Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum auctoritas huius scripturae possit esse contraria rationi naturali

CIrca tertium arguitur quod auctoritas huius scientiae possit esse contraria rationi. Primo sic. illa bene sunt contraria quae contraria suadent. auctoritas huius scientiae & ratio sunt huiusmodi: quia ratio suadet nihil fieri posse nisi quod est secundum naturam: Auctoritas autem huius scientiae suadet fieri posse aliquid contra naturam, quia super illud primae Corinth. ii. Si quis inter vos videtur esse sapiens in hoc seculo, stultus fiat. dicit Gl. Et deum contra naturam credat posse quod mundus fieri posse negat. ergo &c.

⁋ Secundo sic. in epistola Consentii ad Augustinus di citur de haereticis. Non sic errarent si scripturis magis quam suis rationibus accommodare fidem mallent. Ducit ergo eos ratio in errorem contra dicta scripturae. Sed quod ducit in errorem contra id quod sub auctoritate alterius continetur est contrarium auctoritati illius. ergo &c.

⁋ In oppositum est illud Augustinus ad Marcellum. Si ratio contra diuinarum scripturarum auctoritatem redditur quam tuncunque acuta fuerit veri similitudine fallit. Nam vera esse non potest. Sed non est ratio si non sit vera: immo sophisma. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, supposito quod huic scientiae non subiacet nisi verum, vt probatur multis cap. ix. dist. Decretorum. Aliter enim nulla esset eius auctoritas, vt dictum est in quaestio ne praecedenti. Supposito etiam ex supra determinatis in quaestione, an veritas huius scientiae contrarietur veritati alicuius alterius scientiae: quod quaecunque vera sunt iudicio & auctoritate huius scientiae, falsa nullo modo esse possunt iudicio rectae rationis & naturalis: sed si ea quae sunt huius scientiae, ab aliquo falsa esse creduntur & censentur, hoc est per errorem iudicii & defectum rationis rectae. His inquam super positis, cum ex eis manifestum sit quod tam auctoritas huius scientiae quam ratio quae recta & vera dici potest, veritati innitantur: & secundum Philosophum, verum vero contrarium esse non potest: absolute dicendum, quod auctoritati huius scripturae ratio nullo modo potest esse contraria. immo omnis ratio recta ei consonat, quia vero omnia consonant, vt dicitur. i. Ethicorum Siqua autem ratio inueniatur contrariari auctoritati huius scientiae, non vera neque recta ratio: sed falsa ratio & sophisma debet iudicari. secundum quod sufficienter probatum est pluribus rationibus in quaestione supradicta. Et Augustinus in ti id est super Gene. Respondendum est (inquit) hominibus quid calumniari libris nostrae salutis affectant, vt quicquid de ipsa rerum natura veracibus documentis demonstrare potuerint: ostendamus nostris literis non esse contrarium: quicquod autem his nostris lireis. i. catholicae fidei de quibuslibet suis voluminibus contrarium protulerint: aut ali qua falsitate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum: & quantum valemus ita defendamus ad literam, vt qui non rationabiliter moti propter animi prauitatem vel hebetatem credere ista detractent: nullam tamen inueniant rationem vnde falsa esse convincant: sicut dicit lib. viii. in prin.

