Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum anima rationalis sit ex tradue ce, et educta de potentia materiae
QVAESTIO I QVAERITVR circa hanc quod distinctionem. Vtrum anima rationalis sit ex tradue ce, & educta de potentia materiae. In quaestione erunt tres articuli. Primus terminos declarabit. Secundus ad quaestionem respondebit. Tertius mouebit dubia.
¶ Quantum ad primum notandum, quod animam esse ex traduce dupliciter potest intelligi. Vno modo est animam esse diuisam ab anima, seu forma generantis: aut animam secundum aliquam suipartem in ea realiter manentem, fuisse in principio suo productiuo. Illo modo corpus animalis per seminis transfusio nem propagatum, cuius seminis materia manet in corpore, ppagato: dicitur esse ex traduce: similiter & totum compositum propter eius partem, quae est corpus. Secundo modo aliquid esse ex traduce est aliquid educi de potentia materiae concurrente aliqua uirtute naturalieffectiue decisa a principio generante. Illo modo anima bruti sensitiua est ex traduce: quia educitur de potentia materiae uirture seminis a principio generante decisi: actiue ad productionem animae brutalis concurrente. Primo autem modo nulla forma substantialis est ex traduce: quia nihil substantialis formae, quae generatur: aliquid praefuit in generante: quia nihil alterius rationis a forma genita; cum forma sit substantia simplex non composita ex partibus diuersarum rationum: nec aliquid eiusdem rationis cum forma genita: quia uel tota forma praefuit in generante, uel pars. Non tota: quia tunc non generaretur; cum non acciperet esse de nouo: quia praefuit in generante. Nec pars quia tunc illa pars non generaretur; quia praefuit. Nec reliqua pars de nouo ad genita: quia illius partis nihil praefuit in ge¬ nerante; & ita illa pars non esset ex traduce: & ita nec totum.
¶ Tertio notandum, quod de materia huius quaestionis plures fuere opiniones. Vna fuit, quam etiam magister tangit in litera: quod anima est de substantia dei. Alex. parte ij. q. Ix. unde arguunt. Bormauit deus hominem de limo terrae: & inspirauit in faciem eius spiraculum uitae. hoc spiraculum fuit anima: ergo inspirauit animam: ergo anima est spiritus, uel flatus dei: sed spiritus dei non est nisi de deo. Item Ioan. xx. Insufflauit in eos dicens. Accipite spiritumsanctum &c. Nihil autem aliud est spiritus, quem insufflauit nisi spiritus procedens de substantia patris, & filij. Ideo dicit ibi glo. Augu. quod in hoc ostendit ex se procedere spiritum sanctum. Ergo pari ratione. flatus ille, quem spirauit in faciem hominis, fuit de substantia dei.
¶ Item Etclesiast. ulti. Donec reuertatur puluis in terram suam, unde erat: & spiritus redeat ad deum, qui dedit illum. Ergo sicut homo quantum ad carnem est de terra, ita qnantum ad spiritum redit ad dei substantiam, qui dedit illum,
¶ Addunt etiam rationes parum ualentes, & nihil concludentes. Sed opinio haec erronea est haeretica, & fatua. Nam est contrascripturae ueritatem: est etiam contrarationem.
¶ Contra ueritatem scripturae: dicitur enim Gen. j. Paciamus hominem ad imaginem &c. Hoc dictum est de homine secundum animam. Pactio autem in deo locum non habet: sicut nec mutatio. Ego sum dominus, & non mutor. Malach. iij.
¶ Contra rationem: nam in deo non est compositio; nec est componibilis: cum sit suinme simplex. Sed si anima est ex dei substantia; erit pars hominis: & ita componibilis.
¶ Item cum dei substantia sit indiuisibilis: tota dei substantia erit anima, uel pars eius: & ita anima erit deus, uelcomponitur ex deo.
