Quaestio 17
Quaestio 17
utrum damnificans proximum in spiritualibus bonis teneatur ad eorundem restitutionem damnificatis
¶ De restitutione bonorum spiritualium. QVAESTIO RVII QVAERIIVR decimoseptimo, & ultimo circa hanc distinctionem, de restitutione. in bonis spiritualibus: utrum danificans proximum in spiritualibus bonis teneatur ad eorundem restitutionem damnificatis.
¶ In tribus articulis stabit solutio questionis. In declarationibus terminoru: subiunctione conclusionum: & solutionibus dubiorum.
¶ Quantum ad primum nota: quod per bona spiritualia intelligunt bona animae, quae animae conueniunt secundum se id est non ut unita corpori: quoniam de bonis, quae conueniunt animae ex corpore dicendum sicut de bonis corporis. In his no. anima laedi non potest: nisi laedat corpus: talia bona sunt perspicacitas sensuum, quae non potest saedi: nisi organum sensus corporeum laedatur. Non n.e potest uisus hominis laedi: nisi laedatur oculus, aut alia pars cor poris ad uidendum requisita. Et de hoc dicendum sicut de restitutione bonorum corporis q. xiiij. huius dist. dictum est.
¶ Sunt autem bona animae, de quibus hic tractam dum, duplicia. Quaedam sunt essentialia animae, quam ab anima separari non possunt: ut sunt potentiae aniiae, & uires naturales: scilicet intellectus, memoria, uoluntas liarb. haec nione quia uel identificant aiae: aut inseparabiliter inhaerent: sunt incorrupti bilia. sed anima est incorruptibilis, & pe consequens non potest a nobis laedi, ut corrumpatur: seu ut bona animae corrumpantur: possunt tamen per accidens bona animae impediri: ut non ualeant exire in actus & operationes suas. Cum. n. operatiointellectualis pro statu uiae dependeat ex operationibus sensus: & operatio sensitiua ex dispositione organorum: laesioorganorum redundat mediate in potentias animae quantum ad usum earum etiam in parte rationali: de hoc dicendum: ut supra dictum est de laesione corporis.
¶ Alia sunt bona animae accidentalia: & sunt operationes, & habitus in potentiis animae acquisiti tam intellectuales, quam morales. Sunt & dona gratiae a deo infusa: haec enim adsunt, & absunt animae. Item acquiruntur, & corrumpuntur: & quia anima in se incorruptibilis est, creata ad possidendum beatitudinem aeternam: dum ab hoc fine impeditur, damnificatur: dum autem ad humc finem promouetur: proficit, & in spiritualibus bonis augetur: impeditur autem per uitia, & peccata: promouetur per dona, uirtutes, & merita. Anima igitur in spiritualibus bonis damnificatur quoties peccat: & per opera frequentata uitia acquirit: & similiter dum gratiam perdit, & merita negligit.
¶ Secundo notandum: in bonis animae, gratia scilicet uirturibus, & meritis: nullus potest ab alio directe damnificari: quoni: illa non possunt auserri ab homine nisij propria demerita, uitia, & peccata. Nullus autem actus est meritorius, aut uirtuosus, neque uitiosus, aut peccatum, uel demeritorius: nisi qui procedit a libera uoluntate. In inuoluntarijs enim neque laudamur, neque uituperamur iii. Et hic. Et August. in de uera religione. Omnis actus uitiosus ideo est peccatum; quia uoluntarius: ergo sola uoluntate proprie potest homo peccare, & nunquam contra uoluntatem propriam ad peccatum compelli. de hoc latè Chrilc. in homil. Nemo laeditur nisi a seipso. Potest tamen aliquis alium in bonis animae dannificare indirecte, ipsum inducendo ad actus uitiolos, & peccata, quibus uitia generantur; uirtutes corrumpuntur: & dona gratuita deperduntur. Et illa inductio sit quandoque iubendo: quandoque minis, aut paenis compellendo: quamdoque consulendo, persuadendo, rogando: donis, & promissionibus alliciendo: aut a bonis impediendo & simodi. Et haec de j. art.
