Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 22
SEquuntur quaesita circa hominem specialiter pertinentia ad poenitentiae sacramen tum. Et proponebantur primo tria pertinentia ad confessionem faciendam principaliter. Dei de alia tria pertinentia principliciter ad ipsa peccatam confitenda. Et erant illa tria prima de plu ralitate iterationis ipsius actus confitendi. Quorum primum erat principaliter de plu ralitate iterationis actus confitendi ex parte ipsius sacramenti poenitentiae. Secundum ex parte ipsius confitentis. Tertium vero ex parte confessoris. Primum enim erat, vtrum sacramentum poenitentiae virtute clauium respectu eorundem peccatorum possit haibe effectum plus quam semel. Secundum erat, vtrum dicere quod vere poenitens & confessus rite absolutus ab eo quipotest, teneatur eadem peccata iam confessa iterum confiteri, sit: erroneum. Tertium erat: vtrum confessi fratribus praedicatori bus & minoribus virtute priuilegii ipsorum teneantur confiteri iterato suo proprio sacerdoti peccata quae illis fuerint confessi.
CIRca primum arguitur quod non possit sacramentum poenitentiae virtute clauium respectu eorundem peccatorum habere effectum plus quam semel, quia hoc multum derogat virtuti & effi caciae sacramenti. Quia enim plus quam semel sacramentum habet effectum super eandem materiani, hoc non est nisi quia debilis est virtus sacramenti & infirma, vt non possit agere semel quod possit pluribus ui cibus applicatum. Erroneum autem est sacramento attribuere quod virtuti eius derogaret. ergo erroneum est dicere & attribuere sacramento poenitentiae quod respectu eorundem peccatorum habeat effectum plus quam semel. Praeterea hoc idem patet in aliis sacramentis. Baptismus enim & confirmatio & caetera sacramenta, sicut patet, non applicantur suae materiae nisi semel: & hoc non est nisi quia semel tantum habent effectum suuncircaillam ergo &c. Contra est illud quod dicitur de poenitentia distid est in cap. Quem poenitet. Quanto pluribus confitetur tam to facilius veniam consequetur, quid non esset verum nisi sacramentum poenitentiae posset haibne pluries effectum circa eadem peccata. ergo &c.
DIcendum est quod effectus sacramenti poenitentiae vi clauium maxime in absoluendo poenitentem postquam fuerit confessus, multiplex est. Primus maculae peccatorum ablutio- Secundus diuinae offensae placatio. Tertius poenae aeternae debitae peccato in poenam temporalem conmutatio. Quartus illius poenae temporalis saltem pro parte remissio. Quintus est gratiae augmentatio. Se xtus est ecclesiae militanti reconciliatio, et siqui alii sunt huiusmodi. Isti tamen ad praesens sufficiant. Dico igitur quod duplex est effectus sacramenti: vnus scilicet principalis & essentialis, ad quem est principaliter a deo institutum. Alius vero secundarius & quasi accidentalis, ad quem non est principaliter insti tutum: sed ex abundanti misericordia, & de quasi ex consequenti agit illum. Vnde sm Grego. effectus principalis & essentialis baptismi, ad quem agendum est principaliter a deo institutus, est delere omnia peccata, & remit tere omnem poenam debitam peccatis, & per hoc diuinam offensam perfecte placare. secundum quod de his tribus spe cialitur loquitur scriptura, dicente Paulo Colos. ii. Consepulti in baptismo cum mortui essetis in delictis conuiuificauit vos cum illo donans vobis omnia delicta. Ecce primum. vnde dicit ibi Glos. i. originalia & super addita: quod signum est quod & poenam tollit. Sequitur. Delens quod aduersum nos erat chirographum decreti quid erat contrarium nobis, & ipsum tulit de medio. vbi dicit glos. Chirographum decreti. i. memoriam transgressio nis. ecce secundum, quia non seruatur memoria transgressionis nisi ex ira nondum pacata. Sequitur. Expo lians principatus & potestates. Glos. Infernales