Text List

Quaestio 15

Quaestio 15

Utrum damnificans proximum in bonis corporis: teneatus ad dam nirestitutionem de necessitate salutis

QVAESTIO xV. VTRVM damnificans proximum in bonis corporis: teneatus ad dam nirestitutionem de necessitate salutis.

¶ Solito more tribus articulis terminorum, scilicet declarationibus: responsiuis conclusionibus: ac dubiorum solutionibus, quistio absoluetur.

¶ Quantum ad primum notandum: quod per damnum in bonis corporis, intelligitur laesio corporalis uitae, aut organorum corporis, aut membrorum. Et haec laesio duplex est, quaedam infert damnum ultimum, puta mortem, uel mutilationem mebrorum: aut uulnerationem irremediabilem per quod redditur inutile ad exercitium operationum naturalium sibi debitatum. Alia est laesio citra ultimam: & est uulneratio, uel debilitatio organi, uel mebri curabilis: aut non in toto tollens operationem naturalem: sed aliquantulum impediens: prima dicitur laesio enormis: secunda mediocris.

¶ Secundo notandum: quod ubi non potest fieri restitutio per redditionem ablati, uel aequiualentis, sicut in ablatione uitae, aut eorum laesione (Non enim potest reddere uitam, qui occidit: necrestituere membrum, quod mutilauit, aut intantum debilitauit, quod inutile factum est ad naturales suas operationes) oportet fieri restitutionem in alijs, quantum fieripotest secundum legem statutam: uel ubi statura non est ad arbitrium boni uiri. Et quoniam ut dicit Sco. ubi supra (qui latius caeteris in hac materia scribit) non est facile: ut protali damno illato homini fiat recompensatio aequiualens peraliqua bona fortunae: quia non aequiualent temporales diuitiae sanitati, & integritaticorporis: ideo inquit, optime prouisum est communitati: ubi statura est lex talionis, maxime in causa homicidij, sicut inlege ueteristatura erat. Vnde Exod. xxj. Qui percusserit hominem uolens occidere eum, morte moriatur. & sequitur. Et reddet animam pro anima: oculum pro oculo: dentem pro dente: manum promanu: pedem pro pede: adustionem pro adustione: uulnus pro uulnere: liuorem prodiuore. Et simile Leuit. xxiiij. Verum non ex eo: quia in le. ue. staturum fuerat: nunc obligat subjectos euangelio, quos moralia illius legis, non iudicialia obligant: neque cerimonialia: sed quia de nouoa principe, uel commnnitate statura. Lex enim habet robur a legislatore in illa communitate: ubi statuitur; non ab alio: licet ratio statuendi sumatur ab alio. Et hoc modo iudicialia multa legis molaicae possent a papauel imperatore statui a christianis obseruanda. Nec per hoc christiai iudaixarent, quia non obseruarent ea, ut statuta a moyse: sed ut statura alegislatore euangelico scilicet christo, aut principe, qui habet statuere leges in ecclesia christiana, sicut conmunitas in simili: uidens aliam communitatem legibus bene ordinatam, potest illas leges, quas iudicat rationabiles: ut utiles sibi assumemere: & tunc obseruantur: non quia alibistaturae, sed quia de nouo in hac conitate staturae. Simile est uidere in religionibus, quarum nonnunquam una recipit statura ab alia sibi conducentia, quae obligant: non quia alibi statura, sed quia hic de nouo assupta, & a praelatis huius religiois ordinata. Et phoc si ab aliquo legislatore statueretur: quod blasphemus, idolatra, adulter occideretur: iusta esset lex illa, sicut iusta est lex illa in pluribus ciuitatibus, ac communitatibus constitura: quod homicida uoluntarius moriatur. Et per hoc homicida subdens se huic segilustinendo mortem, dum infligitur, satisfacit occiso. Non quidem uitam eire stituendo: quod ei est impossibile: nec aliqud aequiualens tribuendo; quia nec hoc potest: sed paenam similem patiendo. Vbi. n. non potest satisfieri agendo, oportet fieri patiendo iuxta illud. Qui non habet in aere: luat in corpore.

¶ Verum per hoc non satis facit aliis, qui ex homicidiosunt damnificati: utuxori, liberi, & caeteris emolimentum ab interfecto expecta tibus. Et tantum de. j. artic.