¶ Quantum ad secundum articulum est conclusioprima. Dannificans proximum in bonis spuna libus animae; tenet modo sibi possibili dana restituere. Patet conclusio per locum a maiori: quia bona animae maxima sunt secundum Aug. j. retracta. & vi. q. i. sunt plurimi. Multu distant dana morum a damuis rerum temporalium: cum illa extra nos sint: illa uero in nobis. Et Anacletus papa ea. q. deteriores. inquit. Deterio¬ res sunt, qui doctorum uitam, moresque; corrumpunt, his, qui substantias aliorum, praediaque; diripiunt: ipsi. n. ea, quae extra eos sunt: licet nostra sint: auferunt, nostriquoque doctores, & morum corruptores nostrorum: siue qui aduersus nos armantur, proprie nosipsos decipiunt. Si ergo restitutio requiritur secudum praedicta in bonis uilioribus, exterioribus scilicet: multo magis in bonis animae, quae maiora sunt: necessaria est.
¶ Et dicitur notam ter, quantum possibile est: quia bona animae non sunt in potestate alterius ad immediate conferendum: sicut nec ad immediate auferendum: & ideo suo modo oportet fieri in illis restitutionem, quem sequens conclusio explicabit.
¶ Secunda conclusio. Restitutio bonorum animae debet modo dam nificationis in eisdem respondere. Probatur: quia restitutio est actus iustitiae com mutatiuae, quainnititur aequalitati arith mericae dati, & accepti, ideo eo modo, quo damnificauit: similiter modo damnum restituet. Respondet autem restitutio damnificationi secundum aequalitatem: quando sit aeque efficax inductio ad restitutionem grae, uirtutum ac meritorum: sicut fuit inductio efficax ad pcta, gratiam uirtures, & merita priuantia: tenet ergo damnificans deceptum inducere ad paenitentiam condigna, & opera meritoria: similiter pr cipiendo, consulendo, persuadendo &c. sicut fecit ad peccata. Veruntamen hoc non sufficit: & quoniam popter naturam nostram uulneratam ab adolescentia ad malum pronam, facilius est peruertere, quam conuertere: ideo ultra praedicta tenetur per se orando: & porationes aliorum mendicatas, & procuratas impetrare conuersionem huiusmodi seducto, & per alios persuasores efficaces: dum tamen illis non prodat peccatum occultum decepti: ut dicit Sco. hac dist. q. iii. & subdit. Et hoc (subdit) quantum periculum est alium solicitare, & inducere ad peccatum: quia uix potest inducens digne restituere: cum uoluntatem iam ad peccatum allectam uix possit persuasionibus, & aliis uiis multis reducere ad uirtutes Et tantum de articulo secundo.
¶ Quantum ad tertium articulum est primu dubium, quo testituet, qui aliquem retralit, aut impedit a bono spirituali habito, uelhaebendo: licet non inducat ad malum, seu peccatum. gratia exempli: qui aliquem retrahit a religione. Respodetur: quod tenetur eum allicere similibus modis ad bonum, a quo retraxit: aut ad aequiualens illi, uel illis, a quibus ipsum retraxit, aut impediuit, seu danificauit: uerum quia interestinter habere, & prope esse: non tenetur ad tantam efficaciam inducendi: ac si bono iamn habito priuasset. Est etiam multa differentia; siretrahit a bono, ad quod tenetur: puta ab obedientia praeceptorum: aut si retrahit ab impletione consiliorum: nam in primo esficaciter inducit ad peccatum: ideo esficaciter tenetur inducere ad paenitentiam modo correspondentem: ut dictum est in secunda conclusione. Nec refert quacumque occasione sic retralat, an odio, fauore aut consulendo propriae utilitati: quoniam nihil praeponendum est obseruantiae praeceptorum. In secundo uero, si facit odio personae, quam impedit: aut alterius, propter quem impedit: ut puta intentione damnificandi monasterium: unde allexit eum: tenetur illi monasterio, uel alteri, quem uoluit danificare: si solum intuitu prpriae utilitatis, sine fraude: non tenetur religioni. Haec Sco. in effectu.
