Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum illud quod in caritatis augmentatione additae sit eiusdem speciei specialissimae in caritate praecedente se parata ab ea
QVAESTIO VII TRVM illud, quod in charitatis augmentatione additur sit eiusdem speciei specialissimaecum charitate praecedente separata ab ea.
¶ Re citatur, & impugnatur a doc. opinio Petri Aureoli habens tres articulos. Quadimissa ponentur conclusiones responsales pro articulo primo, & dubiorum solutiones pro secundo.
¶ Pro articulo primo est conclusio prima. Gradus charita tis per augmentationem superadditus es eiusdem rationis specificae cum charitate praeexistente, cuiunitur. Patet: quia nunquam res augeri potest per aliquid alterius rationis. Praeterea pars aquae loco distincta ab alia parte eiusdem: similiter pars albedinis est eiusdem rationis: ergo & pars charitatis est eiusdem rationis cum alia parte, a qua nec loco distinguitur, nec subjecto.
¶ Item nisi sic: cum uniuntur: unum haberet se ut materia: aliud ut forma. Quandocunque enim aliquid componitur ex aliquibus diuersae rationis: unum habebit se ut materia, & subiectum: aliud ut forma, uel potentia & actus. Nullibi inuenitur instantia.
¶ Corollarium. Quilibet gradus charitatis aduciens est charitas. Patet: quia terminus absolutus uerificabilis de aliquo, etiam de quolibet eiusdem rationis praedicatur.
¶ Secunda conclusio. Charitas superaddita potest per se fieri. Probatur: quia quaecunque eiusdem rationis sunt realiter distincta, quorum unum non est pars alterius: deus potest separatim producere, & separatim conseruare. Probatur: quia non maior ratioquare potius una, quam aliam: potest autem seorsum producere, & conseruare praecedentem: ergo & sequentem.
¶ Tertia conclusio. Gradus additus alteri non potest intuitiue uideri a creatura naturaliter sine alio. secus de potentia diuina: dequo supra. qeiiij. Ha Primum patet: quia cum illi gradus sunt simulpenetratiui: aeque apptoximantur potentiae: ergo aeque cognoscuntur: cum cognoscere est operatio naturalis: non uoluntaria. Secundum patet: quia quilibet graduum potest per se produci, & es se: & ita intuitiue cognosci. Sed deus potest illam cognitionem intuitiuam conseruare in intellectu creato, etiam post unionem graduum: ergo &c.
¶ Quantum ad articulum secundum est dubium primum. Quomodo differt augmentatio quantitatis, similiter rarefactio, & condensatio ab augmentatione qualitatis. Responsio. Si quantitas non distinguitur a re quanta: tanc augmentatio quantitatis non sit per adgenerationem alicuius noue realitatis. Nec diminutio per deperditionem alicuius praeexistentis realitatis: sed sit per solum motum localem partium: ut per maiorem approximationem extremitatum lineae sit iprsa curuior. Similiter rarefactio sit per hoc, quod res quanta maiori loco postea coadsistit, quam prius, & condensatio econuerso. Si uero quantitas est accidens distinctum a substantia, & quantitate: tumnc sit per superuenientem nouam quantitatem: cum prior manere non potest: sed praecedens semper corrumpitur: quia nisi sic: tunc uel duae quantitates essent simul in eodem subjecto: uel accidens migraret. utrumque est impossibile naturaliter.
¶ Item si illae duae quantitates essent praecise simul per eas res non esset magis extensa, seu maior secundum extensionem: sed bene maior secundum in Dtensionem.
¶ Secundum dubium. Qua c unione uniuntur partes charitatis. ReIronsio: quod uniuntur se totis: non secundum sua ultima: quia non habent ultima cum sintextensite indiuisibiles. Et si essent extensae, ut gradus albedinis unirentur: tamen se totis sicut forma materiae, & accidens subjecto: non quod unus gradus sit subiectum alterius: sed ita sunt sibi praesenres secundum se totos sicut accidens subiecto. Et potest nominari unio homogenei tatis, qua aliqua eiusdem rationis faciunt unum numero.
¶ Sidicis: quo faciunt unum numero, cum distinguatur. Dicit quod constituunt unum totum, quod numero distinguitur a quolibet alio toto: sicut materia, & forma constituunt totum. quod est unum numero: licet materia, & forma distinguantur non tamen numero: sed specie, & genere.
¶ Corollarium. Duoaccidentia solo numero differentia sunt in eodem: quod uerum est, dum constituunt unum: alias non.