¶ Quantum ad secundum articulum est conclusioprima. Homicida auferens uitam proximi iniuste: securius agit si satisfaciendo se sponte submiserit poenae legis constitutae. Haec conclusio est de mente Scotus ubi supra: nam quicontra legendelinquit, securius satisfacit penam iustam determinatam a lege subeundo. Sed poena talionis, qua uita. redditur pro uita (si lege determinatur) iusta est: quia naturali rationi consona, & approbata: non solum lege mosaica: sed etiam euangelica. Nam Matt. xxvi. ait dominus. Omnes, qui acceperint gladium, gladio peribunt, & ideo homicida subdendo se huic poenae, ubi statuta est: aut exponendo uitam suam in causa fidei: uel contra inimicos ecclesiae, autalia in causa iusta: fatis fa¬ cit secundum legem: & securior est satisfecisse in conscientia.

¶ Secunda conclusio. Nullus homicida in occasione. satis factionis sibi ipsi inferre debet paenam mortis. Patet: quia nullus debet eehomicida suiipsius ex quacunque causa sine speciali praecepto dei. Vnde Beatus August. j. de ciui. de. cap. xxj. & habetur xxiij. q.v. si non licet. His exceptis, quos uel lex iusta generaliter: uel ipse sons iustitiae deus specialiter occidiiubet: quisquis hominem, uel se ipsum uel quemlibet occiderit; homicidij crimine innitit. & pmisit eo. c. inprinci. neque. n. frustra. In sanctis, canonicisque libris nusquam nobis diuinitus praeceptum prmissumue reperiti potest: ut uel ipsius adipiscend immortalitatis: uel ullius carendi, cauendiue mali causa nobismet ipsis necem inferamus. Quod uerum est generaliter: quoniam secus si deus alicui, ut seipsum oecideret, specialiter demandaret: ut de Samsone creditur: de quo idem August. ibidem. c. xxj. dicit. Nec Samson aliter excusatur: quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat.

¶ Tertia coclusio. Vbilex talionis non est statura: aut occisori non inflicta: nestitutio alia cecessaria est in pijs operibus, aut afflictiuis passionibus pro occiso in uim satisfactionis sponteassumendis. Patet: quia ubi ablatum restitui non potest secundum se: restituendum est in aequiualenti, quantum fieripotest. Et cui non potest fieri restitutio temporalis: fiat restitutio spiritualis: ut ex praemissis patet. Ideoque cum occisonon potest quid corporale, & temporale conferri: quia temporalem periodum excessit: impendenda sunt bona spiritualia: opera scilicet meritoria, ac defunctorum suffragia in occisum directa, & propter eum assumpta: ut anima, quam abssulit, commodum aliquod sentiat. Si que ris quanta: dicitur, quod fiat ad iudicium discreti confessoris, uel arbitrium boni uiri.

¶ Quarta conclusio. Praeter satis factionem personae occisae impensam: necesse est refundere damna cunctis perhanc occasionem laesis passa. Patet ista conclusio: quia omnis dans occasionem damni tenetur damnificatos reddere indemnes per c. si cuipa, de iniur. & dam. dato: ut patet supra q. ij. huius dist. arti. ergo, & damnificans per occisionem. Vnde si occisus sustentabat aliquos puta patrem, matrem, liberos uel propinquos: tenetur interfector omnibus illis ad tantum in restitutione: quantum utilitatis illis abstulerat per interfectionem, quod aestimandum est secundum tempus, quo occisus uerisimiliter fuisset uicturus, & opaturi, aut tales sustentaturi

¶ Quintaconclusio. In caeteris laesionibus citra mortem tenetur laedens damna, quae inturrit laesus atque coniuncti: praesentia, & futura: passosque dolores copensare: & medicorum impensas, si quae factae sunt soluere. Haec conclusio est Sco. ubi supra, & probatur quoad medicorum impensas per.c. de iniu. & dam. sumptum ex textu. Exo. xxi. ubi dicitur. Si percusserit alter proximum suum lapide, uel pugno: & ille mortuus non fuerit: sed iacuerit in lecto: qui percusserit, operas eius, & expensas in medicos restituet. Quoad alias partes probatur conmum medio: quia omne damnum alicuii niuste allatum, est a laeso damnificatore compensandum per.c. si culpa. ergo nedum percussus, uel mutilatus: sed omnes ex eius laesione damnificati sunt seruandi indemnes. Et quoniam in huiusmodi laesione non est statura inecclesia lex ralionis: frequenter: sit restitutiopocuniaria ad aestimationem aboni:uiri, qui debet respondere omni damuo, quod passus est laesus in se, & sibi coniunctis per toro illo tempore, pro quo uerisimiliter usus fuisset membro laeso. Si mutilatus: pro toto tempore uitae suae. Si non mutilatus: pro toto tempore, quo propter laesionem uti non potuit. Et dicit Scot. quod in hac recompensa plus ponderanda est laesio pauperis, quam diuitis: quia pauper magis indigebat membroabscisso, uel laeso ad uictum necessarium: licet pro alia parte sit conditio praeponderans in diuite: scilicet dignitas personae: sed hoc dicit parum est respectu primae.

