Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca tertium arguitur quod praedicatio vnius siue essentialis siue personalis de plu qi ribus personis resoluenda est in pluralem & non in singularem: dicendo pater est aeternus: filius est aeternus: & sunt tres aeterni & non vnus aeternus: pater creat, filius creat, spiritus sanctus creat: & sunt vnus creans non tres creantes: Primo sic. Boethius de praedicatione essentialium in diuinis personis dicit sic. Haec talia sunt qualia subiecta permiserunt. de triniitate. cap. v. Sed hic subiecta cum simul pluraliter supponant in propositione resolutoria, dicendo pater & filius & spiritus sanctus sunt, quantum est de se non permittunt praedicatum aliter praedicari quam pluraliter: quia in veris proponibus de quibus loquimur, praedicatum debet esse conforme subiecto & compactum, secundum superius determinata. ergo &c.

⁋ Secundo sic. adiectiuum in praedicato debet conformari suo substantiuo in subiecto existente secundum nu merum: sicut secundum casum & secundum genus. sed essentialia pluribus sunt adiectiua voce & re, vt bonus, iustus, verus: vel vere vt spirator creator. ergo &c.

⁋ In contrarium est Athanasius in symbolo, quid di cit. Aeternus pater, aeternus filius, aeternus spiritus sanctus: & non tres aeterni sed vnus aeternus. Domi nus pater, domins filius, domins spiritus sanctus: & tamen non tres domini: sed vnus est dominus.

⁋ Dico quod sicut ex eo quod nobis scriptura in diuinis tres esse memorat cum dicit primae Ioan. iii. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater verbum & spiritus sanctus: Dubium videbatur mentibus audientium quid tres illi essent: & vt dicit Augustinus sparsim. vii. de triniitate. ca. iiii. cum quaeritur quid tres, conferimus nos ad intuendum quoddam speciale vel generale nomen quo contemplamur haec tria: ne quod occurrit animo quid commune habeant. Nam hic vbi nulla est essentiae diuersitas: oportet vt speciale nomen habeant: quod tamen non inuenitur. Et verum dicit: quia secundum dicta iam supra, non est in rerum natura. Sic cum non solum nominamus tres: sed eos aliquid esse exprimimus, dicendo piter est deus persona aeternus: filius est deus persona aeternus: spiritus sanctus est deus persona aeternus, vt patet ex supra determinatis: dubium grauius de illo quod communiter esse dicitur occurrit. Cognito enim quid commune habeant: & quom nomine comni dicuntur deus persona aeternus: aut aliquid talium: conferimus nos ad intuendum si vt sigillatim singulum eorum dicitur deus persona aeternus, sic simul coniuncti dicantur vnus deus vna persona vnus aeternus: an plures. Vlterius cum manifestum sit quod si ad nominis communitatem aspiciamus, quod aequaliter sit commune tribus dictis: qua ratione dicatur secundum vnum illorum quod sunt plures: aut quod tantum vnus: eadem ratione & de quolibet aliorum. Vt enim dicit Augustinus ibidem, si propterea dicimus tres personas quia commune est eis id quod est persona: alioquin nullo modo ita posset dici: cur non etiam dicimus tres deos: & tamen videmus scripturas secundum aliqua illorum communium dicere quod sint plures: puta plures personae, plures intelligentes: & secundum aliqua quod sunt tantum vnus, puta vnus deus, vnus aeternus. Adhuc vlterius cum notum sit hoc non procedere ex parte nominis communis: conferimus nos ad intuendum canm huius diuersitatis ex parte rerum significatarum ipsis nomibus: quam scriptura super aliquibus seruat sequens rei naturam, in aliquibus non. Et ideo quid super hoc scriptura testatur tenendum est: super eo autem quod non testatur quod ratio recta dictat sentiendum est. Vt quia dicit, Audi lsrael deus tus deus vnus est: tenendum est quod pater & filius & spiritus sanctus simul sunt vnus deus: sed nihilominus ratio dicti pia fide inuestiganda. Quam (vt aestimo) insinuat nobis Augustinus dicens ibidem. Quia pater deus & filius deus & spiritus sanctus deus: cur non tres dii: an quoniam propter ineffabilem coniunctionem haec tria sunt vnus deus: Hanc coniunctionem intelligo in vna re singulari, qua omnia quae sunt in diuinis idipsum sunt. dicente Au gust. iii. contra Maximinum ca. x. Ipsa trinitas, vnus est deus. de qua dictum est. Non est deus nisi vnus: quia tres vnius substantiae sunt: & summe vnum: vbi nulla naturarum est diuersitas. Hi tres vnum sunt: propter ineffabilem coniunctionem deitatis qua ineffabiliter copulantur vnus deus est. Nomen igitur illud commune cuius significatum nullam coniunctionem habet in illa: sed abextra est omnino: secundum illud non oportet quod illi tres sint vnum: sed possunt esse plures secundum rei illius plurificationem.

