Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum propter Dei auctoritatem principaliter credendum sit sacrae scripturae
CIrca tertium arguitur: quod propter dei auctoritatem non est credendum huic scientiae. Primo sic. Fides quae fit ab aliquo principio per medium, sit secundum exigentia medii. Vnde si maior propositio sit de necessario: & minor de contingenti: quia maior non facit fidem de conclusione nisi per minorem: conclusio non est nisi de contingenti. Isti scientiae fides non adhibetur propter dei auctoritatem: nisi mediante testimonio hominum: quare cum homines decipi & decipere possunt: non est huic scientiae credendum ex auctoritate dei: cum sit mediante talium testimonio.
⁋ Secundo sic. propter quod vnumquodque, & illud magis. huius scientiae non creditur deus auctor nisi quia homines hoc testant scilicet prophetae & apostoli. ergo in hac scientia magis creditur hominum testimonio, quam dei auctoritati, quare cum per hominum testimonium absolutum non esset ei credendum: nec propter dei auctoritatem est ei credendum.
⁋ Tertio sic. propter incertum auctorem nulli scientiae est credendum. Hoc enim est leuitatis. Ecclesi. xix. Qui cito credit: leuis est corde. Sed quod deus sit auctor huius scientiae incertum est: cum nulla certa ratione vel signo nobis hoc corstat. ergo &c.
⁋ Contra est illud Augustinus secundo super Ge. Maior est huius scientiae auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas. Sed talis auctoritas non potest esse ei nisi a deo auctore: qui solus est super humanum ingenium: vt vult Augustinus. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc, quod quaestio ista nihil aliud quaerit, quam vtrum rationale sit hominem credere deum fuisse auctorem huius scientiae: cum (vt videtur fatuis) nullam rationem hoc credendi habeamus Quorundam enim opinio fuit haereticorum: quod solis testimoniis credere, vel homini, vel scripturae, sine reddita ratione fatuum esset. sicut recitat Augustinus in principio dialog. ad Felicianum. Et isti erant Manichaei: qui idcirco irridebant veritatem catholicae fidei: eo quod in ea iuberentur homines credere: non autem quid esset verum certissima ratione docerentur. vt dicit in retractatione super libro de vtilitate credendi: in quo sufficienter disputat contra illum errorem: ostendens quoniam hoc: di cere nihil aliud est quam ad veram religionem sacrilegam viam quaerere: ostendens etiam cum hoc quod recte catholicae disciplinae institutum est: vt accedentibus ad religionem fides persuadeatur ante omnia: secundum quod probari debet disputando de fide. Nos tamen quibus credere persuadetur sine ratione tradita de credendis: non sine ratione credere debemus: qua. scilicet rationale nobis videatur esse credendum & persuadenti: & illi cui persuadetur. secundum quod dicit Augustinus de vera relii. Temporalium rerum fides magis credendo quam intelligendo valet. Sed nostrum est considerare quibus vel hominibus vel libris credendum est: ad colendum recte deum. Et quia cum dictis alicuius non per rationem sed per solam fidem creditur: hoc maxime sit propter auctoritarem dicentis: restabat igitur (vt dicit de vtilitate credendi) videre quaenam esset illa auctoritas: cum in tantis dissensionibus sese quis illam traditurum pollicetur: cum nomen sapientiae etsi nemo palam audeat, plerique tamen ex obliquo sibi vendicant: licet de rebus ipsis quarum cognitione constat sapientia, inter se dissentiant. Et hoc est quod quaerit nostra quaestio: an sit rationale credere deum fuisse auctorem huius scientiae: cum ostensum sit supra quaestione proxima: quod hoc ponendum est, quia si illud constiterit: palam est quod dicendum ad propositam quaestionem scilicet quod propter dei auctoritatem huic summe credendum est: quia nulla est maior ea. Secundum quod dicit Augustinus de vtilitate credendi. Fateor me iam Christo credidisse: & in animo induxisse id esse verum quod ille dixit. etiam si nulla ratione fulciatur. & vt dicit in fine de Academica Mihi certum est prorsus nusquam a Christi auctoritate discedere. Non enim reperio valentiorem. Quam rationale autem sit