Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum baptismate Ioannis baptizati, erant baptismo christi iterum baptizandi

QVAESTIO II SECVNDO quaeritur circa eandem dist. Vtrum baptismate ioannis baptizati, erant baptismo christi iterum baptizandi.

¶ Solito more tres erunt quaestiones articuli: notabilium primus: conclusionum secundus: & dubiorum tertius.

¶ Quantum ad primum notandum, quod baptismus non dicebatur ideo praecise Ioannis baptismus, quia hunc Ioannes ministrabat: quia tumc similiter dicendus erat baptismus Petri, quo Petrus baptixabat; & Pauli, quo Paulus baptixabat: quod apostolus reprobat. j. Cor. j. & iij. reprobans istos, quad dixerunt se esse Petri, aut Pauli &c. qui a Petro, aut Paulo fuerunt baptixati. Nec ideo dicitur baptismus ioanmis: quia fuit a Ioanne institutus. Non enim fuit institurus a Ioanne: sed a deo, a quo missus est baptixare. Vnde & ipse Ioannes ait Ioan. j. Qui misit me baptitare in aqua; ille mihi dixit &c. Ille autem institutor est rei, cuius praecepto, & auctoritate res sit. Hinc Augusti. lib. iij. de baptismo contra donatistas. Baptismus Ioannis est: sed solum a christo concessus: scum quod ioannes dicit. Non potest homo quicquam accipere, nisi datum fuerit ei de super. Nec ideo dicitur baptismus ioannis, quia primus baptixans talibaptismo: poterat enim aliquis apost. baptixasse baptismo christi: nec propter hoc dici debuisset baptismus Apostoli.

¶ Sed dicitur baptismusioannis quadruplici ratione. Primo: quia primus promulgator fuit baptismatis, non enim christus hoc promulgauit, sicut suum primus promulgauit, & nullus discipulorum. Secundo: quia fuit solus minister huius baptismi. Non enim discipuli Ioannis: sed sol: ipse baptixauit. Vnde Aug. ubi supra contra donatistas. Nulli pro¬ phetarum: nulli prorsus hominum est concessum baptixare in aqua paenitentiae, in remissionem peccatorum: quod concessum est Ioanni, quia mirabili gratia suspendens in se corda populorum, uiam praepararet in eis illi, quem se tanto praedicabat esse maiorem. Ex quo sequitur, quod baptismus soannis non durabat nisitempore Ioannis: ipso namque existente in carcere: cessabat cum illo: solus itaque ioannes, & non alius baptitabat. Et ita congruit ut aduentente baptismo christi, cessaret baptismus ioannis, qui fuit praeparatorius ad ipsum, sicut cessat generaliter praeparatio inducta formaTertio dicitur baptismus ioannis: quia ioannes fuit auctor totius, quod agebatur per suum baptisma. Nam totum, quod ibi fiebat, ioannes operabatur. Nam ibi, tamen fuit exterior corporis lotio, quam totam ioannes operabatur: non autem lotio interior animae, quam deus solus operatur. Nam per baptismum ioanmis non conferebatur gratia ex opere operato: nec ex consequenti peccatorum remissio. Vnde Mar. j. Ego baptiraui uos in aqua: ille baptixabit uos spiritusancto. Simile habetur Luc. iij. & ioan. j. & Act. j. dicit Christus ioannes quidem baptixauit aqua: uos autem baptirabimini spiritusancto, non post multos hos dies. Et gios. Lucaeiij. Probat se ioannes non esse christum: quia uisibili tantum officio aqua non spiritulancto baptirauit. Ad idem sunt auctoritates August. magistri. Hugo. Dama ce. & aliorum. Quod uero Matthaeus ait ex persona ioan. Ego baptico uos in aqua in poenitentiam. Et Mar. j. Tuitioannes in deserto baptixans, & pręedicans baptismum poenitentiae in re missionem peccatorum. Non est intelligendum, quod ioannis baptismus poenitentiam, & remissionem peccato. rum contulerit: sed quod baptismum in aquatantum dedit: & baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum prae dicabat: quod etiam sonant uerba Marci benepunctuata. Quorum sensus est. ioannes erat baptixtans, & praedicans baptiimum christi, qui fuit in remissionem peceatorum: ita quod Iy remissionem peccatorum, non determinet participium baptixans: sed nomen baptismum. Dicitur tamen baptismusioannis baptismus ptenitentiae: quia baptiando docuit pe nitentiam: uel quia baptixatis imposuit dignos fructus poenitentiae secundum Tho. Sed non potest dici baptismus remissionis peccatorum: quia hanc non dabat, nec docuit: cum non sit opus hominis, sed dei. Hinc glol. Mar. i. Poenitentiae baptismum dedit: baptisma in re missionem peccatorum tamen praedicauit: non dedit.