⁋ Ex quo patet responsio ad illud quod quaerit Augustinus continuo post iam dicta subdens. Cur non etiam vna persona: vt ita non pos simus dicere tres personas quamuis sigillatim quemque appellemus personam: quemadmodum non possumus dice re tres deos: quamuis singulum quenque appellemus deum. Est enim ratio illius ex parte huius nominis deus coniunctio eius quod significatum est hoc nomine deus scilicet essentia sub ratione substantiae, secundum modum determinatum in praecedente quaestione, cum eo quod est essentia simpliciter in singularis vnitatis simplicitate. Propter quam coniunctionem ineffabilem idipsum est significatum hoc nomine des scilicet deitas, cum ipsa re quae est essentia deitatis simpliciter. Propter quod nec deitas sicut neque essentia simpliciter aut ali quid aliorum in illam ineffabilem coniunctionem incidens tanquam res singularis plurificari potest: licet communis sit per communionem tribus: & tamen propter communitatem illam quilibet illorum sigillatim dicitur deus: nec tamen simul omnes plusquam vnus deus. Ex parte autem personae ratio est disiunctio rei nominis significati hoc nomine persona ad rem illam singularem quae est res naturae & necesse esse ex seipsa, non potens aliter se habere. Significatum enim hoc nomine persona cum sit nomen intentionis non rei, vt habitum est supra, id quid significat rationis est: quod commune est deo & creaturae: licet ex alia cam ex parte rei nomen personae & nominis significati per ipsum attribuatur deo quam creaturae. secundum quod alia proprietate subsistit deus: alia sit creatura. Quod aestimo intellexisse Augustinus cum dicit parum ante vltimo dictum ab ipso. Persona nomen generale est in tantum vt etiam homo possit hoc dici, cum tantum intersit inter hominem & deum. Et per hunc modum etiam quaecum quod alia nomina essentialia absoluta communiter de tribus praedicata sigillatim quae dicunt rem naturae, resoluuntur in vnam singularem: quae vero dicunt rem rationis & secundae intentionis, resoluuntur in vnam pluralem. Sed tamen de illis quae ad illam ineffabilem coniunctionem pertinent, & communiter dicuntur de pluribus, & rem primae intentionis significant, subdistinguendum est. Quaedam dicuntur de illis ratione illius vnius praecise: non per rationem aliquam distinctionis illorum: nec illam aliquo modo respiciunt, vt sunt iam dicta. scilicet essentia, deus, vita, bonitas, sapientia, & singula attributa, vt absoluto nomine penitus sunt significata: & omnia haec & talia in singularem resoluuntur, quia nil nisi id quo in illa conventione absolute consistunt nominant, nec secundum rem aliquid commune vniuersalitate dicunt, sed singulare tantum. Et sic vt dicit Aug. post praedicta, propter vnitatem trinitatis non dicuntur tres essentiae, sed vna essentia. Similiter nec tres boni, sed vnus: nec tres aeterni, sed vnus aeternus. & sic de caeteris. Tres enim numerum important respondentem distinctioni personarum per suas proprietates: vnus autem essentiae singularitatem: quae ambo in cluduntur simul in significato patris filii & spiritus sancti: quae nomina sunt vnitatis substantiae singularis & singularum proprietatum distinctarum ipsarum personarum, de quibus praedicantur omnia talia absoluta vt denominantia illa ratione illius singularis secundum diuersas rationes, sub quibus illam in nominum suorum significa tis includunt, secundum quas etiam personae subsistentes habent esse vnum aliquid, & propterea vni illi conformantur in numero, siue illis tribus ratione illius: cum quodlibet illorum simul praedicatur de substantia, & hoc siue substantiue significentur, vt his nominibus deus, substantia, essentia, siue adiectiue, vt his nominibus bonus sapiens, aeternus, & caeteris