¶ Debet etiam restitutio respondere desolationi afflicti: quia perpetua est sibi desolatio carere membro abscisso, mutilato. Et tantum de articulo ii.

¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur primo. Quis iuste possit occidi, aut in corpore laedi: quoniam dictum est in conclusione de restitutione iniustele sorum: ideo a contrario sensu, qui iuste laeditur, paenam suam fert: nec restitutio sibi debetur.

¶ Ad hoc sententialiter respondet Sco: quod iuste occiditur, quem lex iusta generaliter: uel deus specialiter iubet occidi, & sunt uerba beati Aug. in probatione primae conclusionis allegata. Consequenter inquirit, quae sit lex iusta: & respodet breuiter: nulla; nisi quae descendit a lege diuina: sicut conclusiones practicae a principiis practicis: uel quae concordat legi diuinae, uel ad minus non discordat.

¶ Ex illo infert: quod quia lex diuina absolute prohibiuit, ne permittas hominem occidi: & nulli inferiori licet in lege superioris dispensare: ergo nulla lex positiua constituens hominem occidendum iusta est: si in illis casibus statuat, in qubus deus non excepit. Excepit aut in multis: ut in blasphemia, homicidio, adulterio, & alijs: ut patet in Exo. & aliis in pluribus locis: in quibus casibus lex positiua iustt potest transgressoribus determinare penanmortis.

¶ Ex illo consequenter elicit, quod lex statuens furem maxime diurnum occidi: est iniusta: quia nullibi dimdes excepit furem ab illo praecepto. Non occides. immo uidetur: quod dicimdes non uellit furem illa penaplecti: quoniam aliam paenan dimdns infligit scilicet restitutionem quadrupli, uel quintupli: ut patet Exod. xxij. Et dicitur maxime diurnus: quoniam si nocturnus occidatur: percussor non erit reus sanguinis. Vnde ibidem dicitur. Si effringens fur domum, siue suffodiens fuerit inuentus: & accepto uulnere mortuus fuerit: percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit: homicidiu perpetrauit, & ipse moriatur. Vbi expresse diues prohibet furem diurnum occidi. Secus de nocturno, qui inuasor est: quoniam praesumitur homicida: & uelle occidere, si quis uult sibi resistere. & addit Scot. Esto etiam: quod aliquo modo licuisset iudaeis pro furto occidere: magis uideretur permisericordiam euangencam rigor ille reuocatus, quam rigor contra adulterium. Et secundum hoc omnes iudicantes furem ad mortem essent homicidae: & peccarent grauiter contra quintum praeceptum. Verum licet haec opinio apparentiam quamdam habeat: quia tamen in oppositum est communis consuetudo, & practica: & durum est in hoc casu omnes iudices secundum municipalia tolerata iudicantes damnare. Videtur aliter dicendum: quod occidentes fures secundum leges generales, aut speciales iustas non peccent: nec dicendi homicidae: quod innuit Aug. in uerbis allegatis. Consequenter dicitur: quod lex iusta est, quae descendit &c. ut dictu est.

¶ Et quod additur dominus absolute prohibuit &c. Si absolute tantum ualet id est simpliciter in omni casu: non est uerum: cum & ipse dominus multos casus excepit, inter quos & ille, quo dominus mandat: quod qui superbiens non obedit sacerdoribus, & iudici ex decreto iudicis morietur. Deut. xvij.

¶ Vbi uidetur dominus dedisse potestatem praesidentibus statuendi leges rationabiles, quibus populus tenetur obedire: & qui has contennit morte moriatur. Et per hoc sub paena mortis statuere possunt ea, quibus pax reipu. conseruetur: & prohibere unde turbatur: sicque praeuenire mala, seditiones, homicidia, & huiusmodi: ac transgressores etiam ultimo supplicio punite: alioquin quo crimensaesae maiestatis morte plecteretur. similiter, pditionis, incendii &c. in quibus tamen nemo perit. & caetera crimina: ex quibus praesumitur: quod sequipossent homicidia: licet non semper sequantur. Quo etiam fur nocturnus, aut inuasor, raptor, morte iuste puniretur: quando non sequitur homicidium in actu: licet sequatur in praesumptione: cum etiam dimis percussorem proximi, si non moritur in actu: praecepit non occidi. Exod. xxi.

