Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omne peccatum, et omnis culpa sit alicuius peccati poena
QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem sei queritur. Vtrum omne peccatum, & omnis culpa sit alicuius peccati poena.
¶ Quoad primum notandum, quod poenadupliciter accipitur. Vno modo ut dicit damnum alicuius simpliciter sine respectu ad aliud. Secundo modo dicit ordinem ad praecedens demeritum: & illo modo afflictio brutotum, & mors eorum, licet sit danum, & disconueniens brutis: non tamen est peena, quia non praecessit culpa. Primo modo poena formaliter est carem tia boni conuententis uoluntati, uel uolenti.
¶ Distinguitur autem duplex bonum secundum duplicem affectionem. Est. n. affectio iusti, & affectio commodi. Afse ctio iusti est, quae est conformis rectae rationi, qua scilicet uoluntas uult aliquid, quia iustum, quia rationi recte consentaneum. Affectio commodi est, qua uoluntas uult aliquid: quia sibi conuentes, aut delectabile, no habito respectu ad rationem rectam. De quo latius supra dist. vj. Affectio iusti appetit bonum prprfinem ultimum, affectio comodi appetit bonum propter seipsam.
¶ Est autem bonum secundum affectionem iustitiae simpliciter magis conueniens uoluntati, quam bonum conmodiQuod patet: quia quanto perfectibile est pfectius, tanto & pfectio sibi correspon¬ dens perfectior: & per consequens simpliciter conuenientior, & per oppositum eius priuatio peior. Voluntas enim inquantum habet affectionem iustitiae ( uerius inquantum est affectio iustitiae, id est inquantum est naturaliter libera, & ad eliciendum actum suum secundum regulam rationis inclinata) perfectior est in seipsa inquantum habet rationem affectionis commodi, & per consequens bonum conueniens sibi secundum asse ctionem iustitiae est sibi simpliciter conuenientius, quam bonum conueniens sibi secundum affectionem commodi: & priuatio illius simpliciter peior priuatione istius. Ex quo sequitur, quod non sosum priuatio boni commodi, sed etiam immo magis, priuatio boni iusti est poena.
¶ Secundo notandum, quod duplex est poena. Quaedam nuda (boni conuentientis naturae intellectuali) carentia, ut priuatio uisionis, & fruitionis diuinae, quae dici solet poena damni. Alia est quid positiuum: & tamen disconueniens tali naturae, sic calor excelleus est aliquod posituum disconueniens corpori, sic & poena ignis infernalis: & uermis carceris, & faetoris, quam dicitur poena sensus.
¶ Tertio notandum, quod poena dicitur ordinatiua culpae pro quanto per poenam redu poenam reducitur ad standum sub ordi difformat se uoluntati diuinae, dum ergo poena coactus se conformat, dicitur idem peccatum ordinariper poenam. Est enim hic ordo diuinae iustitiae quantum ad rationalem creaturam: ut omnis talis, aut uolens subijciatur iustitiae diuinae obedientia praemiante, aut inuita subijciatur iustitiae punienti. Ideo peccator, qui sua uoluntate se exemit iustitiae praemianti non conformando se regulae sibi a deo statutae per poenam nolens reducitur ad regulam iustitiae punientis: & sic ordinatur, quia cogitur subesse diuinae iustitiae.
¶ Omne peccatum est poena. Probatur auctorita Dte Beati. Augu. let . confes. Iussisti enim domine, & ita est, ut pena sibi sit omnis inordinatus animus: neque enim ad momentum est dedecus culpae sine decore iustitiae. Et probatur ratione: nam uoluntas priuans seipsam iustitia, priuat se maximo bono sibiconueniente, cuius carentia maior siuepeior est cuiuscumque conmodi illati, popter talem culpamn: ergo infert sibi paena. Tenet consequentia ex quid nons penae, prioriarticulo posito. Et allegat ad hoc sctus Bonauent. quatuor rationes dicens. Impossibile est cuipams in aliquo esse, quin ad eaus sequatur pena inseparabiliter. Cuius ratio sumi potest ex perfectione diuinae aequitatis, ex pulchritudine uniuersitatis, ex inordinatione culpae: & ex conditione peccantis naturae.
