Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 24
Equuntur pertinentia ad restitutionem faciendam: & erant quatuor. Primum erat, vtrum qui habet penes se quod restituendum est alteri, teneatur ipsum statim restituere. Secundum: vtrum receptores donorum aut eleemosynarum ab eis qui habent bona sua partim bene, partim male acquisita, teneantur illa restituere. Tertium: vtrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto: teneatur illud restituere. Quartum: vtrum ille qui recipit de bonis alterius tantum inquantum ille tenetur eidem, teneatur ad restitutionem illius recepti.
CIRca primum arguitur: quod habens penes se restituendum teneatur restituere statim, quia Augustinus dicit de verbis domini. Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Sed statim tenetur ad illud: sine quo non dimittitur ei peccatum. ergo &c.
DIcendum est ad hoc simpliciter & absolute: quod quantum est ex ratione actus quo ille est iniustus possessor, statim debet restituere quicquid tenet de alieno. Eadem enim iniuria qua alienum aliquid recipit: illud detinet. Vnde sicut semper & ad semper tenebatur non recipere alie num (Dico inuito domino: quemadmodum intelligi debet in quaestione) sic semper & ad semper tenetur alie num restituere. Ad idem enim praeceptum negatiuum pertinet aliena non tollere, & ablata non detinere. di cente Augustino de verbis Apostoli. ser. xx. Quod non reddidisti rapuisti: quantum potuisti fecisti: quia plus non potuisti, ideo non plus fecisti. qui alienum negat si possit, & tollit. Si vero contingere possit quod in casu non teneatur restituere: hoc solum euenit ex circunstantia vel ex parte detinentis, vel ex parte illius cui resti tuendum est. qua contingente iudicante recta ratione non est statim restituendum.
AD cuius intelle ctum sic distinguendum primo est ex parte eius cui est facienda restitutio. Aut enim nociuum esset quod sta tim fieret ei restitutio, aut non. Si primo modo, non est statim restituendum: vt si gladius sit restituendus, & conuersus est in furiam ille cui debet restitui: non licet ei statim restituere facto: sed animo debet esse ad restituendum paratus: si aliud non obstet. Quia non excusaret detinendi necessitas orta ex parte eius cui facienda est restitutio: si dominaretur detinendi cupiditas ex parte eius qui de tineret. Si secundo modo, aut ergo detinet restituendum illo inuito cui est restituendum: aut eo consen tiente & annuente. Et isto secundo modo non oportet statim restituere: quia quod consentit detentioni perinde est ac si accommodaret. dum tamen libere & absolute consentiat. Si enim libere non consentiret: sed ex timore quodam erga detentorem: perinde est ac si denegaret: & oporteret statim restituere: nec liceret diutius detinere, nisi aliquid aliud obstaret ex eis quae iam dicentur: maxime si detentor para tum non haberet animum ad statim restituendum si ille non consentiret simpliciter detentioni. Si primo modo: aut ergo detinet cum proposito aliquando restituendi totum & integre: aut non: sed aut nihil aut non totum intendit restituere. Si secundo modo, non licet detinere: sed statim tenetur hanc voluntatem mutare in voluntatem de statim restituendo, et statim restituere nisi aliqua circunstantia assi stat prout iam dicetur: & hoc propter vim praecepti negatiui quod semper & ad semper obligat ad non faciendum & non volendum illicitum. Si primo modo: aut ergo debens restituere expectat maiorem opportunitatem restituem di cum maiori pace aut honestate quam si statim restitueret, aut non. Si primo modo, licitum est non statim restituere: dum tamen quantum est ex se paratus sit omnino ad restituendum: puta si ille cui restitutio est facienda, ignorat debitum, & non sine scandalo aut dehonestate aliqua posset ille per se & statim sine alia occasione facere restitutionem: aut si forte sciret quod pro dilatione habita pro tem pore vt nunc nimium exasperaretur erga restituentem. In primo enim casu licet expectare commodum tempus quo per alium possit occulte restituere, aut per seipsum nacta sufficienti occasione qua possit restituere sic