Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 21
CIrca secundum arguitur: quod transgrediens statuta religionis etiam circa indifferentia & de se, quae licita essent si non essent prohibita, peccet mortaliter. Quia secundum aposto lum, qui potestati resistit, diuinae ordinationi resistit: & damnationem sibi acquirit. Sed transgrediens potestati resistit: quia ordini suo & praelato ordinis sui: qui statuetunt id quod transgreditur. ergo &c.
IN contrarium est: quoniam tunc securior esset Ii status saecularium quam multorum religiosorum: qui in aliquibus religionibus tot habent statuta quod quasi necesse sit saepius hominem transgredi.
DIcendum ad hoc: quod circa institutionem statutorum duo sunt attendenda: scilicet institutionis forma & intentio instituentis per formam statuti expressa: quia vtrunque in obseruatione statuti custodiendum est. De vtroque igitur istorum obseruandorum in statutis distinguendum est. Quoniam statutum aut simpliciter & absolute institutum est: & insti tuens simplicem & absolutam intentionem habuit eius obseruantiae absque omni obligatione adiunmcta culpae aut poenae: aut institutum est sub certa obligatione. Si secundo modo, licet prohibita essent ex natura sua licita, obligarent tamen ad culpam & ad poenam, iuxta id quod in forma statuti esset expressum, iuxta illud Gen. secundo. De ligno scientiae boni & mali non comedetis: in quacunque autem die de eo comederitis, morte moriemini. Super quo dicit Augustinus octauo libro super Gen. ad literam. Si aliquid mali esset lignum illud vnde hominem edere prohibuit, esu ipsius mali venena tus videretur ad mortem. Quia vero omnia ligna in paradiso bona plantauerat, qui fecit omniabo na valde, ab eo ligno quod malum non erat, prohibitus est vt ipsa per se praecepti obseruatio bonum illi esset, & malum transgressio. Nec potuit melius & diligentius demonstrari quantum malum sit sola inobedientia: cum ideo reus iniquitatis factus est homo quia eam rem tetigit contra prohibitionem quam si non prohibitus tetigisset: non vtique peccasset. In hoc ergo casu videat quilibet statuta religionis suae: & iuxta formam obligationis institutorum intelligat transgressorem obligari ad culpam mortalem vel venialem, vel forte ad solam poenam, vt patebit in sequenti quaestione. Si primo modo: tunc obligatio statuti intelligenda est secundum communis iuris & rationis rectae interpretationem. Nunc autem certum est quod strictior & maior non debet esse obligatio ad obseruantiam in prae ceptis humanis quam diuinis, dicentibus apostolis in actibus, Magis oportet obedire deo quam hominibus lta quod si dissentiant, praecepto diuino obtemperandum non humano. Hic dominus pharissaeos in euangelio increpans. Quare & vos, inquit, transgredimini mandata dei propter traditiones vestras: & per Esa. Sine causa, ait, colunt me, mandata & doctrinas hominum tenentes. Vnde dicit Bernardus in epistola ad Adam. Quod iubet homo, prohibet deus: & ego audiam hominem surdus deo: In diuinis autem statutis negatiuis prohibitoriis simpliciter & absolute propositis fine aliqua obligatione expressa & determinata, omnia peccata generaliter & mortalia & venialia quae per tinent ad genus illius peccati, prohibentur. Vnde Augustinus super illud Leuitici decimonono. Non facietis furtum: non mentiemini: quaerit in glossa: vtrum aliqua compensatione facienda sunt mendacia sicut & pene videtur omnibus: quod mentiendum sit pro salute vbi nemo laeditur. Et respondet dicens. Mendacium non possumus dicere tunc tantum esse cum a nocente dicitur. Mendacium enim est siue quis laedat siue nemo laedatur. Absolute autem dicitur non mentiemini: si cut illud, Non facies tibi idolum: non moechaberis. Et sequitur post modicum. An ex quo dictum est inlege, Non mentiemini, ex illo dictum est quia non licuit in causa mentiri: Sed magis quia iniustum erat mendacium, ideo prohibitum est: non quia prohibitum, ideo iniustum est. Ecce quod Au gusti, mendacium illud quo nemo laeditur, quod sit pro salute, quod clarum est esse veniale tantum, plane dicit prohiberi ex mandato legis diuinae quo dicitur Non mentiemini. Quia igitur statutum legis diuinae generaliter vnico statuto & mortalia & venialia illius generis: dum tamen de genere suo possit esse veniale, prohibet: & secundum modos prohibitorum diuersos diuersae possunt esse transgressiones eis correspondentes: transgressio contra statuta diuinae legis absoluta non solum sem per est mortalis sed aliquando venialis. Quare cum vt dictum est non magis obligant statuta humana in regula religionis quam diuina in lege decalogi:
DIcendum est simpliciter quod transgrediens statuta religionis maxime circa illa quae alias ex se essent indifferentia, de quibus procedit quaestio: non semper peccat mortaliter quantum est de natura talis statuti simpliciter & absolute propositi. Ni si forte ex speciali intentione statuens intenderit transgressores obligari ad mortale. quae intentio debet subditis esse nota: vt si forte statutum sit simpliciter & absolute in aliqua religione quod nullus bis comedat feria sexta. Immo aliquando peccant venialiter: & non discernuntur in talibus transgressio venialis & mortalis ex natura statuti sed solum ex qualitate & quantitate contemptus & libidinis in transgrediente.
AD obiectum in oppositum dicendum: quod bene concedendum est quod sic transgrediens diuinae ordinationi resistit. Sed non oportet quod hoc sit mortaliter propter genus talis pro hibitionis, sed solum ratione contemptus. & in hoc casu solummodo sibi damnationem acquirit: in transgressione autem veniali non acquirit sibi damnationem nisi per occasionem inquantum veniale est occasio ad inducendum mortale.
On this page