¶ Item uel substantia dei esset materia animae: uelforma. Non materia: quia illa est imperfectior altera parte constituente similiter & toto. Nec forma: quia tumc esset deus; quia forma suadenominationem communicat toti¬
¶ Si dicitur, quod habeat aliam formam super inductam: hoc non ualet. Tum quia nihilominus ipsa denominaretur deus a substantia dei: sic secundum ponentes multas formas in composito: ni denominationem. Tum quia tunc substantia diuina esset subiectum formae superinductae, & ita imperfectior ea.
¶ Item sic contingeret diuinam substantiam deprauari, damnari: & alia multa impossibilia, & absurdissima sequuntur ad illum errorem.
¶ Alia fuit opinio non minus impia Manichaeorum stulteerrantium: dicentium in homine esse duas animas: sicut recitat beatus Augu. in libro. de duabus animabus. Quarum una inclinat ad bona: & haec est de substatia dei. Alia inclinat ad mala: & haec numquam potest facere bona: sicut prima non potest faceremala. Sed haec heresis quoad prima partem reprobata est. Quoad secundam partem eius falsitas patet, quia anima mala uel est a deo bono: & hoc contra eos. & patet falsum: quia uidit deus cuncta, quae fecerat, & erant ualde bona. Nec a deo malo: quia impossibile est esse plures deos: ut patet lib. j. dist. ij.
¶ Illis ergo erroribus reprobatis: ad rationes iliarum opinionum respondendum est Ad primam dicendum, quod inspirare, uel insufflare secundum aliam translationem in praedicta auctoritate idem est, quod spiritum facere: & eum corpori unire. Dixit, & facta sunt. Dixit uoluntate practica, quia dicere dei, facere est. Vnde sicut deus res produxit dicendo. Tiat &c. non fuit uox materialis: ita nec flatus aliquis corporalis. Nec ualet similitudo adducta de Ioan. c. xx. quia slatus ille procedens de Christi humanitate, non fuit spiritussanctus: sicut nec columba ap¬ parens super Christum baptixatum. Nec ignis sedens super singulos apostolorum. Sed signa fuerunt creata uisibilia, repraesentantes inuisibilem spiritussancti ab utroque processionem: simul & temporalem missionem.
¶ Ad illud de ecclesiaste dicitur, quod ibi non ponitur nota similitudinis: sed est una copulatiua significans resolutionem corporum in terram. Vnde sumptum est, tanquam a principio materiali. Et reditum spiritus ad deum, tanquam ad effectiuum principium per unionem gloriae: in quo erat uirtualiter: sicut effectus in causa ante sui productionem. Ideo caute in auctoritate allegata dicitur de carne- Reuertatur puluis in terram: unde erat scilicet facta. Non autem dicitur de spiritu redeat in: sed ad deum: nec dicitur unde erat: ne intelligatur esse de substa tia dei: sicut caro de substantia terrae: sed ad deum, qui dedit illum tanquam causa producens effectum.
¶ Ad illud Actuum. xvij. Genus deisumus dicitur, quod aliqua dicuntur esse eiusdem generis, prout genus dicit consanguinitatem: quia descenderunt ab uno generationis principio: sic non loquitur apostolus. Alio modo, quae compraehenduntur sub eodem genere logicali maxime propinquo, & sic anima rationalis, & angeius dicuntur esse eiusdem generis cum deo: quia sunt substantiae spirituales, & intellectuales: sicut deus: & compraehenduntur sub hoc genere spiritus intellectualis: quomodo nulla alia creatura est eiusdem generis cum deo. Vel posset dici, quod illud dicitur esse genus dei, quod accedit ad deum aliqua proprietate: analogice tamen: & ita accedit natura intellectualis creata ad deum, quadam maiori similitudine, quam caeterae non intellectuales: quauis tamen adhuc natura intellectualis infinite distet a deo secundum perfectionem: etiam secundum modum intelligendi.
