Quaestio 7
Quaestio 7
CIrca septimum arguitur quod nomina deum & quae sunt in eo significantia con- A ruentius significant illa in concretione quam in abstractione, Primo sic. nomina quae significant diuina sicuti habent esse, congruentius illa significant quam quae significant illa sicuti habent intelligi: quia nomina principalius imponuntur ad significandum res vt sunt in se quam vt sunt in intellectu: licet vtroque modo imponantur, vt patet ex praecedenti quaestione. & res ipsa principalius esse suum habet in se quam in intellectu: & res diuinae in se sunt concretae & non abstractae: quia aut subsistunt vt personae: aut sunt in subsistente, vt propria & communia attributa personarum. Subsistens autem inquantum subsistens concretum est: & similiter existens in subsistente inquantum huiusmodi similiter concretum est: eo quod persona quae subsistit, hoc quod subsistit debet substantiae in qua subsistit: & proprietati relati uae qua subsistit: & id quid est in persona subsistente, hoc quod subsistit debet personae in qua subsistit. Abstractum autem inquantum abstractum nulli debet esse suum. dicente Commen. super illo capituli. ii. de triniitate. Cum tres sint speculatiuae partes, naturalis inabstracta est, sic. Materia hyle, & primariae formae. i. ideae simplices sunt & abstractae, non enim vel illa formis, vel istae materiis debent quod sunt scilicet quo ad esse essentia eorum. hoc enim debent soli formae exemplari. & etiam quo ad esse existentiae: hoc enim debent soli efficienti. ergo &c.
⁋ Secundo sic. modus significandi verbi debet respondere modo essendi ipsius rei sicut a signum signato: vt perfectior modus significandi conueniat verbo significanti rem quae habet perfectiorem modum essendi. & si modus essendi abstracte est perfectior: & modus significandi abstracte est perfectior: & si modus essendi concrete est perfectior, & modus significandi concrete est perfectior. sed modus essendi concrete persectior est modo essendi abstracte: quia ille est rei vt secundum se est sub sistens in se, vt hominis vel albi. Alter autem scilicet modus essendi abstracte est rei vt est in intellectu aut in subsistente vt denominans ipsum, vt humanitatis vel albedinis. Perfectior autem est modus essendi rem vt est in se quam vt est in alio. modus autem essendi perfectior conuenit rei diuinae: quia ipsa est perfectissima. ergo &c.
⁋ In contrarium arguitur quasi ex eodem medio sic. secundum modum quo res in se existit debet significari. sed res diuina in se est abstracta. dicente Boethio vbi supra. Res theologica est. ergo &c.
⁋ Dico quod ille modus significandi qui magis congruit nomin vt est significans, magis congruit rei significatae per ipsum inquantum significata est. lgitur quia secundum dicta in praecedente quaestione, nomina notae sunt non solum rerum immediate: sed etiam intellectuum & rerum mediantibus istis: & sic sunt significatiua rerum non solum immediate: sed etiam mediantibus conceptibus & intellectibus: & conceptibus intellectus de ipsis: modus significandi dupliciter, magis congruit nomini. Vno modo vt est significatiuum rei immediate. Alio modo vt est significatiuum rei mediante conceptu intellectus. Secundo quidem modo dico quod modus significandi magis congruit rei quando congruit ei secundum modum quo nata est concipi ab intellectu igitur quia res diuina ab intellectu naturali creato non est nata concipi nisi sub inuolucro creaturae: cuius cognitio secundum iam dicta non est nisi sub ratione concreti respectu abstractionis realis, quantuncumque abstrahatur secundum rationem. Propterea dico quod modus significandi concretiue magis congruit nominibus significantibus diuina inquantum sunt obiecta intellectus creaturae. Primo autem modo qui est modus