Quaestio 2
Quaestio 2
QVAESTIO. II. QVAERITVR secundo circa eandem distin. Vtrum si & cut peccati fomes fuit uir¬ &Se gini ablatus: ita nec Christus in lumbis Abraae est decimatus.
¶ Quantum ad primum, rememorandum ex dictis. sup. di. xxx. li. ij. quid fomes unde causatur, an sit intensibilis, & remissibilis &c. secundum uarias opide peccato originali: sequendo tamenopi. Ansel. in de conceptu uirginali: fomes tantum ponitur in carne, & non in anima. Vnde secundum Ocham. q. ij. tertij. & iij. quodlietx est qualitas corporalis inclinans appetitum sensitiuum delectabiliter, uel tristabiliter ad actum intensiorem, quam sitsecundum rectam rationem eliciendus. Non est ergo fomes appetitus sensitiuus: quia ille est in beatis, fuit & in primis parentibus ante peccatum, in quibus non fuit fomes. Inflictus est autem a deo primis parentibus propter peccatum, & per eos traductus est in posteros.
¶ Secundo notandum: quod duplex ponitur uirginis sanctificatio. Prima in conceptionepassiua, dum anima per gratia sibi concreata infusa est in corpus, in utero suae matris, qua gratia praeseruata est ab originali peccato: & ita factificata a peccato: non quod infuit, sed in fuisset: nisi per gratiam praeseruata fuisset.
¶ Alia est eius sanctificatio in conceptione actiua, qua de spiritu sancto concepit saluatorem. De quo ait Gabriel. Spiritus sanctus superueniet inte: & uirtus altissimi obumbrabit tibi. Tunc enim sanctificata est a spiritu sancto hoc secundo modo: sed tamen non a peccato originali, aut actuali, quorum nullum infuit: sed sanctificata per gratiae inexistentis augmentationem: acplenitudinis perfectionem, qua disponebatur, ut esset idonea mater tanti filij.
¶ Tertio notandum secundum eundem ubi sup. in qodli. iij. q. x. & q. ij. tertij. suppositis his, quae habita sunt dist. xxx. q. ij. huius collec. quod fomitem auferri potest intelligi tripliciter. Vno modo, ita quod qualitas illa omninenon sit in carne, & per consequens nullum penitus habeat actum inclinandi: hoc mo ablatus est a beatis. Dae quibus Apccvij. Neque esurient, neque sitient amplius: neque cadet super illos sol, neque ullus estus, Secundo modo sic, quod qualitas ipsa, quae fomes dicitur quantum ad essentiam sua maneat in parte sensitiua: non tamen possit inclinare uoluntatem contra iudicium rationis ad aliquem actum: & propter hoc habitum aliquem in uoluntate impedientem huiusmodi inclinationem, & hoc potest dupliciter fieri: uel simpliciter impedientem: ita quod non potest inclinare ad actum rationi difformem: nec uenialiter, nec mortaliter, aut mortaliter tantum. Tertio modo intelligitur auferri: sic quod non posset inclinare ad actum sine omni inobedientia, & rebellione ad rationem, & uoluntatem: ita quod nec ad famen, nec ad sitim, nec ad conum. & sic de alijs.
¶ Fomes ita in beat: uirgine penitus ablatuse, & extinctus: uelper gratiae plenitudinem sic debilitatus; quod uirginem neque ad peccatum potuit inclinate: nec a uirtutum profectu quomodolibet impedire. Probatur per beatum Bern. in auctoritate praecedenti. q. allegata: qua dicit. Eius omnia tam excellenter irradicata noscuntur, quo ad gratiae plenitudinem: ut nonliceat suspicari aliquid in ea. Non dico tenebrosum quoad, mortalia: sed nec obscurum saltem, quoad uenialia: uel minus lucidum, quoad motus primos uoluntatem praeuenientes: sed nec tepidum quidem quoad uirtutum, & meritorum, progreslum: aut non feruentissimum, quoad perfectionem gratie, & bonorum. Quod autem illorum factum sit scilicet an somes penitus secundum essentiam fuerit extinctus, & ablatus. An manens per gratiae excellentiam sit debilitatus: ut nec ad malum instigare, nec ad bonum tardare posset. Etiam quando sic debilitatus sit: anin prima sanctificatione eius, uel in secunda, quiamo uarij sunt modi dicendi doctorum: uit, qui eam elegit, & sancto spum impleuit. & ihil potest euidenter probari: ille no¬ Sufficit nobis, quod numquam peccauit, aut a meritorum profectu impedita fuit.