¶ Tertia opinio fuit: quod ani¬ E marum productio fiat mediante intelligentia: ut sicut corpus caelestae facit ad productionem corporis humani: sic etiam intelligentia concurrit actiue ad productionem animae rationalis. Et hoc uidetur sensisse auctor de causis. Mouebantur isti ex eo: quia deus propter sui unitatem summam non potuit immediate producere plura: ideo deus immediate prima intelligentiam produxit: & mediante illa secundam; & mediante intelligentia animam &c.
¶ Sed haec opinio simpliciter est erronea: & auctoritas auctoris de causis in ea parte tanquam haeretica est respuenda. Nec producere multos effectus opponitur unitati creaturae: cum omnis multiplicitas ad unitatem sit reducenda.
¶ Quarta opinio suit: quod anima esset ex anima sicut caro ex carne: & sicut ab una candela multae accenduntur candelae: sic ab una anima per suimultiplicationem, sine sui diminuitione, multa corpora uiuificantur. Et ita animam ponunt esse ex traduce ab alia anima. Ad hoc allegatur illud Exod. i. Omnes animae, quae egressae sunt de femore Tacob &c.
¶ Item in formatione Euae dicitur, quod deus inspirauit spiraculum uitae de Adam: sed & dicitur, Aedificauit igitur dominus deus costam, quam tulerat de Adam in mulierem: igitur mulierem quoad carnem, & animam formauit de Adam.
¶ Item originale peccatum a parentibus descendit in filios. Peccatum autem solum in anima est. Et ideo sicut peccatum a parentibus descendit in filios: ita anima geniti descendit ab anima gignentis, a quo peccatum; quod non est nisi in anima. Huius opinionis uidetur fuisse Aug. nihil uerius dubitasse de eius ueritate. Dicit enim, quod non potuit uenire ad ueritatem huius quaestioGnis.
¶ Quinta opi. posset esse, quod anima licet non sit ex traduce primo modo: est tamen ex traduce secundo modo: quia educitur de potentia materiae concurrente ui seminali effectiue ad eius productionem, eo modo, quo anima bruti educitur de potentia materiae.
¶ Et arguitur pro illa opin. sic. Inter omnes formas corpora perficientes, anima humana est perfectissima: ergo operatio formae imperfectioris ab ea negan¬ da non est. Sed animae brutales habent uirtutem generatiuam sibi similis: ergo & anima intellectiua.
¶ Item maior est congruentia hominis ad hominem, quam bruti ad brutum. Et perfectior est lis generatiua in homine, quam in bruto. Si ergo brutum producit brutum: & quantum ad corpus ministrando materiam: & quantum ad formam educendo ipsam de materiae potentia, etiam homini hoc idem conuenit.
¶ Item anima rationalis educitur de potentia materiae, sicut forma bruti: ergo. Antecedens probatur: quia producitur in materia: materia in suo genere concurrente. Suscipit. nio. materia in se subiectiue animam rationalem. Et hoc est materiam concurrere in suo genere causandi, quod genus causaudi materiae est esse subiectum formae.
¶ Si dicis, quod no educitur de potentia materiae: licet subiectetur in materia: quia producens scilicet deus non reuirit materiam: posset enim animum rationalem producere extra materiam, sicut conseruat extra materiam. Contra: tumnc eadem ratione forma bruti non educeretur de potentia materiae: quia nec deus producens bruti formam requirit necessario materiam. Potest enim omnem formam, & producere, & conseruare extra materiam.
¶ Si dicis ad productionem formae bruticoncurrit agens naturale scilicet uirtus seminalis. Contra illa etiam requirit, seu concurrit in productione animae rationalis: quia sicut sine seminis decisione non producitur brutum perfectum: ita nec homo sine semine humano. Et omnis ratio probans, uel persuadens uirtutem seminalem concurre re ad productionem animae bruti, eundem locum habet in homine.
