Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem quaeritur, utrum dilectio graQOo tuita, quae de necessitate Q¶ praecepti impenditur inimico: sit magis meritoria, quam ea, quae redditur amico.
¶ Quaestio haec: quae unum praesumit scilicet, quod dilectio gratuita inimici sit de necessitate praecepti. & quaerit, an sit magis meritoria, quam dilectio amici: determinabitur tamentribus articulis quorum primus praemittet terminorum declarationes. Secun¬ dus subiunget responsiuas conclusiones. Tertius mouebit aliquas dubitationes, Quantum ad primum notandum, quod ly inimico in titulo quaestionis non accipitur, ut appellet suam rationem: licet sequatur uerbum, impenditur: quod in proposito importat actum animi interiorem: quia ualet tantum, quae impenditur inimico id est qua diligit inimicus. Non enim quaerit quaestio utrum dilectio inimici sub ratione inimici, uel inquantum inimicus est: sit diligendus de necessitate praecepti. Certum enim est, quod inimicus sub illa ratione non est diligendus: quia malum non est diligendum. In micus autem, ut talis, malus est non tantum priuatione boni: sed habitu positino ui tij: sicut iniustus non tantum dicitur, qui caret habitu iustitiae: sed qui habet habipum iniustitiae contrarium habitui iustitiae causatum ex actibus iniustis: ut habetur ex commen. Boe. super praedicamenta qualitatis: & hoc modo sicut amicitia connotat bonum uirtutis in amato conueniens actui uirtutis in amante: sic inimicitia connotat malum uitiosum in inimico disconueniens bono, quod est in eo, cui est inimicus. hoc est dictu: amicus connotat actum uirtutis scilicet dilectionem in amante, quo tendit in amatum propter uirtutem amati. Inimicus connotat actum odij uitiosum inimico, quo odit eum, cui est inimicus propter bonum uirtutis, quod est in eo: nam qui odit uitium alterius, non est inimicus. Inimicus ergo inquantum talis est malus, & uitiosus: & per consequens nullo modo ut sic diligendus. hoc enim modo uirtuose odiuit inimicum, qui dixit. Deficiant peccatores a terra: & iniqui, ita ut non sint. Et qui dixit. Verte impios, & non erunt. Prouer. xij. Sed quaerit de inimico secundum rationem alia: id est quaerit de homine, qui inimicus est: an necessario sit diligendus, non ut inimicus: sed ut homo.
¶ Secundo, notandum, quod de praecepto dilectionis dupliciter possumus loqui, scilicet positiue: & per modum actus eliciendi: uel quasi prohibitiue per modum actus contatijarcendi. Praecepta autem affirma¬ tiua magis obligant, ne contraria eis siant, quam quod actus positiui circa praecepti materiam eliciantur. Gratia exempli. Praeceptum de parentum honore magis obligat, ne parentes inhonorentur, seu blasphementur, quam quod actus honorationis eis impendatur: quia ad primum obligant semper, & pro semper. Non sic ad secundum: sed tantum pro aliquando, Loquendo igitur de primo intellectu: ut diligere accipitur pro non odire: duplex bonum est, quod possum non odire inimico scilicet bonum spirituale, quo natus est attingere deum, uel bonum. Aliud est indifferens, quod potest ad illud ordinari: & etiam potest ad oppositum ordinari. De primo genere sunt actus amoris dei amicitiae: ut est in se bonum honestum: etiam concupiscere, ut deum, ut bonum conmodum sibi. Item uiuere uita spirituali. licet uita gratiae. Item audire praedicationes, correptiones instructiones, per quas conuertatur ad Deum diligendum, & similia. De secundo genere sunt uiuere uita corporali, sanum esse, diuitem esse, fortem esse, potentem &c. Valentetiam ad propositum dicta dist. xv. huius. q. i. de uoluntate simpliciter & conditionata: hic tamen ppter breuitatem non repetuntur.