¶ Ex primo ratio sumitur sic. Tante aequitatis est deus, qui est iudex omnium, ut non patiatur deducus peccati ad modicum esse sine decore iustitiae: omni. n. modo debet iustitia iniustitiam superare,
¶ Ex secundo arguit. Vniuersum enim ex ordine pulchritudinem habet: & talis est pulchritudo, qualem decuit fieri ad ostensionem summae sapientiae: & ideo nullo modo faedari poetest: ac per hoc neque per momentum esse in ea aliquod inordinatum, & ita nec peccatum potest es se a pena separatum. Ex tertio arguit. Nunquam cuspacommittitur, quin modus, species, & ordocirca actionem uoluntatis priuetur: & dum uoluntas uoluntarie se in suo actu deordinat, semetipsam incuruat: & dum incuruatur modo specie, & ordine priuatur quantum ad habilitatem ad bonum modo sibi statuto. Modus enim uoluntatis est, ut sit sub regula rectae rationis. Pulchritudine, ut non excedat ordinem sibi statutum. Ordine: homo enim conditus est secundum dignitatem supra omnem rationalem creatura, sed ipse homo licet sit conditus tamnquam in medio per deum conditorem, tamen selotauit inimo per sua demerita: talis autem priuatio magna est in ipsa anima damnificatio, & laesio. Ideo dicit Beatus Aug. in quodam sermo. de innocen. Nemo habet iniustum lucrum sine iusto dano: ubi lucrum, ibi damnum: lucrum in arca, damnum in conscientia: tulit uestem, & perdidit fidem, acquirit pecuniam, & perdit iustitiam.
¶ Ex quarto scilicet ex conditione peccantis arguit: quia uoluntas rationalis, quam est causa peccati: quasi media est inter sensualitatem, & sunteresim: media est etiam inter deum, & alias creaturas. Et cum se conuertit ad haec inferiora, ab eo recedit, qui sursum est: & dum acquirit bonum paruum, perdit magnum bonum: quia dum acquirit bonum, ut nunc: amittit bonum simpliciter: & qua erat media, facit seipsam insimam: similiter cum peccando concordat cum sensualitate, discordat cum synteresi: & dum discordat cum synteresi, incurrit ex illa remorsum quendam, & afflictionem internam: & ita dum peccat, perdit magnum bonum: perdit honorem poprium: pdit solatium id est quietem, & incurrit remorsum Et sic patet, quod ad culpam inseparabiliter sequitur poena: siue dicatur poena quaedam danificatio, siue dicatur poena quadam afflictio, siue inuoluntaria passio: Sed poena quae est damnificatio semper sequitur: quia nunquam est homo in culpa, quinsemper sit in dano. Afflictio uero siue remorsus sequit in habitu, quam uis propter delectationem intensa uel inconsiderationem, uel distractionem animi non sentiatur. Haec Bonauen.
¶ Secunda conclusio. Non omnis culpa peccati alterius est paena. Haec conclusio non contradicit priori conclusioni: exprimit cn. prima peccatum esse penan: haec autem dicit, quod non omnis culpa sit paena alterius peccati. Patet de primo peccato: nam non est pena peccati praecedentis: cum ipsum sit primum. Nec sequentis: quia pena nepraecedit culpam, non enim deus prius est ultor, quam aliqus sit peccator: ut uult Beat. Augu. ergo nec alterius peccati.
¶ Tertia conclusio. Omne peccatum posterius poena est prioris: & causa ( nisiultimum fuerit) posterioris. Illa conclusiopatet auctoritate magistri in textu alle gantis Aug. dicentem. Interprimum pctamen apostaliae, & ultimam penanignis aeterni, media quam sunt, & pctam sunt, & penae pctiEt quo ad secundam parte dicit magister colligens plures sctonrum auctoritates. Perspicuu sit quaedam pcta etiam penas, & causas pcti esse: & illud pctamen penam esse, quod caum praecedentem habet peccatum: atque illud pctamen esse causum pcti, quod est meritum sequentis culpae. Item ratione pbatur. quia peccans peccado demeret deseri a deo, desertus aut a deo non potest non cadere in aliud pectamen secundum illud Grego. in moral. Pctamen, quod non per penitentiam delet, mox suo pondere trahit ad aliud: ergo pcti sequentis demeritum est pctamen praecedens: sicut est demeritum desertionis a deo.