¶ Et si dicis: corporale non potest producere spirituale, neque corruptibile incorruptibile. Anima autem rationalis est immaterialis, & incorruptibilis. secus de anima bruti: & uirtus seminalis est agens materiale, & corruptibile. Ergo non concurrit actiue ad productionem non corporalis.
¶ Contra obiectum materiale concurrit actiue ad productionem no¬ titiae intellectiuae intuitiuae; quae est immaterialis: & esset perpetua: si obiectum semper esset praesens a quo dependet: non tantum in fieri: sed in esse, & conseruari.
¶ Sexta opinio & catholica est, quod anima immmediate a deo creatur: & non educitur de potentia materiae: de qua uidebitur in conclusionibus.
¶ Quantum ad secundum articulum est prima conclusio. Anima rationalis non est producta de substantia dei secundum eriorem primarum duarum opinionum. Patet illa conclusio ex reprobatione. carundem.
¶ Secunda conclusio. Anima rationalis non est effectiuc ab intelligentia. Probatur: quia anima aut creatur: aut educitur de potentia materiae: Si primum: tunc producitur a solo deo. nam ad effectum creationis creatura esfectiue non concurrit. Si educitur de potentia materiae: sufficit potentia naturalis cum prima causa: ideo praeter illas non debet poni intelligentia: cum pluralitas sit uitanda, & nihil ponendum sit sine causa: nulla autem causa assigna ri potest sufficiens conuincens intelligentiam concurrere ad productionem animae rationalis.
¶ Tertia conclusio. Anima intellectiua non est ex traducesecundum imaginationem quartae opinionis. Probatur per illud Esa. xxvij. Omnem slatum ego feci. Loquitur de flatu spirituali, qui est anima rationalis. Sicut ergo solus deus insufflauit spiraculumuitae in faciem Adae: ita creat animam cuiuslibet hominis. Hinc dicitur in psal xxxij. Qui finxit singillatim corda eorum. Item Vach. Qui plasmauit animam hominis in eum. Item Esa. Qui finxit, & fecit teinutero. Item Gen. ij. dixit Adam Hoc nunc os ex ossibus meis, & caro de carne mea. Non dicit anima ex anima mea. Vnde datur intelligi, quod animae rationales non sunt de anima primi hominis: sed caro de carne. Item beatus Augin lib. noui testa. Inhonestum, puto, si dicantur alae corporis generari, ut anima nascat ex anima. Ite in lib. de eccle. dog. ma. Animae non cum corporibus seminantur. Hugo uenerabilis lib. j. de sacra¬ parte. vij. c. xxx. Pides catholica magis eligit credendum animas quotidie corporibus uiuificandis sociandas de nihilofieri: quam secundum corporis naturam, & humanae carnis proprietatem de traduce propagari. Adducit ad idem plures persuasiones: licet non reputat eas demonstratiuas: sufficiat tamen ratio supra in notabili posita probans formam ex forma non fieri.
¶ Quarta conclusio. Ad animae rationalis productionem non currit actiue uirtus aliqua naturalis: puta uis paterni, ac decisi se minis. Probatur: quia anima rationalis secundum suam naturam est incorruptibilis: ergo non producitur ab aliquo corruptibili. Tenet consequentia: quia incorruptibile, & perpetuum non dependet a corruptibili neque in fieri, neque inesse. Secundum patet. Primum quod non in fieri. Probatur: quia non potest causa corruptibilis dare esse incorruptibili: quod sibiipsi praestare non potest. Estautem causa praestantior causato ii. a xime effectiua: ideo non potest dare esse incorruptibile: quod est perfectius suo esse. Ratiohaec persuaderi potest: non autem demonstrat. Cui accedit decentia quaedam secundum sanctum Bonauen. ex animarum dignitate: quia cum anima sit imago dei, & nata immediate fieri in deum, & in ipso beatificari per claram eius uisionem, ac fruitionem diligendo ipsum ex tota anima: totum sunes se immediate ab ipso debuit habere: ut sic ipsum ex toto corde tenetur diligere.