¶ Corollarium sequitur ex his quod ioannis baptismus non fuit sacramentum proprie dictum: non enimfuit signum efficax gratiae. Vnde glol. de conse dist iiij. Aliud est. Non est sacramentum redemptionis nostrae: nec deus per illum remissionem peccatorum operatus est. Vnde quoties a sanctis dicitur facramen tum: sacramentum capitur large pro signo sacrae rei. Hinc Hugo. lib. ij. parte. vj. c. vj. Solum sacramentum fuit ibi in baptismate ioannis: sed non remissio peccatorum. Quarto dicitur baptismus ioannis: quia non dabatur in forma, quam instituit christus.

¶ Sed in qua forma baptixabat. Tenet magister, & posteum Ale Pet. de palu. & Tho. q ioannes baptixa bat in forma futuri. Ad quod adducitur illud Act. xix. ioannes baptirabat populum baptismo paenitentiae dicens: in eum, qui uenturus est postipsum, ut crederent. hoc est in iesum. Venturus, non quantum ad carnis praesentiam: quia scum hanc iam uenit. Siquidem ioannepraedicante, & baptixante christus incarnatus, & natus fuit. Sed uenturus suit quantum ad effectum redemptionis, siue passionis: uel etiam quantum ad actum baptixandi docendi: quia sicut ioannes sua natiuitate praecessit Christi natiuitatem: ita etiam sua baptiratione praecessit christi baptismum, & sua praedicatione, christi praedicationem: & sua morte, christimortem, fuit ergo haec forma baptismiioannis. Ego baptixo te in nomine uenturi, Exponit Alexand. id est in fide uenturi, Sed aliam opinon tangit Duran, quaetenet: quod Ioannes non baptixabat sub aliqua formauerborum. Cuius motiuum est: quia baptismus Ioannis fuit medius inter sacramenta ueteris legis, & nouae. Conueniebat enim cum sacramentis nouae legis: & maxime cum baptismo christi in materia, quia in aqua: & in expressa significatione internae mundationis. Cum sacramentis ueteris legis in insufficientia: quia non conferebat gratiam. Cum autem efficacia sacramenti formae attribuatur (& sicut in rebus naturalibus) actio est a forma, potest probabiliter dici: quod Ioannes in baptismo suo non utebatur aliqua forma uerborum. Nam cum quaestio haec est de facto de quo scriptura nihil expresse determinat; probabiliter dici potest, quod non utebatur aliqua forma uerborum.

¶ Ad rationem alterius opinionis dicunt: quod in uerbis illis Pauli non fuit intentio eius, quod illa esset forma Ioannis: sed fuerunt uerba illa beati Ioannis docentis: quod patet ex ipso contextu uerborum. Dicit enim primo, quod baptixauit baptismo paenitentiae: deinde dicebat, ut crederent in eum, quiuenturus est. eum, idest Tesum. Constat autem, quod de forma baptismi non erat pr nitentia: sed solum de doctrina: ergo eodem modo non fuit deforma baptismi, ut crederent in uenturum: sed solum de doctrina. Vtraque opi. potest probabiliter teneri, utramque etiam tangit Sco. q.ij. huius dist. His ergo quatuor de causis dicitur baptismus Ioannis.

¶ Verum (ut dicit Sco. )si Ioannes baptixasset informa baptismi christi, quam poterat scire a discipulis christi, uel aliis audientibus eos baptixare: ille baptismus non fuisset dicendus baptismus Ioannis sicut nec Petri, & Pauli: sed baptismus christi. Verum de illo non quaerit quaestio: sed de baptismo Ioannis, quo praeuenit baptismum christi: quo scilicet baptixabat in nomine uenturi: aut sine uerborum forma secundum alteram praedictarum opinionum. Et de hoc baptismate intelligendae sunt conclusiones, & caetera, quae sequuntur.