huiusmodi: ita quod nunquam resoluuntur in pluralem nisi substantiuo aliquo praedicato tamen simpliciter & immediate expresso, dicendo pater est persona aeterna, filius est persona aeterna, spiritus sanctus est persona aeterna, & tres sunt personae aeternae, sed tamen non nisi vnica aeternitate, non sicut tres homines tribus humanitatibus. Et cum ly persona pro alio supponit quam significet, supponit enim pro re naturae & significat rem rationis: lyaeternus autem & aliquid significat quo habet esse aliquid id de quo prae dicatur, & aliquid consignificat quo debet conformari vt adiectiuum suo substantiuo, puta numerum: ly aeternus significato suo respondet illi pro quo nomen personae supponit, & hoc non nisi vt ipsum pro quo supponit quod est pater filius & spiritus sanctus, est aliquid secundum se, non autem ad aliquid. Dico autem pro quo supponunt, & hoc immediate non mediante aliquo supposito reali indefinito & communi ad patrem & filium & spiritum sanctum, sicut animal supponit pro Petro Paulo & Andrea mediante supposito rea li communi, & indefinito scilicet mediante homine: quia vt dictum est supra, nullum est tale commune ad patrem & filium & spiritum sanctum: sed persona prima & immediata suppositione supponit pro illis tribus & quo libet illorum, sicut ens immediata significatione significat substantiam & accidens: non autem aliquid commune ad illa, quia nullum est: praeter hoc quod ens non aeque primo significat substantiam & accidens, licet aeque imediate. Persona autem aeque primo & aeque immediate supponit pro singula illarum. Dico autem non ni si vt ipsum pro quo supponit est aliquid, non autem ad aliquid: quia quaelibet trium diuinarum personarum est aliquid secundum se ratione essentiae siue substantiae deitatis, & est ad aliquod ratione proprietatis relatiuae. Nunc autem yaeternus cum dicitur pater est persona aeterna, filius est persona aeterna, & spiritus sanctus est persona aeterna, significato suo respondet cuilibet illorum, vt quo habet quilibet illorum esse aliquid, & hoc inquantum quilibet illorum est aliquid secundum se ratione substantiae: non autem vt est ad aliquid ratione proprietatis. Lyaeternus vero suo consignificato respondet significato in nomine personae, & hoc in genere nu mero & casu, nec refert dicere tres aeterni addendo ly tres, & absque illo dicereaeterni: & dicere cum ly vnus, vnus aeternus: & absque illo aeternus. Nec oportet distinguere cum dicitur aeterni, quod possit teneri adiectiue vel substantiue. In hoc enim nulla est differentia. Alia vero sunt nomina quae pertinent ad illam ineffabilem coniunctionem in illa vnitate singulari: quae dicuntur de diuinis personis ratione illius vnius principaliter-, respiciendo tamen aliquo modo ratione distinctionis personarum vnum in suo significato inclusum: sine qua distinctione non dicerentur de illis. Et sunt haec in duplici genere, quia quaedam sunt quae non dicuntur com muniter de pluribus nisi in ordine cuiusque illorum ad alium vel ad alios: quaedam vero sunt quae non dicuntur de pluribus nisi vt commune vel tres simul vel duo ordinantur ad aliquem actum. Primo modo praedicantur communiter de tribus in singulari relationes communes, & sit praedicationum illarum resolutio non nisi in plurali, dicendo pater est idem aequalis similis, filius est idem aequalis similis, piritus sctuns est idem aequalis similis. & tamen non sunt idem aequalis aut similis, sed tres iidem aequales aut similes. & hoc propterea quia huiusmodi relationes secundum rationem plurificantur in tribus, sine qua plurificatione nec relationes essent, vt habitum est superius loquendo de relationibus communibus. Secundo modo nomina de pluribus praedicata