auferendo Abraham, lsaac, ac caeteros iustos. Ecce ter tium. Effectus autem baptismi non principalis ad quem secundario ordinatur, est grae augmentatio: si iam baptizatum baptismo flaminis inuenit in gratia: quia hoc accidit baptismo fluminis. Descendendo ergo ad propositum: dico quod sacramentum poenitentiae virtute clauium respectu eorundem peccatorum non habet nisi semel effectum suum principalem qui continet tres primos effectus praedictos: quos semel perfecte agit: aut nihil agit, sicut contingit de baptismo, & quibusdam aliis sacramentis respectu suorum effe ctuum principalium: non autem respectu non principalium loquendo de illis sacramentis quae cum principalibus habent non principales. Quo ad huiusmodi enim effecum scilicet principalem est simile de hoc sacramento, & de aliis, vt proce dit secunda ratio. Et dicere quod plus quam semel poenitentia haberet effectum talem, multum derogaret sa cramento poenitentiae sicut & aliis sacramentis, vt procedit prima obiectio. Aliter enim sacramentum semel adhibitum: aut nihil ageret de suo effectu principali, sed solum disponeret vt iteratum agere posset, aut si ageret illum non persecte ageret, semel adhibitum: sed oporteret illud quod restaret agere per eius iterationem: quemadmodum si baptismus semel adhibitus solum disponeret ad peccatorum deletionem & diui nae offensae pacationem, & poenae remissionem: aut pro parte hoc ageret, & pro parte non: & iteratus hoc ageret perfecte. quod esset infirmitatis magnae in virtute sacramentorum nouae legis, & poneret ipsa esse debilia ele menta quodammo: quemadmodum erant sacramenta veteris legis, secundum quod de illis dicit Apost. Gals. iiii. "Quomodo convertimini iterum ad infirma & egena elementa". Effectum autem suum non principalem qui continet omnes alios modos sequentes, bene potest absque omni derogatione facta sacramento hatbe plus quam semel: immo illud procedit ex ma gna virtute & efficacia sacramenti: & hoc quia semel adhibitum non necessario agit quicquid agere potest pluries adhibitum: sed hoc absque omni infirmitate sacramenti. in quo non est simile de hoc sacramento & de aliis, vt iam dicetur. Tota enim poena temporalis debita peccatis non necessario remittitur in prima absolutione, etsi possibile esset eam remitti, vt iam dicetur. & secundum hoc processit tertia ratio quae erat pro parte ista. Neque similiter in prima absolu tione augmentatur gratia quantum nata sit pro statu vitae praesentis augeri, vt secundum hoc intelligamus illud Gre gorii. xxii. libro Mora. & super Ezechielem. par. ii. homi. iii. Nemo repente sit summus. Et forte quid speciale est in casu duarum quaestionum sequentium, reconciliatus ecclesiae militanti per absolutionem impensam a non ordinario confessore, nondum est perfecte reconciliatus nisi cum proposito de confitendo iterato proprio sacerdoti eadem pec cata quae confessus est fratri: quidquidem propositum habere tenetur cum fratri confitetur, & quantum in se est tempore & loco opere adimplere: vt sic perfecte reconcilietur ecclesiae per absolutionem impensam a suo ordinario, eo quod secundum praedicta frater non est nisi coadiutor sacerdotis, vt respectu ecclesiae militantis reputetur quodammo con fessio vtrique facta non nisi vna confessio. vt ad hoc adducamus illud quid dicitur in praedicto ca. Quem poenitet. La zarum dominus de monumento suscitauit, sed discipulis soluendum obtulit, sicut habetur loan. xi. Sic in propo sito, licet in prima absolutione suscitatus sit confitens a morte peccati per omnium peccatorum suorum absolutionem: quemadmodum dominus Lazarum perfecte restituit ad vitam naturae, vt tamen ecclesiae perfecte recom cilietur debet offerri presbytero ordinario quid est loco discipuli domini, vt absolutione sua soluatur quasi ab excommunicatione