Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 8
CIrca tertium arguitur quod dolor verus ex sola apprehensione procedit: quia autem procedit ex illa, aut ex immutatione reali quae sit per abiectionem contrarii. ab sta autem immutatione reali non potest procedere: quia ipsa impedit perceptionem eo quod impedit sensum: ex hoc quod sesibile positum supra sensum, secundum Philosophum secundode anima, nuilum facit sensum, immo potius impedit ipsum ne fiat: & ita dolorem eo quod non est nisi cum perceptione, quia insensibilia licet realiter immutant omnino tamen non dolent: ergo &c.
CONtra, ad immutationem quae per se delectat nullo modo sequitur dolor: quia cum dolor sit contrarius delectationi, tunc er eodem actu sequerentur duo contraria: quare cum omnis apprehensio vt visio, intellectio, & quae cunque alia per se delectat: ergo &c.
DIcendum de dolore sicut & de quacunque alia animipassione quae pertinet ad tertiam speciem qualitatis, quod sequitur ex duplici radice: prima scilicet & proxima. Radix prima passionum quae ad fugam pertinent: vt sunt dolor & timor, est immutatio corruptiua siue offensiua dispositionis naturae conuenientis. Et hoc vel iam assistens, vt in dolore, vel quae iam imminet, vt in timore. Et hoc quemadmodum econtrario radix prima passionum quae pertinent ad im mutationm: cuiusmodi sunt delectatio & spes, est immutatio inductiua & saluatiua dispositionis naturae conuenientis: & hoc vel iam assistens, vt in delectatione, vel quae iam imminet, vt in spe. Pro pter quod dicitur quod delectatio est coniunctio conuenientis cum conuenienti: & econtrario, quod dolor est coniun ctio disconuenientis cum disconuenienti. Dicente Auicenna in fine. viii. Metaphysicae. Scias quod delectatio cuiuscunque virtutis plena est perfectionis suae acquisitio: & id est sensui sensata convenientia, & irae vindicta, & spei consecutio, & vnicuique rei id quod est ei proprium & animae rationali ipsum fieri secundum in te lligibile in actu. Et libro ix. Quia delectatio voluptatis & bonitas eius est vt perueniat ad eam qualitas sensibilis conueniens aliquam ex quinque. Delectatio irae est victoria: & delectatio aestimationis est fiducia: & de lectatio conseruatiuae est recordatio rerum conuenientium. Non vniuscuiusque eorum est id quod contrarium est iis, sed omnes conueniunt in vno communi, in percipere quid suum conueniens est & sibi aptum est. Vt enim dicit Philosophus decimo Ethicorum, Similibus existentibus & adinuicem secundum eundem modum ha bentibus passiuo & factiuo, idem aptum natum est fieri. scilicet vt dicit Commentator, delectationem in operationibus. Vbi clarior est alia translatio, quae dicit sic, Quoadusque durauerit sensibile & intelligi bile, secundum quod oportet erit delectatio in actione. hoc est quamdiu durauerint agens & patiens similia, & fuerit relatio cuiusque eorum ad suum compar secundum dispositionem vnam. Radix vero proxima omnium talium passionum est illius immutationis apprehensio. Apprehendens enim per talem immutationem iam inesse delectatur si est conueniens: & dolet siue tristatur si est disconueniens. Et quia apprehensio est virtutis cognitiuae quae non percipit nisi quod sit in seipsa, vel in organo quo operatur: & hoc per suam actionem cognitiuam, quae non excedit virtutem cognitiuam aut organum eius: idcirco passio non est nisi ex immutatione in ipsa virtute cognitiua, aut organo eius. Propter quod ex immutatione quae sit in ossibus & aliis non sentientibus in animali nullus consequitur dolor: quia illa nullo modo apprehenditur. Est autem haec dispositio naturae conveniens aliter in viribus sensitiuis & aliter in viribus intellectiuis. Dispositio enim conueniens in viribus sen sitiuis attenditur & ex parte organi, non ratione qua est corpus naturale simpliciter: nec ratione qua animatum siue viuens simpliciter per substantiam animae, & vt in ipso operatur actum primum qui est esse siue viuere, quod est esse: neque ratione qua est viuens vita vegetatiua & organica ad ope rationes vegetatiuae: sed ratione qua est organicum sensitiuum animatum, potentia animae sensiti uae, & vt in ipso operatur actum