Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omnes angeli inter et se personaliter discreti, essentiali specie sint distincti

QVAESTIO I QVAERITVR primo cir& ca primam conclusionem. & Vtrum omnes angeli inter & se personaliter discreti, essentiali specie sint distincti. quaestio supponit, quod angelus sit persona. Quaerit an omnes distinguuntur specie; an aliquisolo numero.

¶ Pro utroque notandi id et primo; quod licet nomen angelus secundum uocis proprietatem nomen sit officij: ut uult Greg. de quo infra distinix. tamen in proposito accipitur, ut dicit substantiam, siue materiam angelicam. Et sic acceptum describitur angelus a Damasce. Angelus est substantia icorporea, intellectualis, seper mobilis arbitrio libera, deo ministrans, gratia non natura immortalitatem suscipiens.

¶ Substantia incorporea ponitur progenere, & accipitur incorporea stricte pro substantia, quae neque est cor pus in se, neque corpori unibilis, ut forma. & per hoc includitur anima intellectiua tam coniuncta, quam separata.

¶ Dicitur intellectualis: ad excludendum quamcunque naturam non cognoscentem. Posset enim deus de nouo producere substantiam spiritualem non cognoscentem, quae per hoc non esset angelus. Dicitur semper mobilis, & hoc quantum ad motum localem: quia tali motu infatigabilis est. Perhoc etiam innuitur, quod non determinat sibi locum naturalem, in quo naturaliter quiescat; quia est de se indifferens ad omnem locum corporalem.

¶ Dicitur arbitrio libera; quantum ad motum affectionum.

¶ Dicitur deo ministrans: ubi tangitur causa finalis: de cuius mysterio infra tractatur distin. ix.

¶ Dicitur suscipiens immortalitatem non natura, sed gratia diuina; quia angelus; sicut quaelibet creatura; de se habet uertibilitatem in nihil. Eoipso enim, quod de nihilo creatus est; potest redite in nihil; & rediret in nihil nisi adeo conseruaretur. quod ergo perpetuus est; non habet ex se; sed ex dono condito ris conseruantis. Et ideo licet non sit corruptibilis ex principiis intrinsecis: cum sit substantia simplex; nec habet contraria extrinseca sicut elementa; tamen ner subtractionem conseruationis est annihilabilis. Conseruatur autem benignissima, & gratiosa dei uoluntate; & ita dono gratiae. Et licet breuius posset describi dicendo, creatura intellectualis incorporea, tamenreliquae particulae non supersluunt: quia eis exprimitur causa finalis, operatio, & duratio angelorum.

¶ Aliam ponit angelorum commendatoriam Beatus Dionisius de diuinis nominibus scilicet; Angelus est imago dei, manifestatio occulti, suminis speculum purum, splendidissimum, immaculatum, incontaminatum incoinquinatum recipiens totam (si iustum est dicere) speciositatem bene formatae deiformitatis: & pure declarans in seipso, sicut possibile est; bonitatem, quae est in abditis. Hanc per singula uerbalate prosequitur Alexan. de ales. parte ij. quaestio. xx. men. iij. arti. ij.

¶ Secundo supponitur ex his, quae distinctio ne xxiij. lib. j. Ockam ponit, quod persona est summum intellectuale. Est autem summumens completum, non constituens aliquod ens unum; non natum inhaerere: nec ab alio sustentatum. Per¬ primum scilicet ens completum, excluditur omne, quod potest esse pars alterius essentialis, siue actu componat, siue non. Per secundum scilicet no constituen &c. excluditur diuina essentia: & similiter relationes diuinae, quae non sunt forma liter persona; sed constituunt personas. Pet tertium non natum inhaerere; excluduntur omnia accidentia. Per quartum; nec ab alio sustentatum: excluditur natura humana a uerbo assumpta.

¶ Huic diffinitioni concordat diffinitio Boet. Persona est rationalis naturae indiuidua substantia. Per indiuiduam substantiam intelligitur summum substantiale. Per rationalem naturam, natura intellectualis. Concordat Rich. de sancto uictore personam sic diffiniens: Est intelligibilis naturae incommunieabilis existentia. Intelligens per incommunicabilem existentiam, omne illud, quod non communicatur alteri: uel ut pars, seu constitutiuum aut accidens, aut sustentatum. Ex illo sequitur: quod persona ultra naturam, uel essentiam rei, nullam aliam rem positiuam importat: sed dumtaxat connotat negationem quadruplicis communicabilitatis, quae dicta est. Ex queo sequitur secundo, quod res non personatur per aliquam entitatem positiuam, sed eoipso, quod res est: & non est pars alterius; nec constituit aliud: nec natum est inhaerere; nec ab alio sustentatur; est summum. Et si fuerit natura, intellectualis est persona.

¶ Sequitur tertio, quod personalitas non est aliquic distinctum a persona; quo res, quae est summum formaliter dicatur persona; sed est ipsa res non communica bilis modis supradictis, Et de hoc latius uidendum erit in tertio lib. distinctio. j. quaestio. j.