significandi rem principalior, vt tactum est in primo argumento: dico iuxta medium vltimo inductum, quod ille modus significandi diuina magis congruit diuinis nominibus qui magis congruit modo existendi rerum diuinarum in seipsis: & per consequens ille magis congruit eis vt natae sunt concipi ab ipso intellectu diuino: quia ille cognoscit res maxime diuinas secundum quod habent esse in seipsis. Nunc autem modus significandi abs- tracte rationem simplicitatis importat: modus autem significandi concrente modum conpositionis importat alicuius cum alio: sicut modus essendi concrete est in composito siue in compositione cum alio existere: sic quod esse quod habet in tali composito aut compositione, per se separatim secundum rem habere non possit, etsi mentis consideratione illud possit habere. Vnde super illo Boethii per quod probat quod naturalis philosophia est inabstracta, dicens. Considerat enim corporeas formas cum materia, dicit Commenta. Cui insunt: atque ex hoc subsistentium omnium concretio dicitur. Vnde concretio dicitur quasi concreatio. secundum quod Conmentator continue subdit, dicens. Creatio nanque substantiam inesse facit: vt cui inest ab ea aliquid sit. Concretio vero eidem subsistentiae naturas posteriores rationis accommodat: vt cui tamen illa insunt simplex non sit. Quae quoniam inesse non possunt nisi sic subsistentibus insint vt eorum subsistentiis assint, inabstractae dicuntur. Nota quod in eo quod dicit Concretio vero eidem subsistentiae &c, non exprimit nisi vnum modum concretionis, qui est formarum accidentalium consequentium, subsistens substantialiter ex materia & forma: quarum concretio est in compositione earum cum tali subsistente quae per se considerat naturalis philosophia, & vt dicit Boethius, quae a corporibus separari non pos unt scilicet secundum rem: licet secundum intellectum. Vnde exponens dicit Commen. Quae posterioris rationis formae a corporibus non possunt separari: non dico disciplinali ratione, sed actu. id i. vt quod sunt dum concretae sunt retineant separatae. Praeter illum autem est alius modus qui est in quolibet composito quocunque modo compositionis: & consistit in vnione compositorum inter se in tali composito, siue sit materiae & formae substantialis in subsistente substantialiter, siue generis & differentiae in specie, siue eius quod est & quo est, siue essentiae & ratione suppositi secundum diuersos modos compositionis superius remotos a simplicitate dei. Et in vtroque modo concretionis composita siue componentia (vt dicit statim Commen, esse non possunt, nisi sic subsistentibus insunt vt earum subsistentiis assint: sed ali ter in primo modo concretionis: aliter vero in secundo. Quia in primo assunt subsistentiis vt quibus componuntur iam praeexistenti: & faciunt cum illo vnum compositum accidentale. In secundo vero modo assunt subsistentiis quia in illis componuntur id est simul ponuntur: & constituunt ipsum subsistens vt vnum compositum substantiale. Sicut ergo modus significandi concrete siue accidem taliter vt cum dicitur album sapiens, siue substantialiter vt cum dicitur deus homo, modum compositionis importat: & in hoc conformis est concreto siue rei concretae, cuiusmodi est omne compositum: modus autem significandi abstracte modum simplicitatis importat: sicut modus essendi abs tracte est in simplicitate: sic quod esse quod habet separate, in composito habere non possit: puta naturalia in intellectu abstractione logica: & mathematica similiter in intellectu abstractione mathematica: & diuina siue theologica abstractione reali in ipsa re extra intellectum: sic modus significancandi abstracte siue accidentaliter vt albedo sapientia, siue substantialiter vt deitas humanitas, modum simplicitatis