secundum, qui est sentire siue viuere quod est sentire. Et est illa dispositio ex parte organi media quaedam ratio & proportio suorum sensibilium propriorum contrariorum, in poten tia vtrumque, & actum neutrum existens: aliter enim illorum non esset susceptiuum. si enim esset actu alterum, non esset susce ptiuum per secundum genus immutationis praedictae alterius contrariorum. Secundum hoc enim susceptiuum coloris est non color: & soni asonum: & sic de caeteris, suo tamen semper modo licet diuerso in aliis & aliis sensibus & sensibilibus. Per hunc enim modum intellectus possibilis vt omnium formarum materialium sit susceptiuus nullam illarum ex se habet actum, vt determinat Philosophus in princi pio tertii de anima. Dispositio autem in viribus sensitiuis ex parte animae est quod ipsa per diuersas po tentias est contemperata diuersis organis: & per hoc quodam miro modo media proportio contrario rum sensibilium. In viribus autem intellectiuis illa dispositio naturae conveniens attenditur non ex parte organi: nisi in nobis forte per accidens, quia vis intellectiua non est organica: sed ex parte virtutis so lum: & est in ipsis viribus talis dispositio media ratio & proportio cognoscibilium qua percipiuntur scibilia tam speculandorum, quo ad intellectum speculatiuum, quam agendorum & quam faciendorum: & hoc quo ad intellectum practicum. Quae quidem dispositio duplex est: & naturalis indita naturaliter animae in suis potentiis: & accidentalis superueniens per habitus in potentiis animae acqui sita. Est autem aduertendum primo quomodo dolor contingit in viribus sensitiuis: Deinde quomo do in intellectiuis: & iuxta hoc de aliis passionibus consimiliter. De primo sciendum secundum aliquos, quod li cet duae sint radices doloris praedictae: scilicet immutatio corruptiua & eius apprehensio: sola tamen apprehensio sufficeret si possibile esset eam esse fine illa immutatione talem qualis est cum illa: sic etiam quod multo maior esset dolor ex sola apprehensione: quemadmodum fit in viribus intellectiuis, quod proculdubio verum esset quod illa immutatio pro quanto corrumpit proportionem, pro tanto adimit fiue dirimit sensum siue apprhen sionem: & per consequens dolorem: ita quod si fieri posset immutatio illa qua sit apprhensio quam sequitur dolor, absque temperamenti corruptione, quod est in virtute & in organo: integra & perfecta fieret apphensio: & ideo perfectissimus sequeretur dolor. Et ponunt aliqui quod possibile est ita esse: & quod tali modo cruciabuntur secundum corpus homines damnati: quia corpora eorum erunt incorruptibilia: vt infra dicetur: passibilia tamen. Dicunt enim quod ignis inferni est ardentissimus attingens carnes eorum: nec comburet eas: nec immutabit reali immutatione secundum primum genus immutationis superius expositae, quae sit per contrarii abiectionis: sed manebunt caro vt medium secundum tactum, & neruus vt orga num in suo naturali temperamento sine calefactione: immutabit tamen ea secundo genere immutationis per speciem intentionalem caloris ac si arderent & summe calefierent. Organo autem sic immutato per speciem caloris, immutabitur excessiue vis tactiua sensatione tactiua: ad quam summus sequetur dolor. In nobis autem pro statu vitae praesentis: quia non potest naturaliter sensum sic excessiue im mutare: nisi calefaciat medium & organum realiter, non solum intentionaliter: & sic corrumpit proportionem, qua impeditur tam excessiua apprehensio: ideo impossibile est in nobis sequi tam excessi uum dolorem. Sed quomodo hoc possit fieri naturaliter, non video. Si enim in tali immutatione nulla fiet omnino abiectiopenes primum genus immutationis: in tali apprehensione nihil percipietur na turaliter, nisi sensibile sub ratione qua est sensibile: sub tali autem ratione non est nisi salubris & com ueniens naturae sicut salus eius. Ex perceptione autem convenientis & salubris inquantum huiusmo di non dolor sequitur naturaliter: sed delectatio tantum. Quare si hoc modo ignis affligit corpora damnatorum, non naturaliter, sed modo quodam supernaturali & miraculoso affligit ea: Ita quod si mira culum huiusmoni cessaret: nullo modo