¶ Quantum ad secundum articulum de decimatione. Notandum, quod magister uolens ostendere: licet caro Christi in patribus, a quibus descendit peccato fuit obnoxia: no tamen unquam in Christo maculata fuit originali culpa: & ideo licet eaeteri homines in Adam peccauerunt, non autem Christus. Fuit quidem Christus in Adam secundum corpulentam siue materialem substantia sicut effectus in causa: quia corpus, seu caro Christi sumpta est de carne uirginis, quae descendit ab Adam per lege propagationis, qua genitum materialem substantia accipit a generantibus. non autem peccauit Christus in Adam, nec in patribus: quia caro Christi mundata fuit priusquam animata, aut uerbo unita. Cuius simile adducit magister: quia Christus fuit in lumbis Abraae sicut Leui, secundum materiale substantia: quamo Abraa decimas dedit Melchisedech sacerdoti sibi benedicenti: ut habetur Gen. xiiij. & Heb. vij. non tamen decimatus est sicut Leui: ut uult Aug. x. super Gen. adliteram. Et utriusque scilicet curChristus, qui in lumbis Adae, & Abraae secundum corpulentam substantia, in quibus fuit & Leui, non peccauit in Adam, nec decimatus est in Abraa, sed Leui: & peccauit in uno, & decimatus est in alioRationem inquirit: & ob hoc illa decimationis materiam introduxit.
¶ Secundo notandum: quod circuncisio, & nunc baptismus in remedium contra originale institutisunt: sic ante circuncisionem quantum ad omnes & sub lege quantum ad exteras nationes, & mulieres, remedium praestiterunt oblatio, sacrificium, & decimae: ut deducit magister dist. xxiiij. inquantum fuerunt protestationes fidei mediatori baptismi. Vnde ut dicit sanctus Bona. dil. praesenti. Decimatio actus fuit moralis, sacramentalis, & figuralis. Moralis, inquam tum est alicuius partis donatio ad sustentationem eorum, qui diuino sunt cultui de putati. Morale enim, & iustum est: ut de altario uiuat, qui altari deseruit. j. Corix. Sacramentalis, inquantum est donatio alicuius partis ad dei honorem in fide mediatoris ob curationem morbioriginalis. Figuralis, inquantum donatio decimae partis facta summo sacerdoti significabat curationem uniuersalem fiendam per futurum summum sacerdotem Christum. Decem enim, uniuersalitatem importat: pro quanto omnes numeri posteriores ex ipso in rationenumeri componuntur. Primis duobus modis fuit actus personalis, decimantis per sonam dumtaxat respiciens. Tertio uero modo est actus generalis respiciens omnes curandos generaliter: & ideo in decimatione Abraae, ut fuit actus mora lis, & sacramentalis: non sunt decimatiexistentes in lumbis eius. i.t filij sui futuri. quia illa decimatio, ut sic tantum profuit personae Abraae: absoluit a debitode cimandi, aut sacrificandi posteros suos, Sed quatenus fuit actus figuralis, significabat siguram generalem curationem omnium morbosorum, praesentium, & futurorum ab Abraa descendentium per summum sacerdotem Christum. Et ideo ut sic non figurabat tantum curationem Abraae: sed omnium futurorum ab eo descendentium: & per hoc omnes in lumbis Abraae existentes secundum materialem substantia decimati sunt, qui curatione indiguerunt, decimati hac decimatione Abraae significati, seu figurati.