vt non percipiatur in mora fuisse. In secundo etiam casu licet expectare tempropus quo illum magis pacatum possit inuenire. Si tamen detinens quo ad vtrumque casum in culpa sit ex nimia. detentione, forte tenebitur illi ad suum interesse: ad quod omnis violentus detentor rei alienae tenetur cum. hoc quod tenetur ad restitutionem. Si secundo modo: aut ille qui debet restituere multum indiget eo quod restituendum est pro toto vel pro parte: aut non multum indiget eo: neque vt totum: neque vt par tem detineat. Isto secundo modo tenetur statim restituere ex virtute praecepti negatiui: cui nulla rationabilis circunstantia obstat. Si primo modo, aut ergo ille cui tenetur restituere, similiter multum indiget illo sibi restituendo: aut aequaliter illi qui tenetur restituere: aut prope: aut ille non multum indiget. Si primo modo, dico quod statim tenetur restituere: quia nemini licet facere profectum suum de re aliena cum iactura illius cuius est ipso inuito. Si secundo modo: aut ergo detinens tantum indiget re restituenda. Indiget dico pro toto vel pro parte. quod si ille cui est restituendum sciret eius indigentiam & necessitatem, secundum iudicium rectae rationis & motum fraternae dilectionis non deberet ei claudere viscera eius: sed compati & misereri, et differre debitum vel pro toto vel pro parte: tunc puto quod non tenetur statim totum restituere: sed pro toto, vel pro parte secundum statum. indigentiae suae restitutionem differre. Sed hoc non propria auctoritate: sed iudicis ecclesiastici, vel in foro contentioso si res deducatur ad iudicium, vel in foro conscientiae vt petat super hoc a confessore consilium. Et puto quod sicut in foro contentioso iudex officialis debet prouidere illi qui omnino paratus est ad restituendum debitum, ne egeat extrema necessitate: non cuilibet aequaliter: sed iuxta statum & conditionem personae omnibus circunspectis: sic in foro conscientiae iudex confessor vel consiliarius potest permittere vt restitutionem differat non praecipiendo quod statim restituat: vel quod amplius est insinuando quod in tali statu non tenetur restituere: sed quod paratus debeat esse animo ad restituendum: si mutetur sua conditio vt amplius valeat, vel ne tantum indigeat: aut sic mutetur conditio illius cui est restituendum, vt scilicet amplius indigeat. Sed illud expresse insinuare non esset securum: ne audacia & confidentia nimia daretur debitori de detinendo restituenda. Aut deti nens non tantum indiget siue pro toto siue pro parte restituendo: quin etsi ille cui est restituendum sciret eius necessitatem & indigentiam non teneretur differre debitum diutius secundum iudicium rectae rationis & motum fraternae pietatis siue pro toto siue pro parte. Dico quod in isto casu statim tenetur restituere aut totum aut partem secundum exigentiam suae indigentiae: & non potest vlterius differre.
SE cundum dictas igitur distinctiones patet quid oporteat ad istam quaestionem respondere. Et patet ex eis quo modo in quatuor casibus non oportet statim restituere, sed potest restitutio differri. In aliis vero quae tuor oportet statim restituere, & non potest restitutio differri, & quomodo, & quare hoc. Siquid vero membrum omissum sit, aut aliquod restat subdistinguendum: apponat ille cui occurrit: mihi autem ad phiaosenus non occurrit.
CVM ergo arguitur per Augustinum: Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum: Dicendum quod verum est regulariter. Et hoc non tam propter factum siue facti omissionem quam propter animum non paratum quantum est de se ad restituendum. In casibus tamen in quibus restitutionem non differt voluntas, sed necessitas, bene dimittitur peccatum propter bonam & paratam voluntatem ad restituendum quantum est de se: nisi obesset necessitas propter quam nondum restituitur ablatum, vt patet in qua tuor casibus praedictis. Ad secundum: quod oportet prouidere ne egeat: Dicendum quod hoc pertinet ad vnum casum detinendi propter necessitatem, vt visum est. propter quod non potest ex hoc argui quod regulariter licet non statim restituere, vt patet ex dictis.
On this page