affligeret ea. sicut si corpora gloriosa essent inigne inferni, & dicto modo immutarentur per secundum & tertium modum immutationis: quales possibile est fieri in ipsis secundum sensus omnes, qui erunt in ipsis perfectissimi: nullo tamen modo ab igne illo affligi possent. Si ergo secundum fidem oporteat ponere, quod corpora damnatorum ab illo igne affligentur pure naturaliter quantum est ex parte ipsorum corporum afflictorum, vt vere passibilia: quamuis sint incorruptibilia: aliter enim frustra essent vere passibilia naturaliter: quia nunquam paterentur naturali ter: nec etiam omnino paterentur calefactionem aut infrigidationem: sed solummodo supernaturaliter dolorem qui natus est huiusmodi immutationes concomitari naturaliter: & sic non propter temperamentum manens in sensibus aut ex ipso actu sentiendi vllo modo sequeretur ille dolor: sed a deo immediate imprimeretur: nec ad hoc vllo modo necessarius est ignis, aut immutatio vlla penes secundum genus immutationis factae secundum rem & veritatem, & apprehensione non decepta: licet apprehensione cum perceptione decepta, posset verus dolor causari ab igne: quem admodum causatur in dormientibus somniantibus se comburi ab igne: secundum quod dicit Augustinus duodecimo super Genesim ad literam: Dicendum est igitur quod nullo modo naturaliter potest causari dolor nisi adsint illae duae radices: & neutra sufficit sine altera. Inanimata enim immutantur immu tatione corruptiua: sed non dolent: quia nihil sentiunt siue apprehendunt per sensum: animata autem sensitiua si non sint immutata: etsi apprehendunt sua obiecta sensibilia, non dolent: quia non apprehem dunt immutationem corruptiuam seu laesiuam. Est igitur sciendum quod circa apprehensionem sen sitiuam est considerare duo: vnum scilicet ipsum actum apprehensionis: & alterum scilicet ipsam perceptionem quae annexa est apprehensioni. Ex actu apprehensionis inquantum est apprehensio: si intelligatur seorsum a perceptione, numquam sequitur dolor: sed potius delectatio: vt dictum est. Ex actu autem perceptionis seorsum consideratae, sequitur omnis dolor: non tamen potest esse fine apprehensione: vt secundum hoc apprehensionem sequitur dolor vt causam sine qua non: perceptionem autem vt causam propter quam sit: & sic ad actum apprehensionis inquantum includit in se per ceptionem, sequitur dolor non ratione apprehensionis: sed ratione perceptionis. Et quamquam secundum vsum commu nem sermonis de apprehensione loqui solemus vt includit perceptionem: differunt tamen: quod discernimus ex differentia obiectorum: quoniam proprium & per se obiectum apprehensionis sensiti uae est ipsum sensibile: vt visionis color vel lux: auditionis sonus: tactus tangibile: & sic de caeteris. Obiectum autem proprium perceptionis sunt intentiones circa sensibilia vel circa intelligibilia, quae quidem intentiones sunt per se causa passionum doloris, delectationis & huiusmodi. Illae enim intem tiones important rationem conuenientis vel disconuenientis & habent in se vim illarumrerumcir ca quas sunt ad commouendum passiones: dicente Philosopho de motibus animalium. Alterantplam tasiae & sensus & meditationes, phantasia autem & intelligentia habent rerum virtutem: aliquo enimmo do species intellecta calidi aut frigidi aut delectabilis aut tristabilis talis existit qualis quidem & re rum vnaquaeque. Propter quod tremunt & timent intelligentes solum. haec autem omnia passiones & alterationes sunt. & infra. Intellectus enim & phantasia sicut dictum est prius factiua passio num: species enim factiuorum afferunt: quae reuera tanto magis sunt factiuae, quanto fortius imprimuntur & intensius magis: quia per hoc assimilant sensum rei, quae sentitur. ad quod maxime operatur appeti tus: qui vt dicit Augustinus. xi. de Trin. cap. secundo, habet vim copulandi haec duo: vt & sensum formandum admoueat rei quae cernitur & in ea formatum teneat. & si tam violenta est vt possit vo cari libido: etiam caeterum corpus animantis vehementer afficitur. Et vbi non restat pigrior duriorque materies, in similem speciem coloremque commutat. Licet videre corpusculum Cameleontis ad colores quos videt