sumuntur ab actu vt illi sunt causa vel principium illius, & sunt in duplici genere, quia aut praedicata sunt de illis vt ipsi plures ordinantur ad actum iam instantem, & vt causa in actu illius, & sic ab ipso denominantur vt est egrediens ab illis: aut vt ordinantur ad ipsum simpliciter consideratum, & sic ab ipso simpliciter denominantur vt causa eius simpliciter Quae primo modo praedicantur de pluribus, non resoluuntur nisi in vnam pluralem, & hoc siue actus illi sint absoluti non transeuntes in alium neque in alios, siue sint actus transeuntes in aliud extra siue in alium intra & non significantur nisi verbaliter siue participialiter. Actus enim absoluti non transeuntes in aliud aut in alium, sunt actus essentiales, & sigillatim conueniunt tribus, cuiusmodi sunt intelligere, velle: qui sunt actus manentes, dicendo pater intelligit siue est intelligens: vult siue est volens: similiter filius & spi ritus sanctus: & tamen non sunt vnus volens aut vnus intelligens: sed tres volentes aut intelligentes. Actus autem transeuntes non ad aliud extra: sed ad alium intra communiter a pluribus, non possunt esse nisi personales: qui non potest esse nisi vnus personalis: qui sigillatim conuenit duobus tantum: cuiusmodi est spi rare. Dicitur enim pater spirat seu spirans est, & similiter filius: & tamen non est vnus spirans: sed duo spirantes. Actus vero transeuntes ad aliud extra, essentiales sunt: & sigillatim conveniunt tribus: cuiul modi sunt creare: dicendo pater creat, filius creat, spiritus sanctus creat: & non sunt vnus creans: sed tres creantes. Et in omnibus huiusmodi vna causa est, videlicet quod talia praedicata denominant personas vt actus ab eis egrediuntur. Nunc autem ita est, quod licet vnum illud singulare sit in personis ratio agendi omnes diuinas actiones: principium tamen elicitiuum illarum non sunt nisi personae vt personae sunt a quibus vt a principiis agentibus egrediuntur. Propter quod licet sit vna actio duarum vniversaltrium ndiuisa, propter tamen significandi modum illius in secundum actum eliciendo non simul denominant illos in singulari sed in plurali tantum. Quae autem secundo modo praedicantur de pluribus scilicet vt ordinantur ad actum simpliciter consideratum: & vt sunt causa seu principium illius simpliciter: dupliciter denominantur. Vno modo ab ipso actu. Alio modo a ratione elicitiua actus. Et primo modo non significantur nisi nominaliter: sed aliter & aliter terminantur quando denominantur sic ab actu de futuro: & quando ab actu de praesenti: aut de praeterito. Quia ab actu de praesenti aut de praeterito denominantur nominibus terminatis in or, vt creator spirator. Ab actu autem de futuro denominantur nominibus terminatis in uus, vt creatiuus spiratiuus. Et secundum quod diuersimode illae personae plures ordinantur ad actum vt simpliciter sunt causa seu principium illius, secundum hoc diuersimode sit praedicationum talium nominum sigillatim de singulis resolutio in singulari vel in plu sciendum quod plures personae diuinae possunt ordinari ad aliquem actum vnum simplicem vt simpliciter sunt cam seu principium illius & ab ipso denominantur, dupliciter. Primo vt illae sunt vi vt sunt plures simpliciter: nec vt sunt plures vnitae. Secundo vt sunt plures, non vt sunt vnum aut sin gulae: nec vt sunt vnitae. Primo modo ordinantur plures personae diuinae solum ad actu vel absolutos intra manentes: cuiusmodi sunt intelligere, vel extra ad aliud transeuntes vt creare gubernare: & hoc siue fuerit denominatio respectu actus de praesenti siue de futuro. & semper fit resolutio in singulari, vt si liceat nomina fingi: dicendo de praesenti vel praeterito, pater est intellector, volitor, creator, gubernator: similiter filius & spiritus sanctus: & tamen non sunt tres intellectores, volitores, creatores, gubernatores: sed vnus intellector, volitor, creator, & gubernator: vniversali de futuro: pater est intellectiuus, volitiuus, creatiuus, & gubernatiuus: & similiter filius & spiritus sanctus: & tamen non sunt tres volitiui, intellectiui, creatiui, & gubernatiui: sed vnus. Cuius ratio est quod actus de praesenti aut praeterito a quibus tales siunt denominationes, a pluribus personis diuinis procedunt in praesenti: aut processerunt in praeterito: vt personae illae plures sunt vnum per omnimodam vnitatem & identitatem & secundum rem & secundum rationem ipsarum in essentia deitatis, quae est in personis pluribus elicitiua dictorum actuum: & quae sic est vna & eadem vt est illorum elicitiua. Propter quod licet plures sunt qui agunt huiusmodi actiones, agunt tamen eas vt singuli: non sic quod illarum aliqua agit aliquam actionem essentialem quam simul aliae non agant: sed sic quod si per impossibile ponatur quod duae illarum aliquam dictarum actionum non agant, puta creare, non sequitur ex hoc quod tertia non creat: aut quod sit impossibile eam creare. Licet enim sit impossibile simpliciter quod vna diuinarum personarum aliquod essentiale agat: quia respectu illarum indiuisa sunt opera trinitatis: tamen posito quod duae non creent: ex hoc non sequitur quod tertia non creet: tanquam incompossibile antecedenti illi quod tertia creet, quasi non possit procedere actus essentialis qui est creare, nisi a pluribus personis simul: sicut non potest procedere persona lis actus qui est spirare, nisi a pluribus simul: quem idcirco spirant ptr & filius non vt singuli: sic quod aliquis illorum possit spirare sine altero: sed vt plures simul: sic vt neuter illorum possit spirare illum sine altero: immo quod hoc esset ponere (si poneretur) non solum impossibile secundum se: sed etiam incompossibile ponent scilicet quod dictas actiones essentiales agunt plures personae vt singuli, & ita secundum se non agunt eas vt plures simpliciter: quia tunc non agerent eas vt singuli, neque vt plures personae vnitae: quia tunc neutra illarum ageret eas secundum se.

⁋ Secundo modo ordinantur plures personae diuinae solummodo ad actum personalem qui est spirare: & respectu cuiuscumque temporis fuerit denominatio sem per fit resolutio in plurali: dicendo pater est spirator & spiratiuus: & similiter filius: & tamen non est vnus spirator aut spiratiuus: sed tantum duo spiratores & duo spiratiui. Cuius ratio est quod actus a quo tales fiunt denominationes, procedit a pluribus personis vt sunt plures per pluralitatem & diuersitatem secundum rationem ipsius vis spiratiuae, quae est voluntas libera: & inquantum in personis spirantibus est bifurcata. Voluntas enim quae in diuinis non potest esse nisi vnica: & tribus personis est communis atue essentialis, in patre & filio est communis ratio spirandi atque notionalis. Non est autem spirandi ratio in ipsis vt est voluntas simpliciter, nec vt est plurium simpliciter: Sic enim in spiritu sancto esset vis spiratiua eo quod in ipso est eadem voluntas quae est in patre & filio vt est voluntas simpliciter, & vt est plurium simpliciter eo quod non est in ipso nisi a patre & filio, in quibus est primo ordine quodam naturae: sed voluntas est spirandi ratio in ipsis solummodo vt ipsa est plurium bifurcata. scilicet vt est per amorem tendens a patre in filium & econverso vt est per amorem tendens a filio in patrem. iuxta illud quod dicit quaedam propositio de maximis theologiae Alani. Monas monadem genuit scilicet pater filium, & in se suum reflectit amorem. monas scilicet vna in alteram vice versa. Propter quod plures personae spirantes