Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum idem sit auctor utriusque testamenti
⁋ Primo sic. Sapientis non est mutare quod statuit: quia variatio actionis est nota impro uisionis. Cum ergo varium & diuersum est nouum testamentum a veteri: qui statuit vetus, non statuit nouum.
⁋ Secundo sic. eiusdem non est statuere contraria. Statuta nouae legis contraria sunt statutis veteris legis. ibi enim dicitur: Oculum pro oculo: hic dicitur: Qui te percusserit in vnam maxillam, praebe ei & alteram. ergo &c.
⁋ Tertio sic. ab optimo praecepta crudelitatis non procedunt, sed misericordiae: praecepta veteris te stamenti sunt crudelitatis: vt patet, oculum pro oculo. Cum ergo optimus sit auctor noui testamenti: quod patet in praeceptis misericordiae quae sunt in nouo testamento: ille non est auctor veteris.
⁋ Quarto sic. Matth. v. Sit sermo vester est est: non non. quod amplius est a malo est. sed amplius erat quod in lege erat praeceptum, cum dictum est. Reddes domino iuramenta tua. ergo illud erat a malo. Sed quod a malo est: non est a deo bono statutum. ergo &c.
⁋ Quinto sic. ille non est auctor bonus qui non dat praecepta bona: talis erat auctor vete. test. Exe. xx. "Ego dedi eis praecepta non bona, & iudicia in quibus non viuent: & pollui eos in muneribus suis". ergo &c.
⁋ Contra. super illud apostoli ad Gali. Abraham duos habuit filios. dicit Chrysost. Sicut ergo diuersae sunt foeminae, sed vir vnus vtriusque: Sic & duo sunt testamenta: vnus vero vtriusque legis est conditor.
⁋ Dicendum secundum quod recitat Augustinus in li. de haeresibus. Manichaei deum qui legen per Moysem dedit: & Hebraeis locutus est: dicunt non esse verum deum: sed vnum ex principibus tene- brarum: & illum condidisse vetus testamentum. Deum autem verum condidisse nouum non vetus, quorum rationes ad hoc supra inductae sunt. Quorum error tam absurdus est: quod improbatione non indiget neque dignus est. Non enim est sapientis contra quamlibet positionem fatuam disputare. constat enim quod inimicus humani generis princeps tenebrarum leges salubres hominibus non daret: maxime quae ipsum hominem ad seruiendum deo vero ordinarent. Cum etiam secundum Manichaeos contrarii erant principes tenebrarum, & deus lucis: & adinuicem non cessabant pugnare: Sed potius si posset talis praecepta legis peruerteret. Quare cum huiusmodi leges & praecepta plurima de vno vero deo colendo: & proximum diligendo contineat vetus testamentum: nullo modo fatendum est: ipsum esse conscriptum ab aliquo principe tenebrarum: vel contrario vni deo vero. Propter quod dicit Chrysost. si haec ab initio diaboli lex fuisset: numquam intantum profecisset. nisi enim illa praeissent: non tam facile ista fuissent secuta. Si a diabolo esset vetus testamentum: nequaquam simulacra coli vetuisset: ex aduerso autem sui cultum etiam praecepisset. hoc enim diabolus fieri volebat. Eirmiter ergo credendum est ab illo esse conscriptum & editum vetus testamentum a quo et nouum. Maxime cum secundum Augustinum. xvi. de civitate dit Vetus testamentum non est aliud nisi noui occultatio: & nouum non est aliud nisi veteris reuelatio. & ideo dicit super Io. Ille dedit legem qui dedit gratiam. Sed legem per seruum misit: cum gratia ipse descendit. Vnde dicitur Numeri. xxxii. de tabulis veteris testamenti: quia scriptura dei erat sculpta in tabulis. Nos igitur (vt dicit Chrysostomus super Matthicorum vnum atque eundem vtriusque testamenti asserimus conditorem: qui ad varias hominum vtilitates vtrumque testamentum diuersis tporibus dispensauit. Quod manifeste testatus est Hieremi. xxxi. cum dixit in persona domini. Eeriam domui lsrael, & domui luda fpedus nouum: non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris &c. Qui ergo pepigit cum patribus in veteri testamento, pactum fecit cum filiis in nouo testamento.