¶ Secundo notandum, quod de materia quesiti duae fuere opiniones. Vna magistri: quam etiam saluare nititur Alex. haec tenet, quod baptixati baptismo Ioannis erant duplices: quidam enim in illo spem ponebant non referentes haptismum Ioannis ad baptismum christi: nec habebant fidem trinitatis: sicut hi, qui dixerunt. Neque si spiritussanctus est audiuimus: ut habetur Actuum. xix. Et illi erant baptixandi baptismo christi. Nam & tales iterum baptixati sunt in nomine Tesu: ut ibi dicitur. Quiuero spem in baptismo Ioannis non fixerunt: & fidem trinitatis habuerunt: non sunt baptixati denuo baptismo christi: sed per impositionem manuum ab apostolis factam, receperunt spiritumsanctum in robur, quem prius receperunt in remissionem peccatorum.

¶ Pro ista opinione arguitur. Nam Act. viij. habetur, quod apostoli in Samariam uenientes eos, qui baptixati fuerunt a Philippo, non rebaptixabant: sed tantum manus imponebant, & accipiebant spiritum sanctum: non enim in quemquam illorum uenerat spiritussanctus. Cum autem baptismus in nomine Iesu Christi sine collatione spiritussancti sit baptismus Ioannis: sequitur: quod baptixati baptismo Ioannis non fuerunt rebaptixandi. Item Hic ro. super illud sohel. ij. Effundam de spiritu meo. dicit: quod haec est causa; quare quidam baptixati a Ioanne baptismo christi, iterum baptixati sunt a Paulo: quia fidem trinitatis non habebant. Et ergo a contrario sensu baptismate Ioannis baptixati, & fidem trinitatis habentes, non erant baptismo christi baptixam di.

¶ Item Apostolisunt baptixatibaptismo Ioannis saltem Andreas, & caeteri, qui fuerunt discipuli Ioannis: & tamennon leguntur iterum baptixati baptismo christi: sed dumtaxat baptismo flaminis: sicut dixerat eis christus Act. j. Ioannes baptixabat aqua: uos autem baptixabiminispiritusancto: non postmul os hos dies. quod & impletum est in diepentecostes.

¶ Praeterea baptiratibaptismo Ioannis habentes fidem sancte trinitatis, habebant, quicquid requiritur ad salutem: ideo non fuit opus iterum baptixari. Antecedens probatur: quia per baptismum Ioannis habebant ablu¬ tionem exteriorem: & per fidem trinitatis interius infigebatur character: habebant & spiritumsanctum per impositionem manuum apostolorum: & illa sufficiunt ad salutem: secundum illum Ioan. iij. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & spiritusancto &c. Per Ioannem autem ministrabatur aqua: & per manus impositionem spiritussanctus.

¶ Item in receptione sacramentorum quod datur, non est iterandum: sed si quid omittitur, caute est implendum: ut habetur de clerico per saltum promoto c. unico. Et de sacramentis non iterandis c. j. Sed inbaptismo Ioannis dabatur ablutio exterior: ergo si defuit interior, illa erat supplenda, & non exterioriteranda: supplebatur autem manuum impositione. Hac enim dabatur spiritussanctus, quointerius absuitur animaa sordibus peccatorum.

¶ Item in baptismo Ioannis fuit debita materia, & forma, & ita uerum baptisma: & per consequens non iterandum. Antecedens probatur: de materia, quia aqua: deforma, quia eadem, qua apostoli baptixabant: baptixabant enim in nomine christi: Ioannes in nomine uenturi: hic autem erat Christus. dicit Paulus Act: xix. uenturi id est Iesu Christi. Et ergo sicut baptismus discipulorum Christi suffecit: ita & Ioannis.

¶ Alia est opinio communis sancti Tho. & sancti Bonauent. Scot. & Pet. de palu. & aliorum communiter: quod omnes baptixati Ioannis baptismate iterum baptixandi erant baptismo Christi. Nec suffecit baptismus Ioannis ad salutem; quia non contulit gratiam: sed erat tantum praeparatio ad baptismum Christi: etiam quantumcunque baptixati haberent fidem trinnatis: nec spem ponerent in eo: sed ipsum referrent ad baptismum Christi, secundum quam opinionem ponentur conclusiones.

