Quaestio 7
Quaestio 7
CIrca Septimum arguitur: quod diuina beatitudo non contineat in se omnes rationes omnium beatitudinum aliarum. Primo sic. beatitudo philosophorum est ficta beatitudo. dicente Augustino quod eam sibi fabricauerunt. in dei autem beatitudine nihil est fictum. ergo &c.
⁋ Secundo sic. quidam philosophorum constituerunt beatitudinem in rebus corporalibus, vt Epicurei: quidam in honoribus: & sic de caeteris. in quibus non consistit diuina beatitudo. ergo &c.
⁋ In contrarium est, quod non est beutitudo aliqua quantuncumque vana: quin sit in bono aliquo constituta. Vnde vnusquisque philosophorum in eo quod hominis melius esse dicebat, beatitudinem ipsius posuit: & propter illam omnia alia fore agenda, tamquam ad bonum vltimum. Sed beatitudo dei est summum bonum: quod omnem rationem boni in se debet continere, sicut summe perfectum rationem omnis perfectionis. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc, quod cum respectu alicuius appetitus est aliquod bonum vltimum adipiscendum, quid primo natum est ipsum mouere, & quod primo & per se naturaliter appetit quamcumcumque indeterminato appetitu quicquod appetit sicut finem, aut est illud bonum in seipso vt determinate appetit ipsum, aut in aliqua eius effigie & resplendentia. Si primo modo, hoc necessario est secundum rei veritatem ipse finis. Si secundo modo, hoc est illud quod appetitus sibi finem statuit: vel naturaliter vt non intellectualia, vel per voluntatis electionem vt intellectualia a vero fine aberrantia. Et hoc non nisi per rationem finis: hoc est propter aliquam finis effigiem aut resplendentiam quam in illo conspicit: propter quod pro fine illud appetit: licet erret, non in appetendo tale quid: sed in appetendo tantum vbi & sub tali ratione sub qua vt finem appetere non debuit. Nunc autem ita est secundum quod supra tactum est, quod cum omnia bonum appetunt, illud non est nisi bonum vnicuique quod est omnium bonorum vltimum, & primo naturaliter omnium mouet appetitum, licet quaedam non attingunt ipsum, neque nata sunt attingere nisi in aliqua eius effigie in qua contenta sunt: & per quam in bonum vltimum fixa sunt, & ad ipsum referuntur quam tum possibile est eis secundum suam naturam. Quaedam vero nata sunt ipsum attingere: & ipsum attingendo in ipso beatificari: vt intellectualia, vt habitum est supra. Quicquod ergo appetit omne appetens vt finem suum, aut est illud bonum in seipso determinate: qualiter debent ipsum appetere intellectualia quae nata sunt ipsum attingere: aut est illud bonum in aliqua eius effigie in qua naturaliter appetunt ipsum na turalia omnia non intellectualia: & intellectualia quadam effigie: & resplendentiam quandam in bono inferiori creato pro vero bono increato appetentia: & hoc vel per errorem electionis principaliter, vel principaliter per errorem rationis. Primo modo finem & beatitudinem suam posuerunt Epicurei in delitiis & bonis corporalibus, & alii in honoribus, alii vero in diuitiis aut in aliis bonis temporalibus per malitiam electionis: quaeliter omnis peccans mortaliter in bono transitorio finem sibi statuit. Secundo modo finem & beatitudinem hominis posuit Philosophus in opeatione intellectus speculatiui in actu existentis secundum omnia speculabilia speculanda ex creaturis mediante sensu secundum scientias speculatiuas: & maxime in speculatione primi principii: secundum quod possibile erat ex sensibus ipsum speculari. In cuius speculatione etsi homo ad summum vniversalintellectus eius secundum talia esset omnino adeptus & perfecte in actu, perfectio habita in ista speculatione non est nisi quid creatum & effigies illius speculationis quae adipiscitur in videndo nude per essentiam ipsum bonum increatum. Vnde esto quod finem istum & quemcumque alium in quo homines statuunt suam beatitudinem, homo aliquis esset adeptus, nondum satiatus esset suus appetitus: sed ad vlteriorem delectationem anhelaret & ad vlteriorem speculationem: quae non consistunt nisi in nuda