¶ Tes tio notandum, Quod actum esse meritorium ex duobus dependet: ut dictum est in ijdist xxvij scilicet a gratia & libe. arb. hoc est a uolutate libere secundum inclinationem gratiae actum eliciente. Sic & quantitas meriti ex eisdem dependet scilicet ex quantitate gratiae, & conatus libe. arbi. Quanto enim maiori conatu, & feruore uoluntas elicit actum secundum inclinationem gratiae, tanto actus erit intensior: & ex hac parte magis meritorius: sic etiam quanto elicitur ab intensiori gtatia: tanto ex alia parte est magis meritorius. Nec tamen intensio gratiae, & in tensio actus meritorij necessario se consequuntur: quia gratia sicut & qulibet alius habitus: licet inclinent uoluntatem: non tamen eam necessitant: sed sicut est in libertate arpitrij actum elicere sudm inclinationem graeuel non: ita est est in eius libertate elicere actum tanto, uel maiori, aut minori conatu, seu feruore: & ita intensum, uel remissum: si¬ cut enim actus quantum ad substantia eius dependet a sola uoluntate: ita etiam quantum ad eius intensionem: licet quatum ad rationem meriti dependet exutroque gratia scilicet & uoluntate libere secundum inclinationem gratiae actum eliciente: licet principalius a gratia, quam a uoluntate: ut ibi supradictum est. Ideo si duo actus eiusdem intensionis dependent a disparibus gratijs quatum ad gratiae intensionem: ilie erit magis meritorius, qui dependet abintensiori gratia. Similiter siabeadem gratia elitiuntur inclinatiue actus diuersae intensionis: actus intensior erit magis meritorius propter maiorem uoluntatis conatum in eliciendo actum secundum inclinationem gratiae, & charitatis. Sit actus remissior assistente intensiore. gratia, alius intensior cum minore gratia: illi actus habent se adinuicem, ut excedentia, & excessa: ita quod quilibet ex aliqua parte excedit alium: & ab alio ex parte alia exceditur. Ex parte gratiae excedit, qui ex maiori gratia elicitur. Ex parte conatus libe. arbi. quae fuerit gradua liter intensior.
¶ Quantum ad articulum secundum, est conclusio prima. Dilectiogratuita primo modo pro non odire accepta quantum ad bona primi generis est inimico de necessitate praecepti impendenda. Probatur: quia non possum sine praecepti transgressione nolle inimieo dilectionem dei: neque in uia: neque in termino: & per consequens nec alia ad diligendum deum necessaria: ergo conclusio uera. Antecedens probatur: quia non stat cum dilectione dei nobis praecepta, nolle eum condiligi ab alio, cuius dilectio nescitur ei displicere: & hoc condiligi, siue in ratione honesti siue propter se, siue in ratione boni commodi eius. Iteminimicus est proximus noster: ergo tenemur eum diligere ad eadem bona, ad quae nosipsos diligimus. Et per conlequens non possumus ei uelle contraria. Quod autem inimicus noster sit noster proximus: patet sup. distinct. xxviij. possumus enim sibi impendere bona: & est capax nobiscum aeternae beatitudinis.
¶ Secunda conclusio. Dilectio inimici gratuita primo mo¬ do accepta quantum ad bona indifferem tia non est ad salutem necessaria. Probatur conclusio: quia possum illa bona indifferentia secundi generis nolle inimico: ergo. Consequentia nota. Antecedens probatur: quia ordinate possum talia odire siue nolle mihi: multo ergo magis inimico. Item inimicus potest ordinate illa nolle sibi: quaecunque autem potest ordinate nolle sibi: etiam egopossum eadem ordinate nolle sibi. Assumpta patent: quia possum mihi nolle diuitias, uel sanitatem, & necessaria omnia ad uitam corporalem. Et hoc ordinate dupliciter. Vel contemnendoea uoluntate propter deum. Vel uoluntate antecedente uolendo deum ea iniligere mihi propter peccata mea. Vel uoluntate consequente (si fuerit mihiinflicta) acceptando ea, & gaudendo de eis inflictis. Tot modis possum etiam alijuelle talia mala. Vnde possum uelle inimico paupertatem uoluntariam: & ita uelle eum carere diuitijs. Item possum uel le mala temporalia sibi