credere auctorem huius scientiae fuisse deum, Augustinus de vera reli. ostendit ex quatuor. Primo ex miraculorum operatione in eius praedicatione: quia, vt dicit, miraculis conciliauit auctoritatem: auctoritate meruit fidem: fide attraxit multitudinem: multitudine obtinuit vetustatem: vetustate roborauit religionem deus in Christo visibiliter operans: quae naturae excedunt facultatem, caecos illuminando: morbos curando: daemonia pellendo: mortuos suscitando: secreta conscientiarum rimando: mentes idiotarum ad secretissima sapientiae illuminando: & ad diuersa linguarum genera loquendum subito instruendo: & caetera huiusmodi. Primo rationabiliter auctoritatem per hoc sibi comperauit: vt sibi crederetur in eis quae supernaturaliter cogitanda doceret. Secundo ex hoc maxime rationabile est credere huius scientiae auctorem fuisse deum in Christo: quod nihil terrenum, nihil quod carnis & voluptatis erat praedicauit: sed quae paupertatis, abstinentiae & asperitatis: & quod nihil eorum quae sensus attingit, pro deo colendum docuit. Tertio patet idem quod secundum doctrinam eius imperitum vulgus credit & praedicat: seruat prpetua ieiunia: contemnit coniugia: cruces ac flammas negligit: patrimonia paupibus distribuit. Quarto patet idem eo quod tam humilem doctrinam Christi per apostolorum itinera: per martyrum contumelias, cruces, & sanguinem: per sanctorum praedicatam vitam totus fere mundus conuersus est: quod per philosophos & eorum doctrinam perspicacem fieri non potuit. Secundum quod dicit Augustinus de vera reli. Sapientes quos philosophos vocant scholas habebant dissidentes & templa communia. Non enim populos vel sacerdotes latebat de deorum natura quam diuersa sentirent: cum suam quisque opinionem publice confiteri non formi daret: atque omnibus si posset persuadere moliretur: omnes tamen cum sectatoribus suis ad sacra communia nullo prohibente veniebant. Et satis apparet aliud eos in religione sumpsisse cum populo: aliud eodem ipso populo audiente defendisse priuatim. Non enim sic isti nati erant, vt opinionem populorum suorum ad verum cultum veri dei a simulacrorum superstitione: atque ab huius mundi vanitate conuerterent. Illud tamen fidentissime dixerim pace horum omnium qui eorum libros pertinaciter diligunt: Christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit: Si enim Plato ipse viueret: et si quis eius discipulus cum sibi ab illo persuaderetur: non corporeis oculis sed pura mente veritatem videri: ad quam percipiendam nihil magis impedire, quam vitam libidinibus deditam: quamobrem sanandum esse animum ad intuendum incommutabilem formam: ab eo quaereret: vtrum si quisquam existeret vir magnus atque diuinus qui talia populis persuaderet credenda, saltem si percipere non valerent eum diuinis honoribus dignum iudicaret: Responderet (credo) ille non posse ab homine hoc fieri: nisi quem forte ipsa dei sapientia ab ipsa rerum natura exceptum: nec hominum magisterio, sed intima illustratione a cunabulis illustratum tanta illuminaret gratia: tanta firmitate roboraret: tanta denique maiestate subueheret: vt omnia contemnendo quae praui homines cupiunt: & omnia perpetiendo quae horrescunt: & omnia faciendo quae mirantur: genus huma num ad tam salubrem fidem summo amore, atque auctoritate conuerteret. & caetera quae prolixe pertractat vsque ibi: Nam tertio vitio curiositatis. legant in originali qui voluerint. Haec ergo & huiusmodi ad rationabiliter credendum huic scientiae propter dei auctoritatem sufficientia debent esse indicia: non solum pro tempore ecclesiae primitiuae, sed etiam pro toto ecclesiae discursu vsque in finem: licet de caetero non fiant, quia vt dicit de vera relii. facta sunt tunc opportunitate: vt his multitudine credentium congregata atque propagata: in ipsos mores vtilis conuerteretur auctoritas. Mores enim tantum valent ad obtinendum hominum mentes: vt etiam quae in his praua sunt improbare citius at quod detestari quam deserere possimus. Et licet per prophetas & apostolos intermedios ista doctrina tradita sit, & auctoritate eorum diuina auctoritas nobis in eis credita est, tamen