quam incurrit ex mortali peccato: & sic per ipsum perfecte ecclesiae reconcilietur Quid ergo arguitur primo in oppositum: quod habere effectum plus quam semel circa eadem peccatam multum derogaret vir tuti sacramenti: Dicendum secundum iam dicta quod verum est de effectu siue effectibus principalibus. De effectibus autem non principalibus non est verum. Et quid assumitur contra hoc: quod plus quam semel adhibere sacramentum ad ali quem effectum, hoc non est nisi quia virtus eius debilis est & infirma ad efficiendum totum simul: Dicendum quod ad hoc quod sacramenta habeant effectus suos in adultis, maxime illa quae directe sunt circa peccatorum absolutionem, vt sunt baptismus & poenitentia, duo concurrunt. Vnum dispositiue ex parte eius circa quem sacramentum administriat scilicet aliqua gratia gratis data praeparans liberum arbitrium ne ponat obiicem. Aliud vero effectiue ex parte dei, in cuius persona sacerdos ipsum administrat. & haec est gratia gratum faciens, quae agit omnes effectus sacramenti interius. Et quantum ad effectum principalem producendum nulla potest poni infirmitas, vel debilitas virtutis in sacramento baptismi, vel poenitentiae: quia vtrumque horum sacramentorum quantum ad suum effectum principalem, semel efficit quicquid potest. Sed de effectum non principali secus est in sacramento poenitentiae, & sacramento baptismi: & hoc quo ad illos qui cum genra veniunt ad baptismum & poenitentiam, quia cum quis cum genra venit ad baptismum, semel recipit virtute baptismi quicquid potest efficereba ptismus: & quo ad effectum non principalem. propter quod non est iterabilis. Qui vero accedit cum genera ad sa cramentum poenitentiae, siue solum contritus & non confessus, siue iam alias confessus de eisdem, non necessario recipit quicquid efficere potest sacramentum poenitentiae quo ad eius effectum non principalem. Propter quid sa cramentum poenitentiae est iterabile. Siue enim conferatur talis genra and peccatorum confessionem & sacramentalem abso lutionem, siue in ipsa absolutione, non totum agit simul & semel ex necessitate quicquid natum est agere ipsum sacra mentum poenitentiae in sacramentali absolutione. Determinatum enim est a deo quantum gratia gratum faciens relaxat de poena temporali debita in actu absolutionis, vt non sit necesse totum relaxari simul, sicut con tingit in baptismo. & hoc prouenit ex differenti virtute a deo collata istis sacramentis. Vnde vt facilius & celerius misericordia plenae remissionis obtineatur, expedit pluries & pluribus confiteri, pluries suscipiendo sacramentalem absolutionem: quae pluribus vicibus potest aliquid & aliquid relaxare quousque totum fuerit relaxatum. Et per hunc modum circa eadem peccata pluries potest effectum suum non principalem habere. Nec hoc derogat virtuti sacramenti poenitentiae: immo hoc procedit ex virtute sacramenti poenitentiae: quam non ha beret si non nisi semel posset aliquid relaxare de poena temporali debita: & totum residuum oporteret soluere vel contritione, vel operibus misericordiae, vel poenis purgatorii. licet absolute maior esset ei virtus & effica cia si ab institutione sacramenti poenitentiae hoc ei datum fuisset quod vnico actu cum deletione culpae totam relaxaret poenam: quemadmodum hoc singularitur datum est baptismo. sicut & singulariter datum est sacra mento poenitentiae, quod quotienscumque adhibetur, poterit gratiam augmentare in disposito, quod non potest facere baptismus nisi semel: cum etiam non nisi semel possit suscipi. Nec solum propter ista iam dicta quae sunt specia lia sacramento poenitentiae quo ad effectus eius non principales respectu sacramenti baptismi, iterari potest sed etiam propter dubium circa effectum principalem sacramenti poenitentiae. Quia enim sacramentum poenitentiae requirit ad