infligia a deo pertinentia ad eius correctione, & emendatio nem. Si ent sint infficta, possum uelle ea, approbando iudicium diuinum, & congaudendo eis. Et generaliter si credo eum per commodaextrinieca temporalia peccata continuare: ac peccatum peccato superaddere: possum illa sibi odire, & nolle: & opposita ei uel le, per quae emendetur: & quantum ad hoc pari formiter dicendum est de bonis fortunae, & bonis corporis. Haec omnia Sco. Tertia conclusio. Non est uolenda inimi d co simpliciter, & sine conditione extinctio corporalis uitae. Probatur: quia nullus potest uelle inimico oblationem facul tatis poenitentiae: uel diligendi deum, & conuersionis uitae: quia hoc esset nolle ei spiritualia bona: contra conclusionem prima Sed uolens inimico extinctionem uitae, & mortem corporalem: uult adeptionem facultatis poenitentiae &c. ergo. Consequentia nota cum maiore Minor patet: quia post mortem non est poenitentiae locus: nec conuersio ad diligendum deum, & ad emendationem peccatorum: sicut post ablationem sanitatis, & bonorum fortunae, quorum ablatio nonumquam est occasio conuersionis, & paenitentiae. Nunquam autem ablatiouitae corporalis, per quam simpliciter ex cluditur a possibilitate conuersionis, & diligendi deum. Dictum est notanter in conclusione uolenda simpliciter sine conditione; quia cum conditione: siue uoluntate conditionata potest quis uel le mortem inimici: immo etiam non offendentis proximi: talem mali puta si credat finaliter eum futurum malum: & tunc potest sibi optare mortem: uel ut det locum sanctis, quos impedit; uel neaddat peccata peccatis, propter quae post mortem acrius puniatur. Hae duae causae colliguntur ex legenda beatae Anasta siae, qui scriput sancto Crisogono de uiro suo Publio: ut si deus praeuideret eum in infidelitate sua finaliter permansurum: iuberet eum dare locum sanctis. Haec quo ad primum. Et sequitur, quo ad secundum: quia melius est ei animam exhalare, quam filium dei blasphemare.
¶ Sed forte quis replicaret: Iudex in causa criminali potest iuste sententiare contra criminosum Et similiter actor in eadem causa potest licite agere contra eum. Vterque ergo potest uelle effectum illius sententiae, ec est occisio rei ut posset ex canonibus deduci. Similiter si quis impediat ecclesiam dei: uel quantum in ipso est, impediat bonum commune: quia pacem ecclesiae. Et quia bonum commune magis est diligendum, quam bonum priuatum unius personae: ergo si non possunt stare simul: uolendum est bonum priuatum non esse: ut saluetur bonum commune. Nam delictum personae non debet in detrimentum ecclesiae redundare. de re. iur. lib. vi. Respondet ad illa Sco. dist. praesenti quod in omnibus istis casibus illud, propter quod mors inimici esset aliquantulum uolita, est simuliciter nolitum Tenetur enim iudex in causa: & similiter actor, nolle eum esse reum. Et uelle eum non punire quantum est ex se: quia si faciat hoc exlibidine, uel odio, aut sponte, peccat mortaliter. Vnde Augu. in lib. retractat. & est in textu praecedentis dist. Duo, inquit, sunt diligenda in homine, natura, & uirtus: uitium uero, & peccatum odiendum Parentes ergo inquantum mali odiendi sunt, & inimici diligendi inquantum homines. Diligamus ergo inimicos lucrandos regnodei: & odiamus in propinquis si impeciant nos a regno dei: & in omnibus communiter naturam diligamus, quam fecit deus. Non ergo potest odiri natura: & per hoc ex odio, uel libidine extingui sine trans gressione praecepti: & per consequens sine mortali. Sic in alio casu tenetur patiens persecutionem tyrannicam nolle esse tyrannum contra ecclesiam: & quantum in se est nolle eum simpliciter esse reprobum. Et ideo si ponitur oppositum istorum nolitorum ex suppositione huiusmodi oppositorum, potest uelle ei mortem cum tristitia quadam: quod est uelle non simpliciter uoluntarium, sed conditionatum, quod tamen sufficit ad causandum tristitiam: ut supra dictum est dist. xv.