¶ Tertium dubium. Quomodo saluatur unitas specifica inter charitatem minus, & magis intensam: cum plus conueniant inter se duae charitates eiusdem intensionis, quam cum charitate magis, uel minus intensaEt ita ab illa conuententia maiore potest abstrahi conceptus conmunis adaequatus charitatibus eiusdem intensionis: & non alijs.
¶ Dicendum, quod non potest dariconceptus conis contentus quidditatiue sub charitate. Contra dicitur: quod ad abstrahendum conceptum conem quiddita tiuum, non sufficit conuenientia essentialis aliquorum inter se, & non cum alijs: nisi sit tanta differentia eorum ab alijs quod in quolibet aliorum inueniatur aliqud cui nihil simillimum inuenitur in sic cauenientibus. Et ideo licet duae charitates ut sex, inter se plus conueniant, quod charitas ut sex, & charitas ut quatuor: quia tamen nihilest in charitate ut quatuor: quin sibi simillimum reperitur in charitate ut sex: ideo quicunque; conceptus abstractus conis significat charitatem ut sex: significat etiam charitatem ut quatuor: & om charitatem cuiuscunque; gradus Posset tamen abstrahi a supradicta conuenientia conceptus accidentalis connc tatiuus numeri talis graduum. Vndae con¬ ceptus abstractus sumptus ab aliqua conuenientia, significat omnia illa sic conuenientia, & omnia in quibus nihil est, cuius simillimum non est in sic conuenientibus.
¶ Si dicis, simile non augmentat simile: ut patet de duabus aquis tepidis simuliunctis: ubi tamen additur gradus gradui: ergo. Solutio: simile additum simili ineadem parte subiecti praecise augmentat: non autem in diuersis subiectis Nunc autem si duo repida simul fundantur: quaelibet tepiditas manet in suo subiecto.
¶ Quartum dubium. Ex duobus in actu non sit unum tertium: ergo illi gradus non uniunt. Rndetur. Ex duobus in actu alterius, & alterius rationis non sit unum. Et ideo quando componibilia sunt alterius, & alterius rationis: non sit ex eis unum: nisi unum sit actus, & aliud potentia. Qam autem sunt eiusdem rationis ut in proposito in graduum unione, sit ex eis unum: secus si non sunt eiusdem rationis ut pars aquae & ignis.
¶ Dubitatur quinto, quodo accidentia diitura numero faciunt unum numero. Endetur: aliqua differre numero intelligitur dupliciter. Vno modo: quia sunt aliqua eiusdem rationis, quorum unum non est aliud realiter. Et sic omnes partes eiusdem rationis differunt numero: & tamen faciunt unum numero. Alio modo: quia sunt tota non constituentia unum, & sic uerum est, quod numero differentia non faciunt unum numero: sed sic nihil ad propositum.
¶ Dubitatur sexto. Vtrum possibile sit duo accidentia solo numero differentia, facientia tamen unum accidens: esse in eodem. Endetur quod sic Sed duo accidentia nata facere unum esse in eodem, & quod non faciant unum numero est impossibile per naturam. Et tamen de abbreuiatione quaestionis praesentis.
¶ Dubitatur septimo contra id, quod dictum est, quod illi gradus manent simul: & gradus gradui coniungitur &c. gradus tales non manent simul: ergo non adduntur sibi. Antecedens probatur. Tum quia termini motus sunt incompossibiles: sed charitas praeexistens, & supaddita sunt termini augmentationis. Tum quia tumc charitas intensior enset compositior: & minus perfecta: immo nec. esset forma: cum forma composito aduenmat, & simplicitate inuariabili essentia consistat secundum auctorem. vj. principiorum. Tum quia charitas maior, & minor contrariatur. v. Phys.Tum quia quem libet forma de nominat suum subiectum: & sic idem esset magis, & minus eatum,
¶ Ad illas rationes breuiter dicitur. Ad primam negetur anis. Ad probationem dicitur. Verum est de terminis per se, qusunt priuatio; & habitus. De hoc supra q. v. B.
¶ Ad secundam dicitur: quod non semper compositius est minus perfectum: quia compositum substantiale non est minus perfectum altera partium. Quod forma est simplex essentia: uerum est perpriuationem partium diuersarum rationum: non sic compositum.
¶ Ad quartum dicitur, quod quaelibet forma totalis denominat subiectum. Non autem oportet de forma partiali saltem denominatione imposita: potest tamen denominare denominatione imposita, uel imponenda ut sit in eodem subjecto charitas ut quatuor. Primus gradus denominathac denominatione habere unum gradum sine exclusione. Et sic non sequitur idem esse maius, & minus: sed bene idem habere maiorem, & minorem gradum: siue idem esse compositum ex maiori, & minori.
