet indiuiduum in praedicamento relationis est habitudo continens duas relationes sibi inuicem oppositas vel secundum genus vel secundum species vel secundum numerum, & hoc non solum in actiuis & passiuis: sed etiam in aliis. Relatio autem fundata in mensurationibus siue in vno & multo, siue perfecto & imperfecto: distinguitur secundum quod vnum & multum ordinantur dupliciter. Vno enim modo ordinantur in ter se, vnum scilicet ad multum, & econtrario, & hoc vt vnum eorum mensuratur ab altero. Alio autem modo vt ambo ordinantur ad praedicamenta alia, & hoc vt illis ambobus, scilicet vno & multo mensurantur, sicut tactum est in fine praecedentis quaestionis. Et secundum hoc distinguitur genus subalternum relationis quod consistit in mensurationibus generaliter dictis, in duas habitudines relationis, scilicet in relationem mensuralem, quae scilicet est in substantia numerorum inter vnitatem mensurantem numerum siue multum mensuratum, & continet tantum secundum genus relationis, & in relationem commensurabilem quae est in accidentibus numerorum consequentibus vnum & multum, quae est inter mensurata vno & multo, & continet tantum relationes communes. Et relatio mensurationis subdiuiditur per diuersas habitudines secundum diuersitatem vnitatum mensurantium diuersa multa, & specierum contentarum sub illis in singulis praedicamentis in quibus inueniuntur ratio mensurae secundum vnum mensurans, & multum mensuratum, & hoc vsque ad indiuiduales habitudines inter vnitates & multitudines indiuiduales mensurantes & mensuratas. De distinctione autem relationum communium erit sermo inferius.
⁋ Breuiter ergo dico ad quaestionem quod relationes communes sub generalissimo relationis distinguuntur secundum genus subalternum ab aliis: in hoc videlicet quod primum genus relationis subalternum est: quod est in actiuis & passi uis: & secundum condiuidens idem genus generalissimum contra illud primum diuiditur in duas species subalternas: quarum prima est in substantia numerorum inter vnum & multum: secunda inter accidentia numerorum causata ab vno & multo: quae vlterius in species distinguuntur, vt infra videbitur. Et secundum hoc concedenda est tertia ratio pro ista parte adducta.
⁋ Sunt autem ex dictis hic aduertem da duo: quorum primum est, quod magis differunt secundum genus relationum & tertium a primo, quam ipsa scilicet secundum genus relationum & tertium inter se. & hoc eo quod haec duo sub vna differentia cadunt. quod etiam magis differunt inter se relatiua primo genere relationis quam secundo aut tertio, & hoc quia potentia & actus sunt principaliores differentiae entis quam vnum & multum. Propter quod comparando in creaturis relatiua primo genere relationis & tertio inter se: dicit Boethius libo i. de Trini. cap. xiiii. Sciendum est non talem semper esse praedicationem relatiuam, vt semper ad differentias prae dicetur, sicut serus est ad dominum. Commen. Haec enim nomina & res illae significatae, scilicet seruitus & dominium & illa de quibus dicuntur, differunt. Et post pauca. Quantitates autem & qualitantes secundum quas aequalia & consimilia dicuntur: non adeo diuersae sunt sicut potestas secundum quam ille dominus iste seruus dicuntur: sed quodammodo vnum sunt, non quidem ea quae ex singularitate est vnitate: sed ea quae ex pro portione comparatur vnitate. Etiam consimiliter dico quod comparando in creaturis relatiua primo genere relationis & tertio inter se, vnum & multum in substantia numerorum secundum quae mensura & mensuratum dicuntur relatiua: non adeo diuersa sunt sicut actiuum & passiuum: sed quodammodo vnum sunt non quidem ea quae ex singularitate est vnitate, sicut contingit in identitate numerali: nec ea quae comparatur ex vnione scilicet in eodem secundum speciem aut genus, sicut contingit in identitate specie vel genere, & specialiter in aequalitate vel similitudine: sed (sicut dicit Commnen. super finem tertii capituli de triniitate. Boethii ) comparando deum ad creaturas secundum rationem mensurae & mensurati quadam extra ab exemplari conformatiua deductione: non quidem plena in tota sui substantia, aut in parte substantiae suae semiplena substantiali similitudine qua aeternis temporalia nequaquam conferri possunt: sed quadam extra substantiam imitatione ea vnitate quae ex sola proportione comparatur, & imitatione substantiali similitudine. Nota quod dicit de similitudine inter deum & creaturam secundum rationem mensurae & mensurati, quod non est in tota substantia: aut in parte substantiae: sed omnino extra substantiaum scilicet mensurae conformatiua deductione, quia comparando secundum similitudinem inter creaturas secundum rationem mensurae & mensurati: licet non sit in tota substantia: est tamen in parte substantiae scilicet semiplena. substantiali tamen similitudine quadam: & conformatiua deductione qualis est inter vnitatem & numerum constitutum per vnitatum replicationem. In quolibet enim nu mero recipitur aliquid formae vnitatis, deficienter tamen a perfectione illa quam habet in simplicitate vnita tis: sed hoc secundum plus & minus: quia quanto numerus magis elongatur ab vnitate, tanto in illo plus deficit forma vnitatis. Vnde numerus non denominatur talis vel talis a pluralitate suarum vnitatum: quia illas materialiter continet: sed a forma vnitatis sub qua illas continet. Propter quod dicit Philosophus. vi. metaphysiy. quod numerus denarius non est decies vnum: sed semel decem. Et consimiliter comparando relatiua secundo genere relationis & tertio: dico quod relatiua maxime relatione fundata super vnum in tertio genere relationis non adeo diuersa sunt sicut relatiua secundo genere relationis. L. mensurationis: quia plus vnum sunt relata tertio genere relationis quam secundo. Relata enim tertio genere relationis relatione fundata super vnum: sunt vnum aut ea quae ex singularitate est vnitate: aut ea quae comparatur ex vnione, secundum quod inferius declarabitur. Illa autem quae sunt relatiua secundo genere relationis scilicet sicut mensura & mensuratum, sunt vnum sola vnitate: & quod minus est, vnione quae ex sola proportione & imi tatione comparatur.