⁋ Ad primum in oppositum: quod sapientis non est mutare quid statuit: Dicendum quod sapiens aliquando aliquid statuit propter id quid est in se rectum & perfectum: aliud vero statuit quia congruum & vtile alii. Quid statuit primo modo non mutat. Sic autem statuit praecepta nouae legis: cui nulla alia supuentura sunt: vt dictum est supra. Quod vero statuit secundo modo, bene mutat. Sicut medicus statuit diaetam convalescenti, quam mutat cum convalescens confirmatus est in sanitate: & sic statuit deus vetus testamentum tanquam veteri populo congruum: cui non posset conpetere nouum, quod postmodum conpetens fuit nouo ppistso, vt dictum est supra. Et hoc est quod dicit Augustinus de vera rel. Quicumque ideo negat vtrumque testamentum ab vno deo esse: quia non eisdem sacramentis tenetur populus ntur: quibus ludaei te nebantur, potest dicere non posse fieri vt idem paterfamilias iustissimus aliud imperet eis quibus seruitutem duriorem vtilem iudicat, aliud eis quos in filiorum gradum adoptare dignatur. Si autem praecepta vitae mouent: quod in veteri lege minora sunt, in euangelio maiora: et ideo putant non ad vnum deum vtraque pertinere: potius putent se perturbari cum medicus alia per ministros suos imbecillioribus praecipiat: alia per seipsum, valentibus. Vt enim ars medicinae cum eadem maneat: neque vllo pacto ipsa mutetur: mutat tamen praecepta: quia mutabilis est valetudo: ita & diui na prouidentia cum sit ipsa omnino immutabilis, mutabili tamen creaturae subuenit, & pro diuersitate morborum alias alia iubet ac vetat.
⁋ Ad secundum: quod idem non statuit contraria: dicendum quod scriptura in nullo continet contraria. tunc enim contineret falsa: cum contraria non possint simul esse vera: licet illud opinati sunt Manichaei: secundum plura capitula quae inducunt, quasi contraria vtriusque legis, quae Augustinus ostendit concordantia in i. contra Adamantium & contra Faustum. Vnde quid ibi praecipitur, oculum pro oculo, non est contrarium illi quod hic dicitur. Si quis te percusserit in vna maxilla: praebe. &c. Nam vt dicit Chrysostomus, illud praecepit vt percussori timorem incuteret: Hoc vero praecepit vt percussum ad tolerantiam praeparet: percussorem supplicio terrendo: & percussum virtute patientiae consolidando. & hoc congruebat vtrique tempori & vtrique populo: vt patet ex supradictis.
⁋ Ad tertium: quod ab optimo non procedunt praecepta crudelitatis: dicendum quod licet lex antiqua dicta sit lex crudelitatis propter edicta dura valde: tamen erat lex benignitatis: aspiciendo ad intentionem legislatoris: & statum populi veteris. Vnde Chry sostomus loquens de praecepto Talionis dicit. Illud praecepit non vt mutuo nobis oculos eru amus: sed vt innocentes manus contineamus. Nihil enim aliud intendebat legislator per praecepta vtriusque testamenti: quam homines ad pacem & ad concordiam trahere: ad quam illos oportebat compellere tanquam induratos peccatis timore pcenae: & ita per dura praecepta: Istos autem tanquam virtuti aptos: ad idem competebat trahere amore iustitiae: & ita per praecepta lenitatis. Vnde & Augustinus de vtilitate credendi. Illam legem dicimus vtiliter esse latam: quod homines qui reuocari a peccatis ratione non poterant, tali lege coercendi erant scilicet poenarum quae videri a stultis possunt minis & terroribus. a quibus gratia Christi cum liberat, legem illam non damnat: sed obtemperare suae charitati non seruire timori legis inuitat. Lex enim paedagogus noster in Christo erat. Ille igitur paedagogum dedit hominibus quem timerent, qui magistrum postea quem diligerent.
⁋ Ad quartum: Quod amplius est, a malo est: Dicendum quod l a malo non supponit ibi pro legis institutore: vt dixerunt Manichaei: sed pro institutionis occasione: quia vt dicit Chrysostomus: accipientium legem infirmitas exigebat. Et similiter vt dicit super Matthic. v. nunc iurare a malo est. i. ab infirmitate non iurantis: sed qui iurare cogit. Vel stat ibi pro legis imperfectione. Vnde Chrysostomus. Sic Christus a malo esse dixit: non vt ostenderet ex diabolo esse: veterem legem: sed vt vehementer ab antiqua vilitate reuocaret. Sicut mamilla nutricis cum omne suum impleuerit officium, & puerum ad mensuram firmioris aetatis adduxerit: inutilis iam esse videtur: & parentes qui prius eam necessariam esse filio iudica: bant, illam irrisionibus prosequuntur.
⁋ Ad quintum: quod dedit eis praecepta bona: Dicendum quod praecepta veteris testamenti erant non bona simpliciter propter legis permissiones quae malae erant simpliciter: et ideo non obseruandae in noua lege: videlicet vt cum libello repudii vxorem di mittere, odio habere inimicum, & caetera huiusmodi. Illi tamen populo bona erant: quia congruem tia ei: & ideo permissa. Velut econtrario (vt dicit Chrysostomus) portari in humeris in prima aetate bonum est: postea vero miserrimum: lacte nutriri ad mamillam, in initio vtile: postea vero perniciosum. Vel secundum aliam Gl. Exe. xx. Praecepta quae erant bona in se: mala erant transgressoribus. Sicut & lex bona mala erat transgredienti. & hoc per occasionem: vt dicitur Ro. vii. vel secundum aliam Gl. illud intelligitur de praeceptis cerimonialibus: quae post idololatriam ludaeo rum deo iussa sunt offerri potius quam idolis: quae non erant per se bona: nec tamen mala quando deo offerebantur. & ita semper in bonum & a bono deo sunt data.
On this page