facillima conuersione variari. Aliorum autem animalium: quia non est ad conuersionem facilis corpulentia, foetus produnt plaerunque libidines matrum: quo. scilicet cum magna delectatione conspexerint. Quan. teneriora atque formabiliora sunt primordia seminum: tam efficaci ter consequuntur intentionem animae maternae: & quae in ea facta est phantasiam per corpus quod cu pide aspexit. Vbi dat exemplum in ouibus lacob. Nam vt dicit cap. iiii. interdum homines nimia cogitatione rerum visibilium vel illecti, vel territi: etiam eiusmodi voces repente ediderunt: quasi reuera in mediis talibus actionibus vel passionibus versarentur. vbi dat exemplum de abstracto a sensi bus exterioribus conuerso ad inte riorem imaginationem, qui mulierem imaginatam interius veram mulierem extra existimauit: vt & ei se misceri sentiens etiam genitalibus flueret. Ex quo patet quod eandem vim immutandi, quam habet res vt est existens extra: habet vt est imaginata vel intellecta. & ipsam vt est imaginata vel intellecta appellat Philosophous speciem factiui: cuius habet facti uam virtutem. Non ergo hic appellat id quod organo est impressum speciem factiuam: sed potius rem imaginarie vel intellectualiter vt obiectum apparens in actione imaginandi aut intelligendi: quid est forma siue species non impressa: sed expressa. Vnde Augustinus vbi supra de auersis a sensibus & conuersis ad ea quae intus imaginantur dicit sic. Tanta effunditur similitudo speciei expressa ex memoria: vt nec ipsa ratio discernere sinatur, vtrum foris corpus ipsum videatur, an intus tale aliquid cogitetur: nam interdum homines &c. vt supra. Formatur autem ipsa forma expressa in imaginatiua ab ipsa forma siue specie impressa in memoria: vt a memoria per speciem sibi impressam nihil formetur in ima ginatiua nisi operatio imaginandi, terminata ad illam speciem expressam. Hinc dicit Aug. ibidem. Interdum ita contingit vt cogitatione occupata se voluntas auertat a sensibus: atque ita formet animi aciem variis imaginibus rerum sensibilium, tanquam ipsa sensibilia sentiantur: non tantum autem cum appetendo in talia voluntas intenditur: sed etiam cum deuitandi & cauendi causa rapitur animus in contuenda ea quae fugiat. Vnde non solum cupiendo: sed etiam metuendo informatur vel sensus ipsis sensibilibus vel acies animi informanda ipsis imaginibus sensibilium. Ita vt metus aut cupiditas quanto vehementior fuerit tanto expressius formetur acies, siue sentientis ex corpore quod in loco ad iacet, siue cogitantis ex imaginatione corporis quae memoria continetur. & sic quod perceptio mouet non est nisi per accidens: quia affert motiuum. Vnde dicit ibidem Philosophous. Videmus mouentia animal intellectum & phantasiam. Etenim phantasia & sensus & intellectus eundem locum habent: iudicatiua enim omnia, quare mouet primum quod appetibile & quod intellectuale: non autem omne: sed quod operabilium finis, quod quidem primum non motum mouet, appetitus autem & appetitiuum motum mouet: vltimum autem motorum non est necesse aliquid mouere.
INtentiones autem dictae conuenientis vel disconuenientis dupliciter possunt percipi puta intentio nociui. Vno modo sub ratione nociui imminentis & comminantis malum futurum. Alio modo sub ratione instantis & inferentis malum praesens. Primo modo est intentio insensata: quia non est nata percipi a sensu particulari. Secundo autem modo est intentio sensata: & percipitur a sensu particulari vt sensibile commune. Secundum hoc igitur di ctae intentiones conuenientis & disconuenientis: quandoque percipiuntur non ab ipsa eadem virtute appre hensiua sensibilium aut intelligibilium: sed ab alia: & hoc vel sensitiua vel intellectiua. Sensitiua vt ad praesens loquamur de intentione inconueniente ad quam sequitur dolor in vi sensitiua: quemadmodum onis videns lupum statim existimat inimicum: & timens fugit. Vel intellectiua, quemadmodum vi dens errabundum de nocte suspicatur furem & timens merces suas abscondit. Quandoque autem illa intentio percipitur ab eadem virtute sensitiua apprehensiua: & hoc vel circa organum ipsius virtu tis vel circa ipsam virtutem, vel circa eius operationem. Circa virtutis