importat: & in hoc est conformis abstracto siue rei abstractae: cuiusmodi non sunt nisi res diuinae, Deus scilicet & quae in eo sunt: & hoc propter eorum inconcretionem & carentiam omnis compositionis vel ex aliis & diuersis: vel aliorum cum ipso. dicente Boethio. Res theologica abstracta est: nam dei substantia materia caret. scilicet ex qua sit: & quae subiectum alterius sit. dicente ibidem Commentatore. id est nec deus nec eius essentia potest esse materia. Et rationem huius quo ad vtrunque modum materiae addit subdens. Neque enim ea quae ipse essentia potest esse non simpliciter. & hoc quo ad primum modum materiae & compositionis. Neque in eo eidem essentiae adesse aliud aliquid potest quo ipse sit. & hoc quo ad secundum modum materiae & compositionis. Vnde quo ad vtrunque communiter subdit. Neque enim deus simplex esset si vel eius essentia constaret ex multis: nec eidem adessent formae in illo: quia vel ipse deus vere esset vel eius essentia diceretur materia subiecta. Dico quod propter huiusmodi dei simplicitatem & abstractionem magis congruunt ei & magis proprie conueniunt nomina abstracta quam concreta: vt magis proprie significent deum in abstractione prolata quam in concretione. Quem modum tenet beatus Dionysius, deum potius nominans iustitiam, sapientiam, bonitatem & huiusmodi, quam iustum sapientem bonum & huiusmodi. Vnde omnia alia a deo magis congrue & magis proprie nominantur nominibus concretis quam abstractis. Et sic diuersitas ista nominum significantium penes concretum & abstractum ex ipsarum rerum quae nominantur diuersitate procedit: sicut ex diuersitate rerum quae speculantur: diuersitas speculatio num procedit. De qua dicit Boethius. In naturalibus rationabiliter, in diuinis intellectualiter oportet versari: neque deduci ad imagines: sed potius ipsam inspicere formam quae vere forma non imago est: quae esse ipsum est: & qua esse est. In naturalibus dicit Commenteator quae sicut sunt scilicet concreta & in abstracta: sic percipi debet scilicet concrete & inabstracte. Et consiliter dico, quae sicut sunt scilicet concreta & inabstracta: sic nominari debent, scilicet concrete & inabstracte. Rationabiliter dicit Commentator, vt scilicet posito nomine quo & id quod est & id quo est significatur ea vi qua concreta reri debet, diligenter attendat quid proprie sibi vel quod est vel quo est concretionis consortio exigat. Quod intelligo sic & quo ad nominationem: sicut & ad speculationem. de qua ipse intendit subdens. Et quid caeterarum peculationum locis communicet. In diuinis (dicit Commentator) quae non in disciplina etiam re ips sa abstracta sunt intellectualiter oportet versari. i. ex propriis theologorum rationibus illa concipere: & non ex naturaliter concretorum proprietatibus iudicare. Et ego dico iuxta hoc ad propositum nostrum, intellectualiter oportet conuersari. i. propriis theologorum rationibus illa nominare: non nominibus concretorum, scilicet abstractis non concretis. vnde sequitur. Neque oportet deduci. Conmen. Quae vere existentium sunt. Ad imagines, idest ad aliqua concreta: sed potius inspicere ex suis rationibus formam. Et ego iuxta hoc dico, ex propriis & suis nominibus. Sequitur. Quae vere forma non imago est quae esse ipsum est, ex qua esse est. vbi dicit Commentator. Multa sunt quae formae vocantur, vt supra in quaestione penultima praecedente. Sic ergo quia modus significandi diuina pro ut habent esse in seipsis est secundum praedicta principalior modus significandi illa: & sic significam tur modo abstracto congruentius: Dico igitur quod simpliciter congruentius & magis proprie nomi na diuina significant illa in abstractione quam in concretione: prout procedit vltimum argumentum: quod secundum hoc concedendum est.
