Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

CIrca primum arguitur quod in diuinis non possit esse aliqua praedicatio, Primo sic. Non potest esse signum vbi non potest esse res signata sibi correspondens: quia signum & signatum sunt correlatiua, quae secundum Philosophum posita se ponunt, & perempta se perimunt. In diuinis autem non potest esse res respondens signo complexo per praedicationem alicuius de aliquo: quia sicut nomen est signum respondens rei incomplexae: sic propositio in qua est praedicatio alicuius de aliquo quae per hoc est signum complexum, respondet rei complexae. sicut igitur signum conplexum quod est propositio sine quae nulla est praedicatio, componitur ex nominibus quae sunt signa incomplexa: sic res signata signo complexo debet esse compositum ex rebus signatis signis incomplexis quae sunt nomina. In diuinis autem nulla est rerum compositio aut complexio secundum superius determiata. ergo &c.

⁋ Secundo sic. secundum Philosophum in lib. peri her. ab eo quod res est vel non est scilicet pout exponitur per orationem: oratio dicitur vera vel falsa, quia si vera est res vt exprimitur oratio vera est. si vero non: non est vera. sed omnis propositio constat ex praedicato & subiecto exprimens rem de re per compositionem: quia non est oratio nisi per compositionem praedicati cum subiecto, quare cum non sit sic res composita in diuinis: quia vt prius omnis res in diuinis simplex est & vnica: omnis ergo oratio & per consequens praedicatio in diuinis falsa esset. sed in diuinis nulla potest esse falsitas: neque admitti. ergo &c.

⁋ Tertio sic. omnis praedicatio aut est affirmatiua aut negatiua, neutra potest esse in diuinis, non negatiua: quia cum quicquid est in diuinis sit idipsum re, idem ergo negaretur de se: quod necessario ponitur falsum & in possibile in deo: quod nullo modo potest esse in ipso. Non affirmatiua: quia secundum Dionysium affirmationes de deo sunt incompactae. Non autem est affirmatiua propositio nisi per compactionem & cohaerentiam praelicati cum subiecto. ergo &c.

⁋ In contrarium est: quod si nulla in diuinis esset praedicatio, tum de hoc nulla eis posset fieri instructio vel doctrina: quia illa non sit nisi praedicatione. dicente Commenta. tertio me taphy. & loquente de diuinis praedicationibus, in quibus praedicatio enunciatur vt dispositio quaedam subiecti sic. Si intellectus non accepisset in istis dispositionem & dispositum, non posset intelligere naturas earum, neque determinare eas, quare cum sit instructio & doctrina de diuinis praecipue in propositionibus & praedicationibus contentis in sacra scriptura de illis. ergo &c.

⁋ Dico quod in hac quaestione nihil inducit dubitationem nisi diuina simplicitas, qua in deo omnia sunt idipsum, & intelligentia simplici concipiuntur absque assertione & compositione. Et ideo nec est in illa veritas aut falsitas ex ipso actu intelligendi significato, licet id quod est in deo, in rei veritate sit apprehensum sicuti est. Praedicatio autem non nisi diuersorum quocumque modo fuerit: quae non concipiuntur nisi per intellectum componentem & diuidentem simplicia: quae primo intelliguntur: in qua necessario est veritas aut falsitas, quia si compositio fuerit conveniens rei enti in se, quod & Philosophus appellat ab eo quod res est, tunc erit vera. Sin autem, quod appellat Philosophus ab eo quod res non est: erit falsa. Vnde vt dicunt Philosophus in tertio de anima, & Commen. ibidem, ista actio intellectus est ei similis quid Empedo. dicit de actione amicitiae in entia: quod multa capita erant separata a collis: deinde congregauit ea amicitia: & posuit simile cum simili. lta quod intellecta primo extiterunt diuisa in intellectu, deinde composuit ea. Si igitur composuit secundum ens, verum: si non, falsum. Quia igitur in deo videtur nulla esse simplicium diuersitas aut pluralitas, nulla videtur per consequens in ipso possibilis compositio aut praedicatio siue negatiua siue affirmatiua, siue vera, siue falsa: licet omnia alia vere de ipso abnegantur, & nullum illorum vere affirmatur de ipso, eo quod cuiuslibet de quolibet vera est affirmatio seu negatio, & non ambo simul de eodem. secundum Philosophum. iiii. Metaph.

