Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

utrum cerimoniae ueteris legis quae dicuntur sacramenta generali uocabulo: contulerunt gratiam rite utentibus ex opere operato

QVAESTIO III TERTIO quaeritur circa illam partem: utrum cerimoniae ueteris legis quae dicuntur sacramenta generali uocabulo: contulerunt gratiam rite utentibus ex opere operato.

¶ More processus soliti in respondendo erunt tres articuli.

¶ Quantum ad primum articulum notandum, quod in lege ue. fuerunt multae obseruantiae cerimoniales: ut puta purgationes ab immunditiis a lepra a contactu morticinij, & aliarum rerum immundarum per aquam expiationis, & alios ritus, de quibus in leuitico pertotum. Brantetiam ibi quaedam plus ad perfectionem accidentia: sicut ut oblatio nes hostiarum, & sacrificia: haec enim pertinebant ad cultum latriae pro tempore illo, quo deus uoluit sic coli. Etihae ob seruationes purgationum, & sacrificiorum, ac oblationes dicebantur proprie cerimoniae: ut dictum est in. iij. distinct. xxxvij. Sacrificia, & oblationes tanquam immediate pertinentes ad deicultum: purgationes tanquam mediate ad dei cultum pertinentes: ut puta disponentes, & aptantes personas ad perficiendum dei cultum. Improprie autem dicuntur, ac nominantur sacramenta, extenso nomine sacramenti: ut dictum est quaesi. e. huius di, & de ralibus est quaestio praesens: non de circumcisione de qua dicetur sequenti. q.

¶ Secundo notandum, quod ut tangit beatus Thor dispraesenti. q. i. ar. j. post Alexan. licet satis obscure: quod signum aliquod conferre gratiam dupliciter potest intelligi. Vno modo ex ipso signo, seu sacramento: uel ut alij dicunt: ex opere operato: ita quod eoipso, quod opus illud puta signum, aut iacra mentum exhibetur: nisi impediat obex peccati mortalis, gratia confertur: sic quod praeter exhibitionem signiforis exhibiti non requiritur bonus motus inte¬ rior in suscipiente: quo de condigno, uel de congruo gratiam mereatur sed sufficit, quod suscipiens non ponat obicem concordat Sco. dist. praesenti. q. v. iuxta si. Sic baptismus, confirmatio; extrema unctio, conferunt gratiam ei, qui non habet usum perfectum rationis. Aliomodo intelliguntur signa, uel sacramenta conferregratiam ex opere operante, & per modum meriti: quando scilicet sacramentum foris exhibitum non sufficit ad gratiae collationem: sed ultra hoc requiritur bonus motus, seu deuotio interior suscipientis sacramentum, secundum cuius intentionem confertur gratia tanquam meriticondigni, uel congrui praecise, & non maior propter exhibitionem sacramenti.

¶ Tertio notandum, quod de materia quaestionis fuere tres opiniones. duae extremae, & tertia media,

¶ Prima, quod sacramenta ue. le. contulerunt gratiam ex ui sacramenti siue ex opere operato: licet non tantam: nec ita directe, sicut sacramenta no. se. Vnde dicit haec opinio, quod sacramenta uele. (per hoc, quod erant signa sacramentorum no. se. & passionis Christi, a qua nostra facramentahabent efficaciam. Erant enim quaedam protestationes fidei mediatoris futuri) indirecte, & ex consequem ti habebant iustificare, quasi mediantibus nostris sacramentis perea significatis. Haec opi uidetur fuisse Hugonis lij. de sacramentis par. xj. cap. j. & ij. Vbi uult, quod mediantibus sacramentis no. le.¬ illa prioris temporis sanctificabant, ut eadem esset salus: & his: quirecta fide signa futurorum in illis uenerati sunt, & his, qui effectum salutis in his percipiunt. Pro ista opi. allegatur, quod in canone missae oratecclesia: ut facrificium eucharistiae sit deo acceptum, sicut sacrificia antiquorum patrum, Abel, Abraam, Melchiledech accepta fuerant. Sed facrificium eucharistiae confert gratiam ex opere operato: ergo, & illa ueterum patrum.

