Text List

Quaestio 22

Quaestio 22

SEquuntur quaesita pertinentia ad exercitium actus hominis pro statu huius vitae in comparatione. Et erat primum & vnicum comparando actum ad obiectum. scilicet de actu intelligendi intellectus practici: vtrum intelligere practicum possit absolui ab intentione operis. Alia vero plura erant comparando vnum actum ad alium.

CIRca illud primum arguitur: quod intelligere practicum non possit absolui ab intentione operis: quia per hoc distinguitur practicum a speculatiuae scilicet fine, vt dicitur. iii. de anima. et idem dicitur in libro de motibus ani malium. Item obiectum formale appetitus, vt finis, est principium intellectus practici, vt habetur ibidem: appetitus autem non potest absolui ab intentione operis: quare nec intelligere practicum.

CONtra. intelligere discipuli in moralibus practicum est: quia secundum habitum practicum: & hoc absque operis intentione: ergo &c. Dico quod secundum quod mihi videtur quaestio aequiuoca est: quia intentio operis dupliciter potest intelligi. Vno enim modo dicitur intentio operis dispositio voluntatis qua tendit per opus in finem. & sic intentio operis est voluntas directa in opus ad consecutionem finis. Alio modo dicitur intentio operis ipsum opus intentum: sicut dicitur creatura salis. i. creatura quae est sal. Primo modo bene potest intelligere practicum absolui ab intentione finis: quia potest esse intelligere de operabilibus practice absque eo quod intendit operari id quod intelligitur practice: qualiter intelligit artifex carpentarius practice dispositiones domus possibilis operari & modos operandi in particulari circa singularem materiam absque eo quod intendat illam operari exterius secundum modum quo ipsam concipit interius. Secundo autem modo nequaquam potest absolui ab intentione operis: quia non est intelligere practicum nisi sit de operabilibus: licet non econuerso omne intelligere quid est de operabilibus sit intelligere practicum: sed solum illud quod determinat modum operandi in particulari & circa particularia per habitum practicum acquisitum ex experientia operis secundum modum iam supra determinatum. qui habitus est potentia directiua in opus: et habens eum potest operari secundum ipsum quando vult. Qui autem scit operabilia non per habitum acquisitum ex experientia operis in addiscente, sed solummodo ex auditu a magistro quantuncumque etiam magister doceat ex habitu vniuersali quem acquisiuit ex experientia singularium, non est proprie eius intelligere, intelligere practicum: quia per tale intelligere aut per habitum quo intelligit non est potens operari, quemadmodum ille qui non habuit experientiam instrumentalem citharizandi quantuncumque habeat scientiam cithariandi ex auditu: illa non est proprie practica: nec intelligere secundum illam est proprie practicum, sed potius speculatiuum, secundum quod haec latius in pluribus aliis quaestionibus declarauimus. Primum argumentum bene probat quod intelligere practicum non potest absolui ab intentione operis secundo modo, quia non est nisi de operabilibus vt ostendunt illa dicta philosophi: non tamen ex illis potest concludi quin possit absolui ab intentione operis modo primo. Ad secundum quod finis appetitus est principium intellectus practici: dico quod finis appetitus duplex est: quidam proximus & immediatus cuiusmodi est eius actio siue operatio appetendi, secundum quod vnaquaeque res dicitur esse finaliter propter suum opus. Alius vero est eius finis mediatus & vltimus, & est bonum operabile quid consequitur per suam operationem. De primo fine appetitus non est verum quod semper sit principium intellectus practici: quia pertinet ad intentionem operis primo modo. De secundo autem fine appetitus verum est quod semper est principium intellectus practici & pertinet ad intentionem operis secundo modo, vt patet ex dictis. Ad argumentum in oppositum: quod intelligere discipuli est intelligere practicum in moralibus, quia est secundum habitum practicum & absque operis intentione: Dico quod bene verum est quod licet possit esse absque operis intentione primo modo tamen nunquam est absque operis intentione secundo modo: quia non est nisi de operabilibus. falsum tamen est quod sit intelligere practicum, & secundum habitum practicum nisi simul addiscendo ex aud itu a magistro vniuersalis artis operando in seipso experiatur illa in particularibus operibus. quae qiudem experientia debet esse aliqualis antequam sit idoneus auditor moralis scientiae, vt determinat Simplicius in principio commenti supe praedicamenta. Propter quod etiam dicit philosophus in pri cipio ethicorum. Huius scientiae non est auditor puer: quia non est expertus eorum quae sunt secundum scientiam. & sicut debet esse aliquantulum expertus a principio, sic ad hoc quod vere secundum habitum practicum sciat moralem scientiam, oportet quod similia addiscendo vniuersalia a magistro, experiatur illa penes seipsum in operibus particularibus: vt sicut de Christo dicitur. Incepit facere & docere. Actum. i. sic dictatur de idoneo discipulo moralis scientiae: incepit facere & discere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 22