¶ Per hoc ad exemplum: retra: hens aliquem a religiones distinguendum est: quia autis, qui retrahitur, est obligatus religioni per emissam professionem, & uorum: tunc tenetur ad restitutionem religioni, & personae retractae religioni: ut ipsum sipot, religioni restituat: aut alia personam aequiualentem inducat efficaciter ad intrandum religionem: aut seipsum pro ea, quam retraxit religioni laesae donet: si ipse utilis fuerit: ut uult Pranciscus mar. in iiij. distinct. praesenti. Quod si nullum horum poterit: tenetur secundum Rich. distinct. xv. iiij. art. v. q. ij. restituere alia bona pro illo dano compensata qualitate laesae, & quantitate damni, & possibilitate damnificantis ad arbitrium bonorum uirorum, & hoc genena liter seruandum est: quandocumque; danum in se restitui non potest: quoniam ad impossibile nemo obligatur, secundum beatum Hieto. Personae aut deceptae, quam aposta¬ care fecit, tenetur ad inducendum eanad uere paenitendum: quod tamen facere non potest: nisi redeat ad monasterium, unde apostatauit: tenetur autem ad faciendum diligentiam per se, & alios secundum modum ante dictum. Si uero persona, quam retraliit, non est obligata religio ni: & retraliens non retrahit animo nocendi, sed consulendi suae utilitatitemporali, uel spirituali: nihil tenetur religioni: sed tenetur personae, quam retraxit: & per hoc aspirituali profectu impediuit: spiritualem restitutionem facere, quam potest: ut dicit Rich. ubi supra. q. iiij. in solu. viij. rationis. Et adducit ad hoc exemplum: quoniam si quis alium impedit in assecutione beneficij intentione consulendi suae utilitati: tamen sine fraude: non tenetur ad aliquam restitutionem faciendum impedito. Si uerc impedit intentione damnificandi: quam iuis nonteneatur ad restituendum integrum ualorem beneficij. (quia non est aequalis ualoris habere bonum in actu: & esse prope habere: maxime quando potest impediri) tamen tenetur damnificato ad interesse ad arbitrium boni uiri.
¶ Simile est, si praescindo uenas infundo meo, per quas deriuabat aqua ad puteum alterius intentione nocendi: tencor alli ad restitutionem damni. Si autem hoc facto sine fraude, intendens consulere ut iltati meae, ut puta: quia mihi est multum utile facere murum, quem facere non possum sine fundamento: nec fundamen tum sine praecisione uenarum: quia ius habeo in meo fundo faciendi utilitatem meam: non teneor ad aliquam testitutionem: siquidem nemo damnificat alium: nisi qui facit illud, quod facere ius non habet. Haec Rich. Et ex hoc multa similia possunt iudicari.
¶ Secundo dubitatur: utrum damnificans aliquem confilio malo, quod credit bonum teneatur ad aliquam restitutionem. Respondetur post Rich. quod qui damnificat conlio fraudulento, tenetur ad restitutionem: si uero fuerit confilium non fraudulentum. non obligatur scililicet de re iudi. Sed sub con . filio fraudulento compraehenditur confilium malum etiam datum ex ignoran¬ tia: si homo debitam diligentiam honadhibuit ad sciendum. nam ignorantia crassa proprie dolus est: secus si debita diligentia, & ffudium inquirendae ueritatis adhibitum fuerit: tunc consilium etiam ex errore procedens non obligat consulentem: quia ignorantia ista, & error aestimatur inuincibilis: & haec excusat. Vamn diligenter attendant uolentes dare confilia: ut non suae prudentiae inhaereant: nec lege non perfecta consulant: quoniam his omissis, licet aestimant se dare sana consilia, si errant, & errare faciut: tenentur ad restitutionem damni consenuentis.
¶ Tertio dubitatur: ad quam restitutionem tenetur, qui tentatpudicitiam, seu castitatem alicuius mulieris, solicitando ad consensum carnalis commixtionis donis, blanditiis, pro missionibus, minis. Respondetur: quoc praeter restitutionem, quam tenetur secundum conclusionem secundam: teno netur ei: & similiter uiro eius actione it iuriarum: quia eius pudicitiam corrumpere tentat. Similiter infectans multerem & posteam uadens quocunque uadat; quia per assiduam eius frequentiam, & in sectationem infert multeri multam infamiam: secus si non frequenter infectatur. Et hoc uerum: quando interpellat de luxuria mulierem honestam: secus siueste meretricia esset induta: quia tunc non tenetur ei actione iniuriarum: ut recitat Pranci. de platea: tenettamen, siinducit ad peccatum, secundum conclusiones, reducere ad paenitentiam.
¶ Dubium quartum, ad quid tenetur seducens, uel deflorans uirginem. Respondetur: quod non potest restituere, quod abstulit uirginitatem scilicet, & aureolam consequentem: tenetur nihilominus ad aliquam restitutionem. Et sicut dicitur Exod. xxij. tenetur eam ducere in uxorem: aut dotare habita consideratione ad dignitatem uirginis, & facultatem defloratoris: & quod plus dotari oportet, si nuptura est alteri uiro propter deflorationem, & in hoc lex humana concordat cum diuina uete. test.
On this page