¶ Secunda opi. huic contraria tenuit, quod sacramenta ue. le. non contulerant gratiam, neque ex opere operato: neque per modum meriti, seu operis operantis, etiam si in fide, & charitate fie¬ rent quia imposuit ea dominus in onus, & seruitutem: non in iustificationem. Et huius opi. quidam putant magistrum fuisse pro eo, quod allegans apostolum ad Gal. ij. Nunquid ex operibus legis aliquis iustificatus est. addit: etiam si in fide, & charitate fierent.

¶ Tertia opi. est Alexan. de ales. parte. iiij. q.vj. menb. iiij. arti. j. sancti Tho. Sco. & communis scolae: quod sacra menta uete. le. ex ui facramenti, siue opere operato gratiam non conferunt secus tamen per modum meriti ex opere operante. Et secundum hanc responder dum erit ad quaestionem. Et tantum de articulo primo.

¶ Quantum ad articulum secundum est prima conclusio. Sacramenta uere. le. quae dicuntur ceremoniae non contulerunt gratiam ex ui sacramentisiue ex opere operato. Probatur; quia omnis gratia est iustificatiua eius, cui confertur, siprius fuerit iniustus. Eacit enim filium regni secundum Aug sed ex sacra mentis uelle. nemo iustificabatur: secundum illud ad Rom. iij. Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro corant illo. Item Exech. xx. Dedi eis praecepta non bona, & iudicia, in quibus non uiuent. Ad idem est apostolus ad Heb. ix. &. x. ubi ex intentione probat, quod per obseruantiam legalem non iustificatur homo. Ex quibus auctoritatibus satis habetur, quod caeremoniae ueteres non iustificabant: & per consequens non contulerunt gratiam: hoc autem non potest intelligi per modum meriti, ut sequens conclusio docet: ergo oportet hoc accipere ex opere operato, & ex ui sacramenti.

¶ Secunda conclusio. Sacramenta uele. gratiam contulerunt ex opere operante, siue per modum meriti ex suscipientis deuotione, dum processerunt ex fide & charitate. Probatur. Nam suscipientes ea ex fide, & charitate meruerunt augmentum gratiae: ergo &c. Consequentia nota. & antecedens probatur: quia omnis actus uirtutis charitate formatus est meritorius augmenti gratiae: & usus sacramentorum uere. le. procedens ex charitate est huiusmodi: ergo est meritorius augmenti gratiae. Consequentia est syllogistica. Maior est manifesta. Minor probatur: quia usus sacramentorum ue. le. fuit actus obedientiae: & cum hoc in sacrificiis, & oblationibus actus latriae: ergo. Quiobedientiae; patet: quia dara sunt praecepta de huiusmodi caeremoniis: & ita usus eorum fuit iipletio praecepti, & per consequens uirtutis obedientiae. Qdulus sacrificiorum, & oblationum fuit actus latriae; patet: quia fuit actus colendi deum: talibus, n. illo tempore uoluit coli deus: ergo pertinebat ad latriam. Cofirmatur: omnis actus procedens ex charitate est meritorius: sed usus caeremonialium procedere poterat ex charitate: ergo dum sic processit erat meritorius. Poterant enim iudaei uti caeremonijs suis finaliter propter deum sic instituentem, & praecipienten. ergo.

¶ Item minus reuerenter dictum uidetur, quod deus dederit praeceptum nolens seruantem ipsum mereri quantumcunque; ex charitate seruaret: sed manifestum est de purgationibus, & caere moniis data fuisse praecepta: quare conclusiouera. Pro ista conclusio ne est auctoritas uenerabilis Bedae dicentis. Sacramenta ueteris legis suo tempore custodita uitam conferebaut aternam: sed nihil confert uitam aeternam nisi per gratiam.