¶ Videtur namque: quod iuste poterat statui ut suroccidatur: ne si paena ista tollatur propter furum frequentiam: quae etiam statura hac pena uix prohiberi possunt: maxima turbatio pacis reipub. & homicidia multa, ac bella plurima consequan¬ tur. Haec autem offero lectori cautius examinanda.

¶ Sunt, qui prohac opinione adducunt illud. Comederis uetustissima ueterum: & uetera nouis superuenientibus proiicientes. Leui. xxvi. per noua, legem euangelican: per uetera legem moysaican: per uetustissima, legem naturalem accipientes quo mystice innuatur. Nouis superuenientibus id est legeeuangelica: uetera id est legis movsaicae praecepta proiicietis: non obseruabitis ea quantum ad cerimonialia, & iudicialia: quae scilicet non sunt de lege naturae. Et uetumstissima ueterum id est legem naturalem, quae prima est, & cordibus hominum inserta, secundum apostolum Rom. ii. conmedetis. i. ob seruabitis. Legi aut naturali consonum est: ut inutiles homines comunis pacis, & reipu. turbatores: quales sunt fures: de medio tollantur: & per hoc patet responsio ad dubium.

¶ Secundo dubitari possit de homicidio casuali: ut si quis lapidem proiiciat de domo: & casu aliquis uadens er plateam tali iactu occiditur praeter intentionem iacientis: sed satis patet solutio ex dictis. q. proxima artic. iij. dub. ij. Si enim proijciens in casu omnia adhibuit, quibus caueripotuit homicidium, aut laesio: quae diligens homo a dhibere solet: nec operam dedit rei illicitae: non tenetur. Suo modo si alius laesus fuerit per animalia alterius: si dominus nouit, aut noscere debuit conditionem animalis: ut si bos fuerit cornupeta, & non includit: aut equus calcitrans, & altericommodauit non auisans eum, & in similibus: tenetur dominus auimalis ad damni restitutionem, de quo multa praecepta sunt iudaeis. Exod. xxii. & transsumitur textus ad titulum de iniur. & dam. in pluribus cap. Siuero dominus animalis ignorauit conditionem animalis, & conditio illa non sequitur communiter naturam, seu speciem animalis: non tenetur ad damni refusionem: sed dando animal laedens seipsum liberat: ita distinguit Tranci. de platea in tract. resti. parte j. ¶. xc. Et cum dicitur: ad damni restitutionem: subdamno includuntur impensae in curatione factae, & optrae amissae, & quae hu¬ ius occasione amittendae fuerant. Quiuero in publico nutrit bestias, feras ut ursos, seones, & similia, canes mordaces. Siligaturas, quibus catenatae sunt, aut uincula ruperint, uel caueas, quibus includi solent: & inferant damnum aliis: non liberatur dominus animalis dando bestiam: sed tenetur ad totius damni restitutionem, secundum aestimationem iustam: quia huiusmodi animalia non debent teneri in publico: neque ligata, neque soluta. Est sententia Hostien. de iniu. & dam. ea in titu. de pauperi. de hoc supqu. praecedenti. artic. iij.

¶ Tertio dubitatur de medicis: quid si ex negligentia cum rationis, uel imperitia laborans moritur uel mutilatur. Respondetur: quod medicus potest esse in culpa ante factum, in facto, & post factum. Ante factum; sifuerit imperitus, & idiota: & intromitti se de curatione. In facto: quia licet peritus sit in arte: non tamen sequitur traditionem artis. Postfactum: quia non adhibet diligentiam procustodia infirmi: aut de relinquit infirmum non plenae sanitati restitutum: & quocunque horum modorum fuerit in culpa: tenetur ad test, tutionem damni occasione suae negligentiae; uel imperitiae contingentis. & maxime si pro lucro operatur: & se ostendit ut peritum in arte.

¶ Si uero nequeante: nec in facto: nec post factum fuerit in cuspa: licet infirmus moriatur: non tenetur ad restitutionem damni. Quibus autem pauperibus etiam gratis, & suis impensis mederi teneatur: & qualiter modum seruabit, ne corporalis medicina fiat mortalis animae non est praesentis speculationis.

¶ Vltimo dubitatur: ad quid teneatur, qui procurat aliquem iniuste redigi in seruitutem. Respondetur: quod talis tenetur liberare eum, quem in seruitutem procurauit iniuste redigi. Et si aliter non poterit: tenetur se facere seruum pro eo: nisi forte talis esset conditio personae damnificantis: quod per eius redactionem in seruiturem neret notabile praeiudicium reipubl. quo casu non teneretur se facere seruum: sed alias face¬ re recompensam ad arbitrium boni uiri. Et tantum de hac quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 15