¶ Tertio supponendum secundum mentem phi. j. To pic. c. v. dicentis. Eadem specie sunt. quae eadem specie continentur, per oppositum diuersa specie. Supponendum itaque, quod illa differunt specie essentiali: quae continentur sub diuersis speciebus absolutis. Est autem species absoluta conceptus hominis abstractus a conuenientia essentiali aliquorum, quae habent supra se genus. Illa uero sunt eiusdem speciei essentialis; quae sub eadem specie specialissima continentur. Et illa continentur sub eadem specie specialissima absoluta: quae sunt similia in essentialibus: ita quod non possunt dare aliqua similiora; ut petrus, & pausus ita sunt similes in essentialibus: ut non possunt dari aliqui similiores tam ex parte materiae, quam formae: quia aeque similes sunt omnes materiae essentialiter: similiter omnes animae intellectiuae. Nec potest assignari maior conuententia inter has animas intellectiuas, quam illas: secus de petro, & hoc asino.

¶ His praemissis est prima conclusio responsiua ad summum. Omnes angeli sunt inter se personaliter discreti. Probatur; quia quilibet angelus est distinctus a quolibet alio; & quilibet est persona; ergo conclusio uera. Consequentia nota cum maiore. Et minor patet ex diffinitione personae: quia quilibet angelus est summum intellectuale, quia nullus angelus est pars, uel constituens; nec forma alicuius: nec ab alio supposito sustentatum; & est natura intellectualis; ut patet perdiffinitionem angeli praemissam.

¶ Secunda conclusio responsiua ad quaesitum: Possibile est esse plures angeos in eadem specie. Probatur; quia deus potest creare duos angelos simillimos in essentia, & uni infundere maiorem gratiam, & cognitionem quam alteri; & illi essent eiusdem speciei ergo. Consequentia nota. Et minor patet ex ultimo notabili. Maior probatur: quia esse duos angelos simillimos nullam includit contradictionem; ergo deus potest illos creare. Item omnes animae intellectiuae sunt eiusdem speciei specialissimae. ergo & angeli aliquipossunt esse eiusdem speciei specialissimae. Tenet consequentia, quia non uidetur, unde hoc plus repugnet angelis, quam animabus: cum animae intellectiuae ita sunt spus in se simplices, sicut ingelus; nec impedit, quod animae intellediuae possunt informare materias. Et ideo possunt esse plures animae in eadem specie propter diuersitatem materiae. Non sic de angelis; quia materia est penitus extrinseca animae; & non est de essentia animae si identitas, iel diuersitas speciuoca non conuenitanimae per materiam: immo si omnes animae creatae essent extra materiam; ut tenuiterror Origenis. etfi nunquam informarent materiam: adhuc conuenitent specie. Item animae intellectiuae sunt in seipsis quaedam aentitates omnibus alijs circumscriptis; ergo in seipsis sunt eiusdem speciei, uel diuersarum, Non secundum: ergo primum. Tenet consequentia: quia quaecunque duae res signatur omnibus alijs circumscriptis, sunt res duae: uel ergo tantum numero, uel specie. non est dare medium: quia quaecunque differunt non tantum numero; differunt plusquam numero, & ita specie.

¶ Tertia conclusio: Probabi tle est multos angelos eiusdem hicrarthiae, & ordinis de facto esse eiusdem spetiei, & solum numero differre. Probatur: quia probabile est nullam speciem naturae intellectualis totam esse damna am; sed multi angeli sunt damnatis ergo nulli constituerunt totam speciem. Consequentia est in festino: sic formando: Nulla tota species naturae intellectualis est damnata, aliqui angeli sunt damnati, igitur aliqui non sunt tota species; & per consequens sunteiusdem speciei cum alijs non damnatis, cum quibus constituunt totam speciem. Minor nota. Maior probatur per illud Augustini in ench. c xxiiij. Placuit uniuersitatis creatori, & moderatori deo; ut cum non toia multitudo angelorum deum deseiendo perierat; ea, quae perietat in perpetua damnatione remaneret. Quae autem cum deo illa deserente perstiterat, de sua certissima cognita semper futura felicitate secura gauderet. Alia uero creatura rationalis; quae in hominibus erat, quoniam peccatis, & supplicijs, & originalibus, & proprijs tota perierat: ex eius parte reparata. quod angelicae societati certatim iungeretur; quod ruina illa diabiolica minuerat, suppleretur illa totali, & partialitas in angelis non uidetur esse rationalis; nisi ponatur, quod nulla species angelica quantum ad omnia indiuidua) totaliter perierat. Et ita de quacunque specie angelorum, aliqui perstiterunt, aliqui ceciderunt. Multa hic moueri possent: quae in distinctio. ij. primi latius sunt tractata. Tantum de illa quaestione. De simplicitate angelicae naturae uidebitur infra viij. distinctio. Et de libertate arbitrij distinctione. vj.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1