¶ Tertia conclusio. Vsus sacramentorum ueteris legis relatus ad dei honorem: omnes qui, non habuerunt charitatem disponit de congruo ad gratiae susceptionem: quia per quemlibet bonum motum animi indeum disponitur homo de congruo ad susceptionem gratiae: ut infra dicetur. Sed ulus caeremoniarum relatus ad honorem dei includit bonum animi motum: quia relationem actus ad honorem dei, tanquam infinem. Per bonum enim animi motum nihil aliud intelligitur, quam actus uoluntatis terminatus in deum obiectiue tanquam in finem.

¶ Et secundum hoc respondetur ad omnes auctoritates hinc indeallegatas: quod illae, quae uidentur negare collationem gratiae ex sacramentis ueteris legis, intelligendae sunt de collatione gratiae ex opere operato: & sic sunt pro prima conclusione, & non contra secunda. Et auctoritates, quae asserunt gratiam, & uitam conferre sacramenta ueteris legis: intelligendae sunt de opere operante: & per modum meriti, non ex ui sacramenti: & sic erunt pro secunda conclusione, & non contra primam. Quiuero magister dicit, quod sacramenta uere ris legis non iustificant, etiam si in fide, & charitate fierent; similiter referendum est ad opus operatum: & quantum ad illud non iustificabant: etiam si ex charitate fierent. Non tamen uult, quod ratione charitatis elicientis opus non conferat gratiam. Qusi haec expositio non placet, dicatur, quod magister fuit illius secundae opiin quoconmuniter doc. eum non sequuntur.

¶ Quod iterum dicitur, quod caerimoniae illae fuerunt impositae illis in seruitute, & in signum futurum: & in onus (quoniam dicius potius uoluit sibiipsi haec offerri, quam idolis. Nam secundum beatum Augu. Lex inquantum ad huiusmodi facramenta datur: est duris, & superbis in stagellum, & onus: ut oneraridiuinis sacrificiijs, non liceret eis ad idolatriam declinare: sed perfectis in signum, & paruulis in paedagogum: non obuiat conclusioni secundae: quia nihilominus qui ex charitate subierunt hoc onus per actum obedientiae scilicet obseruationis diuini praecepti: meruerunt.

¶ Quantum ad articulum tertium est primum dubium de numero sacra mentorum legis naturae. Respondetur secundum Rch. q.v. huius dist. post Alex. par. iiij. q.ij. arti. j. quod ut tangit Hug lib. j. de sacramentis. par. xij. cap. iij. Tria fuerunt sacramenta legis naturae: scilicet decimae: sacrificia, & oblationes. Decimae in proportionibus: quia secundum certum numerum: sacrificia: in occisis animalibus: oblationes in caeteris rebus: quod intelligendum est de sacramentis. i. signis sensibilibus a deo tempore legis naturae, & non ante institutis: & ab hominibus ad significandum rem sacram frequentandis. Quae adduntur propter matrimonium: quod ante legen naturae (quia in statu innocentiae institutum: non quidem tunc in remedium concupiscentiae: sed in officium prolis propagandae) fuit quidem nunc matrimonium sacramentum: non proprie sicut in noua le ge, sed large: quia sacrae rei signum. hinc de matrimonio loquens apostolus ad Eph. v. ait. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in christo, & in ecclesia. Item propter paenitentiae uirtutem: quae etsi fuit in lege naturae: non tamen sacramentum: quia non sensibile signum. Item propter illius legis sacerdotium, quod non fuit sensibile sacramentum: neque signum ab alijs distinctum. Licet enim fuerat potestas a deo ad offerendum aliquid in significatione rei sacrae: non tamen erat distincta a seculari potestate. Vnde Gen. xiiij. Meschisedechrex salem sacerdos erat dei summi: dicit Glol. Aiunt haebraei omnes primogenitos a Noe usque ad Aaron pontifices fuisse. Dicit enim Glol. super illud Gen. xxvij. Vestibus Esau ualde bonis. Tradunthaebraei primogenitos functos officio sacerdotali: & habuisse uestimentum sacerdotale, quo inducit uictimam: offerebant antequam haron in sacerdotem eligeretur. Non tamen inuenitur: quod de domini mandato a domino consecrarentur per aliquod sensibile signum