¶ Istis premissis est conclusio prima: Materialis Christi sub stantia fuit in lumbis Abraae tanquam effectus in sua causa. Patet: quia Abraam fuit causa mediata Christi: ergo Christus fuit in eo tanquam insua causa. Consequentia nota. Antecedens patet: quia Christus descendit ab Abraam mediante uirgine: & illa mediantibus suis progenitoribus, ut habetur Mat. j. & Lic. iij. Abr aam autem omnium a se descendentium fuit causa mediata, uel immediata.
¶ Conclusio secunda. Non eisdem, sed dissimilibus modis Christus, & Leui fuere in Abraaelumbis. Patet: quia Abi aam non eodem modo fuit causa mediata utriusque. Nam Leui fuit cam secundum lege conis propagationis, libidinosae sexus utriusque commixtionis. Christi autem non sic: sed eius fuit causa per uirginem, a qua naturam corporalem accepit sine semi¬ nemiraculosaspiritussancti operatione.
¶ Tertia conclusio. Mediator, dei, & hominum christus Iesus non est in lumbis Abraae decimatus. Probatur conclusio: quia ille duntaxat est in lumbis Abraae decimatus, cuius uulneris (propagationem ex lumbis Abraa contracti) curatio perdecimationem Abraae est figurata: sed christus, etsi in lumbis Abraae fuit, non tamen per eius descensum uulnus accepit: nec curatione indiguit. Ergo eius curatio, quae non fuit, figurari non pofuit: & per consequens decimatus non fuit. Consequentia nota, & pmissae patent latis ex notabilibus praemissis. Et tatum de arti. ij.
¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur primo. Vtrum in sanctificatione uirginis ita ablata sit peccandi potentia, ut facta sit impeccabilis. Respondetur, quod est conis doctorum sententia: quod uirgo post eius sanctificationem non solun non peccauit: sed nec peccare potuit: maxime, post secundam sanctificationem, quam in conceptione filij est sortita. Modum uero impeccabilitatis reducere uidentur ad ablationem, seu extinctionem somitis. Vnde beatus Tho. dist. praesentiq. ii. ar. j. & iii. post recitationes opinionum aliorum, dicit: quod fomes in uirgine post primam sanctificationem mansit in uirginequantum ad essentiam: sed ita impeditus per gratiam sanctificantem, ne in peccatum inclinaret: nec a bono retraheret. Contingit enim aliquando habitumligari, ne in actum exire possit: sicut per ebrietatem scientia: ut dicitur in. Ethi. In secunda uero factificatione, essentialiter somes subtractus est: & ita in secunda sanctificatione, & emendatio, & confirmatioin bono consummata est secundum perfectionem uiae: sed in assumptione eius gloriosa consummata est secundum perfectionem patriae. Quod sic patet. In prima sanctificatione inclinatio fomitis ablata fuit remanente eius essentia. In secunda uero extinctus fuit fomes ipse per essentiam: remanentibus adhuc poenalita tibus ex peccato causatis, a quibus plene liberata fuit per assumptionis gloriam. Sic in prima sanctificatione collata est gratia ad bonum efficienter li¬ berum arbitrium inclinans: quannis non esset sufficiens ad tollendum fiexibilitate liberi arbitrij in malum, qua etiam homo in primo statu habuit. In secunda sanctificatione, gratia superaddita fuit, quae ita potentiam liberi arbitrij impleret: ut in contrarium flecti non posset, non quidem tollendo naturam liberi arbitrij: sed defectum. Sed in tertia exaltatione eius per gratiam perfectam in gloriam transeuntem fini coniuncta est: ex quo perfecta immobilitas causatur. haec Tho. batis concordat sanctus Bonauent. dist. praesenti. Vnde tales ponit sanctificationis gradus. In prima sanctificatione per gratiam fomitem reprimentem, data est ei potestas omne mortale uitandi, data etiam est ei potestas uitandi frequentiam uenialium, data nihilominus facultas omnepeccatum uniuersaliter uitandi: non tantum particulariter. Et in his tribus patent tres gradus sanctificationum: scilicet Ioannis Baptistae, Hieremiae, & Mariae: nam prima conditio conuenit Hieremiae: secunda Ioannibaptistae. Similiter hoc triplex genus sanctificationis conuenit uirginiMariae, quae plus accessit ad filij puritatem per uiae meritum. Sed cum sanctum sanctorum gestauit in utero suo: tunc sanctificata fuit conformiter suo filio: ut etiam impossibilis esset ad peccandum, ut sicut impossibile fuit, quod carnis eius integritas uiolaretur: sic impossibile esset, ut mentis eius sanctitas aliqua macula tangeretur. Ad cuius testimonium ualet, quod quidam Iudaei asserunt: hoc mirum fuisse in uirgine: quod cum esset pulcherrima mulierum: nunquam tamen a uiro fuerat concupita.