⁋ Est igitur intelligendum quod licet in deo propter eius summam vnitatem & simplicitatem re, nulla sit pluralitas aut diuersitas siue distinctio plurium secundum rem absolutam: bene tamen in eo est pluralitas plurium distinctorum secundum rem relatiuam, & hoc ex natura productionum quae naturali ter sunt in diuinis: prout superius est declaratum & determinatum, & similiter plurium distinctorum secundum rationem, secundum quod expositum est supra. Et etiam dicit Commen. loquens de deo. xi. Metaph Cum dicimus eum non esse viuum & habentem vitam, dicimus idem in subiecto, & hoc secundum modum, non quo significat idem omnibus modis, sicut significant nomina synonyma. Neque enim idem significant in omnibus principale & sumptum, quia sumptum significat illud quod principale & magis. Vita autem significat aliquid non in subiecto. Viuum autem significat aliquid in subiecto scilicet formam in materia & habitum in subiecto: Sed supple secundum modum qui componit simplicibus abstractis secundum rem de materia. Et exponens clarius quis sit modus in vtrisque, primo in eis quae sunt forma in materia, dicit subdens. In eis enim quae sunt formae rerum in materia, dispositio & dispositum reducuntur ad vnum in esse in consideratione, quando intellectus diuisit alterum ab altero. Intellectus enim innatus est diuidere adunata in esse in ea ex quibus componuntur, quamuis non diuidantur in esse, sicut diuidit materiam a forma & formam a composito ex materia & forma, & hoc in rebus compositis ex materia & forma, cum disposuit composita per formam, aut habentem formam per formam. Intelligit enim vtrumque admixta aliqua materia & composito suo modo. Verbi gratia, cum disposuit hominem per rationabilitatem. Intelligit enim subiectum rationabilitatis & rationabilitatem similiter in adunatione: & intelligit quod deserens de eis est aliud a deserto. Exponens autem quis sit modus non existentium in materia, subdit dicens. Quando autem fuerint considerata dispositum & dispositio in eis quae non sunt in materia: tunc reducuntur ad vnam intentionem omnibus modis: & nullus modus erit quo praedicatum distinguetur a subiecto & disposito extra intellectum. Dico ergo quod non obstante diuina simplicitate qua intellectorum simplicium siue sint personae, siue attributa, siue quaecumque alia formalia, nulla est diuersitas absolutorum secundum rem in ipsa diuina essentia. Est tamen in illa aliqua alia diuersitas, scilicet inter personas inter se, & ad absoluta essentialia: similiter inter attributa inter se, & ad essentiam & personas, & hoc non in solo nomine sicut diuersa sunt synonyma, neque sicut diuersa sunt principale & sumptum in materialibus, quae sunt diuersa secundum intellectum, per hoc quod principale significat aliquid intellectum secundum se: sumptum autem significat rem vt existens in alio, scilicet rem sicut in subiecto, a quo non potest diuidi aut separari secundum rem aut secundum esse: sed est illa pluralitas & diuersitas in diuinis solummodo secundum intellectum & rationem, aut secundum materiam & rem determinatam, quae sunt diuersa absque eo quod alterum eorum consideratur in alio esse, vt in subiecto a quo differt secundum essentiam. Et ista differentia sufficit vt intellectus postquam sic diuersa concepit, per praedicationem in propositione illa componat aut diuidat vel sicut duo principalia per identitatem, dicendo deitas est veritas, vel sicut sumptum cum sumpto, dicendo deus est verus, vel sumptum cum principali, dicendo veritas est vera, vel deus est veritas, vel quod amplius est, idem bis accipiendo secundum rationem, & dicendo deitas est deitas, deus est deus, & sic de caeteris in deo existentibus pluribus secundum rem relatiuam vel secundum rationem tantum. Si vero intellectus noster ea quae simplicia sunt in essentia vna enunciat modo compositionis, postquam singulum eorum vt simplex secundum se intellexit, hoc non est nisi per quandam similitudinem ad com positionem quam operatur in rebus materialibus, quas prius singularium simplici intelligentia intellexit & diuisit abinuicem: licet in esse non erant diuisa. sicut & per quandam similitudinem nomina rerum naturalium transfert ad diuina Commen. continue post praedicta. Cum intellectus componit aliquam propositionem ex dispositione & disposito in talibus rebus, tunc non intelliguntur ex eis nomina synonyma, ita quod propositio sit secundum nomen non secundum intentionem: sed intelligit ex esse diuino secundum assimilationem. Secundum quod in talibus accipit duo: quorum proportio adinuicem alterius ad alterum est sicut proportio praedicati ad subiectum, & ex eis componit pro- positionem categoricam. Et nullam differentiam intelligit inter ea esse nisi secundum acceptionem scilicet quia idem accipit vt dispositum & disponens. Intellectus enim potest intelligere ex his ambobus secundum similitudinem ad propositionem categoricam in rebus compositis sicut intelligit nullum simile nisi similitudine. Et si intellectus non accepisset in illis dispositionem & dispositum, non posset intelligere naturas earum neque determinare eas. Et magna differentia est inter ea quae differunt in esse & intellectu, & quae differunt in intellectu tantum. Multiplicitas ergo in deo non est ni si in intellectu tantum non in esse. Et intellige etiam quod ista pluralitas siue multiplicitas eorum quae concipiuntur ex diuersis secundum rem, quorum vnum non existit sine alio vt materia & forma in composito, ex illis est non tantum differentia in intellectu: sed etiam in esse. Secundum praedicta ergo concedendum est vltimum argumentum.