organum apprehendendo per cipit illam intentionem: percipiendo laesionem quae sit in organo ex qua sequitur dolor. Sed hoc non principaliter quia laeditur immutatione corruptiua temperamentum organi: sed quia offenditur tem peramentum virtutis existentis in organo: quo ipsa contemperata naturaliter est organo cuius est sentire principaliter: & suiipsius offensionem principalius percipere. Haec autem laesio in organo cuiuscunque sensus etiam dupliciter potest contingere: vel per accidens: vel per se. Per accidens quan do organum sentiendi puta visus inquantum visus est, & media ratio visibilium, laeditur immuta tione reali: puta calefactione: & hoc per se inquantum est corpus naturale simpliciter: per accidens inquantum est organum visus. & est simile de organis aliorum sensuum. Omnia enim quo ad sua temperamenta habent corrumpi per accidens: qualitatum actiuarum & passiuarum contrarietate: quae sunt calidum & frigidum, humidum & siccum: quibus etiam corrumpitur totum animal. Per se autem contingit laesio in organo cuiusque sensus: quando laeditur immutatione intentionali per spe ciem sui proprii sensibilis excessiuam: inquantum excellentiae sensibilium corrumpunt per se sensus. secun dum Philosophum secundo de Anima. Quamuis aliqui dicunt quod hoc contingit per dictam actionem realem per se. Immo dico quod species excessiua conmensurationem organi vt sensitiuum est, corrumpit per se. Sed actio realis, quae per se corrumpit corpus vt est corpus mixtum: per accidens corrumpit illam commensurationis: sicut etiam per accidens corrumpit totum animal: vt cum ictus tonitrui contingit simul cum sono: vt dicitur in tertio de Anima. Sicut enim temperamentum vt medium reale quali tatum sensibilium realium: puta calidi, frigidi, humidi, & sicci: a temperato & non nimium excedente calido in suo temperamento conseruatur: ab excedente autem corrumpitur per se inquantum est corpus mixtum & harmonia media realis inter reales qualitates tangibiles: per accidens autem inquantum est harmonia media intentionalis inter species intentionales illarum qualitatum: & similiter vt est media inter species aliorum sensibilium quo ad organa aliorum sensuum a tactu, qui organum suum habet sub organis aliorum sensuum: sic temperamentum vt est organum & medium specierum intentionalium: puta speciei albi & nigri & mediorum colorum, a temperata & non nimium excedente specie impressa in organo conseruatur: ab excedente autem nimium corrumpitur: puta temperamentum organi visus inquantum organum tale ab excedente specie lucis diffusa ab nimis fulgida luce & ab excedente specie cuiuscumque coloris diffusa ab excedente colore. Vnde contingit quod organum informatum temperata luce & temperato colore aliquo: in nullo impeditur ab informatione a quacum que alia luce temperata, aut colore. simul enim informatur speciebus contrariorum colorum: & statimcum absentatur sensibile extra, euanescit illa species ab organo. Sed cum informatur specie excedente ni mium organi harmonia impeditur ne informetur speciebus aliorum: & auerso sensibili extra adhuc manent reliquiae illius speciei impressae: ita quod visus conuersus ad alia visibilia non informatur specie bus colorum illorum: sed apparent ei omnia colorata colore cuius specie erat excessiue informatus. quae quidem impressio maxime apparet oculis clausis. Ita etiam quod si huiusmodi impressio fortis sit multum, corrumpitur organi harmonia omnino: & manet impressio illa sensibiliter non quasi species lucis aut coloris: sed quasi verus color: & nuilius speciei organum de caetero est receptiuum. Si vero hu iusmodi impressio non sit ita fortis vt corrumpat harmoniam: licet debilitet: continue euanescit & reuertitur vigor temperamenti: dicente Augustinus. xi. de Trin. cap. secundo. Plaerunque cun diutile attenderimus quaecunque luminaria: & deinde oculos clauserimus: quasi versantur in conspectu quidam luci di colores varie sese commutantes & minus minusque fulgentes, & quodammodo gradatim deficiendo va riari donec omnino desistant, quas intelligendum est reliquias illius esse formae quae facta erat in sen su cum corpus lucidum videret.