⁋ Ad primum in oppositum, quod relationes communes non distinguuntur ab aliis secundum genus aut speciem: quia distinctio earum est per accidens ab aliis sub genere relationis: quia per res alterius generis: Dico quod aliquid distinguitur per res alterius generis ab alio dupliciter. Vno modo sicut subiectum illarum rerum: vt homo per hominem album & hominem nigrum. & ista distinctio vt procedit obiectio est per accidens. Alio modo sicut consequens essentialiter ad subiectum per res illas alterius generis: sicut in proposito ad hunc hominem album inquantum est albus: & ad alium hominem similiter album inquantum est albus, sequitur simile: simili ter ad vnum hominem nigrum & ad alium hominem album sequitur dissimilitudo: & sic. in caeteris contentis sub generalissimo relationis ex parte relationum conmunium. & quae sic distiguuntur, essentialiter distinguuntur. Quia licet distinctio communis generalissimi in talibus sit per additamentum, vt dictum est: & quo ad hoc non intantum essentialiter fit distinctio secundum genera & species in relationibus istis sicut in absolutis: quia tamen ipsum fundamentum per quod sit additamentum illi communi quodammodo subintrat rationem respectus in dando ei realitatem: quia similitudo fundata supra quaelitatem qualitas est quoquo modo, secundum illud dictum vsitatum, Similitudo est rerum differentium eadem quaelitas: Idcirco ergo albo vni in ordine ad aliud album similitudo est essentialis quasi secundum tertium modum dicendi per se. Et sicut hoc dico de similitudine, consimiliter & hoc dico de aliis relationibus omnibus communibus & propriis. Et per hunc modum si relatio quae est praedicamentum consideretur vt vniversale absi ractum a suis speciebus proximis: sicut illae non solum significant respectum siue esse ad aliud simpliciter: sed realitatem contractam a fundamentis diuersis: sic genus generalissimum quod est relatio, non significat nudum respectum siue modum quid est ad aliud esse: sed etiam realitatem in vniversali contractam a fundamentis illis in suis speciebus. Et licet a di uersis generibus praedicamentorum absolutorum contrahatur ista realitas, contrahitur tamen secundum vnum modum generalem in potentiis quibuscumque, in mensuris quibuscumque, & in relationibus omnibus quibuscunque. Quemadmodum enim ratione vnius sequitur aequale in magnitudine, sic ratione vnius sequitur simile in qualitate. Et per hoc licet non in eodem vniuocentur quantitas & qualitas, vniuocantur tamen in eodem aequalitas & similitudo, vt inferius amplius patebit.
⁋ Per hoc patet ad secundum: quod relationes conmunes omne genus circuneunt: ergo a nullo secundum genus aut speciem distinguuntur. Dico enim quod verum esset si non haberent vllo modo vnam & eandem rationem causandi illas in generalissimo sicut verum esset de relationibus communibus quod non continerentur sub vno genere communi subalterno si non haberent vnum modum conmunem, licet minus generalem causandi omnes relationes communes in subalterno, sed per vnum & multum, vt infra patebit. Et sic bene distinguuntur secundum genus & speciem subalternas relationes communes: quae secundum fundamenta sua sequuntur omne genus praedicamenti absolutum ab illis, quae sic etiam circuneunt omne genus quo ad fundamenta sua, inquantum scilicet istae & illae sub ratione vna generalissima conmuni omnibus continerentur: quae est ad aliud esse secundum prae dicta. Sicut & vna ratione magis speciali fundantur relationes diuersae super diuersa praedicamenta quia ratione multi aut vnius relationes communes, & similiter relationes in potentiis vna alia ratio ne speciali, scilicet quia ratione actiui & passiui: & sunt in mensuris, scilicet quia ratione perfecti & diminuti, vt patet ex dictis.
On this page