effectum eius principalem aliquam operationem liberi arbitrii: saltem quia non ponit obii cem grae gratum facienti, nec potest homo esse certus de sufficientia talis operationis liberi arbitrii: idcirco etiam propter huiusmodi dubium rationabiliter conscientiam stimulans, etiam si non esset aliqua alia causa ex supradictis posset, aut deberet circa ipsum iterari poenitentiae sacramentum: quemadmodum in baptismo posset, aut debe ret iterari sacramentum, si dubitaretur an rite & secundum formam ecclesiae esset quis baptizatus. Et quod vlterius assumitur: quod non posset simul & semel agere quid potest pluribus vicibus, hoc prouenit ex infirmitate & defectu: Dicendum quod aliud est deficere in virtute, & virtutis debilitatem habere in aliquid agendo: aliud ve ro est virtutem qua illud agendum esset non habere. Primum contingit solum in illo quod natum est ex natu ra suae speciei habere ampliorem virtutem quam habet. Secundum vero contingit in eo quod naturaliter habet gradum virtutis suae sub illo ampliori. Verbi gnra: homo qui non habet virtutem intellectiuam tam perspicacem vt caeteri, nec quantum perspicacitatis nata est in se habere humana natura, ille dicitur deficere in virtute, & virtutis in tellectiuae defectum habere respectu amplioris quae nata est esse in humana natura. Si vero homo non habet virtutem intellectiuam tam perspicacem vt angelus, ille non dicitur deficere in virtute intellectiua & virtutis intellectiuae defectum habere: quia non est tantum virtutis natum esse circa suam naturam. Haec enim est differentia inter negationem & priuationem secundum philosophum. iiii. Metaphysicae quod negatio est priuatio simpliciter non circa subiectum determinatum, neque in hora determinata: quemadmodum non videns dicuntur lignum, lapis, & quaecunque non sunt nata habere visum, & etiam nata habere visum, pro hora qua non sunt nata ipsum habere, vt catulus ante nonum diem. Caecum autem non dicitur nisi natum habere visum: & pro hora qua natum est habere visum, vt catulus post nonum diem Quia igitur sacramentum poenitentiae ex natura institutionis suae a deo non est natum habere virtu tem semel & simul efficiendi quod pluribus vicibus natum est agere effectu suo non principali: quemadmodum hoc habet baptismus, vt dictum est, hoc non debet ascribi alicui defectui vel diminutioni virtutis in sacramento poenitentiae, sicut non ascribitur homini in defectum aut diminutionem virtutis intellectiuae, si non habet tantam virtutem intellectiuam quantam habet angelus.
PER dicta patet ad secundum: quod non est simile de hoc sacramento poenitentiae: & de quibusdam aliis. illa enim ex diuina institutione acceperunt quod totum simul agant quicquid agere possunt: non sic sacramentum poenitentiae. Propter quod illa acceperunt quod non possent iterari: quod accepit sacramentum poenitentiae,. quemadmodum etiam hoc acceperunt quaedam alia sacramenta: quae non necessario totum simul agunt, quod possunt agere iterata, quemadmodum extrema vnctio non tantum auget gratiam semel adhibita: quantum pluries. secundum modum quo nata est iterari. Quia aliter nata est iterari extrema vnctio quam poenitentia. Nam poenitentia iterari potest se cundum libitum voluntatis ipsius poenitentis: non sic autem extrema vnctio: sed tempore quo quis infir matur secundum consuetudinem ecclesiae. Tales autem effectus varios & virtutes tenet ecclesia circa diuersa sacramenta ex vsu & traditione quae a Christo per Apostolos descendit ad ipsam. secundum quod in quadam quaestione alia de Quolibet alias declarauimus. De hoc etiam dicit Augustinus in libro ex dictis Basilii. Ecclesiasticarum institutionum quasdam scriptis: quasdam vero Apostolica traditione per successores in mysterio confirmatas accepimus. vt habetur decretorum dist. xi.
On this page