ET est aduertendum quod quanto fortius est impressa, tanto tardius de ficit: & quod pro quanto manet post corporis exterioris absentiam, pro tanto erat species illa impressa ex cessiua & laesiua: & non recepta sub ratione speciei tantum: sed quodammodo verae rei: vt non tantum sub ratione speciei lucis aut coloris: sed sub ratione lucis quodammodo aut coloris: quam vt est dictum non solum res vera extra: sed species eius in virtute sua potest imprimere susceptibili corpori: quale est illud organum. & hoc quodammodo: quemadmodum lux in nube formaliter impressa ex plurium radiorum concursu multiplicat se sub specie coloris non lucis: vt patet in coloribus iridis. Et ille color existens in exteriori parte organi sic debilitati, non autem corrupti, videtur a vi visiua in organo quo ad par tem eius interiorem: & hoc ad absentiam primi sensibilis: vt licet sensibile positum supra sensum nuiium facit sensum: sensibile tamen positum in sensu dicto modo: aliquo modo facit sensum vt sit idem medium sentiendi respectu sensibilis exterioris: & obiectum respectu sentientis inte rius, quod inquantum huiusmodi impedit sensum ad alia percipienda extra. Et per hunc modum sentiunt aliqui continuum tinnitum in auribus: & multum impediuntur ab audiendo alia.
CIr ca vero virtutem sensitiuam ipsamet virtus percipit intentionem inconuenientis circa seipsam: & hoc dupliciter: Vno modo per aliquam suiipsius laesiuam laesionem. Alio modo per inconuenientis offendentis perceptionem. Primo modo deficit delectatio & sequitur dolor ex labore in operatione diurna. Vnde quaerit Philosophus. x. Ethicorum. Quare continue nullus delectatur: & respondet subdens. Vel labo rat: natura enim humana opera non potest continue operari: non sit igitur delectatio. vbi Commentator quaerit. Nonne cum ex labore non operari vtimur non delectamur: & respondet. Ex sensibus non delectamur: secundum reuersionem naturae delectamur. Quia igitur in operibus delectationes fiunt: quaecunque semper & continue ope rari possunt, continue delectantur vt intellectuales naturae: quorum autem operatio labore interscinditur, horum & delectatio deficit. Sed quia virtutes non laeduntur nisi: quia sunt in organo quod laeditur per se: ideo virtus non laeditur nisi per accidens. Et sic dolor iste sequitur ex laesione organi per se: ex laesione ipsius virtutis non nisi per accidens. & sic iste modus causandi dolorem debet per se reduci ad modum praedictum causandi dolorm: scilicet ex laesione organi. Secundo modo sequi tur dolor quia non est proportio actiui ad passiuum: & hoc dupliciter: vel partim ex parte vnius partim ex parte alterius: vel ex parte vnius omnino. De primo dicit Philosophous decimo Ethicorum post superius tacta secundum aliam translationem: postquam enim dixit quousque durauerint sensibile. & intelligibile: continuo sequitur. Et propter istud non est possibile vt delectetur homo delectationem continua: eo quod res humanae non possunt agere actionem continuam propter mutabilitatem similitudinis quae est inter agens & patiens. Secundum patet ex hoc: quod existente optima organi dispositione propter obiecti indispositionem sequitur dolor. & hoc quemadmodum etiam bruta animalia delectantur ex sonorum & cantuum melodia: & tristantur ex eorum discordia: quia concordia melodiae concordat temperamento virtutis & sui organi naturaliter: & discordia discordat. Et quanto magis ex natura speciei vel indiuidui temperatum est organum & virtus sensitiua ei naturaliter contemperata: tanto magis illam delectat melodia & contristat discordia. Ita quod aliqui homines, qui. scilicet sunt in optima dispositione temperamenti circa organum audiens, maxime delectentur in melodiis: qui ve ro non: nequamquam illis delectantur: sed forte potius offenduntur & tristantur. & sic in aliis sensibus quidam odoribus & saporibus aromaticis delectantur quidam tristantur. Clrca operationem autem virtutis sensitiuae ipsa virtus percipit intentionem inconuenientis per ipsius operationis defectio nem: quia enim operatio cuiuscunque virtutis nata est per se delectare: quod ipsa noidelectat hoc solum contingit propter perceptionem alicuius imperfectionis circa ipsam: quae scilicet non perfecta operatio elicitur a virtute, quae imperfectio non contingit ex se: sed solummodo ex organi defectu. Vires enim non senescunt in se nec deficiunt: sed ex organo. Omnis ergo dolor talis procedit ex perceptione illius imperfectionis: sicut econtrario ex perceptione perfectionis eius: nascitur delecta tio.