¶ Item propter unctionem, qua lacob lapidem, quem erexit: oleo unxerat. in figura consecrationis ecclesiae, uel altaris Gen. xxviij. non tamen a deo institutum est, licet probabile sit: lacob hoc fecisse inspiratione diuina: non tamen deus hoc instituit hominibus obseruandum, & frequentandum.

¶ Item propter disuuium, quodlicet baptismum figurabiat. i. Petri. iij. non tamen fuit institutum a deo tanquam hominibus frequentandum.

¶ Propter illud immolatio arietis pro Isaac: de qua Gen. xxij. quae significabat immolationem Christi: non numeratur inter sacramenta legis naturae, eo quod non est instituta ad frequentandum ab hominibus. Vnde si sacramentum accipitur generaliter pro quolibet signosacrae rei: sic in lege naturae plura fuerunt sacramenta, quam praedicta tria. Horum autem trium decimatio significabat remissionem peccatorum ppter numerum, quia drachma decima perdita fuerat, & inuenta. Lucae. xv. Sacrificia, carnis macerationem, etiam per sa¬ crificia, quae consistebant in immolatione animalium occisorum significabatur futura Christi passio. Quodque christus, qui passurus erat, dominus est mortis, & uitae. Oblatio significabat beni operis exhibitionem. Haec etiam tria, ut legis naturae sacramenta, ut uult Hugo ubi supra cap. iiij. a deo sunt instituta (probabiliter enim praesumitur hominem ad haec exercenda, in principio a deo instructum fuisse) non autem praecepta. Vnde Hugo. ubi supra cap iij: de necessitate horum sacramentorum, addit. Neque existimandum est illa prima naturalis legis sacramenta, decimas siue sacrificia, siue oblariones: ita homini ex necessitate indicta: ut qui ea executus non fuisse, reatum praeuaricationis incurreret: quemadmodum ille, quifideliter ea coleret: meritum deuotionis suae inueniret. Vnde cum aliquod praedictorum sacramentorum in remissionem originalis peccati siue paruulo, siue adulto adhibeatur: non illius sacra menti uirture: sed fidei a peccato mundabatur, Addit Rich. Tamen loco, & tenpore erat eis necessarium ad salutem suam in aliquibus signis sensibilibus fidem exterius profiteri. Et sic potest intelligiuerbum beati Grego. quod magister in litera dicit. Qu apud nos ualet &c. Praedicta confessio hebat per oblationes, & sacrificia, & decimationes: quia per oblationes significabatur deus omnium creator: per sacrificia, redemptor: per decimationes remunerator. In hoc enim, quod homo retinebat sibi nouem partes, quaem imperfectionem significant: & decimam, quae significat perfectionem, offerebat deo, significabat in se imperfectionem: in deo perfectionem esse: & perfectionem a deo expectari debere.

¶ Sed diceres. Circumcisio est sacramentum legis naturae. Nam Ioan. vij. dicitur. Non est circuncisio ex Moyse: sed ex patribus, siquidem data est Abraae: qui fuit in lege naturae logeante datam legem, & tamen non est aliquod praedictorum trium. Respondetur: quod circumciso conputatur inter sacramenta legis Mosaicae: quamuis anteeam data sit: quoniam fuit praeparatiua ad legis susceptionem. Vnde Hugolib. j. parte. xij. cap. iij. Sacramentum, circumcisionis ante legis dationem datum est, & per ipsum quaedam praeparatio ad suscipiendam legenfacta est. Et sequitur. Antiquus ille populus primo per circumcisionem significatus est: possea per legem informatus. Vnde ut ait Alexand. Circumcisio non fuit data tanquam sacramentum legis naturae, qua currente homines qua si neophiti manuducendi erant mansuetudine quadam: ne grauitas eis esset causa resilitionis.

