Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum sit scientia perfecta

CIrca. iiii. arguitur quod theologia non sit scientia perfecta. Primo sic. Illa scientia est imperfecta, ex qua non contingit scire nisi imperfecte: quia ex perfectione habitus sequitur perfectio actus. ex hac scientia non contingit hominem scire nisi imperfecte. i ad Corinth. xiii. "Ex parte cognoscimus, & ex parte prophetamus". Glosid est imperfecte. & loquitur de cognitione ex ista scientia. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Illud est imperfectum quod pluribus indiget. De perfectione enim rei est quod sibi sufficiat & nullius indigeat. Propterea enim deus est omnino perfectissimus. & ideo dixit ei Dauid in Psal. Bonorum meorum non eges. scientia ista est huiusmodi: quia eget adminiculis cuiuslibet alterius scientiae. ergo &c.

⁋ Contra. illud simpliciter est perfectum quod non recipit additionem nec patitur diminutionem. secundum quod dicitur. ii. metaphysicae. & ibi Commen. dicit, quod linea circularis est perfecta: quia impossibile est ei aliquid addere vel minuere manente eadem. & ex causa contraria, linea recta est diminuta. Ista scientia est huiusmodi secundum quod dicit Chrysosto. super illud Matthi. vii. Et erat docens sicut potestatem habens. Omnis doctor seruus est legis, quia neque supra legem aliquid ad dere potest, neque subtrahere aliquid. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod perfectum secundum perfectam proprietatem vocabuli dicitur quasi ad ple num factum: & econtra imperfectum quasi non ad plenum factum. Perfectum igitur & imperfectum secundum proprietatem vocabuli: in his solum sunt quae fieri habent, licet secus sit secundum, proprietatem rei, Deus enim cui fieri non convenit, persectissimus est. Nunc autem sic est in eis quae nata sunt fieri, quod scilicet de potentia in actum nata sunt procedere: sicut ab imperfecto ad perfectum. lta quod res tanto magis dicitur esse imperfecta: quanto magis est in potentia, & tanto magis perfecta, quanto magis est in actu. Eo igitur dicitur res imperfecta, quo est in potentia: & eo perfecta quo est in actu. Dicitur autem res in potentia quando ei deest quod nata est habere secundum naturam suam, & illud expectat. Econtrario dicitur esse in actu, quando totum quod nata est habere secundum naturam suam, habet, & nihil recipiendum expectat. & ideo dicitur illud esse perfectum cui nihil deest: & econtra imperfectum cui aliquid deest. Secundum illa ergo quae res nata est habere in actu: dicenda est esse perfecta in habendo illa, & imperfecta in non habendo. Talia sunt tria in vniuerso inirebus quae fieri habent proprie, & ire de potetia in actum, cuiusmodi sunt corporalia. scilicet debita quantitas, debita forma, debitus finis. Vnde secundum ista tria assignat philosophus tres modos principales perfecti. v. metaphysicae. Primus, secundum quem dicitur perfectum quod nec plus habet nec minus, quam naturae rei conpetit. i. cui non est possibile fieri additionem vel diminutionem manente rei perfectione. secundum quod circulus dicitur figura perfecta initium fine claudendo, & mundus perfectus omnia in se continendo, & omne corpus perfectum tres dimensiones habendo: cum non sit dimensio quarta. Et est ista perfectio secundum quantitatem. Secundus est secundum quem dicitur perfectum quod non diminuitur in bonitate suae naturae, eo quod non inuenitur dignius in genere suo. secundum quod dicitur perfectus medicus, cui nihil deest ex his quae pertinent ad artem & perfectionem medicinae. Tertius est secundum quem dicitur perfectum cui nihil deest de fine ad quem est: sed perfecte ipsum attingit. Vt ergo incipiamus ab vltimo: Dico quod loquendo de perfectione rei a fine: ista scientia perfectissima est inter omnes scientias huius vitae, quia tendit immediate in finem nobilissimum quem perfectissime attingit, de scilicet