¶ Acper hoc ad rationes quintae opinionis, contra quam haec conclusio est posita. Adprimam dicitur negando consequentiam; quia non oportet omnem operationem naturae imperfectioris conuenire naturaeperfectiori. Nam angelus pfectior est quocumque uiuente corporali, & tamen einon conuenit operatio uegetatiua, aut se sitiua, neque nutrit, nec generat sibi simise, nec sentit. Nec hoc arguit impfectio nem in angelo, & hoie: sed magis pfectio nem: quia propter suam pfectionem no possunt pduci a creatura: sed a solo deo: nec indigentiisuis opationibeorgano corporali¬
¶ Ad secundum dicitur similiter concedendo, quod maior sit congruentia: idest conuenientia seu similitudo: quia perfectior hominis ad hominem, pro quanto homo perfectior est bruto. Potest etiam concedi quod perfectior sit uis generatiua in homine. Et negetur consequentia: quia uis generatiua quantum ad eductionem formae in homine praeuenitur a deo: quiin eo instanti quo uis generatiua (si suaerelinqueretur naturae) educeret formam sensitiuam nobiliorem quacumque alia sensitiua: creat nobiliorem animam scilicet intellectiuam. Nec propter hoc uis generatiua frustra est in homine, siue in huma no semine: quia organitat materiam, & disponit eaum pro receptione animae intellectiuae quantum ad operationes uegetatiuas, & sensitiuas. Et hoc tenendo, quod non sit nisi una anima in homine. Si uero teneatur, quod praeter animam intellectiuam, sit etiam in homine anima sensitiua: illa educitur per uirtutem generatiuam hominis de potentia materiae: non autem intellectiua. Vel potest dici, quod in homine non est uis generatiua sibi sinuilis hominis, seu forme humanae: sed duntaxat uis organixandi corpus: nec hoc arguit imperfectionem in homine, sed magis perfectionem. Perfectionis enim est, quod tanta est nobilitas animae humanae: quod respectu eius nulla creatura habet actiuitatem, sed a solo deo potest produci. Et haec responsio uidetur uerior; quiam esto, quod homo sibi derelicti secundum priorem responsionem produceret formam sensitiuam in materia praeiacente: per hoc non produceret hominem. Id enim compositum non esset homo: quia non esset animal rationale, seu intellectiuum.
¶ Ad tertiam, quae nititprobare, quod anima intellectiua educatur de potentia materiae. Dicitur sicut responsum est in replica, quod anima bruti educit de potentia materiae: non ratione dei principaliter agentis ille, none non requirit mateteriam: sed ratione agentis naturalis acti uecum deo concurrentis scilicet uirtutis generatiuae, quae requirit materiam.
¶ Et cum contra hanc solutionem obijcitur. In homine etiam concurrit uis generatiua actiua respectu animae rationalis. Negetur. Et cum arguitur cum omnis ratio, quae persuadet illa concurrere in bruto: etiam habet locum in homine. Nam ad praesentiam uirtutis seminalis in matrice caeteris paribus: producitur anima humana: & sine ea numquam producitur omnibus alijs existentibus, ergo est eius causa. Tenet consequentia ex conmuni medio probandi aliquid esse causam alterius. Respondetur ut sup. quod nullum inedium dari potest probandi efficaciter unam creaturam esse causam efficientem alterius: quia semper posset dici, quod solus deus omnia producit: licet hoc uoluntarie agat ad praesentiam alicuius creaturae: sicut in sacramento altaris, ad praesentia calefacientis producitur caliditas in specie sacramentali: & tamen a solo deo: cum creatura non possit producere formaum extra materiam. Verum est sufficiens persuasio: nisi auctoritas fidei, & scripturae doceat productum esse a solo Deo per creationem: & sic est in proposito.
¶ Ad replicanconceditur, quod corruptibile no producit incorruptibile, tanquam agens principale secundarium. Obiectum uero materiale producens sui notitiam intuitiuam non producit incorruptibile: nec produceret quid spirituale: nisi concurreret intellectus immaterialis principaliter agens.