¶ Tuere tamen, qui tenpus legis a circumcisione asserunt incepisse. Vnde Hugo cap. i parte. xij. lib. i. Obseruantia legalis in circumcisione exordium sumpsit.

¶ Dubitatur secundo de numero sacramentorum legis scriptae. Respondetur secundum Hugo. parte xii. cap. iiii. lib. i. Sub lege(inquit) scripta multa sunt praecepta, & sacramenta, Illa tamen sacramenta omnia ad tria genera reducuntur. Vnue eadem parte capitu. ultimo ait. Tria genera sacramentorum inueniuntur sub lege scripta. Quaedam specialiter ad remedium: quaedam uero ad obsequium: quaedam ad cultum diuinum. Prima pertinent ad peccatorum remissionem: secunda ad exercendam deuotionem: tertia ad cosendam pietatem. Prima instituta fuerunt quasi ad necessitatem, ut in eis homo sanctificaretur: qualis fuit circumcisio, & hostia pro peccato, & prodelicto: & caetera quaedam, quae specialiter ad emundationem, & remissionem instituta fuerunt. Secunda autem quasiad exercitationem fuerunt proposita: ut in eis deuotio fidelium exerceretur: & meritum augeretur: quales fuaerunt hostiae pacificorum, quae offerebantur a fidelibus ad reconciliandum sibi gratiam diuinam. Tertia instituta fuerunt quasi ad praeparationem quandam: ut quasi quaedam instrumenta essent ad caetera sacramenta tractanda, & sanctificanda: quale fuittabernacusum, & atrium: & oia utenfilia, quae continebantur in eis: necno, & sacra indumenta ministrantium: & caeteraomnia, quae ad ornandum cultum diuinum fuerunt instituta Subdit etiam ibidem Hugo. Quod sacrificiorum tria sunt genera. Alia sunt holocausta: alia simplicia sacrificia: alia pacifica. Holocaustum uocabatur quod uelex debitouelsponte oblatum totum incendebatur. Sacrificium uocabatur: quod pro de bito institutionis oblatum partim cremabatur: partim seruabatur. Pacificauocabantur: quae sponte offerebantur pro gratiarum actione: siue pro praecedentis uoti adimpletione: siue pro spontanea, & uoluntatia deuotione. Holocaustum autem fiebat de armentis: aliquando de pecoribus: aliquando de uolatilibus. Oblatio aliquando de simila fiebat: quaedicebatur sacrificium crudum: aliquando de clibano: de sartagine: quam doque de craticula quod sacrificium coctum dicebatur. Haec omnia Hugo. hic inserta pro declaratione terminorum.

