Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum si theorica an practica

CIrca tertium arguitur quod ista scientia sit practica. Primo sic. FEinis practicae est ope ratio. secundo metaphysicae. & secundum Augustinus iiii. de civitate dei. "Practica ad agendum vitam & mores pertinet". haec scientia principaliter ad operationem ordinatur, & ad agendum vitam & mores. Iac. i. "Estote factores verbi, non auditores tantum." & apsus. ii. Tim. iii. "Omnis scriptura diuinitus inspirata" &c. vbi sequitur: Vt perfectus sit homo dei ad omne opus bonum. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Sacra scriptura nihil aliud est quam lex diuina. Vnde & diuiditur penes diuisionem legis diuinae in veteri & nouo testamento. Lex autem pertinet ad scientiam practicam: quia ad mores. ergo &c.

⁋ Tertio sic. Illa scientia est practica, cuius finis est bonum intellectus practici. haec scientia est huiusmodi secundum Augustinum primo de doctrina christiana. "Legis & omnium diuinarum scripturarum plenitudo & finis dilectio est, qua fruendum". & li. ii. "In eo se exercet omnis scripturarum studiosus nihil in eis aliud inuenturus quam diligendum esse deum: & proximum propter deum". ergo &c.

⁋ Ad oppositum Primo sic. secundum Boe. de trinitate. Tres sunt partes speculatiuae scientiae, Naturalis, Mathematica, & theologia.

⁋ Secundo sic. Nobilissima scientiarum quae maxime est sui gratia, speculatiua est non practica, secundum philosophum. i. metaphysicae, theologia est huiusmodi, vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ Tertio sic. Sicut habitum est supra, ista scientia propriissime est sapientia: sed sapientia est supremus habitus speculatiuus secundum philosophum. x. Ethic. ergo &c.

⁋ Quarto sic. Philosophus dicit in. vi. metaphysicae. Si aliquid est sempiternum non mobile abstractum, manifestum est quod cognitio eius erit in aliqua scientia speculatiua. de tali est cognitio in ista scientia. ergo &c.

⁋ Ad quaestionem istam dicut aliqui: quod est aliqua scientia pure practica: vt illa quae docet operanda, & est propter opus principaliter: sicut est moralis scientia: de qua philosophus dicit quod non est vt scientiamus sed vt boni fiamus. Alia vero est pure speculatiua vt quae docet speculanda nullo: modo ordinata ad opus: vt mathematicae, quia in eis nullo modo attenditur modus neque finis: vt dicitur. iii. metaphysicae. De ista igitur scientia dicunt quod est sicut media participans naturam vtriusque, partim practica, partim speculatiua, quia finis eius, & est veritas fidei, & est bonitas morum, & est simul ad illuminandum intellectum in fide ad cognitionem veri, & ad inflammandum affectum in charitate ad amorem boni, & ita est ad fidem instruendam, & ad opera fidei exercenda. Quod non potest stare. Cum enim haec scientia sit vtilissima inter scientias huius vitae, ad quam & ad cuius finem omnes aliae & fines earum reducuntur: vt habitum est supra: finis autem vltimus diuersorum ordinatorum ad idem semper debet esse vnus & idem. vel si plures sint, oportet quod semper vnus ordinetur ad alterum, vt sic sit vnicus principalis. Vnicus ergo finis principalis necessario debet poni huius scientiae, non duo aeque principales. Non igitur debet simul haec scientia dici theorica & practica: sed alterum solum, vel principaliter. Quod aliqui concedunt, dicentes quod principaliter est practica: quia non est in ea speculatio: nisi propter actionem: sicut ostendunt obiecta ad partem illam in ducta. Quod non potest stare. Est enim finis & bonum idem: vt dicitur. iii. metaphysicae. & vt dicitur. ii. physicae. non omne vltimum finis est: sed optimum. Licet ergo plura sint bona ad quae aliquid ordinatur, non quodlibet eorum debet dici finis eius: sed solum id quod est optimum illorum: & maxime ad quod omnia illa quae sunt illius ordinantur. Nunc autem indubitanter constat quod melior est ex se veri cognitio quam boni operatio: quia non attenditur in moribus operatio boni: nisi vt serenetur oculus mentis sedatis passionibus, & fiat clarior in speculatione veri. Beati enim mundo corde: quoniam ipsi deum videbunt: vt dicitur Mat. v. secundum quod de hoc dictum est supra. Operatio igitur boni ad hoc est: vt oculus mentis sanus fiat, & in speculando opus sanitatis agat: vt primo speculando per fidemintantum proficiat: vt credita intelligat quantum possibile est in praesenti: & tunc deinde in futuro credita & intellecta facie ad faciem videat. Vnde Augustinus in ser. de lacob & Esau. Tota operatio nostra in hac vita est sanare oculum cordis, vnde videatur deus: ad hoc sacrosancta mysteria celebrantur: ad hoc sermo dei praedicatur: ad hoc exhortationes ecclesiae morales ad corrigendos mores ad emundandas carnales concupiscentias: ad hoc agunt quicquid agunt diuinae sanctaeque literae, vt purgetur illud interius ab ea re quae nos impedit ab aspectu dei.