¶ Concordat etiam Alexan. parte iij. quaest. ix quem praefati sancti doctores imitantur: nam ponens quinque status liberi arbitrij, quorum quintus est cum necessitate ad non peccandum: qui fuit in beata uirgine per gratiam sanctificationis ultimae, quae fuit per plenitudinem gratiae: potentia liberi arbitrij necessitatis ad no peccandum: & post illam sanctificationem non habuit potentiam ad peccandum. Subdit etiam, quod non posse peccare non solun pertinet ad statum gloriae: sed etiam ad statum perfectae gratiae, sicut est in sancto homine perseuerante in bono, qui non habet potentiam peccandi in ultimo instanti. tamen nondum est in statu gloriae: sed est in statu plenae gratiae: quia perseuerantia finalis est status plenae gratiae. haec Alex. Sed licet fomes penitus extinctus sit in uirgine in prima, uel secunda sanctificatione: non tamen uidetur ex hoc argui posse impeccabilitas in uirgine: quia adhuc manet uertibilitas lib. arb. Sicut enim in statu innocentiae protoplastus Adam non habuit fomitem: & tamen per arbitrij libertatem peccauit. Sic etiam plenitudo gratiae no uidetur sufficere ad impeccabilitatem: quia quantumcunque gratia fuerit intensa: potest quidem fortiter ad non peccandum potentia inclinare: non tamen necessitare. Nam habitus non necessitat potentiam: quia non habitus potentia, sed potentia utitur habitu. Ideo potest dici de confirmatione uirginis aliquo modo sicut dictum est in ij. dist. vij. de confirmatione angelorum: quod confirmata est in bono, sic quod non potuit peccare peccato commissionis: quia deus disposuit non concurrere ad quemcunque actum inordinatum: deo ergo non concurrente, nullus talis commitri poterat. Sed depeceato commissionis est maior difficultas: quia non uidetur stare cum lib. ar. contradictorie: quin potuit ab omni actu bono, & meritorio cessare, & non elicere, etiam tunc cum tenebatur elicere. Nam quocumque objecto uoluntati eius praesentato: libera fuit contradictorie ad eliciendum circa illud actum, uel non eliciendum. Alioquin si non potuisset non elicere actum bonum, eliciendo non meruisset: quia non habuisset actum illum in sua potestate: quod tamen requiritur ad meritum: potuit ergo non elicere, cum debuit: & ita potuit peccare.