¶ Verum de tyranno quidam aliter dicunt: quia tyrannus non potest facere persecutionem nisi exteriorem, iuxta illud saluatoris Mat. x. Nolite timere eos, qui occidunt corpus: animam autem non possunt oencidere: quia post oecisionem corporis non habent amplius, quid faciant Talis autem persecutio exterior frequenter est electis materia proficiendi in uirtutibus: & praecipue in patentia, qua secundum beatum Iacobum opus perfectum habet. Iaco. i. Hoc enim modo ecclesiaprofecit, & creuit: & ideo in casu illo non uidetur, liceat tyranno optare. mortem temporalem: nisi forte esset aliquis, a quo mors esset sibi iuste infligenda propter peccata sua: tunc posset opta re, quod a tali iudice fieret iustitia, tamen cum tristitia: quia semper debet nolle eun eisse dignum talipena.
¶ Quarta conclusio. Non est simpliciter necessarium actu positiuo quantum ad bona spiritualia diligere inimicum. Probatur: quia non tenetur quis cogitare de inimico; ergo nec circa illum actum dilectionis elicere. Consequentia tenet: quia actus dilectionis praesupponit appraehensione obiecti. Antecedens patet: quia absque cogitatione de inimico potest quis habere actus ordinatos circa finem: & circa ea, quae sunt necessaria ad finem consequendum: ergo non est necessaria cogitatio de inimico. Consequentia nota. Antecedens similiter patet. Et posset poni similis conclusio de dilectio ne quantum ad bona corporis, & exteriora.
¶ Quinta conclusio. In casu necessitatis tenetur quilibet inimicum suum quantum ad bona temporalia, uel spiritualia actu positiuo (si potest) diligere: nisi adsit alius paratus illa praestare. Probatur, quia dicit beatus Ioan. & supra patuit. Si quis habet substantiam huius mundi, & uidet fratrem suum enm h. & clau. v. i. ab eo. qcdm. incej. Io. iij. Sedinimicus frater est, & proximus: ergo Et si hoc uerum est de substam tia huius mundi quantum ad bona exteriora: multo magis uerum est quantum ad bona spiritualia immediatius ad salutem necessaria. Vnde si appareat aliqua necessitas inimici euidens in spiritualibus, propter quorum carentiam non posset attingere ad diligendum deum: ut si fuerit infidelis indigens doctrina, per quai conuerti posset ad ueritatem: si potest: ille, cuius est immicus praestare doctrinam nec sit alius, qui informet: & ipse inimicus informationem recipere uelit: tenetur non solum uelle, sed etiam efficaci ter eam tradere. Sic de correctione fraterna alijque pluribus ad uitam aeternam requisitis. Et specialiter quantum ad hoc, quod quilibet tenetur orare deum pro se, & tota ecclesia dei: & in illa oratione tenetur uelle ualere eam cum ilibet bono & malo ad bonum spirituale. Sicut enim malus esset stomachus: quinollet sustentationem suam ualere sustentationi manus: ita non est bonum membrum in ecclesia, qui nollet bonum actum suum, quem habet: ualere omni membro ecclesiae proquanto deus illud acceptat: & pro quanto potest sibi, & alijs ualere. Sic de bonis corporis, & fortunae: nam de uita corporalitenetur uelle quantum ad actum interiorem eam inimico, & quantum ad actum exteriorem (si posset) tenetur eum saluare: dum non sit alius potens, & uolens adiuuare: puta si esset moriturus fame: uel in flumine: & nullus esset, qui posset, uel uellet eum cibare, & eripere de aqua tenetur eum cibare, & eripere. secundum illud Amb. Fame pasce morientem: si non pauisti, occidisti. Inimicus autem est frater, & proximus: ut patuit: ideo non minori charitate teneor diligere inmmicum, quam proximum quantum ad ea, quae sunt de necessitate salutis: secus in alijs. Extra autem casum necessitatis nullus tenetur uelle inimico: immo nec proximo diuitias, sanitate &c. Numquam enim tenetur aliquis uelle simpliciter: cuius oppositum potest bene uelle. Possumus autemopposita scilicet paupertatem. infirmitatem nobis, & alijs bene uelle: ergo.
