Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

CIrca Quartum arguitur: quod ab illa persona quae in diuinis non est ab alia, non emanant plures aliae quam vna. Primo sic. vbi non est nisi vnum simplex principium emanandi osonam: neque nisi vna simplex emanatio: & ita neque nisi vnum emanans: quia ab eodem inquantum idem non procedit nisi idem. in persona illa quae in diuinis non est ab alia non est nisi vnum simplex principium emanandi, vt ipsa diuina essentia, in qua nulla est diuersitas nisi secundum rationem tantum, vt habitum est supra: ergo in deo non est nisi vna simplex emanatio: neque emanans persona. et si in eis sit aliqua diuersitas, illa erit secundum rationem tantum: quae non sufficit ad personarum differentiam siue distinctionem, vt infra dicetur ergo &c.

⁋ Secundo sic. quarumlibet duarum emanationum tantum differunt inter se rationes principiorum emanationum, quantum rationes terminorum. sed duarum emanationum per modum. scilicet naturae & voluntatis rationes principiorum sunt in eadem persona, d scilicet non est ab alia: ergo & similiter rationes terminorum possunt esse in eadem persona quae est ab alia,d scilicet sit emanans modo naturae & voluntatis. & eadem ratione quotquot sint principia & rationes emanandi in persona quae non est ab alia, ab illa non potest emanare nisi vnica persona siue vnica emanatione siue pluribus.

⁋ Tertio sic. illa quae sunt differentia sola ratione, non possunt esse principia differentium re: quia cum plurima sint in deo attributa differentia ratione vt habitum est supra, tunc pari ratione secundum quodlibet diuinum attributum esset aliquid emanans differens re ab illo a quo emanat: quod falsum est, quaere cum omnia quae sunt in persona quae non est ab alia, differunt inter se in illa sola ratione. ergo &c.

⁋ Quarto sic. diuersus modus emanandi secundum speciem in eadem natura, non diuersificat emanans secundum speciem. dicente Ambrosio li. de incarnatione verbi. Diuersa initia in plerisque, et vnam inesse substantiam, de scriptu ris exemplum proferam. Licet ergo sit diuersa emanatio modo naturae & voluntatis: non propter hoc erit emanans diuersum specie. In diuinis autem (vt infra videbitur) non est emanantium diuersitas nisi specie vel quasi. ergo &c.

⁋ Quinto sic. vnius naturae non est nisi vnus modus communicandi eam. Secundum enim Commentatorem super. viii. Physicae. mures generati vnus ex propagatione, alter ex putrefactione, non sunt eiusdem speciei. natura diuina non est nisi vnica. ergo &c.

⁋ Sexto sic. de ratione personae quae non est ab alia, est quod non sit nisi vnica. ergo & similiter de ratione personae quae est ab alia.

⁋ Quia vero emanent ad minus tres arguitur Primo sic. quia in creaturis videmus tria principia emanationum & actuum elicitiua, quae sunt natura, ars siue intellectus, & voluntas. Quare cum ista tria sunt in deo: & duo illorum scilicet natura & voluntas, ponantur principia emanationum: & per hoc emanare duas personas ab illa quae non est ab alia eadem ratione ab arte quae est in ipso emanabit tertia.

⁋ Secundo sic, non magis differunt natura & voluntas in deo, quam natura & intellectus. Si ergo voluntas in persona quae non est ab alia est principium productiuum alterius personae quam natura: ergo similiter & intellectus.

⁋ Dicendum quod secundum Ricardum li. v. de trinitate cica. v personam esse aliunde non est incon municabilis existentia. alioquen cum personam esse non aliunde sed ex semetipsa (vt iam ostensum est) sit existem tia omnino inconicabilis: non essent in diuinis nisi duae personae tantum: vnica tantum quae habet esse ab alia: sicut est vnica tantum illa quae non habet esse ab alia. Et sic illi modo essendi quae persona habet esse ab alia, non repugnat plures esse ab alia in diuinis: sicut repugnat illi modo essendi quo persona habet non esse ab alia. Et sic non est possibile plures personas in diuinis non hire esse ab alia: cuius ratio habita est supra. Possibile est tamen plures personas in diuinis esse ab alia: cuius ratio est communis quo ad vtrumque: quod scilicet de ratione primi & principii est vnitas: non sic autem de ratione eius quod habet esse ex principio. dicente Dio. iiii. ca. de di. no. Dis dyas non est principium: monas autem totius dyadis principium. Eteni (vt dicit in ca. v in Monade omnis numerus ante subsistit, quantum autem a monade prouenit, tantum discernitur & multiplicatur. Et haec multiplicantur & discernuntur differentia absoluta rerum qualis est in creaturis, siue relationum re alium qualis est in personis diuinis, siue rationum tantum qualis est in attributis diuinis essentialibus. Et est triplex plurificatio ordine quodam se habens inter se & ad primam vnitatem. Plurificatio enim creaturarum praesupponit ordine durationis plurificationem diuinarum personarum: & illa ordine quodam rationis plurificationem attributorum: de quorum nunero sunt intellectus & voluntas: quae sunt duo principia opea tionum omnis intellectualis naturae: quae cum caeteris omnibus essentialibus ad diuinam essentiam pertinent. Persona illa quae in diuinis non est ab alia: ex seipsa in seipsa ambit & continet: & ordine quodam ab ipsa habent inesse aliis. Ex illa enim, vt dicit Ricar. v. de trinitate. ca. iiii. est omne quod est, ex illa omne esse, omnis existentia, omnis persona humana angelica & diuina. Per hoc enim quod ambo illa principia in se ex se non ab alio continet: habet illa in se in plena foecunditate & non exhausta ad productionem duarum personarum intra semetipsam: vt non solum sit possibile personam in diuinis esse ab alia, sed etiam propter duo principia emanationum in diuinis quae sunt in illa, necesse est quod ab illa emanent duae aliae: vna per principium quod est intellectus: alia per principium quod est voluntas.

