Quaestio 29
Quaestio 29
SEquuntur quaesita de actibus voluntatis exterioribus. Et erant quaedam pertinentia ad actus virtutis: quaedam vero ad actus peccati.
CIRca primum duo quaeruntur. Primum: vtrum omnes teneantur ad correctionem fraternam. Secundum: vtrum liceat dimittere diuitias sub proposito mendicandi in saeculo.
CIRca pri. mum arguitur quod non quia nec de peccato occulto debet vnus corripere alium: nec de manifesto. & non sunt plura corrigenda. Non occulto: quia dicitur Matthaei. xiiii. de peccato corripiendo. Aduoca vnum vel duos testes. tale autem pec ctatum de quo possunt haberi testes, occultum non est. Non de manifesto: quia dicit, Dic ecclesiae. Manifestum autem dici non oportet. Item nec inferior debet corripere superiorem, quia. ii. Retinus iiii. dicitur de Asm,a quod morte punitus est quia tetigit arcam: quae tamen se inclinauit. Per arcam inclinatam significatur praelatus delinquens: per Asa vero subditus. Nec superior inferiorem: quia in actuum. v. Petrus Ananiam & aphyram non corripuit: sed statim damnauit. Nec par parem: quia nec de occulto nec de manifesto, vt dictum est.
IN contrarium est glossa quae dicit super illud, Si peccauerit in te. Tantum peccat qui fratrem suum peccare videt & tacet: sicut qui peccanti non indulget. Quilibet autem tenetur indulgere ne peccet. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod si aliquis alium diligit, bonum eius procurare satagit. quia secundum Greti. probaito dilectionis exhibitio est operis. Nunc autem eiusdem rationis sunt bonum dilecto procurare, & eum a malo liberare. Cum ergo omnes ad proximi dilectionem teneantur iuxta illud Matthaei. xxiii. Diliges proximum tuum sicut teipsum: sicut ergo ex praecepto de dilectione proximi omnes tenentur ad fraterni boni procurationem: omnes ergo tenentur ad fraterni mali amotionem: hoc autem fit fraterna correptione: Dico ergo quod omnes ad fraternam correptionem tenentur. Hinc dicitur Ecclesiastici. xxvii. Mandauit deus vnicuique de proximo suo. Modus autem corrigendi dependet ex solutione argumentorum.
AD primum in oppositum quod nec de occulto debet fieri correptio nec de manifesto: Dicendum quod duplex est peccati correptio, quaedam charitatiua, ad solam emendationem peccantis: alia vero est potestatiua ad terrorem aspicientis. Prima est correptio admonitionis: quae tantum debet esse de occultis & in occulto. ad quam quilibet tenetur inquantum est peccanti proximus. Secunda est correptio punitionis: quae tantum debet esse de manifestis: aut per rei euidentiam: aut per testes: aut per propriam confessionem. & debet fieri in aperto: ad quam solum tenentur praelati. de qua dicit Paulus primae Timo. v Peccantem coram omnibus argue vt caeteri timorem habeant. vbi dicit glos. Quando in te peccauerit corripe eum inter te & ipsum solum i, i. quando tu scis quod peccauerit tunc secreto argue: ne si publice argueris, non sis corrector sed proditor. Hinc dicit Augustinus sermo. xv. de verbis domini. Corripe inter te & ipsum intuens correptionem non pudorem. Forte enim prae verecundia incipit defendere peccatum suum: & quem vis facere correctiorem facis deteriorem. Et quod obiicitur contra hoc de eo quid di cit dominus: Aduoca vnum: vel duos testes: tale autem non est occultum: Dicendum quod aduocari possunt testes dupliciter. vel coram iudice vt testificentur illud. Sic non est occultum: nec sic intelligit dominus. vel ad percipiendum peccatum soli correptori notum: quibus adhuc est occultum Et sic intelligit dominus quod post secretam correptionem si peccatum defenderit & se emendare noluerit, ante denunciationem debet vocare illos quos nouit velle prodesse & non obesse vt cognoscant peccatum quod ipse nouit, attendendo facta illius correpti: vt postquam testes habuit iudici denunciet: vt habeat iudex testes per quos factum sibi notorium fiat vt ipsum: corrigat, melius est enim vt per dispendium aliquantulum famae suae emendetur quam in peccato suo permaneat. Ad secundum quod nec superior debet corripere nec inferior: Dicendum quod omnes indifferenter fraterne tenentur corripere. Et quod indu citur de Asa: dicendum quod immundus erat & indignus tangere arcam iuxta praecepta legis Mosai cae. Et significat subditum qui imperiose & cum scandalo praelatum corripit & in aperto. Non il n lum qui in occulto modeste & verecunde corripit ipsum.
On this page