¶ Quantum ad articulum tertium, est primum dubium. Quomodo peccatum, quod forma liter est carentia iustitiae &c. idem & indistinctum potest esse formaliter, & culpa, & poena.
¶ Hic magister uidetur respondere distinguendo carentiam: uel inquantum est priuatio boni actiue, & sic est culpa, uel passiue: & sic est paena. Quod secundum Sco. dist. xxxvij. iuxta si. sic potest exponi, quod ipsa culpa est a uoluntate, ut a causa actiua deficiente: & ipsa cuipa est in uoluntate, ut in subiecto non inhaesionis: sed denominationis supple, quae per culpauma priuatur bono conueniente, quod quidem bonum debitum erat in quantum ipsa uoluntas potuit agere cum rectitudine debita sibi, & non egit. Primo modo priuatio est culpa: & sic est uoluntaria: quia in potestate uoluntatis, ut causae actiuae. Secundo modo formaliter est pena: quia priuatio boni debiti in uosuntate, & maxime sibi conuenientis. Et ut sic non est formaliter uoluntaria: quia uoluntas inquantum subiectum, non habet formam sibi inhaerentem in sua ptante. Et ista priuatio iustitiae debite inhaerens est contra naturaleminclinationem uoluntatis magis, quam quecumque carentia boni conmodi non iusti, uel psetia incomodi.
¶ Hoc breuius & clarius sic potest dici: quod nihil ipedit idem omnino indistinctum in se denominari diuersis denominationibus, quibus in mente correspondent diuersae rationes siueconceptus: ut in primo frequenter dictum est, & sicut in positiuis, ita in priua¬ tiuis. Sic ergo eadem priuatio iustitiae inesse debitae potest denominari peccatum, & poena sine omni distinctione imaginabili in ipsa priuatione. Alia tamen est ratio peccati, alia penae: nam ratio correspondens ad nomen peccatum connotat priuatio nem boni iustitiae. iustitiae scilicet debitae uoluntarie omissae non curando anobsit, uel prosit uoluntati peccantis. Pona autem formaliter importat priuationem boni conuenientis priuato, non curando an bonum illud sit iustum, uel conmodum. Et quia idem bonum omnibus modis est iustum, & conueniens ei, in quem est, eadem est priuatio illius boni iusti & conuententis eo modo, quo priuatio dicitur eadem, uel distincta.
¶ Secundum dubium est, quomodo peccatum posterius est poena prioris peccati. Respondetur, quod eo modo peccatum posterius est poena prioris peccati, quo praecedens peccatum est causa sequentis. Vnde dicit magister: poena peccati est illud, cuius causa est aliud praecedens peccatum. Sed quomodo hoc praecedens peccatum est causa sequentis. Dicunt quidam, ut recitat Scot. dist. xxxvij. iuxta si. quod sicut ablatio gratiae est poena peccati, peo, quod existente primo defectu in uoluntate non agente ad rectitudinem debitam deus ex demerito defectus istius substra hit manutenentiam suam, ne gratia conseruetur; ita ex demeritounius defectus uoluntatis deus potest se subtrahere n uoluntate, ne agat ad rectitudinem in secundo actu: sicut ageret, si nullum praecessisset demeritum: & sic ex hac subtractione, atque carentia rectitudinis in actu secundo causatur poena in uoluntate modo supradicto: quia illa carentia in actu secundo, est carentia conuententis &c.