⁋ Ad primum in oppositum, quod auctoritas huius scientiae & ratio suadent contraria. dicendum quod non est verum nisi de ratione erronea. Quia autem assumitur quod auctoritas suadet deum posse agere contra naturam: cuius contrarium suadet ratio, quae non suadet secundum naturam: Dicendum quod sicut secundum Philosophum. ii. Physicae. natura dicitur materia, & natura dicitur forma: & secundum quod dicit. i. de generatione, materiae proprium est pati: formae autem agere: Consimiliter a natura quae est forma, dicitur natura actio procedens secundum cursum principiorum naturalium actiuorum: & contra huiusmodi naturam dicitur esse illa actio quae agit contraria tali actioni: & a natura quae est materia, dicitur natura passio recepta secundum capacitatem principiorum naturalium passiuorum: & contra huiusmodi naturam dicitur illa passio quae est contraria receptioni naturali. Primo modo deus bene agit contra naturam: quia contrarium effectum illi ad quem principia naturalia actiua naturae nituntur ducere, vt patet in Exechia, quem principia actiua naturalia corruptionis de ducere nitebantur ad mortem: & deus eum restituit ad sanitatem actione contraria actioni naturae. Sed non es set recta ratio quae concluderet contrarium huius scilicet quod deus non potuisset eum ad sanitatem reducere: nec posset esse aliqua actio ad hoc secundum naturam: quia ista actio dei est supra actionnem naturae: & licet ipsa sit contraria alicui actioni naturali: non tamen sequitur quod recta ratio secundum naturam posset esse contra ipsam: quia vna actio naturalis bene potest esse contraria alteri ambabus existentibus secundum naturam: vt sunt generatio & corruptio: & tamen contra neutram potest esse ratio vera secundum naturam. Secundo autem modo deus nihil agit contra naturam: quia nihil agit in rebus naturalibus nec agere potest, quod natura non potest per principia naturalia rece ptiua suscipere, quibus creatura subiicitur perfecta obedientia actioni creatoris: ita quod si aliquod impossibile esset naturam in se recipere, impossibile esset omnino deum id in rerum natura agere: quia quod deus agit in rerum natura, natura ipsa hoc recipit: & non recipit: nisi quod possibile est eam recipere: quia non est actus nisi cuius est potentia, vt dicitur de som. & vi. Vnde si recta ratio secundum naturam ostenderet quod natura n posset tale quid in se recipre reuera nec deus illud posset agere. Nunc autem nec est recta ratio secundum naturam probans naturam non posse recipere: aut deum non posse agere id quod in veritate potest agere & natura recipere. Vnde licet deus in natura agit quod natura agere non posset: nihil tamen agit in ea contra eam: quia nihil agit in ea quod ipsa non potest recipere & sic quod agit in ea quasi contra vnam naturam, agit secundum aliam naturam: nihil autem agit contra naturam simplici ter & omnino. Vnde super illud Ephe. iii. Quae sit dispensatio sacramenti absconditi in deo. dicit Glos. Habet enim deus in seipso absconsas quorundam factorrum causas quas rebus conditis non inseruit, easque implet non illo opere prouidentiae quo naturas substituit vt sint: sed eo quo illas administrat vt voluerit, quas vt voluit condidit. In mundo enim sunt absconditae rationales causae omnium rerum quae natutaliter fiunt: sicut absconditus erat Leui in lumbis Abrahae. Sed in deo sunt absconditae causae eorum quae per gratiam fiunt: siue eorum quae ad haec signanda mirabiliter non naturaliter fiunt. vt quod de osse viri dormientis facta est mulier. & in locum costae non costa: sed caro suppleta est: non habuit hoc prima conditio rerum vt fcemina ex eo sic fieret: sed hoc habuit quod sic fieri posset: ne contra causas quas voluntate instituit: mutabili voluntate aliquid faceret. Reuera non habuit prima conditio rerum vt fcemina sic de costa fieret scilicet actiue, virtute qua natura id facere posset: sed habuit vt sic de costa fieri posset scilicet passiue. habuit enim in se potentiam qua reciperet quod natura in ea agere non posset: sed virtus diuina supernaturalis. vnde ad plura est natura in potentia passiua quam in actiua. Est etiam deus ad plura in potentia actiua quam sit natura in potentia passiua. Plura enim potest per se facere quam natura habet recipere: vel quam sint illa quae ex ea fieri possunt. contra id quod imponitur Philosopho. xi. metaphysicae, licet nunquam illud dixit scilicet quod omnes formae quae sunt in motore primo in actu, sunt in materia prima in potentia. hoc enim est falsissimum. nulla enim fortassis species animalis perfecti est in materia in potentia, cuius non sunt aliqua indiuidua in actu: quia secundum Philosophum in libro de Plan. natura non cessat nec cessauit generare animalia & plantas & cunctas suas species. Et dicit. xi. metaphysicae, quod perfecta in omni genere entis priora sunt imperfectis: vt animal semine ex quo generatur. Constat autem quod possibile est deo nouas species animalium & plantarum quales mundus non habet in se, de nouo creare: licet inaniter philosophantes hic contradicerent: dicendo deum nihil noui posse facere immediate neque aliquid aliud facere in mundo quam quid iam fecit. De quibus possumus dicere illud Psal. Narrauerunt mihi iniqui fabulationes: sed non vt lex tua.

⁋ Ad secundum: dicendum quod ratio ducit haereticos in errorem contra auctoritatem huius scientiae: Dicendum quod dictum illud suam expositionem secum portat & solutionem rationis, non enim dicit quod non errarent si scripturis magis quam rationibus mallent accommodare fidem: sed signanter addit suis: vt per hoc intelligamus rationes illas quae sunt deficientes. Rationes enim verae non sunt haereticorum, propriae neque nostrae: sed ipsius veritatis & dei: quia deus veritas est. secundum quod dicit Augus. super Ioan. ser. v. exponens illud Euang. Qui loquitur mendacium de suo loquitur. Non enim (inquit) habet homo de suo nisi mendacium & peccatum. Si quid autem habet homo veritatis ac iustitiae de deo loquitur. &. xii. confes. Veritas tua: non mea est nec illius aut vllius: sed omnium nostrum. Si ambo vi demus verum vbi quaeso id videmus: Nec ego vtique in me nec tu in me: sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili veritate. secundum quod hoc expositum est supra. Vel potest dici quod ad literam Consentius aestimauit quod in sacra scriptura rationes non erant adducendae: sed cauendae quasi essent omnino causa erroris: & contrariae auctoritati: & dictis sacrae scripturae: non discutiendo rationem veram a non vera. Vnde etiam Augustinus in quadam epistola ad ipsum super hoc eum reprhendit dicens. Non ratio: sed falsa ratio cauenda & detestanda est. Nam si ratio vera esset, non vtique errassent haeretici propter eam. & addit. Quapropter sicut non debes omnem vitare sermonem quia est & sermo falsus: ita non debes vitare omnem rationem quia est & falsa ratio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3