⁋ Ad cuius intellectum sciendum, secundum quod determinatum est in prima quaestione. vii. Quodlibet: quod in intellectuali natura intellectus & voluntas perfectionem suam non habent nisi in duplici modo actionis: quarum vna est essentialis actio intellectus & voluntatis: alia vero personalis siue notionalis. Non enim habet diuinus intellectus suam perfectionem quantuncumque perficiatur per actum intelligendi essentialem quousque in ipso concipiatur verbum procedens per eius actum dicendi notionalem. Similiter neque voluntas per actum vo sendi essentialem, quousque producatur in ipso amor procedens per eius actum spirandi notionalem, secundum quod expressius in illa quaestione declarauimus, & diffusius ab illa parte, Est igitur sciendum tamquam a principio &c. vsque ad illam partem, Vlterius autem est aduertendum.

⁋ Ad primum in oppositum: quod in persona quae non est ab alia, non est nisi vnum simplex principium emanandi, vt diuina essentia: quaere neque nisi vna simplex emanatio &c. Dicendum quod licet di uina essentia quae est forma vnica, simplex sit in essentia: est tamen multiplex in virtute. Et ideo ab ipsa inquantum est penitus idem, & secundum eandem rationem, non procedunt diuersae emanationes: sed solummodo sub rationibus diuersis diuersarum proprietatum: sine quibus non est proxima ratio eliciendi aliquam emanationem productiuam personae: licet ex se sit prima ratio omnium diuinarum emanationum, vt dictum est supra, & amplius declarabitur infra.

⁋ Ad secundum: quod duarum emanationum quarum principia sunt intellectus siue natura & voluntas, termini a quo, sunt in vna & eadem persona quae non est ab alia: ergo & similiter termini ad quem siue rationes terminorum ad quos: cum non magis differant termini a quibus, quam termini ad quos siue rationes eorundem: Dicendum quod aliqua differre plus vel minus potest intelligi dupliciter. vel secundum formam: vel secundum subiectum. Possunt enim quae magis differunt forma conuenire in subiecto plus quam illa quae conveniunt forma. plus enim differunt albedo & dulcedo quam duae albedines: illae autem simul sunt in eodem subiecto: nequaquam istae. Licet ergo non plus differant rationes ter minorum emanationum quam principiorum: bene tamen possibile est rationes principiorum compati se in eodem non autem rationes terminorum. Cuius ratio est, quia ratio principii semper vergit in vnitatem: ratio autem principiati in pluralitatem, vt propterea cum omnium necesse sit esse vnum primum principium, & primum principium debet hire in se rationes principiatiuas omnium aliorum quae recipiunt esse ab eo, necesse est quod in primo principio quod non est ab alio, prima principia primarum emanationum sint simul: licet rationes terminorum nequaquam. Et hoc ideo: quia emanatio quae est ad terminum secundum vnam rationem vt ad productum sub ratione filiationis, principaliter procedit a principio quod est intellectus siue natura ex adiuncto autem a principio quod est voluntas, & non econverso. Econverso autem emanatio quae est ad terminum secundum rationem spirationis, principaliter procedit a principio quod est voluntas: ex adiuncto solum a principio quod est natura, & non econverso. Et sic impossibile est quod vna persona habens in se duas rationes terminorum, procedat seu emanet secundum illas duas emanationes: sicut impossibile est quod principaliter emanet secundum vtranque emanationem: & secundum neutram, sed secundum ambas ex adiuncto.

