Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum aeternitas possit dici esse mensura Dei

CIrca Secundum arguitur: quod aeternitas non potest dici mensura esse dei. Primo sic. Dis mensura importat finitationem. Vnde ad exprimendum infinitatem gratiae Christian, di lo id est quia data est ei gratia non ad mensuram. Sed esse dei est infinitum: & infini o nulla convenit finitatio. ergo nulla mensura. etsi ergo deus dicatur aeternus aeternitas tamen non potest dici eius mensura.

⁋ Secundo sic. continentia mensurae non ex cedit mensuratum: continentia aeternitatis excedit esse dei: quia continet tempora & omnia temporalia. secundum quod dicit Anselmus in Prosol. Sicut seculum continet omnia temporalia: sic tua aeternitas continet secula temporum. ergo &c.

⁋ Tertio sic. Mensura debet esse vnigenea mensurato. secundum philosophum x. Met. Aeternitas non est vnigenea esse dei: quia esse dei est omnino simplex, in quo nulla cadit multiplicitas neque diuisio. in aeternitate autem cadit multiplicitas & diuisio dierum & annorum, & huiusmodi, quae sunt spatia durationis. Micheae. v. Egressus eius a diebus aeunitatis. In psal. Annos aeternos in mente habui.

⁋ Quarto sic. Mensura continet mensuratum. & sic mensuratum est in sua mensura, Deus non est in sua aeternitate: quia Anselmus dicit ad deum in Prosol. Tu es tua aeternitas. ldem autem non est in seipso nisi per accns: vt dicitur in. iiii. Physicae. In deo autem nullum cadit per accns. ergo &c.

⁋ Quinto sic. Dem id cuius est mensura, aequaele est & comparabile suae mensurae. Ri. autem de trinitate. dicit. Immensum nulli mensurae aequaele vel comparabile inuenitur Sed deus est immensus. deus ergo nullam mensuram habet. Non est ergo aeternitas mensura dei.