¶ Tertio notandum, quod refert iterum baptixari: & iterato baptismo baptixari. Nam iterum baptixatur, qui post primam absutionem secundo abiuitur: siue prima ablutiofuerit uerumbaptisma, siue non: sed tantum exterior ablutio. Sed iterato baptismo bapticatur: qui postuerum baptisma rece- ptum, secundo baptixatur. Ex quo sequitur, quod licet baptixatibaptismo Christi post baptismum Ioannis, iterum baptixabantur: non tamen iterato baptismo: quia baptisma non iterabatur: quia primus baptismus, scilicet Ioannis non fuit uerum baptisma: sed praeparatio ad uerum baptisma. Hanc differentiam tangit magister in fine huius dist. cum dicit: baptitati sunt in nomine Christi: nec in his iteratum est baptisma: sed nouatum loquitur dehis, qui postbaptismum; Ioannis receptum, baptixati sunt baptismo Christi.

¶ Quantum ad articulum secundum est haec conclusio unica. Vniuersa liter omnes Ioannis baptismate baptixa ti, post sufficientem baptismatis Christipromulgationem erant iterum Christibaptismate baptixandi. Quod dicitur, uniuersaliter omnes) intelligendums est praeter christum: non enim Christus unus est ex omnibus legi subiectis: sed s unus super omnes, & superlegem: quia dominus est filius hominis, & labbati. Huic conclusioni consonat Pet de palud. praesenti dist. qeii. art. v. Et ponit rationem Richar. art. ij. q. ult. quia cum baptismus Ioannis esset quaedam praeparatio ad baptismum Christi, sicut ad medicinam sanatiuam: ideo sicut infirmus accepta praeparatione indiget medicina sanatiua: ita & hic baptixatis baptismo Ioannis necessarius, & baptismus Christi. Dicitur etiam post sufficientem promulgationem &c. quia circumcisi ante promulgationem per circumcisionis sacramentum sine baptismate saluabantur: ut sup. dictum est dist. j. quaest. iiij. Non autem circumcisi baptixati Ioannis baptismate fuere deterioris conditionis non baptixatis: ergo saluari poterant sine baptismo Christi, sicut caeteri. Hac declaratione praemissa, probatur conclusio auctoritate beati August. super IoanHomil. v. de consecr. dist. iiij. Aliud est. Si quos baptixauit Ioannes, iterum sunt baptixati: plane iterum: sed non iterato baptismo, quos enim Iudas baptixauit: baptixauit etiam Christus: quos autem baptixauit Ioannes, baptitauit Ioannes quali diceret: non Christus. Idem de baptismo contra donatistas. Tali baptismo christus mundatecclesiam, quo accepto non erat alterum necessarium. Ioannes autem talibaptismo praecingebat: quo accepto esset etiam baptisma dominicum necessarium. Item idem: Baptixauit Iudas, & est baptixatum: baptixauit ioannnes, & non est baptixatum. Et in enche. c. xlviij Non renascebantur, qui baptismate ioannis baptixabantur, a quo & christus ipse baptixatus est: sed quosdam praecursoris illius ministerio, qui dicebat: parate uia domino. Huic uno, in quosolo renasc poterant: parabatur. Huius enim baptisma est, non in aqua tamen, sicut fuitioanis sed in spiritusancto: ut de illo spiritusancto regeneretur, quisquis in christum credit: de quo christus generatus regeneratione non eguit.

¶ Probatur etiam ratione. In nouo testamento baptismus est de necessitate salutis: ille (inquam) quisit in aqua, & spunsancto, secundum illud Io. iij. Nisi quis renatus fuerit exaqua, & spiritusancto: non potest introire in regnum dei. sed talis baptisms non fuit ioannis baptismus: sed solus baptismus christi: ergo de necessitate. salutis fuit baptixari baptismo christi. Consequentia nota cum maiori. Minor patet ex allegationibus adductis. Item baptismus ioannis non fuit baptismus: quia defecit forma, quae est essentialis sacramento: quia ideo non praestabat gratiam ex opere operato: & per consequens non suffecit ut sacramentum ad salutem. Item baptiratus baptismate ioannis: & non habens fidem trinitatis tenebatur baptixari baptismo christi: ergo etiam hi, qui habuerunt fidem trinitatis, & spem. Tenet consequentia: quia fides, & spes suscipientis sacramentum nihil faciunt ad sacramentum: licet possint facere ad rem sacramenti percipiendam. Nam sacramenta gratiam conferunt non ex fide recipientis: sed ut dictum est ex opere operato. Vnde infidelitas suscipientis baptisma, non est causa suscipiens. propter quam oporteat eum alias bapti tari, dum tamen intendit suscipere, quod ecclesia intendit conferre: ideo si suscipiens baptismum ioannis, sine fidae, te¬ nebatur iterum baptixari: hocfuit ex defectu baptismatis: quia non erat sacim, & baptismus sacramentum necessarius est ad salutem. Nec fides addita fecit de non sacramento sacramentum: sicut si quis habens fidem trinitatis modo baptixaretur non in forma christi, non esset baptixa tus.