deitatis visione & fruitione per suam essentiam. De qua dicit Boethius. Mentibus hominum naturaliter inserta est sum mi verique boni cupiditas &c. Quicquid ergo tales appetunt in beatitudine non vera, sed ab ipsis per errorem (vt dictum est) constituta & fabricata, etsi non appetunt ipsum determinate vt verum & vltimum finem: appetunt tamen ipsum vt aliquam effigiem & resplendentiam illius: in qua per errorem contentos esse se putant: licet in veritate non sunt. Vt effigiem autem & resplendentiam illius illud non appeterent, nisi in illo esset quicquid est appetibilis in eo quod appetunt: licet modo supereminentiori: a quo mouetur primo, & per se appetitus: licet confuse & in generali. Quoniam secundum determinationem Augustiniusnis viii. de triniitate. iiii. ca. vsque ad. vii. quicquod in alio nobis placet, non in seipso nobis placet: sed in illa arte diuina: vbi nisi illud diligeremus, nullo modo id diligeremus quod ex illa diligimus. lpsa vero (vt dicit) est forma & veritas, non quo aliunde diligatur. Pudeat ergo cum talia non amantur nisi quia bona sunt eis inhaerendo, non amare ipsum bonum vnde bona sunt. Quicquid ergo est boni & appetibilis in quacumque alia beatitudine ab ea quae deus in se est beatus, in beatitudine dei totum est. Illud autem est ratio beatitudinis illius propter quam quaeritur. Idcirco dicendum est simpliciter & absolute quod omnis ratis cuiuslibet alterius beatitudinis propter quam quaeritur, & propter quam dicenda est habere rationem beatitudinis, in beatitudine dei qua ipse est beatus, perfectissime continetur: & placet atque delectat in illa quicquid placet atque delectat in aliis sub modo multo eminentiori: qui veritatem boni & delectabilis non eximit, sed potius auget. Et (vt dictum est) eodem est homo beatus, & deus. Consimiliter omnis ratio alterius beatitudinis in vera hominis beatitudine continetur: & simul in summa etiam quicquid extra eam tanquam bonum & delectabile continetur: & spersim a diuersis & variis quaeritur in praesenti exterius: quod in solo vno quaerendum est interius. Quam attingunt qui quaerunt ea in illo perseueranter, & ab ea repelluntur quid quaerunt ea extra ipsum. secundum quod Augustinus exemplificans in vno illorum dicit. viii. de triniitate. ca. vii. Qui quaerunt deum per istas potestates quae mundo praesunt vel partibus mundi, auferuntur ab eo longeque iactantur, non interuallis locorum, sed diuersitate affectuum. Exterius enim conantur ire: & interiora sua deserunt, quibus interior est deus: in quo simul omne bonum habetur, dicente domino ad Moysen. Ego ostendam tibi omne bonum. Hinc etiam dicit Augustinus de sententia Prosperi. Deus tibi totum est quod recte desideras, & caetera. vt supra in quaestione secunda de perfectione dei. Et hoc est quod dicit Boethius in principio. iii. de consolatione. Oim mortalium cura quam variorum studiorum labor exercet, & caetera. per totum capitulum multum notandum. & cap sequenti. Vos o terrena animalia, tenui licet imagine vestrum tamen principium somniatis: verumque illum beatitudinis finem, licet minime perspicaci, qualicumque tamen cognitione percipitis: eoque vos ad verum bonum naturalis ducit intentio: sed ab eodem multiplex error abducit. Et infra in quodam alio capitulo. Quod simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat: & a vero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit.
⁋ Ad primum in oppositum: quod aliqua beatitudo est ficta: Dicendum quod est ficta quo ad hoc b bonum quod in ea quaeritur, in re creata aut temporali quaeritur: in qua & finis statuitur: & non est in deo secundum modum quo est in creatura: & quo in ea quaeritur & finis statuitur. Quo tamen ad id quod in ea est bonum & delectabile: secundum modum supereminentiorem totum est in deo sub ratione veri & perfecti. Propter quod probat Boethius post capitulum iam signatum per plura capitula, quod vanitas erat ponere in praedictis beatitudinem extra deum: quia extra ipsum sparsa sunt & diminuta.