⁋ Nec est igitur huius scientiae duplex finis: sed vnicus: nec practicus: sed speculatiuus: ad quem ordinatur omnis finis practicus. Simpliciter ergo debet dici haec scientia speculatiua & non practica. Sicut ergo moralis scientia speculatur verum: sed non nisi ad operandum bonum: non tamen dicitur speculatiua sed practica: Sic ista scientia licet aliquo modo respiciat opus, quia tamen propter speculationem, simpliciter debet dici speculatiua. est enim in ea labor operis propter quietem speculationis. Vnde sicut scientiae pure practicae ordinantur ad speculatiuas, & vniuersaliter vita actiua ordinatur ad contemplatiuam: Sic quod in ista scientia est actionis, ordinatur ad illud quod in ea est speculationis. Et debet in nobis sinis speculatiuae semper esse per intentionem voluntatis: licet aliquando finis prracticae quaeritur in exercitio operis. Hinc dicit beatus Grego. vi. Moral. In contemplatione principium quod deus est: quaeritur: in operatione vero necessitatis fasce laboratur. Et ideo licet secundum Augu. ista scientia dici potest, vt in pluribus, practica: & scientia non sapientia, propter considerationem & actionem temporalium: simpliciter tamen dici debet sapientia speculatiua propter considerationem aeternorum, quorum regulis temporalia diriguntur. hoc enim est de perfectione huius sapientiae, quod in ea per illa quae sunt purae speculationis, diriguntur illa quae sunt actionis. Quanto enim virtus aliqua altior est: tanto ad plura vnico simplici se extendit: vt habetur in libro de causis. in quo ista scientia assimilatur sapientiae diuinae qua deus ipse notitia purae speculationis omnia operanda cognoscit & dirigit.

⁋ Ad primum in oppositum, quod haec scientia principaliter ad actionem & mores ordinatur: Dicendum quod falsum est: quoniam, vt dictum est, non respicit opus nisi propter speculationem. Vnde quod dicit lac. Estote factores. & iterum. Scienti bonum & non facienti peccatum est illi. Et apsus. Sit homo dei ad omne opus bonum instructus. hoc non est, nisi vt hic cor mundetur: & hic contemplari incipiamus, saltem in speculo & in aenigmate, & in hoc proficiamus: vt aliquando contemplemur aperta specie, & perueniamus vbi omnis cessabit actio, & perseuerabit contemplatio: quoniam Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea.

⁋ Ad secundum quod sacra scriptu ra est lex diuina: dicendum quod verum est, non tamen talis lex qualis est humana, quia illa ex regulis pure practicis docet operanda: & ideo est pure practica. haec autem ex regulis speculatiuis vt dictum est, & ideo est pure speculatiua.

⁋ Ad tertium quod finis huius scientiae est dilectio dei, & fruitio boni: Dicendum quod verum est, non tamen ex hoc debet ista scientia dici practica. Est enim duplex bonum voluntatis. Vnum quod ab ipsa voluntate perficitur: vt est actio bona quam in aliud extra se extendit. Sicut est quaelibet actio directa in finem. Aliud vero quod ipsam voluntatem perficit. vt est operatio perfecta quam intra se elicit, & per quam fini vltimo se vnit. Primum bonum voluntatis pertinet ad scientiam practicam: quia in ipsa est speculatio vt actionem dirigat: quod proprium practicae est. Secundum vero bonum voluntatis pertinet ad scientiam specialiter speculatiuam, quia in ipsa est speculatio solummodo, vt voluntati obiectum suae operationis perfecte ostendat: vt in ipsum statim opeatione perfecta tendat, quod est, proprium speculatiuae supremae: quae cognitionem extendit in amorem. Et est ista operatio perfecta voluntatis: dilectio dei & finis vltimus ad quem temn dit ista scientia. Qua quidem actione voluntatis in praesenti tendit in deum: vt in quodam modo distans a se: quia amore imperfecto. In futuro autem se penitus immerger eidem amore perfecto: vt sibi intime coniuncto & vnito. Primum ergo bonum non est finis huius scientiae, nisi finis sub fine: sed secundum: ad quod ordinatur primum vt in finem vltimum. & ex hoc habet ista scientia quod perfectissime sit speculatiua: & nomen sapientiae sibi appropriet: vt dicatur sapientia a sapo re: quia non solum illuminat intellectum in cognitione veri: sed vlterius inflammat affectum in fruitionem boni: bono se vniendo, non se ad aliquod bonum operandum vlterius extendendo . Sic enim continet quicquid est perfectionis in omni habitu tam speculatiuo quam practico: quia finem omnis veri in cognitione, & finem omnis boni in affectione. Et ideo respectu istius scientiae nulla alia potest dici sapientia: sed ista respectu omnium aliarum: secundum quod supra determinatum est. Vnde & quia huius scientiae speculatio: sicut & vitae futurae, perficitur in affectione dilectionis & fruitionis, dicitur a quibusdam quod ista scientia debet dici potius affectiua quam speculatiua: sed non est ita. Denominatio enim scientiae debet esse a fine suo intra, in quo stat ipsa cognitio intra limites suos. Nunc autem illud quod est in affectione sequens huius scientiae speculationem finis extra se est: sed ipsa speculatio quae stat in cognitione veri in intellectu, est finis eius intra se: vt scientia est. & ideo simpliciter & absolute verius debet dici speculatiua quam practica aut affectiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3