¶ Item ex alio potest adhuc argui. Augmentatio non sit peradditionem gradus ad gradum: quia secundum philosophum. iij. Topic. Albius est, quod est nigro impermixtius.
¶ Item sisic, uel gradus adueniens esset accidentalis priori: & sic non facerent unum: aut essentialis, & sic haberent se ut actus, & potentia.
¶ Ad illa dicitur ad Philosophum Verum est in qualitatibus contrarijs habentibus transmutationem circa idem. Vel capit impermixtionem improprie pro maiori recessu a contrario.
¶ Ad secundum dicitur, quod per condensationem non sit magis albu: sed quia partes sibi magis adiacent: apparet magis albedo.
¶ Ad tertium dicitur: quod gradus adueniens est accidentalis priori. Nec sequitur: quod ideo non faciat unum: quia forma est accidentalis materiae: & tamen facit cum ea unum.
¶ Ad quartum conceditur: quod augmentatio est gnatio large, ut dicit generaliter quamlibet productionem rei de nouoNon autem gnatio stricte pro gnatione substantiali. de hoc. q.vj. art. iij.
¶ Si replicatur. Si est ganatio: ergo non sit sine corruptione: & per consequens adueniente nouo gradu corrumpitur prior: quia nihil aliud corrumpitur. Rndetur, quod non uniuersaliter gnatio unius est cor ruptio alterius: sed illa sola quae sit cum abiectione contrarij: ut patuit. q. v. B.
¶ Contra primam rartem sic potest arguiGradus charitatis non sunt eiusdem specie: necinter se: nec cum tota charitate. Probatur: quia non sunt eiusdem perfectionis essentialis: nam charitas intensior est perfectior minus intensa: ergo non sunt eiusdem speciei. Tenet consequentia: quia species habent se ut numeri¬
¶ Item indiuidua eiusdem speciei sunt simillima: sed gradus diuersae perfectionis non sunt simillimi: ergo.
¶ Item a quibuscumque praesent sumi conceptus specifice differentes: ipsa differunt specie: sed tales possunt sumia diuersis gradibus eiusdem charitatis diuersae perfectionis: ergo. Minor probatur: quia ab omni conuenientia essentiali sumitur conceptus specificus: sed magis conueniunt essentialiter duc charitates eiusdem intensionis inter se, quam cum charitatibus magis, uel minus intensis: ergo ab illa potest sumi conceptus illis sic conuenientibus adaequatus. Et quia erit conmunis, & absolutus: erit specificus.
¶ Contra aliam partem solonumero differentes, &c. Accidentia solo numero differentia non possunt esse in eodem subjecto.
¶ Ad primum d conceditur: quod non sunt eiusdem perfectionis essentialis, & negetur consequen. p tia. Ad philosophum loquitur de diffini itione speciei, quae per additionem disse si rentiae uariatur sic ut species numerorum.
¶ Verumetiam est quod indiuidua eiusdem rationis non sunt diuersae perfectionis, quorum unum non potest esse pars alterius. Hic autem in proposito charitas charitati adiungitur, ut pars toti.
¶ Ad tertium negetur minor. Ad probationem dicitur: quod solum ab illa conuententia sumitur conceptus specificus. quando conuenientia sic se habent, quod in quolibet sic conuenientium sit aliquid cui nihil simillimum inueniatur in alio Nunc ergo licet plus conueniant charitates duaeut quatuor inter se, quam cum charitate ut tres: tamen quia nihil est in charitate ut tres: cuinon sit aliquod simillimum in charitate ut quatuor: ideo non potest sumi conceptus illis proprius, qui significet solum charitatem ut quatuor, & non ut tres: uisupra in dub. iij. patuit. & dist. viij. q. ij.
¶ Per hoc soluitur praecedens ratio secunda: quod non oportet omnia indiuidua esse simissima simpliciter: sed sufficit, quod sint sic simillima, quod non in quolibet eorum est inuenire aliquid, cui nihil sit simillimum in alio.
¶ Ad quartum dicitur: quod uerum est, quando non faciunt unum: ut patuit in dub. vj. Ad quintum dicitur ut supra conclusione. iij. quod unus gradus non potest naturaliter uideri sine alio etiam ab intellectu angelico: quia sunt simul: & sic aeque apptoximati potentiae. Possunt tamen distincte uideri id est cognosci: quod unus non est alius: sicut distincte uidetur materia, & forma: licet sint simul. de hoc latius supra.
On this page