⁋ Ad tertium: quod natura & voluntas in persona quae non est ab alia differunt sola ratione: ergo non possunt esse principia plurium emanationum differentium re &c. Dicendum quod natura quae est intellectus & voluntas, dupliciter possunt considerari in persona illa quae non est ab alia. Vno modo simpliciter & absolute. sic sunt principia praecisa actionum essentialium, quae sunt intelligere & velle. Alio modo vt cum proprietatibus relatiuis. sic sunt principia proxima actionum notionalium, quae sunt dicere & spirare. Primo modo verum est quod sola ratione differunt inter se: nec sic possunt esse principia proxima diuersarum emanatio num personalium re relationis differentium, licet sint principia remota. Secundo autem modo non est verum quod sola ratione differunt scilicet totum hoc, intellectus cum vna proprietate relatiua, & voluntas cum alia: immo differunt re ratione relationum. Sunt enim diuersae relationes reales dispeatae: licet non relatiue oppositae, secundum quod sunt in persona quae non est ab alia, vt iam dicetur. Nec est simile de aliis attributis: quia rationes eorum non dicunt propria principia aliquarum actionum omnino: sicut faciunt natura, intellectus, & voluntas. Propter quod non obstante quod sola ratione differunt, possunt esse propria principia actionum essentialium: & sub rationibus proprietatum relatiuarum etiam possunt esse propria principia actionum notionalium, vt iam videbitur.

⁋ Ad quartum: quod diuersus modus emanationis secundum speciem non diuersificat ema nans secundum speciem &c. Dicendum quod large sumendo diuersitatem secundum speciem, ponimus in diuinis spe cie differre duos emanationis modos, & modos essendi diuersos personarum diuinarum. iuxta illud quod dicit Ambrosius proxime ante auctoritatem inductam. Quia non ex alio sit pater, nec ex se filius, species hic videtur esse diuersa: species vtique distincta: sed indistincta diuinitas. Per hunc etiam modum etiam ipsas personas iam dicemus specie differre: sed cum diuersitas siue distinctio secundum speciem procedit a forma. secundum philosophum. xi. Metaphysicae. secundum quod duplex est forma, vel (vt magis proprie loquar) duae rationes formae, scilicet absolutae quae est ipsius essentiae, & relatiuae quae est ipsius proprietatis. Secundum primam in diuinis nulla est distinctio secundum speciem, immo deus est vna species in vna singulari natura non plurificabili. Quam tamen distinctionem arguebant esse in deo si in ipso sit ponere esse ingenitum & genitum: quia ambos esse vnius substantiae secundum numerum intelligere non potuerunt. Vnde & contra tales dicit Ambrosius assumptam propositionem: quod in plerisque sunt diuersa initia secundum diuersum modum habendi & accipiendi: vbi tamen non est nisi vna natura habita aut accepta. Et hoc declarat in creaturis de vna natura communi, quae diuersimode producta est in diuersis. secundum quod declarat ex textu Genesis. Et in fine declarationis concludit. ltaque aduertimus quae eiusdem generis sunt diuerso modo esse coepisse, alia de aquis, alia de terra, alia de maris & foeminae generatione: & tamen vnius esse naturae. ltaque si in his quae mortalia sunt, hoc potest conuenire: quemadmodum patris & filii & spiritus sancti diuinitati legem cuiusdam necessitatis imponunt: scilicet diuersa initia. Secundum autem formam respectiuam in diuinis bene potest esse & est distinctio secundum speciem vel quasi. Sicut enim paternitas & filiatio sunt relationes diuersae quasi specie: sic pater & filius constitutae personae per illa sunt personae quasi specie diuersae: sed continentes totam speciem suam in singulis indiuiduis non plurificabilem in aliis, vt infra dicetur. & tali diuersitate secundum speciem diuersus modus emanationis secundum speciem, vt sunt generatio & spiratio, bene distiguunt emanans secundum speciem.