¶ Praeterea arguitur ad conclusionem scunm Sco. & Richar. generale praeceptum christi de baptixando obligant omnes ad hoc: ut essent membra ecclesiae ad suscipiendum signum concomnibus ingredientibus ecclesiam. Hoc autem non pstabat baptismus Ioannis: ut dicetur infra de charactere. Denique medicina praeparatiua suscepta congrum fuit recipere medicinam curatiuam: sicut inducta dispositione ad formam principalem, forma principalis inducenda est: sed baptismus Ioannis erat medicina praeparatiua, & dispositio praeuia ad baptismum christi: sicut ipse ait Io. j. Ego uos baptixo in aqua. Itamen: medius uestrum stetit, quem uos nescitis. Et se quitur. Hic est, qui baptixat in spunscto: ergo baptismum Ioannis sequi debet baptismus christi, ad quem disponebat. Item Act. xix. clare habetur: quod baptixatos baptismate Ioannis, Paulus fecit baptixari baptismo christi: & de hinc imposuit eis manus &c.

¶ Restat nunc soluere rationes pro opinione magistri ad ductas. Ad primam dicitur: quod baptixatia Philippo, baptixati sunt baptismo christi: & ideo non fuerunt rebaptixandi, in quo baptismate dabatur spiritulsanctus ad peceatorum remissionem, non autem ad robur, quod est sacramenti confirmationis: quod dabatur tamen perapostolos, qui fuerunt episcopi. Philippus aut fuit unus de septem diaconis: qu non habuit officium confirmandi: quod tantum episcoporum est. Quod uero dicitumr: quod nondum in quemquam eorum uenerat spunssctuns: intelligedum est in signo uisibili ad robur: quamuis ueneratinuisibiliter, sicut & nunc in baptismate: & io missi sunt Petrus, & Ioannes, ut manus imponendo confirmarent: & sic acciperent spiritum sanctum uisibiliter in dono linguarum: sic enim in primitiua ecclesia, quibus apostolimanus imponebant, in signum receptionis spiritussancti loquebantur linguis sicut apostoli.

¶ Ad secundum dicitur: quequid sit de originali, unde illa uerba sumpta leguntur: saltem ex gloilice ordi. illa mens sumi non potest: sed tantundem, quod baptixati in nomine uenturi, & hoc baptismo (oannis: debebant de hinc uerum baptisma recipere: quia non erant baptixati in spiritulancto, seu misterio trinitatis: & hoc uerum est. Et idem praecise uult Augustin. in epistola xIviij. contia Vincentium donatistam iuxta finem cum docet baptixatum ab haeretico non fore rebaptivandum: sed baptiratum baptismo ioannis fuisset iterum a Paulo baptixandum, rationemannectit, quia baptixatus baptismo christi: licet ab haeretico baptixatus est baptismo christi: sed baptixatus baptismo ioannis non ex baptixatus baptismo christi; ergo uenit iterum, & uere baptixandus: sed non iterato. Attamen admissis uerbis beati Hiero. super sohel. ij. conceditur: quod baptixati baptismo Ioannis non habentes fidem trinitatis, baptixandi erant. Sed non sequitur a contrario sensu, quod habentes fidem, & baptixati baptismo ioannis non sunt iterum baptixandi: quoniam consequentia a contrario sensu non tenet nisi in causis praecisis: modo non sola infidelitas fuit causa rebaptixandi: sed magis quia baptismus ioanis non fuit uerus baptismus. Vel (ut dicit Tho.) beatus Hiero. in uerbis suis non intendit assignare causam iterum baptixandi: sed sufficientiam fidei requisitae ad salutem. Vnde ait. Qui dicit se credere in christum, & non credit in spiritum sanctum, nondumhabet claros oculos: ut allegat magister in textu.