⁋ Et per hoc etiam patet ad secundum. Irca Octauum arguitur: quod perfecta ratio beatitudinis dei non supponit productionem personarum. Primo sic. beatitudo dei est in deo de essentialibus: quia est communis tribus vt pti ex praedictis. sed essentialia non praesupponunt personarum productionem: quia sunt quasi fundamenta productionum, vt habitum est supra, & amplius videbitur infra. ergo &c.
⁋ Secundo sic. beatitudo est summum bonum. sed diuina essentia vt est summum bonum, non praesupponit productionem personarum: quia nihil bonitatis additur essentiae in persona, quia non est bonum in diuinis nisi essentiale. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam non est ratio beatitudinis in deo nisi quia deus operatione sua intellectuali voluntatis & intellectus consequitur bonum quod ipse est, vt patet ex supra determinatis. ergo non est perfecta ratio beatitudinis in deo nisi consequatur ipsum perfecta opeatione intellectuali. sed perfecta opeatio intellectualis supponit personarum productionem, vt ostensum est in prima quaestione disputationis sextae de Quolibet. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc. secundum quod vltima obiectio procedit: & secundum quod determinatum est supra: quod Deitas neque isub ratione qua deitas est, neque etiam sub ratione qua in se bonitas quaedam est rationem beatitudinis habet. tunc enim deus beatus esset, & perfectam rationem nobilitatis haberet abs quod eo quod consideraretur esse in actu in opeatione intellectuali: etiam consideratus vt dormiens. Quod est contra philosophum. xii. Metaphic. vbi dicit. Si nihil intelligit, quid est illud nobile quod inest ei: Et sic deus esset beatus non existens in quasi digniori & nobiliori sua dispositione, quod est contra rationem beatitudinis secundum praedeterminata. Sed quod deitas sub ratione summi boni continentis in se omnem rationem boni, habet in se rationem beatitudinis, hoc contingit per hoc: quod ille cuius est, eam con- sequitur per actionem suam intellectualem vt bonum suum secundum iam determinatum modum: ita quod ad rationem beatitudinis dei requiritur per se & essentialiter actio dei intellectualis: vt qua id sibi acquirit quod est in se summum bonum, vt sit ei summum bonum, & hoc sub ratione veri, vt est bonum intellectus, & sub ratione boni, vt est bonum voluntatis. secundum modum supra determinatum. Quare cum ita est, quod quandocumque aliquid per se requiritur ad rationem alicuius, & perfecta ratio illius requiritur ad perfectam rationem eius. vt si aliquid requiritur in homine vt in eo sit ratio albi, ad perfectam rationem albi in eo requiritur perfecta ratio illius. Sicut ergo ad rationem beatitudinis diuinae requiritur eius operatio intellectualis, consimiliter ad perfectam rationem beatitudinis in eo requiritur perfecta ratio opeationis intellectualis. Intellectualis autem opeatio ex parte intellectus non perficitur in deo sine verbo producto: neque ex parte voluntatis sine amore producto, vt patet ex dictis in quaestione praefata de quolibet. Idcirco absolute dicendum, quod ad perfectam rationem beatitudinis in deo, requiritur personarum productio: sicut & ad perfectam rationem intellectualis operationis. Et sic ordine quodam rationis beatitudo dei quasi praesuper ponit personarum productionem, vt licet diuina essentia sub ratione summi boni sit in patre ex se, & ipsam consequatur actu simplicis intelligentiae, quasi non praesupponendo personarum productionem: ex hoc non habet perfectam rationem beatitudinis, sed solummodo ex hoc quod eam consequitur actu intellectuali perfecto ex verbi et spiritus sancti productione, vt intellectu non solum simplicis essentiae: sed perfecto ex verbi conceptione, concipiat quaelibet personarum in simplici intelligentia & in verbo summum bonum sub ratione veri, & voluntate non solum simplicis amoris: sed perfecto ex amore producto, feratur quae libet personarum & voluntate simplicis amoris, & amoris producti, in ipsum sub ratione summi boni: vt consimiliter persectio naturae creatae secundum beatitudinem non sit solummodo concedenda per intellectum quo intelligit essentiam sub ratione summi boni secundum se: sed etiam vt intelligitur in ratione verbi, neque ferendo se per voluntatem in ipsam essentiam sub ratione summi boni secundum se: sed etiam vt diligitur in ratione amoris producti. Est enim in verbo perfecta ratio veri cogniti, & in amore producto perfecta ratio boni amati: vt non sine verbo perficitur opeatio intellectualis in aliqua trium personarum, quia eodem verbo perficitur intellectus trium personarum, licet ab vnica tantum procedat. Et similiter est de amore proce dente respectu opeationis voluntatis, vt habitum est supra. Consiliter non sine verbo perficitur opeatio intelle cualis alicuius creaturae, neque operatio voluntatis sine amore procedente: sicut debent declarari loquem do de beatitudine creaturae: vt omnes intellectus tam creati quam increati non perficiantur nisi in verbo diuino producto: similiter neque opeatio voluntatis nisi in amore diuino producto: vt omnino in vno & eodem dei beatitudo & sanctorum compleatur: licet diuersimode illud consequatur: vt propter hoc etiam alia sit beatitudo dei, alia intellectualis naturae creatae, & diuersarum intellectualium naturarum creatarum similiter diuersae: secundum quod diuersimode per intellectum & voluntatem eam consequuntur. Veruntamen sicut contingit distinguere de opeatione intellectuali: quod potest considerari dupliciter: Vno modo vt pure essentialis est, & consideratur absque ratione verbi aut amoris procedentis: Alio modo vt continet in se rationem verbi & amoris procedentis: sic contingit distinguere de dei beatitudine quod est loqui de ea dupliciter. Vno modo vt consistit in diuina essentia, secundum quod consequitur eam opeatione intellectuali vt pure essentialis est. Alio modo secundum quod continet in se rationem verbi & amoris procedentis. Primo modo beatitudo dei non praesupponit secundum rationem nostram intelligendi nisi personam cuius est, sicut neque actus quo as sequitur, & sic beatitudo vt est patris, non supponit productionem personarum, sicut neque eius intelligere essentiale: & sic convenit ordine quodam rationis tribus personis: vt patri ex se, filio a patre, & spiritui sancto ab vtroque: secundum quod supra determinatum est de intelligere essentiali. Secundo autem modo quasi super ponit productionem personarum: & absque omni ordine rationis convenit tribus: quemadmodum convenit eis actus creandi absque ordine rationis. Licet enim quod creet & quo creet filius habet a patre, & spiritus sanctus ab vtroque: tamen respectus ad creaturas non fundatur super eam nisi vt iam est trium. Primo autem modo beatitudo dei quasi imperfectam rationem beatitudinis habet: sicut & actio qua consequitur quasi imperfectam habet rationem opeationis intellectualis. Secundo autem modo habet perfectam rationem beatitudinis sicut & actio qua consequitur, habet quasi perfectam rationem actionis intellectualis.
⁋ Ad primum in oppositum: quod beatitudo in deo est de essentialibus: Dicendum quod verum est: & hoc quia convenit tribus personis ratione essentiae, quae est communis tribus: & non dicit super communem rationem essentiae communis nisi rationem ommunis cuiusdam respectus. Sed essentia potest esse tribus communis sub ratione communis respectus, duplicitier Aut quod ille respectus fundatus in essentia, communicatur ab vna per sona aliis: sicut & ipsa essentia. Aut non habet esse in essentia nisi vt iam aliis est communicata Primo modo fundantur illa attributa quae sunt sapientia, bonitas, & huiusmodi: quae ordine quodam rationis conveniunt tribus: quia patri ex se, & filio a patre, & spiritui sancto ab vtroque. Non sic autem fun- datur in communi essentia ratio beatitudinis perfectae, sed illius tantum quae est quasi imperfecta. Secundo autem modo scilicet inquantum tres personae simul perfecte eam consequuntur: non nisi perfecto actu intelligendi in verbo, & perfecto actu amandi in amore procedente (vt dictum est) fundatur super eam ratio beatitudinis perfectae, vt dictum est.
⁋ Ad secundum quod diuina essentia habet rationem summi boni absque eo quod supponat productionem personarum: Dicendum secundum praedicta: quod summum bonum potest considerari in se, vel vt est consecutum a persona, sua operatione intellectuali. Primo modo non habet rationem beatitudinis, sed secundo modo tantum. & hoc dupliciter secundum iam distinctum modum. Et vno modo non supponit per sonarum productionem. Alio vero modo quasi supponit ipsam, vt dictum est.
On this page