⁋ Contra est, quoniam sicut se habent tempus ad temporale: aeuum ad aeuiternum: sic aeternitas ad aeternum. Sed tempus est mensura temporalis: aeuum aeuiterni, vt videbitur loquendo de creaturis. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum philosophum. x. Meta. Mensura est id per quod cognoscitur quantitas rei: & debet esse vnigenea mensurato. Vnde & secundum diuersam rationem quantitatis mensurandae in rebus respondent eis diuersae mensurae: vt sicut quantitas mensurati cognoscitur per quantitatem mensurae sic qualitas & species mensurae cognosci debet per qualitatem & speciem mensurati. Propter quod dicit Philosophus. iiii. Physicae. Cum quaerimus quid est tempus, oportet abhinc incipere, quid est motus: Nunc autem ita est quod quantitas rei large sumendo nomen quantitatis: vel consistit in natura & veritate essentiae rei: vel in extensione rei & numero partium eius: vel in duratione sua essendi. Secundum primum modum quantitatis dicitur quantitas maior vel minor in re. secundum quod in essentia sua verius esse naturae & essentiae habet & secundum hunc modum invnoquoque genere & gradu entis: est vnum primum quod est mensura omnium aliorum vt in coloribus color albus, & in literis vocalis, & sic de aliis, vt determinat philosophus in x. Metap. Et secundum hunc modum deo non respondet aliqua mensura: immo ipse est primum & mensura omnimialiorum entium, vt dictum est supra. Secundum alium modum dicitur quantitas maior vel minor in re secundum maiorem vel minorem extensionem vel numerum partium rei. Et secundum hunc modum solum inuenitur mensura in habentibus quantitatem continuam vel discretam: quibus & proprie convenit mensurari. & sic quantitas est mensura habentium quantitatem continuam in continuis, & discretam tam in discretis quam in continuis, inquantum discretio partium cadit in continuis: secundum quod habitum est supra. Vnde & ex ratione mensurae in quantitate praecipue discreta deriuatur ratio mensurae in omnibus aliis, vt dicit Comm. super. x. Meta. Vnde quia in deo non cadit quantitas nisi virtutis, potentiae, bonitatis, & huiusmodi, talis mensura non cadit in ipso nisi secundum quantitatem vir tutis in potentia, sapientia, & bonitate, & huiusmodi. Et appellatur huiusmodi quantitas eius immensitas siue infinitas. de qua infra videbitur. Secundum tertium modum dicitur quantitas maior vel minor in re secundum durationem maiorem vel minorem in essendo. & secundum hunc modum inuenitur ratio mensurae in omni ente: & est quantitas mensura omnis habentis esse: quia nihil est ens nisi iuxta propriam qualitatem naturae suae habeat, proprium modum essendi: cui respondet necessario proprius modus durationis in essendo. Vnde & secundum diuersitatem esse rei & modi essendi eius: diuersificatur talis mensura: & est triplex secundum diuersitatem triplicis esse, & triplicis modi essendi in rebus. Est enim quiddam esse omnino immutabile, & substantia, & opeatione: sicut est diuinum esse, vt habitum est supra. Cuius duratio siue quantitas durationis in essen do, propter eius immutabilitatem est semper fixa stans & eodem modo perseuerans: nec incipiens, nec deficiens, nec secundum aliquod in ipso existens incipere ac deficere potens. & appellatur aeternitas. Est autem quoddam aliud esse: quod etsi forte in immutabilitate solidetur alterius munere & in substantia rei & in eius ope ratione: vt nec ipsum, nec aliquid in se vnquam deficiat aut varietur: sed semper fixum stet: & eodem modo perseueret: incepit tamen esse, & deficere potest ab esse: vel ab aliquo quod in ipso est: & hoc ex debilitate, propriae naturae: cuiusmodi est esse substantiarum sepatarum: quaerum duratio siue quantitas durationis in essendo propter earum immutabilitatem in diuina contemplatione: in qua forte (secundum quod in ii. de trinitate. de beatis di cit Augustinus ) non habent volubiles cogitationes, fixa est: & stans, & eodem modo perseuerans: licet quandoque incepta & potens deficere. & appellatur aeuum. Tertium vero esse quod & incepit & deficiet & in substantia rei & in eius operatione, continuum fuxum habens & mutationem, cuiusmodi est esse generabilium & corruptibilium: quorum duratio siue quantitas durationis in essendo propter eorum mutationem in continuo sluxu est & successione incipiens & deficere potens. & appellatur tempus: quod propter fluxum suum distinguitur contra aeternitatem & aeuum, comprehendendo ambo scilicet aeuum & aeternitatem proprie dictam, sub aeternitate conmuniter dicta: & hoc propter eorum statum. secundum quod dicitur in Comm. antepenultimae propotonis de causis. Durabilitatis duae sunt species: quarum vna est stans fixa: & altera temporalis & mota. Et vna earum aggregatur simul: & altera est currens extensa. Vnde Boethius. v. de conso. In aeternitate non est pers, & pers sed per priuationem prioris & posterioris intelligitur. Sed vniversalitas & totalitas alterius durabilitatis quae est tempus: est per partes suas: quarum vna praeterit: & altera succedit secundum prius & posterius. & in eodem dicit. Aeternitas est duratio permanens: tempus vero successiua. Et iterum in eodem. Nec aeternitas, nec aliquid in aeternitate praeterit. In tempore vero vtrumque reperire contingit. Et licet sic tempus distinguitur secundum philosophous contra aeternitatem communiter acceptam: ipsa tamen secundum quod proprie accipitur secundum theologos & rei veritatem, distinguitur etiam contra aeuum, vt iam dictum est. De natura enim aeui & tporis infra sermo habendus est loquendo de creaturis. Sed de aeternitate proprie dicta ad praesens sermo est scilicet vtrum aeternitas possit dici esse mensura dei: cum concessum est quod deus potest dici esse aeternus. Et est dicendum simpliciter quod sic. Sicut enim tempus dicitur mensura rerum temporalium: quia dicit durationem earum in modo existendi in fluxum. scilicet & successione continua: & aeuum mensura aeuiternorum: quia dicit durationem eorum in modo essendi eorum, in permanentia. scilicet incipiente tantum & potente deficere: Sic aeternitas dicitur mensura aeterni: quia dicit durationem eius in modo essendi, in permanentia. scilicet non incipiente: nec omnino potente deficere. Differt tamen, quod in illis mensura re differt a mensurato: sicut accns a subiecto: Si tamen tempus sit aliquid re in tmporali praeter id quod habet esse in apprehensione animae: & similiter aeuum in ipso aeuiterno: de quibus debet esse sermo, loquendo de creaturis. In deo vero aeternitas quae est eius mensura, ab ipso differt sola ratione, ad modum quo alia diuina attributa differunt a diuina essentia. Vnde sicut a diuina bonitate aut sapientia differt sola ratione eius immensitas aut infinitas, cum dicitur quod diuina bonitas siue sapientia immensa est, aut infinita: cum tamen immensitas dicit mensuram bonitatis aut sapientiae diuinae in secundo modo mensurae, vt dictum est, & amplius infra dicetur: Sic a diuino esse quid secundum praedeterminata deus ipse est: differt sola ratione eius aeternitas, cum dicitur quia deus est aeternus: cum tamen aeternitas dicat mensuram diuini esse: eo quod aeternitas significat modo durationis id quod diuina natura significat modo rei durantis. secundum modum iam dictum. Et est ista diuersitas solum respectu intellectus concipientis esse dei sic vel sic: sicut contingit in aliis attributis, vt infra videbitur. Et forte sic est de tempore: quod nihil ponit in re nisi secundum conceptionem animae: de quo infra dicetur.