¶ Dubitatur tertio. Vtrum sacramenta legalia emundabant ab immunditijs carnis. Respondetur secundum Alex. parte. iiij. q.vj. mem. iiij. art. ij. Iho, & Rich. quod intentio ueteris legis erat homines ad timorem, & reuerentiam dei inducere: & a carnalibus paulatim ad spiritualia trahere: & ideo instituit multa impedimenta, quibus homines ab illorum sacra mentorum frequentia impedirentur: ut sic magis in reuerentia haberentur, quia omnetarum charum. Etiam ut sic a carnalibus obseruantijs dissuescerent: quandoque; scilicet in tempore gratiae totaliter ab eis abstrahendi. Et haec impedime ta dicuntur quaedam irregularitates, quibus homo inido neus efficiebat corporaliter accedere ad sancta: puta templum, & cultum dei exteriorem in eo peragendum. Et hae itregularitates dictae sunt immunditiae carnis, & ab his sacramenta legis purgabant secundum illud apostoli ad Heb. ix. Sanguis hircorum, & taurorum, & cinis uitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis. Haec sanctificatio non fuit nisi rehabilitatio hominis, & ablatio huius irregularitatis. Vndesanguis: & cinis asper sus magis corporaliter inquinabat simpliciter. Sed dicebatur emudare car¬ nem: quia abstulit irregularitatem. Vnde frequenter, & sacerdotes post huiusmodi sacramenta manus lauabant, nesanguinolentis, & cinerolis manibus alia tangerent. Consonat de Pa. q. vj. ar. i. Licet, & alia sit res huius lotionis: scilicet quia sanctorum ad communia non debet esse conmixtio. Vnde & in no. se: sacerdores post tactum chrismatis, & uenerabilis eucharistiae manus lauant.

¶ Sed di. quomodo ritus ille aquae expiationis cineribus uitulae rufae combustae conmixtus caeteros expiauit: cum sacerdotem immolantem, & portantem cineres posluit, & immundum reddidit: ut habetur Nume. xix. Respondetur, quod illa irregula ritas inducta est propter tria, ut dicit sam ctus Tho. Primo ut sacerdotes essent sub onere legis sicut caeteri. Secundo ad tollendam superbiam sacerdotum de hoc quod alios sanctificabant. Tertio ad significandum, quod sacerdos no. test. propter maximam sanctitatem facrificijs semper se debet inidoneum reputare. Irregularitas autem in no. test. non tam crebroimmo raro contrahitur: nec contracta tam facile tollitur.

¶ Quarto dubitatur de rationabilitate legalium sacramentorum. Nam multauidentur ibi sine ratione instituta in eorum ritibus: sicut de ista lustrationis aqua: & quod sanguine pecudum, & cineribus, quae naturaliter inquinant tabernaculum templiuasa, & homines debeant sanctificari, acmunda ri. Pro responsione notandum post Rich. quod aliquididupliciter potest dici rationabile. Vno modo, quia est de naturali dictamine rationis, sicut principia legis naturae, & conclusiones ex eis euidenter deductae. Aliomodo: quia nihil continet rationi contrarium: & ex rationabili causa, & modo debito est institutum pro tempore, & loco. Primo modo non omnia sacramenta legalia sunt rationabilia, quia non de lege naturae. Sed secundo modo, fuerunt ualde rationabilia: quia a summa sapientia, aqua quaecunque; procedunt, ordinata sunt. Ad Roma. xiij. Et certi mysterij gratia futurae salutis significatiua: & ita ex rationabili causa institiita.

¶ Haec mysteria, & cau¬ causa instituta.

¶ Haec mysteria, & cause, quales sint circa singula, glosiae, & post illa rextus legis circa singula instituta explicant, & euoiuunt. SECVNDAPARS. VTTautem inter illa facramenta &c.

¶ Egit magister de sacramentis in genere: in hac secunda parte distinprimae incipit agere de sacramentis in specie. Et primo agit de sacra. ue.te. Secundo dist. ij. incipit tractare de sacramentis euangelicae legis.

¶ Circa primum agit de principalisacramentoue. le. scilicet de circumcisione in praesenti dist. cuius sententia inhac parte in sequentibus conclusionibus suinmarie continetur.

¶ Prima. In remedium originalis peccati instituta est circumcisio, quae certi gratia mysterij hebat dic octaua cultro lapideo in humane propagationis membro.

¶ Secunda. Circumcisio mutata est per baptismum, qui est communius, ac perfectius ac omnibus necessarium sacramentum.

¶ Tertia. Id sentiendum est de paruulis ante octauam diem sine circumcisione ex hac uita migrantibus: quod de paruulis fidelium sine baptismate defunctis. Harum declaratio patet ex textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3