¶ Ad tertium dicitur, quod aposte li baptixati sunt: licet non legatur quando & ubi: ut dicit glos. Io. xiij. superillud. Quilotus est, non indiget &c. Non tamen dicit gloilice quod sint a christo baptixati, sed quia ipsialios baptixabant, uthabet. Ioa. iiij. Non est uerisimile, quod ipsi non primum fuissent baptixati eo baptismo, quo ipsi baptixauerunt idest baptismo christi: prius enim exemplo sui magistri ceperunt facere, & sic docere. Multa. n. facta sunt, quae scripta non sunt. Io. xx. & ulti. Hinc ait glol. super illud Io. iiij. cum dicitur. Iesus plures discipulos facit, & baptixat, quam ioanmes. Super uer ba baptixat, dicit gloil. per apostolos suo baptismo: non eo, quo baptixatus est. Illud enim subiit, ut esset uia, & praeparatio suo baptismo. Et quod per apostolos tunc bapticauerit: licet prius (cap. iij.)per se baptixauerit, sumi potest ex cap. iiij. cum subiungitur. quam quam lesus non baptixaret: sed discipuli eius. Hoc enim uerum est, quod tunc non baptixauit per se: sed per apostolos: ut altioribus intendere posset: & sic nulla est contradictio in uerbis christi. cum. (lo. iij.) dicitur baptixasse: (lo. iiij.)non baptixasse. Pacit pro illo epistola. cuiij. beati Augu. ad Silentianum: & habetur de conse. distinct. iiij. quando ab Hierosolymis. ubi habetur discipulos tunc fuisse baptixatos: quando iuit in terram iudeam, & illic morabatur. Io. iij. & quod magis credibile est: baptismo christi uide epistolam, & similiter Iyram Ioan. iiij. Item epistolam ad Vincentium non longe a fine. est episto. xlviij.

¶ Ad quartum dicitur: quod baptixatibaptisnosioannis non habebant quicquid requiritur ad salutem: quia non habebant regumn rationem ex aqua, & spum: baptismus. nmioannis non regenerabat: non enim fuit sacramentum defecit. nforma: nec dabat spaen sanctum: ut dictum est, nec impressit characterem: nec apostolimanus imponebant baptixatis tantum baptismoioannis, sed baptixatis baptismo christi.

¶ Ad quintum dicitur: quod uerum est, quando aliquid sacramenti confert. In baptismo autem ioannis nihil sacramenti conferebatur. Ablutio enim exterior sine determinata forma nihil est sacramenti: sed quando ablutio cum debita forma, & ablutione simul, & intentioe concurrunt, faciunt sacramentum, & tunc quodlibet horum est aliquid facramenti, & non quando alterum deficit. Illa autem maxima, quod omissum est, est caute supplendum, non habet ueritatem in uno sacra mento, si omittitur aliquid substantiale sacramento, tunc. no.e non est sacramentum. Sed ueritatem habet de diuersis sacramentis ordinatis adinuice, sicut in ordini¬ bus sacris: si quis per saltum promouetur: puta ad sacerdotium omisso ordine diaconatus, non est iterandus ordo sacerdotalis: sed accipiendus est ordo diaconatus, etiam post sacerdotium, & in illo casu loquuntur canones allegati. Vel si in uno sacramento una pars posset esse sacramentum sine alia: ut in eucharistia species panis possent esse sacramentum sine speciebus uini, & econuerso. Ibi si panis non consecretur, sed uinum: non esset iterandauini consecratio: sed supplenda consecratio panis: non sic in pposito, si hodie fieret ablutio in aqua: cras proferretur forma: non esset sacramentum.

¶ Ad sextum negetur: quod in baptismo Ioannis fuit debita forma: nam necesse est in forma implicari trinitatem, quam non importabat nomen uenturi ( sisaltem Ioannes usus est forma) ideo non in formachristi: discipuliautem baptixam tes in nomine christi, in hoc nomine implicabant trinitatem: quia qui dicit christus, dicit eum, qui unctus est id est filium: & eum, quiunxit id est patrem: & eum, quo unctus id est spiritumsanctum: de quo magis infra. Vnde licet idem sit christus, & quod tuc uenturus erat: non tamen est eadem forma baptixare in nomine uenturi, & in nomine christi.