⁋ Ad primum in oppositum: quod omnis mensura importat finitationem, quae deo non conuenit: Dicendum quod cum (vt dictum est) mensura vnigenea debet esse mensurato: vbi ergo mensuratum est finitum & limitatum: & mensura limitationem importat. vbi autem menfura tum est infinitum & illimitatum: & mensura nullam limitationem importat, vt in deo. Vnde quod dicitur, quod spiritus datus est Christo non ad mensuram, intelligitur non ad mensuram aliorum hominum: in quibus erat gratia spiritus limitata: vt habet ibidem exponi.

⁋ Ad secundum: quod aeternitas plura continet quam diuinam naturam, ergo excedit eam: & non potest esse mensura eius: Dicendum: quod aliquid continet aliud tamquam mensura intrinseca: vel tamquam mensura extrinseca. Quod rem excedit continendo aliud tamquam mensura intrinseca: non est propria mensura eius quod exceditur: vt quantitas bipedalis non est propria mensura pedalis substantiae. Quod autem rem excedit continendo aliud tamquam mensura extrinseca: bene potest esse propria mensura eius intrinseca: vt tenpus quod est mensura propria motus primi mobilis intrinseca, est mensura communis extrinseca omnium aliorum motuum. Quomodo autem aeternitas continet tempora & temporalia, exponendum est loquendo de tempore.

⁋ Ad tertium: quod aeternitas non est omnino simplex sicut est esse dei: quia in ipsa cadit multiplicitas dierum & annorum: Dicendum quod dies & anni ascribuntur durationi aeternitatis, non quia haec aliquam diuersitatem aut distinctionem seu successionem ponant in ipsa aeternitate: sicut nititur procedere argumentum: sed quia aeternitas infinitorum annorum ac dierum rationes in se conplectitur: quae si in infinitum accipiendo cucurrissent ante primum instans temporis, simul cum toto eorum defluxu stetisset immutabilis aeternitas. Et secundum hoc aliquando facta in aeternis temporibus dicumn tur fuisse disposita fieri. secundum quod dicit Apostolus soius vlti. Potens est vos confirmare iuxta euangelium meum & praedicationem lesu Christin, secundum reuelationem mysterii aeternis temporibus taciti: quod nunc pate factum est. Secundum etiam quod dicit Anselmus Prosol. c. xxii. Tua aeternitas continet secula temporum.

⁋ Ad quartum: quod deus non est in sua aeternitate: quia nihil est in seipso nisi per accidens: Dicendum quod verum est vbi mensura & mensuratum differunt re: vt vinum & amphora: de quibus loquitur philosophus. iiii. Physicae. Vbi autem differunt sola ratione, non est inconveniens quod idem in se existens per se, sit in sua duratione vt in alio secundum rationem tantum: non autem secundum rem. Licet enim sunt idem esse dei & duratio essendi, vt dictum est: differunt tamen ratione sicut & alia attributa in eo.

⁋ Et per idem patet responsio ad quintum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2