¶ Si dicis: si uoluntas postprimum peccatum non potest inrectitudinem in secundo actu, non erit eius carentia peccatum: quia rectitudo in illo secundo actu non est debita: cum nihil impossibile sit debitum ei, cui est impossibile: sed subtrabente deo suam coactionem, impossibile est uoluntatiagere. Respondent illi, quod illa rectitudo debita est uolunta¬ ti: quia licet non sit nunc in eius potestate, fuit tamen in eius potestate prius. licet anteprimum peccatum, quo priuauit se illa adsistentia diuina, qua deus paratus erat cooperari ei ad rectitudinem: & ideo imputatur ei ad peccatum: sicut & imputatur ei, quod non habet gratiam in secundo peccati actu: licet tunc non possit habere gratiam ex se, in hanc tamen impotentiam ex se, incidit: potuitenim custodire eam, nec perdidit eam nisi uolens.
¶ Sed ex responsione illa sequitur, quod uoluntas in secundo actu non possit non deficere: & ita peccatum in secundo actu non esset in sua potestate, quod uidetur inconueniens. Nec est simile de gratiae priuatione, & rectitudinis in actu secundo: ita quod deus non sicut propter de meritum non adsistit ad causandum gratiam in anima, ita nec ad causandum rectitudinem in uoluntate: quia ipse non dedit gratiam antecedenter sicut rectitudinem: & ideo potest eaum non dare consequenter. Carentia autem gratiae non est alia, & alia propter aliud, & aliud peccatum: in actibus autem sibi succe- dentibus est semper nouum malum: ideo oportet quemlibet actum malum esse in potestate uoluntatis creatae: non sit carentia gratiae post instans annihilationis, quae non est noua propter alium, & alium actum malum: sed una carentia in omnibus actibus malis. unde deus in secundo actu quantum est ex se, adsistit uoluntati sicut in primo: & in quolibet actu prima causa deficiens id est non iuste, uel recte agens est uoluntas creata: mali autem culpae deus non est causa efficiens, neque deficiens. Sed posset forte dici causa permittens deserendo uoluntatem a se auersam. Et uolens Sco. ubi supra declarare, quomodo peccatum sit poena peccati: dicit, quod defectus secundus est poena peccati pro quanto priuat sebono maxime sibi conueniente.
¶ Sed illa declaratio tantum ostendit: quia secundum peccatum sit peena suiipsius, sicut & primum peccatum: non autem quomodo sit poena prioris peccati¬
¶ Ideo posset aliter dici, quod sic peccatum sequens est poena prioris id est effectus consequens suam causam: sicut praecedens est causa posterioris, ut dictum est. Est autem peccatum primum causa omnium posteriorum: pro quanto irretitus uno peccato, habet dispositionem, uel principium inclinans naturaliter ad omnia alia peccata: uel caret illo fraeno, quod prohibet a quolibet peccato. Nam principium excludens omne actum uitiosum est uelle in omnibus obedire rectae rationi propter deum, illa uolitione stante in uoluntate, non potest aliquod peccatum esse in uoluntate, quo sublato per actum primi peccatiiam nihil est in uoluntate prohibens quodcumque; peccatum. Et quia peccando efficaciter uult hunc actum agere contra rectae rationis dictamen, habet in se principium malum inclinans eum ad quodcunque peccatum, quo tolleretur impedimentu ab hoc peccati actu, quem uultefficaciter. Sic superbia est causa inuidiae: quia cum superbus desiderat habere singulariter, uel excellenter bonum aliquod, inuidet alij habenti idem bonum aeque excellenter, uel excellentius: quia per hoc impeditur superbus ab eo, quod ipse uult. Et haec est sententia Ockam in. j. par. dialo. lib. vj. c. Ixxix. & in. iiij. quodlibe. q. vj. Sic igitur posterius peccatum est poena peccati prioris: quia priuat uoluntatem bono conuenienti. Trectitudine de bita inesse: quae est maius bonum, quam bonum conmodi tantum. Haec autem priuatio sequitur ad praecedens peccatum pro quamto aliquo modo dependet ab ipso causaliter, ut dictum est: quia per peccatum praecedens uoluntas pronior facta est ad lapsum in peccatum sequens. Et haec responsio magis uidetur concordare dictis sanctorum tractantium de peccatis capitalibus, & eorum filiabus.