¶ Sexta conclusio. Aliqua dilectione inimicorum magis meritoria est amicorum dilectio: aliquaminus meritoris: aliqua aeque meritoria: & econuerso. Probatur conclusio: quia stat, quod ex eadem charitate, procedit dilectioamicorum, & inimicorum eadem: dico secundum intensionem: & tunc dilectiones illae amicorum, & inimicorum, uel sunt aequalis intensionis, quo ad gradum: aut una excedit aliam. Si primum sic sunt aeque meritoriae: quia ab aequali charitate, & aequo conatu uoluntatis aibae sunt, elicitae, & per consequens aeque meritoriae
¶ Tenet consequentia: quia ex his duobus attenditur, & ratio meriti, & ratio quantitatis eiusdem: ut dictum est in ulti. notabi. arti. i. Si uero illorum duorum actuum dilectionis unus excedit alium: tunc excedens erit minoris meriti: siue sit dilectio amici, siue inimici. Sic etiam si amores illi fuerint eiusdem intensionis, & non a gratia eiusdem perfectionis, sed unus a perfectiore: alius a minus perfecta: tunc ille amor est perfectior, qui procedit a perfectiore charitate, seu gratia, siue sit amici, siue inimici. Si uero amores differunt, & quo ad in tensionem actus, & quo ad perfectionem gratiae: autintensior est a perfectiore gratia, & remissior a gratia minus perfecta: aut amor intensior enta gra minus perfecta: & amor remissior a gratia perfectiore. Siprimum: manifestum est, quod amor intensior est melior duplici ratione: & quia intensior, & quia a gratia perfectiore. Si secundum: tuc habent se adinuicem sicut excedentia, & excessa: qie unus excedit alium in merito quantum ad gratiam perfectiorem, a qua procedit: exceditur autem quantum ad actus: simpliciter tamen ille uidetur perfectior, qui procedit a gratia perfectiore: quia ab ipsa gratia meritum principalius pendet, quam a conatu uoluntatis: unde sequitur intensio actus. Difficultas uero in eliciendo amorem inimici nihil facit ad rationem meriti: nisi pro quanto exigit maiorem conatum liberi arbi. & sic actum intensiorem. Alioquin actus quanto magis procedit a uirtute, quae reddit elicionem actus facilem: tanto minus esset meritorius; quod est absurdum.
¶ Quantum ad articulum tertium, dubitatur utrum dilectio prximi sit magis meritoria, quam dilectio dei: & uidetur quod sic: quia amor proximi est magis fructuosus: quia pertinet ad uitam actiuam, quae fructuosior dicitur: & ideo per Lyam foecundam de signatur. Dilectio autem dei ad uitam pertinet contemplatiuam: quae per Rachel infecundam figuratur. In oppositum: dilectio dei est fruitio: dilectio proximi est usus. Fruitio autem perfectior est: & ita magis meritoria. Respondetur. breuiter, quod dilectio dei ordinata sicut est perfectior intensiue, & extensiue dilectione quacunque creaturae: ita etiam magis meritoria. Similiter proximus diligendus est propter deum dilectum: ut patet ex supradictis: ergo deus est magis diligendus: per regulam topicam. Propter quod unum quodque tale, & ipsum magis. Et de hoc satis dictum est dist. xxvij.
¶ Sed ad rationem motam dicendum, quod uita contemplatiua simpliciter est excellentior actiua: secundum illud Lucae. x. Maria optimam partem elegit &c. & ita magis meritoria. Quod uero actiua dicitur magis fructuosa, non est uerum quantum ad ipsum actiuum: sed quantum ad eos, quibus beneficia exteriora impendit. Sed de hoc alibi.
¶ Secundo dubitatur: utrum quis teneatur dimittere signa rancoris. Respondet sanctus Bonauentu. in dubiis literalibus praesentis dist. quod aliud est dimittere rancorem: & aliud signarancoris. Ramcorem dimittere omnes tenentur: siue inimicus maneat inimicus, siue non. Signa uero rancoris dimittere. ut nolle loqui, & similia facere cum inimico: haec quidem deponere perfectionis est. Nec ad hoc tenetur homo: nisi quam do inimicus humiliter, & deuote postulauerit facto, uel signo: tunc tenetur eiloqu, & respondere & similia. Sed de hoc dubio, & multis similibus: ut reconciliatione cum inimico, oratione pro eo, latius dixi in lectura canonis lcone. Ixxvi. ideo hic rescindo. Et tantum de hac quaestione.
On this page