⁋ Ad quintum: quod vnius naturae non est nisi vnus modus conicandi eam: Rndendum est distiguendo & ex parte modi communicandi, & ex parte naturae communicatae. Ex parte naturae conicatae dicendum quod natura dupliciter conicatur per actum productionis aut emanationis. Vno modo vt quae habet esse per pro ductionem non solum in principaliter producto: sed etiam secundum id quod est. Alio modo vt quae habet esse secundum id quod est absque productione: licet non in producto. Primo modo omnes formae creaturae habent esse per productionem: quia non solum habens formam, habet esse per productionem, sed etiam ipsa forma: quia ex se non habet esse omnino. Secundo modo forma deitatis habet esse per productionem: quia in ipso producto: non autem in se: quia ex se habet esse etiam in supposito producto. Propter quod dictum est supra, quod in diuinis forma deitatis nullo modo pro ducitur: sicut neque materia in naturalibus: sed solum habetur per productionem. Forma vero naturalis quodammodo generatur. Sed primo modo proprietas personalis personae productae quodammodo habet esse per productionem, vt supra dictum est: sed illa nullo modo est comunicabilis nec in se: quia singularis est, in quo convenit cum deitate: nec in suppositis diuersis: & in hoc differt ab eadem. Ex parte vero modi conicandi dicendum quod modus conicandi naturam potest dici vnus vel diuersus aut tantum ex parte conicam tis & producentis id cui conicatur: aut tantum ex parte ipsius actus producendi illud: aut vtroque modo. Isto tertio modo vnius naturae bene est diuersus modus communicandi in creaturis, vt patet in exenplis Ambrosii iam positis de productione eiusdem volatilis secundum speciem modo cle aquis: modo de terra modo per coniunctionem maris & foeminae. Sed hoc non contingit in illis quae non fiunt natura liter in creaturis absque sexuum conmixtione, nisi vbi agens est supnaturale. In diuinis etiam vnius naturae bene est diuersus modus conicandi, vt deitatis a patre in filium per generationem, & ab vtroque in spiritum sanctum per spirationem. Primo modo adhuc eiusdem naturae est diuersus modus communicam di in creaturis: et hoc vel altero agente supnaturaliter, vel vtroque naturaliter. De primo ponit Ambrosius exemplum de veritate naturae carnis humanae quae in Christo & nobis diuersis est orta principiis: erat tamen vnus modus formandi eam. Suppleuit enim spiritus sanctus id quid semen virile egisse potuisset: & per hoc virgo quantum erat in se naturalis mater fuit. Si vero vtroque agente naturaliter: sic quaecumque generantur ex propagatione maris & fceminae, si virtute solius solis, stellarum, & corporum caelestium eadem posset in materia produci commixtionis proportio secundum calidum frigidum humidum & siccum: & talis virtus qualis cum naturali calore a generantibus effunditur in semine: eadem secundum speciem possent produci virtute solis, caeli, & stellarum absque maris & foeminae coniunctione. Et hoc quia ex parte agentis intra & ipsius productionis, iste modus producendi idem est cum illo qui est per propagationem. Sed illud negarent philosophi posse fieri: et ideo non posse eandem naturam conmunicari per propagationem & sine. Propter quod dicit Auerrois: quod mus ex putrefactione generatus & fine non est eiusdem speciei: quod forte non est verum in speciebus vilibus saltem. Si vero modo praedicto est diuersus modus communicandi ex parte actus producendi tantum, si agens sit supnaturale, bene potest communicare eandem naturam secundum diuersos modos producendi eam, vel ex materia praecedente, vel per creationem ex nihilo. Si vero sit agens naturale creatum, nequaquam. Et per hunc modum pater eandem naturam deitatis communicat filio & spiritui sancto secundum diuersas pro ductiones. cuius ratio est foecunditas & perfectio vtriusque principii, scilicet naturae & voluntatis in deo: cum in creaturis non possit esse foecunditas communicandi naturam nisi secundum principium quod est natura: non autem secundum principium aliud, etiam si principium quod est voluntas sit in illa: & hoc propter eius imperfectionem naturalem.

⁋ Ad sextum: quod persona quae non est ab alia, non est nisi vnica, quare neque illa quae est ab alia: Non est simile: & patet quomodo non est simile, & per consequens solutio argumenti ex eis quae iam dicta sunt ad corpus quaestionis, & in dissolutione secundae rationis huius quaestionis, & etiam ex dissolutione primi argumenti ad quaestionem. ix. praecedentis tituli.

⁋ Ad septimum: quod tria principia sunt emanationum, natura, ars, & voluntas: ergo tres emanationes & tres personae ad minus procedunt ab illa: Dicendum quod in intellectualibus natura, ars, & intellectus sunt vnum principium & idem, non autem natura & voluntas. & hoc ideo: quia intellectus per obiectum sibi praesens impetu quodam siue quadam immutabilitate naturalis necessitatis elicit actum suum, sicut & natura absoluta non intellectualis: non sic autem voluntas, sed libere fertur in ipsum, secundum quod inferius amplius declarabitur.

⁋ Ad octauum, quod non minus differunt natura & intellectus, quam natura & voluntas: Sicut ergo natura & voluntas sunt diuersa principia emanationum, similiter natura & intellectus &c. Dicendum quod licet minus non. differant natura & intellectus, quam natura & voluntas secundum rem, minus tamen differunt secundum modum operandi. propter quod (vt iam dictum est) natura & voluntas sunt diuersa principia emanationum, non autem natura & intellectus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4