⁋ Ad primum in oppositum quod non potest esse signum vbi non potest esse res signata ergo &c. Dico quod verum est si nullo modo potest esse ibi: sed sic non est in proposito vt visum est. Et quod assumitur, quod in diuinis non potest esse res respondens signo complexo per praedicationem: Dico secundum iam dicta quod etiam hoc falsum est.

⁋ Quod arguitur ad huius probationem, quod sicut nihil est signum respondens rei incomplexae, sic propositio quae consistit in praedicatione est signum rei complexae &c. Dico quod verum est. Sed sicut nomen aliquando est signum rei incomplexae, quae tamen habet in se realem compositionem ex pluribus, nec est omnino simplex & indiuisibile: vt patet de composito ex materia & forma: sic propositio aliquando est signum rei complexae non in esse & secundum rem absolutam: sed in intellectu & secundum rationem aut secundum rem relatiuam: quid sufficit ad praedicationem sicut dictum est.

⁋ Ad secundum, quod ab eo quod res est vel non est, prout exprimitur per orationem, est oratio vera vel falsa: Et quod assumitur vlterius quod omnis propositio exprimit rem de re per compositionem: in diuinis autem nulla res habet esse per compositionem: ergo in oratione per praedicationem in diuinis non exprimitur sicut est in re: Dico quod immo: quia in ipsa re diuina sic est actione & absque consideratione intellectus quo ad plura & distincta re relatiua, sicut per orationem exprimitur. Sunt enim plura distincta re relatiua & secundum rem in diuinis quae componuntur compositione rationis in propositione, & se habent inter se sicut per orationem exprimuntur compositione rationis licet non compositione rei. Sic etiam in diuinis est actione sed non absque consideratione intellectus, & quo ad plura & distincta secundum rationem tantum absque etiam consideratione intellectus: sicut est in essentia diuina virtute: quia in ipsa virtute & vnite sunt ex se quae circa illam potest intellectus distinguere secundum rationem, & quae post eorum distinctionem in intellectu sunt in actu. Sunt etiam in ipsa diuina essentia vnite & ex se, quae circa illam potest opus naturae distinguere secundum rem, quorum distinctionem intellectus accipit in actu: sed non operatur illam. & hoc sufficit ad veram praedicationem formandam secundum dicta.