propter Christi auctoritatem, immo dei in Christo, ei ipsi principaliter credendum est, quoniam ita est in agentibus per ordinem ad aliquem effectum determinatum: quod nullum mediorum dicitur esse agens per se: nisi quia agit in virtute primi agentis. aliter enim iudicaretur agens per accidens. Primum enim semper est causa eorum quae sunt post: vt calidum in igne est prima causa calefaciendi: & per consequens causa calefactionis in vnoquoque. vt dicitur. ii. Metaph. Et ideo primum dicitur esse magis agens & principalius. secundum quod dicit prima propositio de causis: Omnis causa primaria plus influit in effectum quam causa secundaria. Quare cum vnumquodque sicut se habet ad esse: ita & ad cognitionem: sicut effectus non habet esse per medium nisi propter primum: similiter certa cognitio non habetur de effectu per aliquod me diorum nisi ex virtute primi agentis. lta quod per illud magis & principalius certitudo notitiae habetur de eodem quam per aliquod aliud. Quare cum sacra scriptura directa sit humano generi a deo per medios prophetas & apostolos & eorum successores: certitudo notitiae veritatis huius scientiae non potest attribui alicui mediorum nisi quia in ipso cognoscitur primum dirigens scilicet virtus diuina refulgens in miraculis circa medios ad nos scientiam istam deferentes. Ideo absolute dicendum quod huic scientiae principaliter credendum est propter dei auctoritatem, & nulli alii. nisi in quantum ex virtute dei refulgente circa ipsum constet eum mediatorem dei in hoc fuisse.
⁋ Ad primum in oppositum, quod agens primum non facit fidem nisi secundum exigentiam medii: Dicendum quod est medium quod virtutem primi contrahit: & ad se trahit. In talibus primum non facit fidem nisi secundum exigentiam medii. Sicut agens primum in naturalibus non agit nisi secundum exigentiam medii: quia medium habet propriam virtutem agendi qua determinat primun. Est autem aliud medium quod determinatur per virtutem primi: quod nec agit nisi virtute primi: quia non habet virtutem propriam nisi determinatam secundum exigentiam primi. sicut in syllogismis vbi est maior de necessario quae determinat minorem de inesse vt sequatur conclusio de necessario Tale agens licet de se nullam faceret certitudinem, quale est secundum se omne humanum testimonium: per virtutem tamen primi agentis circa ipsum bene facit fidem: & etiam ipsum primum per medium: sicut contingit in proposito, vt dictum est.
⁋ Ad secundum, quod deus non creditur esse auctor huius scientiae nisi quia homo hoc testificatur: dicendum quod non creditur deus esse auctor huius scientiae quia homines hoc testati sint inquantum homines nudo testimonio humano: sed inquan tum circa eos effulsit virtus diuina: & ita deus eis & sibi ipsi in eis testimonium perhibuit. Quia autem credimus posterioribus circa quos non apparent virtutes diuinae, hoc est quia non praedicant alia quam quae illi in scriptis certissimis reliquerunt: quae constat per medios in nullo fuisse vitiata ex consensione concordi in eis omnium succedentium vsque ad tempora nostra.
⁋ Ad tertium quod deum esse auctorem huius scientiae incertum est: Dicendum quod non est verum. huius enim fidem faciunt illa quae circa primos praedicatores huius scientiae operatus est, qui hoc testificati sunt: & etiam quae opera tus est circa vniuersalem ecclesiam vsque ad tempora nostra: propter quae credendum esset ipsi ecclesiae etsi non esset testimonium ipsius scripturae. secundum quod dicit Augustinus contra epistolam fundamenti. In catholica ecclesia vt omittam syncerissimam sapientiam multa sunt quae in eius gremio iustissime me teneant: tenet consensio populorum ac gentium: tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate aucta, vetustate firmata: tenet ab ipsa sede Petri Apostoli cui pascendas oues post resurrectionem dominus commendabat, vsque ad praesentem episcopum successio sacerdotum: tenet postremo ipsum catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista ecclesia sola obtinuit. Non est igitur incerta dei auctoritas circa hanc scripturam: nec leuitatis est ei credere.
On this page