¶ Quinta conclusio. Anima intellectiuaa solo deo creatur, ac creando materiae praeparatae infunditur. Illa conclusio patet: quia anima intellectiua producitur: cum non sit a se: & non depotentia materiae: nec de aliquo: quia nec de substantia dei: nec ex traduce: ut deductum est, ergo producitur de nihilo: & per cosequens creatur. Et quia creatura a solo Deo creatu: cum creatura creare non possit: non creatur extra materiam: quia tumc haberet aliquem actum intelligendi, uel uolendi, priusquam infunderetur: non nione potest esse frustra: & tumc ante unitionem eius cum corpore posset mereri: quod apostolus de Tacob & Esau loquens negat ad Rom. ix. c. Praesupponit enim eos ante natiuitatem nihil egisse. ergo creatur in materia: & ita creando infunditur. Probatur etiam conclusio auctoritatibus ad conclusionem tertiam allegatis. Eacit etiam illud Aug. de eccl. dog. c. xvij. & praesertim. c. xiij. Dicimus tantum corpus cougij copulam seminari. Creationem uero animae solum creatorem nosse. Et habetur dist. seq. c. ulti. ubi etiam aliegatur Hiero. anathe matixans dicentes animam esse ex traduce: inducens auctoritatem prophetae. quifinxit singillatim corda eorum. Hoc satis innuit propheta Psal. xxxij. quod non ipsananima de anima facit Deus: sed singulatim ipsas de nihilo creat.
¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur. Vtrum animae rationales omnium suerunt simul productae. Respondetur post sanctum Bonauent. dist. xviij. q.v. quod de isto dubiofuit estimatio. Vna philosophorum scilicet Platonis. Alia fuit haereticorum. Tertia orthodoxorum. Plato posuit, quod animae simul creatae fuerunt in stellis, & posteformatis corporibus sibi idonei: ad haec corpora uiuificanda descendunt per firma mentum, & alios orbes planetarum. Post corporum uero corruptionem, ad easdem stellas reuertuntur: ac suo loco, & tempore iterum descendunt. Et cum descendunt, obliuiscuntur prius cognitorum. Et cum ascendunt similiter obliuiscuntur eorum, quae in corpore passae sunt, uel gesserunt. Hanc positionem approbare nititur Macrobius explanans sententiam Scipionis. Tangit etiam hanc opinionem Boe. iij. de consola. me. ix. Tu causis, inquit, animas paribus, uitasque; minores. Prouehis, & leuibus sublimes curribus aptans, Caelum terramque; seris. Quas lege benigna ad te conuersas reduci facis igne reuerti. Et me. vj. eiusdem. Hic clausit membris animos cessa, sed potitos. Sed uere ista positioinquit, Bonauent. plus est somnium, quam dictum autenticum: quia talis creatio, & ascensus, & descensus nullam omnino habere potest certitudinem: cum nemo hoc conuincere possit ratiocinando. Nemo etiam sit, qui possit dicere se talium recordari: & ita de illo nulla haberi potest experientia, a qua sumitur principium artis.
¶ Continet etiam manifestam absurditatem; quia si esset talis animarum circulatio: anima non esset uera corporis perfectio: cum proprius actus in propria materia habet fieri. Etiam tunc nulla esset aniuiae beatitudo: cum de ratione beatitudinis sit perpetuitas, & certitudo. lib. xiiij. de trini. Et ita non stat cum eo huiusmodi circulatio.
¶ Secunda positio Manichaeorum haereticorum fuit, quod animae simul fuerunt creatae in caelo cum angelis: ut puta, quia sunt eiusdem naturae: & postmodum ad suggestionem Dei tenebrarum peccauerunt. Et merito illius peccati in corpora sunt detrusae tanquam in carceres, ut ibi purgentur: & cum purgatae fuerint, adcaelestem patriam reuocentur. Ista impiissimorum haeresis Manicheorum est contra fidem catholicam. cum ponit animas peccasse, priusquam essent corporibus unitae: contra illud Roma. ix. supra allegatum de Iacob, & Esau.