¶ Tertio dubitatur. Quomodo peccatu, quod nec iustum est, nec a deo est, sit peena: cum tamen omnis poena iusta sit, & a deo.
¶ Dimissis opinionibus respondetur secundum Sco. ubi supra. quod duplex est poena. Quaedam est nuda carentia boni conuenientis naturae intelligibili. Alia est aliquod positiuum disconueniens naturae. i.t af¬ flictio quaedam, quae alicui infligitur: ut supra dictum est art. j. Nunc ergo omnes poenae secundo modo dictae sunt a deo, a quo est omnis entitas positiua. De quibus intelligendum est illud. j. retractationum. c. xxv. Et est magister. xxxvij. distin. prope finem. quoait. In bonis operibus dei, bona opera sunt ista punitiua: licet sint mala istis punitis: quia disconueniunt eis. Sed poenae primo modo non sunt a deo effectiue: quia non sunt esse ctibilia: nec sunt a deo, ut a deficiente primo sed tantum sunt a deo propter de meritum uoluntatis in actu peccandi non coagente uoluntate: tamenc ad istud bonum habendum, ad quod operatus fuisset quantum est ex se. Talis ergo poena est a deo non inffigente, efficiente, uel deficiente primo: sed a deo deserente id est naturam, quaem deficit relinquente in suo defectu, & in omnibus defectibus consequentibus ad illum defectum: ubi includuntur multae carentiae perfectionum conuenientium tali nature. Sic ergo poena illa, quae formaliter est peccatu: non est a deo nisi ut a deserente: & hoc modo malum culpae est a deo deserente. Quod est dictu, quod uoluntas deficiens a rectitudine iustitiae in actu deseritur a deo: ita quod deus non coagit sibi ad rectitudinem, a qua uoluntas sua sponte deficit. Et sic patet ad formam dubij, quod poena positiua, quae est a deo effectiue est bona: & non est peccatum formaliter: licet possit esse materiale in peccato. Poena uero, quae est formaliter peccatum: non est a deo tanquam a causa efficiente. Posset tamen dici, quod esset a deo deserente, & permittente: quo modo etiam peccatu, & malum culpae est a deo. Permittit enim peccatum, quod sine dubio prohibere posset: nec tamen deus permittendo masum peccat, de quo sequenti dist.
¶ Dubitatur quarto. Quomodo peccatum potest esse poena peccati, uel suiipsius: ut dicit conclusio prima: uel praecedentis peccati, ut dicit conclusio tertia: cum omnis poena est ordinatiua culpae: & sic laudabilis, & iuste: peccatum autem non ordinat, sed deordinat: neque peccatum iustum est, aut laudabile: nam malum additum malo non facitaliquid melius, sed peius. Respondet hic sanctus Bonauen. q. j. huius dist. quod peccatum eo modo ordinat, quopunit: punit autem inquantum est inconueniens, & damnosum peccatori: & etiam deordinat inquantum est carentia iust tiae debitae. Quodsic potest intelligi: cum peccatum formaliter loquendo nihil sit: ut puta pura priuatio simpliciter loquendo nihil facit: & de rigore uerborum neque; ordinat, neque deordinat. Dicitur tamen deordinare peccatorem, inquantum peccator peccando ponit se extra ordinem rectitudinis, & obedientiae ac subjectionem uoluntarie a deo praemiandae.
¶ Dicitur etiam peccatum ordinare post dicta in notabili tertio, inquantum peccator peccando se ponit sub ordine punientis iustitiae diuinae ordinantis: ut omnis peccans sit sub poena priuante cum debito decore, quod peccatori est magnum malum. Sic ergo peccatum ordinat, & de ordinat id est peccator peccando se tranffert de ordine ad ordinem. Relinquendo autem primum ordinem scilicet rectitudinis uoluntariae; deordinatur subdendo se inuitis secundo ordinipunientiordinatur id est sub ordine constituitur: sicut qui mouetur localiter, perdit, & acquirit. perdit locum, in quo fuit, siue terminum a quo: & acquirit alium locum, in quo non fuit: puta terminum ad quem: ita peccans peccando perdit ordinem prae miantem bonu, & acquirit ordinem punientem malum. Hoc innuit beatus Augu. in de fi. ad pe. cap. xviij. Constat esse creaturae rationalis malum unum, quo uoluntarie ipsa deficit a summo bono creatore suo, alterum quo inuita punietur ignis aeterni supplicio. Illud passura iuste: quia hoc amisit iniuste. Et sequitur ad propositum. Et qui ordinem in senon seruauit diuinae institutionis, ordinem diuinae non essugiet ultionis. Perdere aut ordinem praemiantem bonum malum est, & culpabile: peccatorem uero esse sub ordine puntentis iustitiae: bonum est, & laudabile, non peccatori punito: sed deo deserendo punienti. ilicet peccatorem.
