Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca tertium arguitur quod in deo sit nunerus & ratio totius numeralis. Primo sic. In deo sunt tres personae distinctae. aut ergo genere, aut specie, aut nunero sunt differentes. Isti autem sunt tres modi diuersorum in creaturis. secundum philosophum. i. Top. Sed non genere vel spe: ergo nuero: quia maior differentia includit minorem. sed quae differunt nunero: vnum inter se constituunt. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Damascenus dicit. Nunero non natura differunt hypostases. ergo idem quod prius.

⁋ Tertio sic. omnis multitudo numerus est. dicente Auicen. iii. Meta. Multitudo ipse numerus est. trinitas personarum multitudo quaedam est. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quia vt dicit Boe. de trinitate. hoc est vere vnum, in quo nullus est nunerus. deus est verissime vnum, vt probatum est supra. ergo &c.

⁋ Hic sunt aduertenda quaedam superius determinata de natura numeri in quadam quaestne de simplicitate dei, videlicet quod omnis nunerus proprie dictus ab vnitate aliqua sumit originem: in qua virtute totus continetur: quemadmodum in continuo continentur infinita diuisibilia: in quo vnitas continui quia accidit rei in qua est: accidit ei diuisio & nunerus ex diuisione procedens, & non solum ex diuisione eorum quae actu fuerunt aliquando in eodem continuo: sed eorum quae suam formam & speciem habent in continuo. Quoniam omnia talia quantum est ex natura & ratione continui nata sunt esse vnum continuum: & maxime illa quae nata sunt perficere eandem materiam. Sed secundum diuersas partes materiae diuersis formis indiuidualibus distinguuntur, quemadmodum nunerantur generabilia & corruptibilia sub eadem spe. Et ideo omnia quae sic nuerantur sunt multa nuero, sed spe cie vnum. Et in solis talibus est vera & perfecta ratio numeri, cuius natura est quod vnitates eius specie conueniunt: secundum quam natae sunt esse vnum in continuo, & diuisae sunt secundum formas numerales secundum diuersas partes materiae. Vnde & illa quae diuersa sunt specie, eo quod non sunt nanta esse vnum in conti nuo: quantum est ex natura specierum non constituunt verum numerum. Talia enim (vt dicit Auicen) multa sunt sine numero. Multa quidem, quia plura abinuicem diuisa. Sine nunero, quia sub nulla vnitate nata redigi. secundum quod omnia ista patent ex ibidem determinatis. Ex quibus colligimus duas conditiones quae verum numerum constituunt, quarum vna est, quod illa quae numerantur sunt plura diuisa. secunda quod nata sunt in vnitate continui vnius esse contenta. Primo debent esse abinuicem diuisa, quia vnita in continuo non numerantur nisi in potentia qua possibilia sunt ad diuisionem. & ideo sunt vnum: & non habent numerum. Secundo debent esse sub eadem specie contenta. quia illa quae sunt diuersarum specierum, vel non sunt nata habere formam in materia, etsi sunt eiusdem speciei, quia numquam nata sunt esse vnum in aliquo continuo a quo diuidantur etsi sint multa, non tamen sunt numerata.

⁋ Quibus inspectis dicimus quod in deo ratio numeri simpliciter dicti nullo modo cadit. Primo. quia etsi sit in deo considerare plura secundum attributorum differentiam, vel personarum distinctionem, non tamen sunt diuisa abinuicem: sed in esse vnita, & vnum simplex. & secundum hanc conditionem in deo repugnat nunero verissima vnitas essentiae quae nullam patitur partitionem aut diuisionem. Propter quid dicit Boet. quod illud est vere vnum in quo nullus est nunerus. Vnde quia omnis alia forma quae est in creaturis non est vere vna, sed partibilis per plura secundum numerum & supposita: ideo in ipsa aliqua ratio numeri cadit scilicet aliquod illius numeri formalis. vt habitum est in praedeterminata quaest. Secundo in deo non cadit nume rus simpliciter: quia etsi in deo sint quoquo modo (vt dictum est) plura vel attributa vel supposita, vel suppositorum proprietates, quae in suppositis comprehenduntur, non tamen vt sub eadem specie & forma respectus contenta. Non enim in deo sunt plures pres, vel plures filii, vel plures spiritus sancti, vel plures sapientiae aut plures bonitates, quasi sub ratione eiusdem speciei atomae contentae: sed quodlibet illorum est quasi vna species respectus. Non dico simpliciter species: quia ibi non est ratio vniuersalis, vt dictum est. Vnde etsi in deo sub llis pluribus esset essentiae partitio, adhuc a vera ratione numeri deficerent. lta quod nihil in deo est de ratione numeri: nisi in personis & attributis pluralitas. Quia tamen propter vnitatem essentiae non est illa pluralitas simpliciter & absolute secundum rationem, non potest adhuc poni in deo nunerus simpliciter. Vnde quia non est ibi pluralitas simpliciter & absolute, sed cum determinatione, pluralitas scilicet attributorum & personarum. deo in deo nullo modo ponitur nunerus simpliciter & absolute, sed sub determinatione: dicendo quod in deo est numetrus attributorum & personarum, Et est iste alius a nunero formali, & numero accidentali mathematico, conveniens tamen cum vtroque: sed plus cum nunero formali, & maxime plurium differentium specie aut etiam genere. Conue it enim cum numero mathematico, quia ille a radice formae vnitatis oritur: & numerus personarum & diuinorum attributorum ortum hi a radice formae deitatis, quae singularitas & vnitas quaedam est. Sed differt in hoc, quod in nuero mathematico vnitas diuiditur vt fiat nunerus, in nunero autem personarum & attributorum vna & eadem in singulis coniter habetur. & ita per ipsam non numeratur, sed per respectus formales in ipsa, vt supra habitum est de attributis, & infra dicetur de personis. Illi autem respectus formales quasi specie differunt, vt dictum est. Et in hoc differt nunerus iste a nunero formali: quod in illo numerata nunquam radicantur in vna forma singulari sicut in isto: & in illo numerantur per formas absolutas: in isto vero solum per fomales respectus. Et sicut in praecedente quaestione vnitas singularis diuinae substantiae in tribus personis est ratio quare in deo non potest esse vniuersale, sic est ratio quare in eo non potest esse nunerus simpliciter. Vnde Aug. lib. i. contra Maximinum Arrianum qui personas separauit, dicit. c. viii. sine causa putas nos nunero coartari cum deitatis potentia etiam rationem numeri excedit. Et quod istam potentiam appellat qua singularis essentia potest simul esse in tribus, manifestat per illud quod continue subdit dicens. Si enim animae multae hominium accepto spiritu scton, quodammodo conflatae igne charitatis vnam animam fecerunt: quanto magis nos vnum dicimus semper sibi inuicem & inseparabiliter & ineffabili charitate cohaerentes patrem & filium & spantum sanctum:

⁋ Ad primum quod pater & filius & spiritus sanctus, quia sunt tres ad minus differunt numero: Dicendum reuera quod vnum nunero est hoc vnum quod cum alio vno est constituens nunerum. Quare cum vnitas personae cum persona non constituit numerum, vt dictum est, non potest dici vnum nunero. Sed est aliud genus vnitatis quam sit in creaturis, sicut & in deo est alia ratio definitionis suppositi quam sit indiuiduationis in creaturis, vt dictum est supra. vt secundum hoc in trinitate sit ponere vnum & vnum & vnum: sed non numerum secundum quod dicitur in li. de fide c, xv. Cum tertio repetitur vnum, non nunerus coaceruatur sed vnum esse aliud asseritur gignens, genitus, & procedens, tres quidem personae: sed substantia vna.

⁋ Ad secundum de Damascenus dicendum quod non loquitur ibi de nunero simpliciter & absolute, sed cum determinatioe scilicet personarum, vt patet inspicienti.

⁋ Ad tertium quod multitudo est numerus: Dicendum quod cum nomen non imponit nisi qui nouit rem. secundum Commen. ix. Meta. secundum quod res nobis sunt magis notae & prius. secundum hoc a nobis prius sunt rebus nomia imposita. Nunc autem ita est secundum philosophum. x. Meta. quod multitudo est nobis notior quam vnitas, sicut compositum quam simplex, vt habetur in principio Phyce. Et ideo multo siue multitudini nomen prius est impositum, & deinde vnitati. Propter quod multum imponitur a modo affirmationis. Multum enim secundum philosophum est vna plura, id est ens diuisum per vnitates plures. Vnum vero significat modo negationis & priuationis illius diuisionis quae significatur nomine multi. Vnum enim est ens indiuisum secundum quod haec manifesta sunt ex supra determinatis. Est tamen aduertendum quod licet diuisio secundum modum nominis positiue significat. secundum rem tamen non nisi priuationem dicit. Diuisio enim non est nisi aliquorum abinuicem amotio. Econtrario autem indiuisio licet secundum modum nomins significet negationem siue negatiue: illa tamen negatio non est nisi negationis, & ita secundum rem vera positio. quae tanto maior est quanto res simplicior & maioris vnitatis. Multitudo ergo & multum & generaliter omnes termini nuerales suo nomine semper important vnitatum abinuicem separationem & diuisionem, quae secundum rem est negatio vnionis. Quia igitur in deo nulla est vnitatum abinuicem separatio aut diuisio, neque locum habet aliqua illius vnionis negatio quae est in verissima vnitate essentiae deitatis, in qua tres personae vere sunt vnum: ideo in deo non cadit nomen multitudinis aut multi simpliciter & absolute: sicut neque nomen nueri. Et trinitas personarum non est simpliciter multitudo: quia licet sit trium, non tamen est earum diuisio: sed indi uisa vnitas. Neque tres personae sunt multae similiter eadem ratione: sed sunt multae personae: siue in personali tate: sicut multitudo & nunerus earum non simpliciter est nunerus, sed personarum tantum, vt dictum est. Quia si dicatur quod in personis est distinctio licet non diuisio, & secundum hoc sunt ibi vere & simpliciter tres vnitates. ergo & vera multitudo siue nunerus: Dicendum secundum praedicta quod non sequitur, quoniam non sunt huiusmodi vnitates quasi spcriesu eiusdem, quales debent esse vnitates quae constituunt nunerum simpliciter:r sed sunt ad modum quo in creaturis sunt diuersae vnitates suppositoram secundum speciesum diuersorum, in quibus non est nunerus simpliciter, sed cum determinatone nunerus formarum, vt patet ex supra determinatis. Et iuxta hunc modum in deo trium personarum non est aliquis nunerus simpliciter, sed cum determinatione tantu scilicet suppositorum relatiuorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3