AD quaestionem ergo respondendum quo ad vires sensitiuas quod omnis dolor in animali tanquam ex radice prima & ex causa propter quam sic, non sequitur ex aliqua apprehensione: sed ex sola organi laesione, vel virtutis offensione, vel operationis defectione tanquam ex inconuenientis coniunctione. Sicut econtrario: delectatio vt ex radice prima, non sequitur ex aliqua apprhensione: sed ex sola organi confortatione, vel virtutis pacatione, vel operis perfectione. Et vt generaliter causas horum assignemus: quo ad omnes passiones sensibiles, vt ex radice prima sequuntur ex intentione conuenientis & dis conuenientis imminentis quo ad passiones quae respiciunt malum futurum: vel bonum futurum quales sunt timor & spes: vel instantis & hoc quo ad passiones quae respiciunt malum praesens, vt sunt dolor & tristitia. Tanquam autem ex radice proxima dolor sensitiuus & caeterae passi ones ex apprehensione, sicut ex causa sine qua non: experceptione vt excausa propter quam sic: sed per accidens: ex intentione autem percepta circa sensibile vt ex causa per se propter quam sic. ipsum enim sensibile puta lupus aut mulier apprehensa sensu aut imaginatione aut intellectum non sunt per se factiua passionum: quia sola imaginatione vel intellectu speculatiuo aut sensu particulari appre henduntur: quae nihil dicunt de actuali bono aut malo: neque de fugiendo vel imitabili: etiam cum apprehendunt timendum aut laetandum: non iubent timere aut laetari: & sunt sicut intelligere & imaginari in nobis cum volumus. In nobis enim est facere hoc prae oculis: sicut contingit positis in recordatiuis. Secundum phantasiam enim & intellectum huiusmodi: nos habemus sicut si essemus considerantes in pictura difficilia & contristantia: ipsae autem intentiones circa sensibilia & intelligi bilia quae consistunt in ordine & relatione rerum contristantium & laetantium ad animata sensibi lia: puta lupus aut mulier: vt inimicum & amicum naturae, perceptae aestimatione vel opinione vt bo num vel malum actuale: quae iubent aut timere aut laetari: & dicunt de fugiendo & imitabili cum percipiunt timendum aut laetandum: & non sunt haec in nobis cum volumus: & cum existimamus aut opinamur aliquid difficile aut tristabile, statim compatimur, secundum quod haec omnia habentur ex tertio de Anima. Et sicut est cum intentiones huiusmodi percipiuntur virtute alia: sic est cum percipiuntur eadem.
DE dolore autem quomodo contingit in viribus intellectiuis: sciendum secundum quod dictum est supra de dolore ex apprehensione sensitiua: quod vt ex radicem prima contingit ex dispositione siue intentione disconueniente corruptiua: quia illa non habet locum ex par te intellectus: eo quod non est virtutis corruptibilis nec in se nec in organo: quia nuilum habet: sed solummodo ex dispositione offensiua & disconueniente. & hoc non ex eius apprehensione speculati ua nisi vt ex causa sine qua non: sed ex perceptione: & hoc vel quia illa intentio est disconueniens virtuti vel quia est disconueniens operationi. Sed haec perceptio fit non nisi eadem virtute secundum rem & naturam potentiae, qua sit apphensio: quia non est nisi vna potentia cognitiua intellectualis, quae solum distinguitur in spe culatiuam & practicam secundum fines vt alibi declarauimus. Appellando autem aliam virtutem, practicum & speculatiuum: quandoque intentio nociua percipitur virtute alia: quandoque eadem. Sed nunquam nisi cum percipitur vt actualiter insistens virtute alia percipitur vel circa virtutem vel circa eius operationem. Primo modo vt quando de practicis sit consideratio speculatiua, tunc nim specula tiua non solum apprehendit bonum & malum praesens: sed sub ratione veri & falsic & bonum & falsum quo offenduntur aliae vires percipit practica pars ad quam sequitur passio: vel quia intentio per cepta est inconueniens sibi & offensiua suiipsius: vel quia est offensiua sui eo quod est repugnans & dis conueniens virtuti alteri. Primo modo sequitur dolor practicae perceptionem: quia. scilicet offendit se & repugnat habitui suo practico: & sic sequitur dolor quando musicus apprehendit discordantiam sonorum aut vocum: quia discordat a regulis habitus sui: & econtrario delectatio quando apprehendit concordantiam: quia concordat habitui suo: & sic in aliis artibus: & similiter quando pru dens percipit operari non secundum regulas prudentiae. Secundo modo dolor sequitur perceptionem practicae partis tripliciter: aut quia intentio percepta disconueniens est ex parte appetitiuae partis vi volitiuae in qua est virtus iustitiae: & sic sequitur dolor ex perceptione operis iniustitiae: quia repu gnat voluntati informatae habitu iustitiae. Aut est disconueniens vi concupiscitiuae in qua est virtus temperantiae: & sic sequitur dolor ex perceptione operis intemperantiae: quia repugnat virtuti tem perantiae. Aut est disconueniens vi irascitiuae in qua est virtus fortitudinis: & sic sequitur dolor ex perceptione operis formidinis: quia repugnat virtuti fortitudinis. Ex contrariis autem sequitur dele ctatio & hoc indifferenter siue homo talia opera percipiat in seipso siue in aliis. Econtrario autem in dispositis habitibus contrariis ex perceptione contrariorum sequitur dolor aut gaudium siue delecta tio. Puta inuidens cum videt in illo cui inuidet prosperum, dolet: cum vero videt aduersum gaudet. Si vero ab alia virtute percipitur intentio disconueniens operationi, illa non est nisi quia virtus non perfecte potest in suam operationem: & sic pars speculatiua percipit defectum operationis volitiuae & concupiscibilis & irascibilis & intellectualis practicae: & sequitur semper dolor.