⁋ Ad tertium quod nec praedicatio affirmatiua nec negatiua potest esse in diuinis: Dico quod falsum est: immo vtraque potest esse. Quod arguituruia non negatiua, quia idem negaretur de se: Dico quod verum est quo ad simplicitatem rei: sed sic negatiua est falsa & impossibilis, & contraria affirmatiua vera & necessaria. sed illa falsitas aut impossibilitas non est in ipsa re nisi vt est concepta in intellectu. & sic per se est in intellectu, quod non est inconueniens. Quo enim ad rationes diuersas ab intellectu distinctas & conceptas de illa re differentes inter se sola ratione, an negatiua sit vera qua vnum conceptorum remouetur ab altero: dicendo in diuinis quod sapientia non est bonitas, de hoc erit sermo in sequenti articulo: sed quin negatiua sit vera quo ad distincta re relatiua: quando vnum eorum remouetur ab alio: dicendo pater non est filius: nulla est dubitatio. Quo ad diuersos quidem respectus reales distinctiuos personarum ex natura rei, non ex conceptione & operatione intellectus puri existentis in diuina natura an vere negatur vnus de altero dicendo paternitas non est filiatio, de hoc erit sermo inferius. Distinctionem autem personarum per tales proprietates non vidit Auerrois Commentator Philosophi: sed solum vidit distinctionem in diuina essentia secundum rationes attributales vitae & sapientiae & huiusmodi, credens quod secundum tales rationes Christiani ponerent trinitatem personarum in diuinis: in quo reprehendit eos non intelligendo quid de hoc Christiani sentiunt, & falsum eis imponit, dicens sic parum ante praeassumpta verba. Vita & scientia proprie dicitur de deo. Est igitur deus viuens & sapiens, & hoc putauerunt antiqui trinitatem esse in deo in substantia, & volunt eua dere per hoc & dicere quia sit tres & vnus deus, & nesciunt euadere, quia cum substantia fuerit numerata, aggregatum erit vnum per vnam intentionem additam congregato. Et hoc similiter ait loquentibus in lege Maurorum ponentibus has dispositiones additas essentiae. Quapropter contingit eis sicut per primum per vnam intentionem additam essentiae & dispositionibus, & vnicuique opinioni in ducebatur accidere compositio. Et male imponit Christianis quod secundum primam opinionem posuerunt Deum trinum & vnum numerando substantiam, secundum quod posuerunt Semiarriani secundum superius determinata, & hoc secundum numerationem deitatis vitae & sapientiae. Si enim ita esset, bene arguit ille, videlicet quod si essent tres, non tantum essent vnus deus nisi per aliquam intentionem tribus additam qua fierent vnum. Nunc autem Christiani nec ponunt substantiam deitatis omnino numerari in illis pluribus quos dicunt quod sunt vnus deus, nec propter illa tria absoluta ponunt quod quae sunt deitas, vita, & sapientia: aut aliqua alia absoluta, sunt tres & deus: sed solum propter tria relata relatiuis proprietatibus & distincta secundum superius determinata, quarum trium proprietatum distinctione possunt dici tres absque substantiae numeratione: licet forte trium absolutorum distinctione nullo modo possint dici tres absque substantiae numeratione, qua posita non possent dici tres es se vnus deus nisi per compositionem, qua sub vna ratione aggregarentur tres, sicut arguit Commen. & bene: sed falsa suppositione quam imponit Christianis falso: & sic nihil arguit contra ipsos. Posito enim secundum veram fidem quod dicuntur tres trium relationum distinctione: possunt dici tres absque substantiae numeratione, & dici vnus deus absque omni compositione & aggregatione trium sub vna ratione, quae alia est ab illa substantia vna, & etiam a qualibet illarum trium proprietatum. Ponere autem sicut imponit Mauris, trinitatem in tribus dispositionibus additis vni essentiae, secundum quod etiam Porretani posuerunt proprietates constitutiuas personarum esse assistentes, & non insistentes (vt habitum est supra) erroneum est. Et contra illos bene arguit quod non possent tres ex illis dispositionibus cum essentia esse vnus deus, eo quod vnum illorum non incidit in aliud. & ideo vno non possunt denominari nisi per quandam illorum quatuor, scilicet essentiae & trium dispositionum aggregationem, quod non posset fieri nisi per compositionem sub vna dispositione addita illis, & sic non nisi per vnam intentionem additam essentiae & dispositionibus. ldem autem nequaquam posset induce re contra Christianos ponentes proprietates essentiae insistentes & addentes in essentia constituere tres personas. Et sic quia ipsa vna essentia communis est, est sufficiens causa quare tres sunt vnus deus. sicut tres proprietates sunt sufficiens causa quare vnus deus sunt tres personae, & hoc absque omni alio addito.

⁋ Quod assumitur in argumento quod propositio affirmatiua non potest esse in diuinis: quia secundum Dionysium affirmationes de deo sunt incompactae: Dico quod illud non dicit: quia. scilicet nulla affirmatiua habeat cohaerentiam sufficientem praedicati ad subiectum vt ex illis constituatur propositio. Non: sed quia non est tanta cohaerentia istarum: vt perfecta veritas per illam exprimatur: prout declarabitur in proxima quaestione sequente.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1