¶ Ad hanc replicam diuersas tangit Ockam responsiones q. ij. & iij. Vna, potuit cessare ab omni actu meritorio: etiam quando tenebatur eum elicere; quia omnis actus uoluntatis elicitus est in sua potestate. Sed si aliquando cessare uoluisset: deus statim concurris¬ set, ut causa totalis ad causandum illum actum: nec ipsa peccaret peccato omissionis. Verum per illum actum totaliter a deo causatum uirgo non meruisset: quia talis actus non fuisset eius effectiue: quod tamen requiritur ad actum meritorium: cauisset tamen peccatum omissionis: quia habuisset in se actum debitum respectu objecti praesentati; licet non a se elicitum. Vt si quis pro certo tempore tenetur uidere obiectum aliquod: & deus causaret in eo uisionem illius objecti, taiquam causa totalis, per quam ille uideret obiectum: non peccaret peccato omissionis. Sed diceres: ponamus, quod pro certo tempore teneatur elicere actu meritorium, & eum uoluntarie conseruate, & conseruetur: iam peccat, si non elicit, aut elicitum non conseruat: licet talis actus immediate, & totaliter causetur a deo: quia omitrit, ad quod tenetur. Posset hic dici, quod deus sic ordinauit, quod non esset obligata ad aliquem actum meritorium eliciendum simpliciter: sed per actum talem tendendum in obiectum, siue a seclicitum: siue in ea a deo creatum: & ideo si non eliceret, deus illum actum in uoluntate eius crearet, per quem inexistentem non posset non tendere in obiectum, licet sic tendendo non mereretur: & si hoc uerum est soluta est difficultas.
¶ Si diceres: tunc heata uirgo per totam uitam suam non mereretur, sicut non demereretur. Respondetur: negando illam consequentia: quia potuit elicere actum bonum, & propter finem debitum, & illo mereretur: licet non mereretur, si talem actum bonum deus in ea tanquam totalis causa causaret. Omittendo autem actum meritorium non demereretur: dum tamen haberet in se actum bonum, quo tenderet infinem: licet a solo deo creatum: & ita uidetur planior responsio: licet aliae possent inueni ri.
¶ Si quaeris: est ne differentia aliqua inter confirmationem uirginis in uia; & confirmationem beatorum in patria. Respondetur, quod sic nam beati in hoc confirmatisunt: quia habent in se actum beatificum perpetue a deo creatum, & conseruatum, quod tactum est in ij. dist. vij. qui repugnat omni peccato commissionis, & omissionis, a quobti nunquam cessare possunt: deo illum actum in eis conseruante: & hoc non possunt peccare: sed in nullo uia tore est talis actus: nec alius quicumque propetuus: quia nullus uiator, nec etiam beata uirgo fuit sempin actu diuinae contemplationis: ut dicit Hugo in li. de triplici holocausto. Non enim sempe fuit in actuali usu rationis, tempore somni. Sed confirmatioquiae in hoc consistit: ut dictum est: quia deus concurrit secum ad opera meritoria, quaelibere uult elicere, & nunquam ad opera mala, & supplet negligentiam: siomitteret opera bona debita. & sic beatissima uirgo Maria confirmata fuit in uia: ita quod mereripotuit: & nullo modo peccare assistente modis praedictis gratia diuina id est gratuita dei uoluntate ea peccare non permittente.
¶ Dubitatur secundo: quomodo, aut quare christus, seu natura humana in christo non contra xitoriginale. Respondetur breuiter secundum Sco. dist. praesenti q. ii. Ideo quia non fuit filius naturalis Adae: & ideo non erat debitor iustitiaeoriginalis. Acceperunt enim illi soli iustitiam originalem in Adam, qui ab eo erant descensuri secundum rationem seminalem: hoc est respectu quorum Adam habuit rationem patris naturalis secundum naturalem propagationem; unde si Christus fuisset purus homo, & non deus: miraculose tamennatus de uirgine, nunquam contraxissetoriginale. Ista est sententia beati An sel. in de conceptu uirginali: ubi uult, quo innocentiae Chrit duplex ro posset poni,s aanctificatio uirginis matris, & miraculosa formatio corporis, quid non est formatulege cons propagationis. Vtraque can sufficit, ut christus innocens natus fuerit
On this page