¶ Est etiam contra Philosophum cum ponit animas circum ire diuersa corpora; cum propria forma requirat propriam materiam; & forma nec substantialis, nec accidentalis migrare possit de subjecto in subiectum: neque anima esset in corpore tamquam perfectibili; sed tanquam in carcere; & ita homo non esset simpliciterunum; nec homines constituerent ueram speciem.
¶ Est etiam contra sensibilem experientiam. Experimur enim animam quantumcunque; bonam nolle a corpore separari; secundum illud apostoli. Nolumus expoliari; sed superuestiri. Quod utique non esset, si non haberet natura dem inclinationem ad corpus tanquam ad perfectibile, sed esset in eo tanquam in carcere. Item non nouimus ea, nisi quae post natiuitatem didicimus. Et mituesset, quod omnino nihil de praecedentibus natiuitatem sciremus.
¶ Quod si dicis, quod mole corporis obruta omnium obliuiscitur: illud omnino uoluntarium est: & nulla ratione, nec auctoritate pbatum: necui¬ detur, quod non successu temporis saltem aliquorum rememoraretur.
¶ Est ergo tertia positio orthodoxorum uera; quod animae non sunt simulcreatae, sed successiue in suis corporibus creantur, quod apud omnes doctores catholicos certum habet; licet de anima Adgan fuerit ante corpus creatum legitur aliquando Augustinum dubitasse; quia aliquae rationes persuadent de caeteris animabus: quae non persuadent efficaciter de anima Adae. Quarum una haec est: quia si animae creatae essentante corpus: uel tunc haberent cognitionem, aut liberum arbitrium: aut non. Sinon: tunc frustra essent etiam: cum nullum posset alle gari impedimentum; cur non cognosceret ante, sicut postseparationem a corpore: cum tunc multa intuitiue cognoscat, quae coniuncta non habet. Sisic: ergo in eis fuisset meritum, uel demeritum ante corporis unionem; quod falsum est, quia per corporis contagionem contrahit peccatum originale; quod omnia alia peccata, & merita antecedit igitur non est ante corpus. Secunda est ignorantia: quam a principio natiuitatis contrahimus, ut nihil noscimus; nisiquod persensus addiscimus. Illae duae qualescunque causae non habent locum in anima Adae, quae nec originale habuit; nec ignorans in principiosuae creationis fuit. Est tamen idem dicendum de aia Adae sicut de caeteris. Et si qui doctorum uidentur oppositum dicere; aut scripturae auctoritas ad oppositum sonare: exponendae sunt, & excusandae, ut quod loquuntur de ordine non temporis; sed naturae. Vel quod loquuntur secundum aliam opionionem. unde & illud Iob. c. xl. Behemoth, quem feci tecum: quasi bos faenum comedet. Non est intelligendum, quod anima Iob simultempore creata sit cum behemoth:id est lucifero: ut tecum, dicat associationem quantum ad simultatemi durationis; sed dicit conformitatem in participatione rationis; quasidiceret, feci tecum: id est tibi similem. Neque propter hoc, quod angeli, & caelisuntsimul creati: animae debuerunt simul creari: quia anima habet naturalem inclinationem ad corpus, tanquam perfectio ad proprium perfectibile; ideo non debuit creariante corpus. Quod uero separatur a corpore non est secundum naturamanimae: sed ex peccato: sicut dicit apostolus Roma. v. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit; & per peccatum mors. Nihil tase est uel in angelis, uel in caelis. Neque ex hoc, quod corpus est propter animam: sequitur animam esse priorem corpore in existentia actuali: sed sufficit, quod sit prior in intentione: sicut materia est propter formam, & tamen forma non est prior materia.
On this page