¶ Vnde dicit sanctus Bona. Quidam ordo est laudabilis, licet minus manifestus, peccati subsequentis ad peccatum praecedens, & in hoc ordine laudatur diuina iustitia, quae conmittentem unum peccatum, iusto iudicio permittit labi in aliud. Haec ille. Et ad hunc sensum accipiendae sunt illae. Peccatum deordinat, paena ordinat, loquendo depoena priuatiua, quae ualent illas: peccator peccando deordinaturid es.t perdit ordinem rectitudinis. & puniendo passiue ordinatur. e. acquirit ordinem iustitiae punientis.
¶ Et phoc ad dubium, quod eadem priuatio; quaopctum est ordinat, & deordinat: est culpabilis & laudabilis. Culpabilis quantum ad pctorem uoluntarie rectitudinem deserentem. Laudabilis quoad deum iuste cadere pmittentem. Et sicut alia est ratio pacti: alia ratio poenae: quamuis eadem carentia pctum sit, & poena id est significat nomine peccati, & pene: tamen una ratione importatur, quod est culpabile in peccatore: alia ratione significatur, quod est laudabile, & iustum in deo permittente, & sic malum additum malo, facit ipsum peius scilicet peccatorem. Quitanto dicitur peior, quanto pluribus rectitu dinibus sibi debitis caret: & nihilominus nquantum poena ordinat peccatorem: non tamen eum facit meliorem, sed diuinam conmendat iustitia, non punitum peccatorem.
¶ Dubitatur ultimo: Vtruomnis paena praesupponat culpam. Dictum. n. est, quod oe peccatum sequens, poena est prioris peccati: & omne peccatum prius, causa est posterioris. ergo quaeritur utrum omnis poena praesupponat culpa. Randetur: sipeena accipitur primo modo, in primo notabili positopeor qualibet afflictione: sic non omnis poena praesupponit culpan. Patet de poena brutoru. Item de afflictione iustorum, ut marturum ac gloriosae uirginis, quae ordinantur ad coronam. Si uero accipitur poena proprie pro quadam uindicta: sic dicit ordinem ad cuipamsa in se uel aliopraecedentem: aut actu praesentem: sic omnis, poena aliquo mo respicit cuipamn: uel ise praesentem, ut poena inferni: uel ut praeteritum in se: praesenteaut in reatu ut pona purgatorij. Quaedam respicit culpam non in se, sed in alio ut mors Christo illata: immo uoluntarica Christo passa pro¬ pter peccatum hominis redimendi. Et secundum haec intelligendae sunt auctorites sanctorum. illa scilicet Hiero. Quicquid patimur, peccata nostra meruerunt. Meruerunt tanquam causa, sine qua non, quia nisi fuisset in nobis peccatum originale, non esset aliqua afflictio hominis: & nostra non demoustrat personam aliquam, particularem: sed quasiconfusam cuiuseique hominis sub disiunctione ad alia. Et illa Grego. in coll. Nulla nocebit aduersitas: si nulla dominetur iniquitas. Quae simpliciter uera est: quia si non fuerit iniquitas in afflicto, non nocebit aduersitas poenalis: quia erit einon ad nocumentum, sed magis ad profectum, & gloriae augmentum: secundum illud apostoli ad Rom. viij. Diligentibus deumomnia cooperantur in bonum.
On this page