SI vero inten tio dicta disconueniens percipitur a virtute eadem quae apprehendit: haec perceptio contingit parti speculatiuae vel circa seipsam vel circa suam operationem. Primo modo quando percipit assertionem contrariam habitui sapientiae aut intellectus. Secundo, quando percipit defectum suae operationis intellectua lis: & tunc semper sequitur dolor. Si quis autem velit dicere quod quaelibet virtus ad minus cognitiua percipit defectum suae operationis similiter & profectum: tunc debet dicere quod ex perceptione eius virtutis cuius est apprehendere sequitur dolor vel delectatio suam operationem: nec solum sequitur dolor intelligibilis ex perceptione disconuenientis circa intelligibile: sed etiam circa sensibile: vt omnibus modis praedictis quibus causatur dolor in sensibili parte ex perceptione circa apprehensio nem sensibilem, eisdem causatur dolor in parte intellectuali ex perceptione eorundem: & etiam ex perceptione intellectualis ipsius passionis quae est dolor sensibilis. Quia quicquid percipitur a sensu & vi sensitiua potest percipi ab intellectu & vi intellectiua. Et ex his patet etiam responsio ad quaesti onem quo ad vim intellectiuam. Quia autem quaestio proposita fuit tantum de dolore sensibili: & ex abum danti extendimus illam ad dolorem intellectualem: & argumenta solum tangebant dolorem sen sibilem: ideo ad illa specialiter respondendum est, respiciendo ad dolorem sensibilem.
DIcendum ad primum quod dolor sensibilis sequitur apprehensionem vt radicem & causam proximam: modo tamen iam dicto. sequitur tamen intentionem disconuenientem vt radicem primam: quae multipliciter habet causari vt similiter habitum est supra. Et vnus illorum modorum est ex immutatione reali: sed per accidens vt dictum est.
SImiliter & quid arguitur contra hoc quod immutatio realis per qualitates reales corrumpit sensum: Dicendum quod verum est inquantum immutat organum realiter. Si tamen im mutaret medium realiter & organum tantum intentionaliter vel vtrumque tantum intentionaliter, adhuc esset do lor ex laesione & corruptione organi per speciem intentionalem. Sed secundum aliam rationem species illa esset immu tatiua ad operationem sensus & secundum aliam corruptiua organi: quia secundum quod non haberet rationem excessiui immutaret: & esset operatio illa ex se delectabilis non habens contrarium: sicut nec delectatio secundum sensum. secundum vero quod habet rationem excessiui laedit & impedit sensum, per apprshensionem tamen qua immutat sequitur dolor secundum magnitudinem laesionis perceptae. Et per hunc modum, delectationi quae est in sensu ex perceptione conuenien tis immutationis organi factae per qualitates intentionales, contrarius est dolor qui est in sensu ex per ceptione immutationis contrariae.
AD argumentum in contrarium quod apprhensio est per se delectabilis: ergo non sequitur eam: Dicendum quod verum est: vt causa propter quam sit, sequitur tamen eam vt causam fine qua non scilicet propter perceptionem, quia tamen etiam perceptio est per se delectabilis, adhuc non sequi tur illam nisi per accidens: sed per se sequitur perceptionem ratione percepti quid habet vim per se actiuam passionis vt patet ex praedictis.
On this page