scilicet pater & filius, non spirant vt vnum & singuli quemadmodum creant secundum iam dicta, sed solummodo vt plures simul, ita quod si per impossibile ponatur quod vnus illorum non spiret: sequitur quod alter non spiret, & quod sit impossibile eum spirare, immo quod sit impossibile ponere ipsum spirare, supposito quod ille non spiraret, quia non potest actus spirandi procedere nisi a pluribus simul. Quod vero praedicatur de pluribus personis diuinis vt ordinantur ad actum simpliciter consideratum & vt sunt causa & principium illius, & denominantur a ratione elicitiua: i. ipsum nominant semper hoc nomine principii, sub ratione autem principii ordinantur plures personae diuinae, ad quemcumque actum essentialem & personalem: semper fit resolutio in singulari dicendo in actibus essentialibus, Pater est principium intelligendi volendi creandi gubernandi, & similiter filius & spiritus sanctus, & non sunt tria principia, sed vnum sunt principium. Similiter dicendo in actu personali pater est principium spirandi, filius est principium & non sunt plura principia spirandi, sed vnum principium. Cuius ratio est diuersa in actibus essentialibus & in actu essentiali: quod in vtroque isto modo plures personae diuinae ordinantur ad actum vnum singularem simplicem vt simplex causa & principium illius sub ratione huius nominis principium: sed in actibus essentialibus vt sunt vnum & singulae, non vt sunt plures simpliciter neque vt sunt plures vnite siue per vnionem. In actu vero personali qui est spirare vt sunt vnum & non singulae, nec vt sunt plures simpliciter, sed vt sunt plures vnite. Ad cuius intellectum sciendum quod voluntas quae sub ratione respectus notionalis est ratio spirandi siue vis spiratiua, & communis solis patri & filio, & quae vt absoluta est communis est tribus personis & essentialis: si conuersiue accipiatur vt est notionale, & vt est essentiale: ipsa ordinatur vt ratio elicitiua ad tres actus, quorum vnus est notionalis vt spirare: alii autem duo sunt essentiales, vnus manens intra qui est velle: alius transiens extra qui est creare gubernare. Quorum primus communis est patri & filio, nec convenit spiritu sancto: alii autem duo communes sunt tribus personis, sed differenter voluntas est ratio elicitiua illius actus notionalis & istorum essentialium, & diuersimode duorum actuum essentialium a tribus personis diuinis, sed vniformiter siue conformiter est ratio elicitiua actus notionalis a patre & filio. Voluntas enim respectu actus essentialis qui est velle, licet sit eadem in tribus sicut est idem actus volendi ab illis & in illis per voluntatem vt est natura, quia tamen est in patre ex seipso, & in filio a patre, & in spiritu sancto a patre & filio, licet pater velit voluntate quae est plurium, non tamen vt est plurium, sed solummodo vt est sui, quia ordine quodam rationis actus essentiales intelligendi & volendi vt sunt patris primi sunt & quasi praeuii ad actus notionales dicendi & spirandi, ita quod pater voluntate vt sua est vult absque eo quod sit alterius, quia non est alterius nisi filii per generationem, & spiritus sancti per spirationem. Filius autem cum hoc quod vult voluntate quae est plurium, sed vt sua est, quia ipsa solummodo ab eo quod est filii est ratio elicitiua ab illo actus & volendi, & hoc vt ratio propter quam sic, vult etiam illa vt plurium est scilicet sua & patris, quia nisi esset patris non esset sua, eo quod eam habet a patre. Sed quod vult voluntate illa vt est plurium, hoc solum est in ratione sine qua non, quia non vellet ipsa vt sua nisi ipsa esset plurium, quia sine hoc non est sui. Consimiliter spiritus sanctus cum hoc quod vult voluntate quae est plurium, etsi sit bifurcata vt