notitiam: ad quam omnis scientia intendit ducere: quantumcumque a remotis hunc finem ipsa includit tanquam finem intra, tradendo de deo perfectiorem & sublimiorem notitiam quam omnino ex scientiis philosophicis humana ratio possit attingere. Ad hunc autem eundem finem tendit tanquam ad finem extra perducendo ad dei visionem apertam. Ecchica. vii. Quibus cognita est, permanet vsque ad conspectum dei. Glo. Qui eam. i. hanc scientiam recta fide & ope seruant. & ibidem. xliiii. Qui elucidant me. Glos. Plene & perfecte percipiunt. Vitam aeternam habebunt. Gl. Quae est visio dei, ad quam reuera nulla alia scientia potest pertingere nisi mediante hac. Loquendo autem de perfectione quali tatis & virtutis, qua dicitur vnumquodque perfectum cum attingit propriam virtutem: haec scientia omnium est perfectissima, quia de bonitate & virtute scientiae: quae conpetit vitae humanae in praesenti, ei nihil deest: & omnes alias in virtute & bonitate excedit, quia docet illa in quibus consistit perfecta virtus, & bonitas humanae vitae. Vnde Augustinus de ser. domini in modote: qui est quasi summa quaedam huius scientiae: dicit sic. Sermonem quem locutus est domins lesus Christus in modote, sicut in euangelio secundum Matthicoru. legimus, si quis pie sobrieque considerare voluerit: puto quod inueniet in eo quantum ad mores optimos pertinet perfectum vitae christianae modum. Loquendo vero de perfectione quantitatis, Scientia ista perfectissima est, quia nec plus, nec minus continet quam humanae vitae competit in fide & moribus ad parueniendum ad gloriam vitae caelestis, secundum quod dicit Augustinus xi. de civitate dei loquens de deo ipso. Hic primum per prophetas: deinde per semetipsum: postea per apsos, quantum satis esse iudicauit loquutus scripturam condidit, quae canonica nuncupatur. & sequitur. Hoc termino voluit deus diuinam scientiam include re, & occasionem omnem humanae curiositati vltiora inquirendi praecludere. Sunt enim scripta quaecunque fidei & saluti humanae sunt necessaria, & alia omissa, secundum quod de factis & dictis Christi dicit Au gu. super Io pere id est ser. xlix. loannes Euangelista testatur multa Christum & fecisse & dixisse, quae scripta non sunt. Electa autem sunt quae scriberentur: quae saluti credentium sufficere credebantur, secundum quod dicit Chryso. super illud Matth. xxii. Oia parata sunt, venite ad nuptias. Quod quaeritur ad salutem, totum iam impletum est in scripturis, qui ignorans est inuenit ibi quod discat, qui contumax est & peccator inuenit quod timeat. Qui laborat inuenit ibi promissiones gloriosas, quibus excitetur ad opus. quaid pusillanimis est & infirmus, inuenit ibi mediocres iustitiae cibos. quid magnanimus est, inuenit ibi spirituales escas. Qui percussus est a diabolo, ibi inuenit medicinam. Nihil ergo minus est in hoc conviuio quod necessarium habet salus humana. & secundum quod dicit Fulgentius in ser. de confes. Dnicus sermo moderationis suae tenens vbique temperiem, in quo sic caelestium delitiarum copia spiritualis exuberat vt in verbo dei abundat quod perfectus comedat, abundat & quod paruulus sugat, ibi prorsus ad salutem consulitur vniuersis, ibi est quod omni aetati congruat, ibi quod omni professioni conveniat, ibi audimus praecepta quae faciamus: ibi cognoscimus praemia quae speremus. Hoc etiam dicit Chrysost. super illud Matti. vii. Et erat docens in templo, sicut potestatem habens. Dis doctor est seruus legis, quia neque super legem addere potest aliquid de suo sensu, neque subtrahere aliquid secundum, proprium intellectum: sed hoc tantummodo praedicat quod habet in lege. Qui autem hoc audet facere, sapientiorem se putat esse quam deum, & incipit falsus esse testis. Ideo dicit Dionysius. de diuinis no. Non est audendum dicere aut intelligere quid de superessentiali & occulta diuinitate praeter diuinitus nobis ex sacra scriptura