⁋ Ad primum in oppositum, quod res diuinae in se sunt concretae: quia aut sunt subsi. stens aut in subsistente: & talia inquantum huiusmodi sunt concreta: Dico quod falsum est nisi ipsa sint composita: & ea quae sunt in illis habeant esse in eis per aliquam compositionem. Diuina autem omnia siue sint supposita siue existentia in supposito propter summam simplicitatem eorum abstracta sunt. Vnde non est verum in diuinis quod subsistens aut existens in subsistente inquantum huiusmodi, concretum sit: quia in diuinis habens est id quod habetur: & vnum eorum vt habetur in subsistente secundum rem est aliud: puta substantia est relatio & econuerso, vt deitas & paternitas: & econuerso. Propter quod licet in talibus sit aliquid habens modum subsistentis, & aliquid modum informantis: nihil tamen in illis habet modum inhaerentis: neque substantialiter: neque accidentaliter: qualem modum habent circa creaturas illa quae subsistentibus insunt. Propter quod in illis solum est vera concretio.
⁋ Ad secundum, quod res diuina quia habet modum essendi perfectiorem, debet verbo suo significari modo significandi perfectiori: Dico quod verum est. Et cum assumitur quod ille est significari concreto: Dico quod falsum est secundum praedicta. Et quod arguitur quod immo: quia modus essendi concrete cui respondet modus significandi concrete, est perfectior: Dico quod verum est, quod scilicet modus significandi concrete, respondet per congruentiam & proprie magis modo essendi concrete, quam modus significandi abstracte. Sed quod dicitur, quod scilicet modus essendi concrete sit persectior: Dico quod hoc falsum est. Et quod ad hoc arguitur quod immo: quia est rei vt est in se subsistens: non sic modus essendi abs tracte: quia ille est rei vt existens est in alio: & nobilior est modus essendi rem vt est in se quam vt est in alio: Dico quod non solus modus essendi concrete est modus essendi rei vt est in se subsistens: sed etiam modus essendi abstracte: nec modus essendi concrete est solius rei vt est subsistens: sed etiam est rei vt est per inhaerentiam subsistenti insistens.
⁋ Ad cuius intellectum est aduertendum, quod differunt modus essendi & modus significandi: quia modus significandi est ex parte nominis significantis: & habet solummodo vnam diuisionem: quia omnis modus significandi nominis aut est abstracte per talia nomina homo, albus: aut concrete per talia nomina humanitas, albedo. Modus autem essendi est ex parte rei significatae: & habet duas di uisiones: quia aut est abstracte & concrete: aut est subsistenter & insistenter: & hoc siue ipsum insistenter sumatur per inhaerentiam siue absque inhaerentia. Et est modus essendi abstracte duplex: vel abstractio ne rei, quae est solum in diuinis omnino simplicibus: siue ipsa existant subsistenter & in se vt personae: siue insistenter existant & absque inhaerentia, vt quae sunt in personis: vel abstractione rationis, quae est solum in rebus creatis naturalibus & mathematicis. de quo nihil ad praesens. Modus autem es sendi concrete est solummodo in creaturis compositis siue existant subsistenter & per compositionem ex aliis, siue existant insistenter & per inhaerentiam & compositionem cum aliis. Dico ergo ad assumptum, quod si solus modus essendi concrete esset solius rei subsistentis & existentis in se siue vt talis est: & non esset res insistens per inhaerentiam: nec modus essendi abstracte esset alicuius rei subsistentis & existentis in se siue vt est talis: sed esset solius rei insistentis per inhaerentiam: tune bene verum esset quod modus essendi concrete esset perfectior quam modus essendi abstracte. Sed non est ita, vt dictum est. Et quod arguitur quod immo, quia modus essendi abstracte non est rei nisi vt est in intellectu: aut vt in subsistente vt denominans ipsum, puta humanitas aut albedo, hominem: Dico quod in huiusmodi nominibus significantibus res: qualia sunt humanitas, albedo: est considerare duplicem modum scilicet modum essendi rei: & modum significandi nominis. Quorum primus duplex est. Vnus ex ipsa re: alius