Quaestio 12
Quaestio 12
CIrca Tertium arguebatur quod lux sit res vera, quoniam illud est res vera quid facit veram s transmutationem realem in haec inferiora, quia effectus non habet verius esse quam sua causa: lux est huiusmodi: quia verum calorem realem generat, & multa alia mediante calore. ergo &c.
CONtra. Nulla forma realis subito introducitur in materia, quia non est generatio sine alteratione praecedente: secundum philosophum. Lux subito introducitur ad prae sentiam corporis luminosi. ergo &c.
DIcendum quod difficultas tota huius quaestionis ortum habet ex modo generationis luminis. Si enim ponatur generatio eius fieri de potentia medii, vt de materia: cum omnis forma educta de potentia materiae sit forma realis: oportebit di cere quod lux sit res vera. Si vero ponatur generatio eius fieri, non de potentia materiae, sed solum ab efficiente nescio per qualem diffusionem seu multiplicationem lucis a corpore luminoso in medium: quid est in sola potentia receptiua ad eius susceptionem: tunc posset quoquo modo negari esse res vera. Quid tamen non video quin aliquo modo res debeat dici, etiam si sic per talem multiplicationem generetur. Cum enim non sit medium inter ens & non ens: lumen generatum per talem multiplicationem, aut est non ens, quid est absurdum dicere, & ponere quod aliquo modo sit generatum: quoniam non est generatio nisi terminetur ad aliquod esse: aut necesse est ergo ponere quod sit ens aliquod. Non est autem ens: nisi sit aliqua res vera: substantia. scilicet vel accidens. lumen ergo quamquam generetur, vt dictum est, per quandam multiplicationem, oportet dicere quod sit aliquam res vera, substantia vel accidens. Potest tamen distingui de re, siue ponatur lux generari per quandam multiplicationem, siue per eductionem de potentia materiae, quod quaedam est res quae ad sui permanentiam solum requirit quod sit generata ab agente: quem admodum calor generatus ab igne manet igne recedente. Quaedam vero est quae requirit continue praesentiam generantis: vt si ad momentum subtrahatur, statim euanescat. Et illa quae sunt de primo genere proprie loquendo res verae sunt. Illa vero quae sunt de secundo genere, & hoc respectu rerum quae sunt de primo genere, sunt intentiones: licet in se, vt dictum est, aliquae res sunt. Quomodo autem lux generetur, aut de potem tia materiae, aut non, aut continue, aut semel, sed manet ad praesentiam generantis, de hoc nihil ad praesentem quaestionem.
PER haec patent obiecta. Illud enim est vera res quod facit veram trasmutationem: non tamen quod sit ita vera quin alia possit ea esse verior. aliter enim accidens non posset dici esse res vera. & sic illud quod vno modo est res vera: alio modo bene potest esse intentio.
Ad Secundum: quod res vera non introducitur subito in materia: dicendum quod verum est quando materia non est in summo dis posita: sed si sit in summo disposita sine omni contrarietate & repugnantia ad generandum: quaecumque forma quantuncumque sit res vera subito introducitur. Vnde quod generatio formarum substantialium non sit subito sine alteratione praecedente: hoc est propter contrarietatem & indispositionem subiecti: quae rtemouetur per alterationem. Quare cum in proposito diaphanum nullam habet contrarietatem vel indispositionem ad suscipiendam lucis impressionem: ad generationem igitur lucis nihil requiritur ex per te subiecti: sed solum ex parte agentis, vt sit in directa oppositione ad medium: ad quam si non fuerit, deducitur per motum localem. & secundum hoc omnes subitae mutationes de nouo factae termini sunt motuum secundum philosophum in. vii. physicorum, vel alterationum ad remouendum indispositionem subiecti, vel localium ad praesentandum alteratis.
On this page