expressa. Propter quod etiam dicitur Ecclsin. vlti. Verba sapientum sicut stimuli & quasi claui in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore vno: his amplius FEili mi ne requiras. Faciendi plures libros, nullus est finis. Glos. Si hoc contentus non fueris & vltra quaesieris. Non sic est de aliqua aliarum scientiarum. Dens enim plus debito continent de inutili: quia vt dicit Augustinus ix. de trinitate in eis est plurimum supruacuae vanitatis & noxiae curiositatis: continent & minus debito de vtili & necessario: quia idipsum quod continent, non prosi cit ad salutem, nisi in huius scientiae vsum fuerit assumptum, vt infra dicetur. Est autem aduertendum quod in hoc modo perfectionis tres sunt gradus perfectionis huius scientiae, quibus philosophus ponit istum mundum corporalem esse perfectum in primo cae. & mun. Primus est quo aliquid dicitur esse perfectum, cuius omnes partes sunt perfectae. Secundus quo id dicitur esse perfectum quod a nullo continetur, cuius sit pars. Tertius quo id dicitur esse perfectum quod continet sub se totam suam materiam, & totam suam formam, eo quod nihil sit extra se participans, aut natum participare formam suam: sed est vnum numero in sua specie. Quo ad primum modum ista scientia est perfecta, quia constat ex tribus partibus suis perfectis, in quibus perfectissime tradita est scilicet in prophetis, in Euangeliis, in scriptis apericis. Sicut mundus constat perfectus ex tribus partibus suis perfectis, corpore graui quod mouetur deorsum, corpore leui quod mouetur sursum: corpore neutro quid mouetur circulariter. In propletis enim graui potedere legis, doctrina gratiae praenunciatur: in Euangeliis leui iugo Christi denunciatur: in scriptis apostolicis, mutuo vnum per alterum exponitur. Quo ad secundum modum ista scientia est perfecta: quia sub nulla alia scientia humana continetur: sed omnes sub principa tu suo continet: vt infra dicetur. Sicut mundus a nullo corpore extra ipsum continetur, & omnia intra se continet. Quo ad tertium modum est ipsa perfecta, quia vnica est, sicut mundus est vnicus, & non potest esse alia.

⁋ Ad primum in oppositum quod ex ista scientia non contingit scire perfecte: dicendum quod verum est quod ex ista scientia non contingit scire perfecte diuina simpliciter & absolute: vt perfectius ab homine sciri non possint: quia excedit eam in hoc multum notitia gresalae, ad quam notitia huius scientiae ordinatur vt dictum. est, respectu cuius bene concedendum est quod ista scientia: sicut & quaelibet alia multum est imperfecta quia admixta & obnubilata ignorantiae tenebris. secundum quod dicit Chysica. super illud Mat. ii. Nisi abundauerit iustitia vestra. Huiusmodi scientia si futurae scientiae comparetur portionalis & imperfecta quaedam est. secundum etiam quod dicit apsus. Videmus nunc per speculum in aenigmate. & iterum. Ex parte cognoscimus, & ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est: tunc cognoscam sicut & cognitus sum. vbi dicit Glo. Nunc imagines veritati per fidem videntur, tunc res ipsae manifeste, a simili recto vultu sese intuentium. In generetamen scientiae humanae vitae praesentis perfectissime ex hac scientia cognoscuntur diuina: nec est modus perfectior neque convenientior vitae praesenti. Ea enim quae hic cognoscuntur in aenigmate, alitur in vita praesenti ab homine cognosci non possunt: etiam in aliis scientiis ex puris naturalibus omnino cognosci bilia non sunt.

⁋ Ad secundum quod ista scientia pluribus indiget, dicendum quod verum est ad eius declarationem & faciliorem intellectum & expositionem: non tamen ad eius integritatem perficiendam: vt infra dicetur. Signatus est enim canon ecclesiasticus, minui vel augeri non potest: vt dictum est. Vnde indiget ista scientia qualibet alia, sicut domina, ancilla, non econuerso, vt infra dicetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4