per amorem tendat ab vna persona in alteram, & econuerso, absque respectu ad actum spirandi, sed vt sua est, quia solummodo ex eo quod est spiritus sancti est ratio elicitiua actus volendi ab illo, & hoc vt ratio propter quam sic, etiam vult voluntate illa vt est plurum scilicet sua patris & filii simul: quia si non esset patris & filii non esset sua, eo quod eam habetur ab illis. Sed quod vult voluntate illa vt est plurium, hoc solum est vt ratione sine qua non, quia non vellet illa vt sua ni si ipsa esset plurium, quia sine hoc quod est patris & filii non posset esse sua. Voluntas etiam respectu actus essentialis qui est creare, licet sit eadem in tribus, sicut idem actus creandi est in illis, & vult illis per voluntatem vt est libera arbitrio: quia tamen actus essentiales adextra praesupponunt actus notionales ad intra: sicut actus essentialis volendi & intelligendi spiritus sancti quasi praesupponit actum notionalem spirandi quo spiritus sanctus habet esse, & sicut actus. volendi vel intelligendi filii quasi praesupponit actum notionalem generandi quo filius habet esse: licet quaelibet trium diuinarum personarum creet voluntate quae est plurium, sed vt est sua: quia solummodo ex hoc quod est illius est elicitiua actus creandi, & hoc vt ratio propter quam sic: tamen etiam cum hoc creat voluntate vt est plurum. scilicet patris & filii & spiritus sancti, quia nisi esset filii & spiritus sancti, pater non posset creare illa, quia ordine naturae actus notio nales sunt praeuii ad actus essentiales extra. & sic nisi esset filii & spiritus sancti: non e dum: licet secundum praedicta esset sua ad intelligendum & volendum. Sed quod pater creat vol la vt est plurium: hoc solum est vt ratione sine qua non: quia sine illo vt dictum est, non esset sua ad cre & fortiori ratione nisi voluntas qua creat filius & spiritus sanctus esset patris, non la. Et cam iam dicta est causa propria: quia. scilicet filius & spiritus sanctus habent illam a patre. Et consin tione nisi voluntas qua creat spiritus sanctus esset filii: spiritus sanctus non posse etiam habet a filio sicut a patre. Voluntas autem respectu actus notionalis qui est spirare, quid speciali ter valet ad propositum, licet eadem sit in tribus personis vt est absoluta voluntas vt est ad actum spirandi est in solis patre & filio: non autem in spiritu sanc quod ordinantur ad actum spirandi non convenit voluntas vt est li pliciter: Sic enim nihil minus spiritus sanctus ordinaretur per eandem ad actum euns eundem actum volendi & creandi, ad quem pater & filius secundum dicta: sed solumt vnum in voluntate existente sub ratione respectus notionalis, per quem ips ratiua ad actum spirandi ordinata. Et hoc tripliciter, vel vt est ratio eliciendi actum spirat motissima: vel vt est ratio eliciendi ipsum mediata: vel vt est ratio eliciendi ipsum pro ta tanquam causa & in actu ad producendum aliquid in actu: & hoc quemadmodum in na tentia volandi est prima in ouo remotissima: in volucri autem formata antequam plu diata: in volucri autem iam plumata proxima & immediata: vt nihil restet vt volet nisi appetitus Et quolibet istorum trium modorum voluntas est ratio communis patri & filio in spil sanctum. Voluntas autem primo modo vt est ratio eliciendi ipsum actum spirationis remot est in patre & filio simul absque spiritu sancto communis ratio eliciendi ipsi ter & filius in illa sunt vnum. & hoc ab vnitate illius voluntatis, & hoc voluntatis vt habet rationem notionalis: quemadmodum ab vnitate voluntatis essentialis quae est principium creandi, tres personae sunt vnum principium creandi spiritus sancti: vt supra declarauimus. Voluntas autem secundo modo scilicet vt est ratio eliciendi ipsum actum