Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

CIrca secundum arguitur, quod forma denarii non sit extra intellectum: quia vnitates eius sunt. omnino disgregatae, & in nullo vnitae in re ipsa. Si ergo sub forma denarii sunt vnitae illa non potest esse nisi in anima.

CONtra. tunc bene diceretur quod denarius esset bis quinque: quid est contra philosophum.

HIC oportet scire quid sit materiale, & quid formale in numero. Et est dicendum, quod vnitas quae est in potentia numerus, secundum quod in quaestione praecedenti determinatum, est tota substantia numeri, & secundum materiam, & secundum formam. Ratione enim formae vnius continui quae est forma continuitatis, siue quae est continuitas, & est forma accidentalis continens sub se vnitates separandas participantes illa, vnitas illa accidentalis quae est in potentia omnis numerus accidentalis:, ipsa est forma omnium numerorum ex se multiplicatorum, siue per diuisionem eius per partes, & secundum formam, & secundum materiam, siue per distinctam significationem earundem: ita quod appositio ad numerum, & numerorum augmentum procedit per vnitates diuisas secundum materiam, & secundum partes formae totius continui diuisas per materiam. Resolutio autem numerorum in vnitatem a qua processerunt, procedit per easdem vnitates secundum suas formas vniem doeas: et similiter partes materiae sub partibus formae econtrario augmento in continuis: quid procedit secundum formam: & diuisio eius secundum materiam. Dico principaliter. Et propter hoc secundum philosophum in iii. physic. Appositio numerorum crescit in infinitum: diuisio vero stat in vnitate. econtra autem in magnitudinis augmento. Vnde generatio numerorum non est intelligenda, quod primo accipiatur aliqua vnitas seorsum: deinde dualitas extra illam vnitatem, non includens eam & sic deinceps: sed quod accipiatur aliquid quod primo est in se vnum indiuisum secundum actum: & prima diuisione fiat duo: & secunda diuisione in vna partium eius quacumque fiat tria: & sic deinceps: vt omnis numerus componatur ex vnitatibus singulis singillatim acceptis, & non ex numeris, vel vnitatibus diuersis vel ex vnitate, & numero, secundum quod alibi amplius exposuimus: ita quod huiusmodi vnitas prima secundum formam continui quam habet in se, est quodammodo forma omnium numerorum ex diuisione, & significatione illius procedentium, qui diuersificantur secundum species diuersas, secundum diuersas distantias vel elongationes ex additione vnitatis ad vnitatem a simplicitate illius primae vnitatis. Econtra autem resolutio numerorum non fit, vnitates, vel numeros abiiciendo a numero dato, sed vltimam vnitatem puta denarium in numero denario reducendo in vnam cum vnitate nouenaria: & sic deinceps plures vnitates discretas secundum intellectum in vnam copulando: quo usque restituatur vnum illud vnde erant decisae. Vnde facta diuisione vnitatum abinuicem secundum materiam & quantitatem sub eadem forma vel specie continui contentarum, proprie fit numerus existens vnus secundum illam formam vnius continui. Propter quod dicit philosophus in decimo Metaphysicae Non est numerus nisi multitudo mensurata per vnum. Vnum autem plura mensurare non potest nisi sit vnius formae & naturae cum illis. sicut vno homine propter speciem hominis quam habet in se, mensuramus plures, & vnaoue plures oues. Vnum enim & multa numero ex ipso constituta se habent sicut album & alba, & vnum & vna. Multa enim sunt vno plura, vt philosophus dicit. iiii. metaphy& Auicenna in tertio metaphysicae. Ea quae sunt multa numero modo dicuntur vna alio non nisi propter conuenientiam quam habent in intentione aliqua, eo quod in eis sunt vnitates plus quam vna. Et Auerrois super secundum metaphysicae. Si vnaquaeque vnitas numerorum formalium fuerit diuersa ab alia, non est: numerus. Diuersa enim non numerant se adinuicem: numeri autem numerant se adinuicem, aut per numerum, aut per vnitatem, & tunc, vt dicit Auicenna in tertio metaphysicae, sunt multa sine numero. Et secundum hunc modum, vt dicit Dionysius. xiii. cap. de diuinis nominibus omnis numeras monade participat. Vnum ergo dicuntur & duo & decem, siue binarius & denarius, & quilibet alius numerus: inquantum sunt vnitates eius eandem rationem speciei in qua conueniunt habentes. Aliter enim essent plura aggregata, non numerus vnus. Vnde denarius non est nu merus vnus: quia est decem vnitates simpliciter: sed quia est decem vnitates conuenientes in vno secundum formam a quo decisae erant: ita quod secundum diuersitatem & pluralitatem & sectionem siue signorum signatorum in illa forma, sequitur omnium specierum numeri diuersitas, quarum vna includit alte- ram. Et ideo secundum philosophum: decem non sunt bis quinque, sed semel decem. sed de hoc amplius alibi.

DIcendum l ergo breuiter ad quaestionem: quod forma denarii & similiter cuiuslibet numeri: qui vere numerus est: est aliquid in re extra intellectum. licet hoc difficile sit imaginari secundum quod alibi exposuimus.

FALsum ergo supponit primum argumentum cum dicit quod decem vnitates in denario in nullo vno sunt vnitae secundum rem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6