vero rei ex intellectu apprehendente illam. Et primus istorum est esse abstractione rei: & est in solis diuinis: quia quicquid est in eis, simplex est omnino. In omnibus autem creaturis est esse concrete: quia non est res in creaturis quin concreta sit vel per compositionem qua est composita ex aliis, vel qua est composita alii. Et sic modus essendi rei significatae istis nominibus humanitas, albedo, est esse concrete sicut modus essendi rei significatae istis nominibus homo album. Homo enim significat compositum ex animali & rationali: & humanitas significat compositum ex animalitate & rationalitate: quia sicut homo est animal rationale, sic humanitas est animalitas etiam rationabilitas: licet homo cum hoc quod significat compositum ex animali & rationali: etiam significet suppositum subsistens in se compositum ex essentia significata nomine humanitatis quae est ipsum quod est, & ratione subsistendi quae est ipsum quo est. Et sic humanitas significat suppositum non in se subsistens: sed solum essentiam quae est aliquid in conposito siue constitutione subsistentis: & sic per modum informantis: & per hoc in alio existentis. Album enim significat qualitatem inhaerentem subiecto, & sic concretam illi. Albedo similiter licet differenter in modo significandi, significat. Secundus autem modus essendi re. scilicet ex intellectu, est esse abstracte abstractione intellectus: & est tam in diuinis quam in creaturis: inquantum intellectus comprehendit secundum se formam quae est in supposito subsistente vt informans illud. Et modus essendi rei abs tracte est modus rei significatae hoc nomine humanitas vel albedo: quae tamen ex se non habet nisi modum essendi concrete, vt dictum est. Similiter & modus essendi rei significatae hoc nomine deitas vel paternitas est esse abstracte scilicet abstractione intellectus: quae cum hoc ex se habet modum essendi abstracte abstractione rei ex se. Quo modo essendi abstracte: de quo procedit medium: licet nobilior esset modus essendi concrete: in hoc quod modus essendi concrete est subsistentis in se: licet non solius subsistentis: nec ipse solus est subsistentis: sicut dictum est: modus autem essendi abstracte abs tractione scilicet intellectus, est modus essendi in alio scilicet & in subsistente vt informato: & in intellectu vt apprehendente: Non tamen ex hoc sequitur quod modo essendi abstracte ex ipsa natura rei sit nobilior modus essendi concrete, qui non est in aliqua re nisi ex natura ipsius rei. Aliter enim modus essendi concrete rei creatae, quem habet in compositione quadam ex propria natura ipsius rei creatae. esset nobilior modo essendi abstracte rei diuinae: quem habet in simplicitate sua ex propria natura ipsius rei diuinae: quod falsum est & impossibile: quia aliter res creata esset nobilior re diuina: quia rei nobilioris nobilior est ille modus essendi quem habet ex se quam sit ille modus essendi quem habet ex se res minor. eo quod sicut se habet res ad rem: sic se habet talis modus ad talem modum. vnde procedit illud medium in aequiuoco de modo essendi abstracte. Quia igitur simpliciter nobilior siue perfectior est modo essendi concrete modus essendi rei diuinae abstracte quem habet ex se: de quo solummodo ad praesens intendimus: siue sit subsistentis siue existentis in subsistente: modus autem essendi abstracte magis congruus est & proprius modo significandi abstracte: Idcirco simpliciter stat determinatio praedicta quod res quaecunque diuinae magis congrue siue magis proprie significantur nominibus abstractis significantibus modo abstracto, cuiusmodi sunt deitas, essentia, sapientia, quam nominibus concretis significantibus modo concreto: cuiusmodi sunt deus, ens, sapiens, & huiusmodi: licet forte secus sit de praedicationibus: quod scilicet magis proprie de subiectis modo concreto significatis praedicantur praedicata significata modo concretionis quam modo abstractionis, vt magis proprie dicatur, deus est bonus quam deus est bonitas. Sed de hoc sermo est inferius loquendo de diuinis praedicationibus.
On this page