¶ Quantum ad articulum tertium est dubium primum. Cur, uel ad quid fuit institutus baptismus Ioannis: cum non contulit gratiam: nec fuit proprie sacra mentum: nec absoluebat baptixatum a praeceptobaptixandi. Respondetur, quod non inutilis fuit baptismus Ioannis: licet praedicta non contulerit. Ponunt autem doctores plures rationes, quarum tres sunt principales. Prima est ad sigurandum baptisma Christi: propter quod dici potest sacramentum large: quia sacraerei scilicet baptismi Christi signum. Secunda, ad praeparandum populum ad christi baptismum: nam suo baptismo assue fecit populum, ut non horreret Christi baptismum. Vnde super illud Matt. iij. Ego baptixo uos aqua (ait glos) quia soluere peccata nequeo: ut sicut christum nascendo, & praedicando praecurro: sic baptitando ad baptismum Christi dirigo. Et sic potest dici sacramentale: quia praeparans ad baptismum christi, qui est facramentum. Tertia ad manifestandum Christum: & sacramenti baptismi materiam consecrandam. Vnde Ioann. i. Vt manifestetur in Israel: propterea ego ueni in aqua baptixans. Vnde cum baptixaret Christum, aperti sunt caeli, & uisus est spiritussanctus descendere in specie colubae: & uox testificantis patris audita est. Hic est filius meus dilectus. In hoc etiam baptismo christus contactu suae mundissimae carnis, uim regene ratiuam contulerat aquis secundum Bed. id est aquam ordinauit, ut esset materia sacramenti regenerationis. Et perhoc dicitur fuisse initium nouaelegis, & finis ueteris, & medium inter utramque. Haec Bonauent. Addit Alexand. quartam. ut reuocarentur iudaei a circumcisione. Et sic dici posset baptismus Ioannis finis ueteris testamenti secundum ilsud Mat. xi. Lex, & prophetae usque ad ioannem.

¶ Secundo dubitatur: quare baptismus Christi magis habuit antecedens praeparatorium, quam circumcisio: cum utrumque; fuit institutum contra eundem morbum scilicet contra originale peccatum. Et quare magis baptismus, quam aliud nouae legis sacramentum. Respondet Alex par. iiij. q. ix. membro j. Ad primum Perfecte obedientibus non est necessarium praeparatorium: sed minus perfectis, & ad obedientiam dutis. Circum cisio autem data est Abraae, qui fuit credulus uerbis dei, & obedientissimus: populus uero Israel, cuiprimo a christo dandus erat baptismus: fuerat durae ceruicis, & semper rebellis deo: ideo indiguit praeparatorio: non autem Abraam.

¶ Ad secundum respondet. Tiliorum est acquiescere praeceptis: ac doctrinae patris. Antequa autem sint filij necessaria est quedam praeparatio, ut fiant filij: & acquiescant doctrinae, & praeceptis patris. Nunc autem per baptisma (quod est ianua sacramentorum) ex filijs irae efficiuntur filii dei. Ideo illud facramen tum indiget praecedenti praeparatorio: sed iam filii dei facti per baptismum non indigent praeparatorio ad caeterorum sacramentorum participationem.

¶ Du¬ bitat tertio de subjecto huius baptismi, quibus conueniebat baptismus Ioannis. Respondetur: quod christo conueniebat sit baptixari, & uirorum multitudini: sed diuersa, non una ratione: christo: ut humilitatem impleret: ut baptismum Ioannis approbaret: ut aquam sanctificaret: ut ipse innotesceret. & prpter alias causas quas glol. Alex. & Pe. de palu. & Thom. latius prosequuntur. Populus autem Iudaeorum ut adpoenitentiam, quam Ioannes praedicabat: baptixando instrueretur, & incitaretur: ideo baptismus poenitentiae prae dicabatur: ut ad baptismum christi praepararetur: ut dictum est, uta circuncisio ne auocaretur: propter hoc non conuemebat pueris qui poenitentiae incapaces sunt: nec ad christi baptismum praepararipoterant: cum rationis usum non haberent.

¶ Sed quid de mulleribus, an baptixa tae sint baptismo Ioannis. Opinatur Ale xan. quod non. Tum propter honestatem: nein cocursu tantae multitudinis uirorum ad baptismum Ioannis concurrentium nudarentur. Tum quia non fuit opus eas reuocari a circumcisione, quam no ac ceperant. Tum quia satis per baptisma uirorum inclinari poterant: & sic praeparariad baptismum christi, quo uniuersaliter omnes erant baptixandi. Et tantum de quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2