Quaestio 1
Quaestio 1
utrum existens in pluribus peccatis mortalibus: de aliquibus possit uere poenitere, ita quod non simul de omnibus
QVAESTIO I CIRCA hanc distinctionem de duobus quaerendum est. De quibus prima, & tertia conclusiones sonant: quoniam de eleemosyna posterius disti. sequenti determinabitur. Est ergo prima quaestio: utrum existens in pluribus peccatis mortalibus: de aliquibus possit uere poenitere: ita quod non simul de omnibus.
¶ Pro responsione ad quaestionem notandum: quod quaestio intelligi debet de uera poenitentia, per quam remittitur peccatum: nam accipiendo poenitentiam generaliter pro acti detestationis peccati: non est dubium; quin aliquis possit habere displicentiam de uno peccato commisso: & com placentiam habere in alio. & ita dolere de uno, & non dolere: immo gaudere de alio. Sed quaestio uult quaerere: utrum dolens de uno peccato, & non de alio; possit consequi remissionem illius peccati de quo dolet absque remissione peccati, quod adhuc complacet.
¶ Secundo notandum: quod aliud est quaerere, an quis possit poenitere de uno peccato sine alio: & utrum quis possit satisfacere de unopeccato sine alio. Et quamuis utraque; quaestio tractetur a magistro distin. praesenti: quia tamen secunda quaestio multa praesupponit defatisfactione, distin. sequenti tractanda: ideo usque ibi differatur: ne ordo praeposteretur.
¶ Tertio supponitur ex prioribus, quod peccatum quam tum ad culpam non remittitur sine gratia, & charitate. quodque gratia, & mortale peccatum stante lege sunt immediate opposita: ita quod omnis homo, aut est in gratia; aut est in mortali peccato: & nullus simul in mortali, & in gratia: etiam secundum gradum quantumcunque remissum.
¶ Ex quo sequitur; quod minima gratia sufficit ad remissionem omnium peccatorum mortalium. Patet: quia omnis gratia gratificat id est facit hominem gratum deo: & per consequens dignum uita aeterna: ideo enim dicitur gratia gratum faciens, de qua hic loquimur. Etiam omne peccatum mortale priuat peccatorem uita aeterna: & reddit eum dignum morte aeterna. Sed impossibile est eundem pro eodem tempore acceptari ad uitam, & ad mortem aeternas: siue esse dignum, & indignum morte, siue uita: quia dignus, & indignus sunt proedicata cotradictorie opposita, uel priuatiue; & redit in idem: quia oppositio priuatiua infert contradictoriam. Haec de primo articulo.
¶ Quantum ad secundum articulum est haec conclusio I unica, & responsalis. Non potest pluribus itretitus peccatis mortalibus de aliquibus eorum uere poenitere: & non simulde omnibus. Illam conclusionem late deducit beatus Augu. in de uera, & falsa e paenitentia. c. ix. & tangit magister in litet ra: & potest breuiter sic ostendi. Non potest unum mortaledimitti sine alio in habente plura: ergo non potest talis uere paenitere de uno, & non de alio. Tenet consequentia: quia uera poenitentia est, per quam remittitur peccatum: ut dictum est in. j. ar. Antecedens probatur: quia implicat contradictionem unum mortale dimitti sine alio secundum legem statutam: ergo. Antecedens probatur: quia sequitur: ipsi a, dimittitur peccatum: ergo a habet gratiam. Et similiter sequitur: a, habet mortale: ergo non habet gratiam. Sic ergo a, habet gratiam, & non habet gratiam. Prima consequentia probatur: quia sine gratia non remittitur peccatum. Secunda probatur: quia gratia opponit peccato: ion positio unius infert negationem alterius. Item impossibile est eundem esse amicum, & inmicum deo simultpe: sed per gratiam est amicus dei: & perpeccatum est inimicus: ergo non stant simul: & per consequens nec remissio unius peccati mortalis sine alio. Ad idem adducit beatus Aug. exepla christi, qui totum hominem sanauit in sabbato. unde dicit. Nunquam christus alquem sanauit, quem omnino non liberauit. & sequitur quod dictum est. Totum hominem sanauit in sabbato: quia & corpus ab infit mitate, & animam ab omni contagione. indicans paenitentem oportere simul & dolere de omni crimine orto in anima, & corpore. Et tantum de secundo articulo.
¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur contra conclusionem: nam potest quis penitere de omnibus peccatis, quorum habet memoriam: & adhuc teneri aliquo peccato mortali oblito, de quo non paeniter. Non n.e potestquis poenitere, & detestaripeccatum, cuius nullam habet notitiam: cum omnis actus uoluntatis praesupponit actum intellectus: & tamen talis absoluitur a peccatis, de quibus penitet: & non de alijs oblitis: ergo conclusio falsa.
¶ Ad illud dubium dicitur: quia aut talis fecit diligentiam debitam ad cognoscendum peccata sua: aut non. Si primum: tuc absoluitur ab omnibus peccatis, quorum memoriam habet: & est ab oblitis. Et quando dicit, respectu oblitorum nullam habet poenitentiam: & sine paenitentia peccatum non dimittitur. Dicitur; quod respectu oblitorumhabet paenitentiam in genere: licet non in particulari: quia ad hoc, quod poenitentia sit sufficiens dispositio ad remissionem peccatorum: requiritur; quod sit in particulari respectu omnium peccatorum mortalium in particulari cognitorum. Et ultra: quod habeatur in genere displicentia omnium peccatorum oblitorum: ut infra dicetur de contritione. Item de oblitis habetur displicentia antecedenter: nam in hoc, quod peccata cognita displicent, quia contra deum commissa sunt: et peccata quaecunque; contra deum displicent antecedenter: quia bene sequitur hoc peccatum displicet: quia contra deum: ergo omnem pctum cotra deu displicet: quia omnis causalis infert uniuersalem. Vnde bene sequitur: Ioannes est homo: quia rationalis: ergo omne rationale est homo. Si uero paenitens non se cit diligentiam sufficientem ad rememorandum pcta comissa: & subterfugiunt aliqua memoriam propter sui negligentiam: tuc nullum peccatu dimittitur: neque cognitu, neque; oblitum, de quo magis inferius. Et secundum hoc conclusio debet intelligi; quod non potest quis uere paenitere de uno, & no simulde omnibus: & hoc in genere, uel specie: in se, uel in suo antecedente.
¶ Dubitatur secundo contra illud uerbum Aug. quod quoscumque; dominus sanauit: pfecte sanauit cor pus ab infirmitate: & aiam a pcti contagione. Nam dominus sanauit decem leprosos a lepra corporis. Luc. xvij. & non a lepra animae. Nam unus tantum redijt gratias agens: caeteri nouem in grati non redierunt. Nam & dominus ait. Nonne decem mundati sunt: & nouem ubi sunt. ubi gloili. super uerbo. Eides tua telaluum fecit. dicit: Pides, quae ad agendas gratias inclinauit: te saluum fecit. Econtra perfidia illos damnat, qui de acceptis beneficiis sunt ingrati. Nouem ergo licet corpore sanati fuerant: tamen secundum animam sunt damnati. Respondetur: quod omnes dece a principio fideliter, & deuote perierunt clamantes. Tesu praeceptor miserere nobis: qua fide, & deuotione meruerunt de cogruo: ut dicit Iyra sanari corpore, & mente. Et uenientes ad sacerdotes ad uerbum domini. Ite, ostendite uos sacerdotibus, nouem, qui fuerant Iudaei decepti sunt a facerdoribus, ne darent honorem chri¬ sto: sed magis sacrificio. Et ita relapsisunt in infidelitatem: non se credentes a christo sanationem recepisse: & ideo non redierunt ad gratias referendas. Et perhoc dicitur: quod uera est auctoritas Aug. Nam simul receperunt omnes decen sanitatem corporis, & animae: sed postea nouem decepti ad infidelitatem relapsisunt.
On this page