spirationis mediata: ipsa similiter est in patre & filio simul absque spiritu sancto, existens ratio eliciendi ipsum actum spirandi non vt pater & filius in illa sunt vnum & singuli: sed potius vt in illa sunt plures: & hoc ab infinitatione ipsius voluntatis. Propter quam cum pater sit spirator & filius similiter: non tamen sunt vnus spirator: sed duo spiratores. Voluntas vero tertio modo, scilicet vt est ratio eliciendi actum spirationis proxima & immediata: ipsa similiter in patre & filio simul absque spiritu sancto est communis ratio eliciendi actum spirandi: non vt pater & filius vnum sunt in illa ab vnitate ipsius voluntatis: neque vt plures sunt in seipsis: sed vt vnum sunt in illa ab vnitate vnionis illius per concursum illarum in vnum actum elicitum, prout diuersi vna chorda trahentes nauem dicuntur vnum principium tractus: licet dicantur plures tractores vel plures trahentes. Per hunc ergo modum pater & filius dicuntur primo modo principium vnicum spirandi propter vnitatem voluntatis vt est in vtroque sub respectu ad actum spirandi vt ratio spirandi prima: & similiter dicuntur secundo modo plures spiratores propter vim siue rationem spiratiuam bifurca tam vt est ratio spirandi mediata: & tertio modo iterato dicuntur vnum principium spirandi propter eandem confurcatam vt est ratio elicitiua actus spirandi proxima. Pater enim & filius quasi voluntate bi furcata mutuo in sese quasi exufflantes aestum amoris sui de amore essentiali communi vtrique concutiunt quasi in concursu duplicis flatus (qui tamen non est nisi vnicus re) amorem intentum qui est spiritus sanctus de amore essentiali: ad modum quo duo ediuerso sufflantes in carbonem ignitum concutiunt flammam. & tunc primo quasi concutiunt cum flatus sui concurrunt: & cum voluntas bifurcata facta est con furcata: in qua confurcatione voluntas duorum facta est concors. Et quia non habet respectum aliquem vt est in solo patre ad actum spirandi, sed cum simul est communiter in duobus, patre videlicet & filio: & vt sub re spectu tali bifurcatur secundum dictum modum: & iterum confurcatur: idcirco voluntas vt est vis spiratiua non est proprie a patre in filio: sed simul & aeque primo in vtroque. & hoc secundum ponentes quod spiritus sanctus non potest procedere a solo patre. Secundum Graecos autem ponentes quod procedit a solo patre: si ponerent quod posset procedere ab ipso solo, etiam si per impossibile alius non spiraret: quod tamen procedat ab vtroque: quia pater vim spiratiuam qua solus etsi non spiraret alius, posset spirare, alter. scilicet filio communicat: tunc non aeque primo esset vis spiratiua in vtroque: sicut nec est vis volitiua respectu actus volendi essentialis: & respectu actus creandi. Et secundum hoc quoquo modo aliter pater & filius communiter spirant quam tres personae communiter intelligunt aut creant.

⁋ Quod arguitur quod omnis praedicatio praedicta debet resolui in pluralem: quia per sonae plures simul in subiecto contentae non permittunt resolutionem in singulari: Dico quod verum est quantum est de ratione pluralitatis illarum ratione tamen vnius aut virtutis illarum in spirando secun dum dictum modum bene singularem numerum permittunt.:

⁋ Ad secundum quod essentialia in pluribus sunt adiectiua, quae conformari debent numero substantiuo: cum ergo plures personae simul pluralem numerum repraesentent, ergo &c. Dico quod verum est quantum est ex ratione distinctionis personarum. tamen quantum est ex ratione illius vnitatis aut vnionis, secus est. Vnde in tali resolutione non est aliqua differentia adiectiuorum a substantiuis.

⁋ Argumentum in oppositum concedendum secundum praedictum modum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3