Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 24
CIrca tertium multiplici genere rationum pro fratribus arguebatur: quod confessi eis, virtute sui priuilegii non tenentur eadem peccata quae fratribus sunt con fessi: iterato confiteri proprio sacerdoti.
PRImo ratione accepta ex parte confitentis sic. Peccata semel confessa iterum confiteri perfectionis est & consilii: ad talia autem non debet necipotest aliquis obligari statuto aut praecepto: ergo nemo statuto aut praecepto potest obligari ad iterum confitendum peccata lemel confessa. Sed non est ponendum quod confessi fratribus ex virtute priuilegii ipsorum teneantur eadem peccata suis sacerdotibus confiteri: nisi quia ad hoc sint obligati per illud statutum. Omnis vtriusque sexus. in eo quod ipsum videntur conseruare verba priuilegii in eo quod dicit. Volumus autem quod hi qui fratribus confitebuntur, eadem suis parrochialibus presbyteris confiteri saltem semel in anno, prout generale concilium statuit, nihilominus teneantur. ergo &c.
SEcundo ex parte sacramenti confessionis arguitur sic. omnia sacramenta perfectam habent efficaciam in cau sando suum effectum super materiam propriam dispositam ex virtute passionis Christi. habens autem perfectam efficaciam in causando suum effectum circa aliud: si semel adhibeatur, eidem frustra iterato adhiberetur: quia nihil restat agendum: & in hoc virtuti & dignitati sacramenti derogaretur: neque debet aliquid fieri quod sit in derogationem sacramenti. sed nuilum sacramentum frustra debet alicui adhiberi: quare semel adhibitum nullo modo debet iterato adhiberi. Sed sacramentum poenitentiae iterato necesse esset adhibere, si necesse esset iterato eadem confiteri. ergo &c.
Tertio idem arguitur ex parte confessoris sic. Si consessus fratri necesse haberet eadem iterato confiteri proprio sacerdoti propter illam clausulam adiectam. Volumus autem &c. tunc nihil aut modicum potestatis in absoluendo esset fratribus concessum per illud priuilegium: quia vt videtur, non absoluerent nisi sub conditione scilicet si iterato proprio sacerdoti confiterentur. consequens videtur falsum & inconueniens: quia papa per priuilegia sua neminem intendit deludere: neminemque deridere: nihil autem conferre aut modicum, esset deludere & irridere. ergo &c.
Quarto ex parte solius priuilegii sic. Si fratres ex prima clausula sui priuilegii plenam & liberam e habent potestatem confessiones audiendi, absoluendi, & satisfactiones iniungendi: & non est frustra adiecta illa clausula. Volumus autem &c. ergo per secundam clausulam non derogatur primae: sed po tius, econuerso: cum ambae simul non possint perfecte in suo robore permanere. Inconueniens enim est dicere quod sit frustra adiecta: & clarum est quod fratres ex prima clausula priuilegii sui habent plenam & liberam potestatem in praedictis. Sic enim loquuntur verba priuilegii. De illis officiis quod ealibe re valeant exercere: plenam damus & concedimus auctoritate praesentium facultatem. Probatio autem consequentiae est: quia si in nullo secundae clausulae derogaretur: non esset fratribus concessa plena & libera potestas in praedictis: quoniam non sequeretur plenus effectus, eo quod non sufficeret confessio eis facta: nec absolutio ab eis recepta: cum eam oporteret iterare. oporteret autem iterare si in nullo illi statuto contento in illa clausula derogaretur. Quare cum consequentia tenet: & verum est ante cedens: verum est ergo & consequens: quod in aliquo derogatur secundae clausulae per concessionem factam fratribus in prima clausula: quia ex vero nihil sequitur nisi verum, secundum regulam philo soplii. Sed non derogaretur in aliquo si confessus fratribus teneretur iterato confiteri proprio sacerdoti: secundum statutum contentum in illa clausula. ergo quo ad hoc illi statuto per concessionem in prima clausula factam derogatur, non ergo confessi fratribus virtute priuilegii ipsorum tenen tur iterato eadem confiteri, propriis sacerdotibus: etsi forte alia. scilicet aut venialia quae non fuit fratribus quis confessus: aut aliqua tunc oblita aut postmodum conmissa, quia vana non potest esse secunda clausula nec primae contrariari.
Quinto arguitur ad idem ex parte peccatorum quae fratribus confitentur & priuilegii simul sic. Si concessio facta fratribus in prima parte priuilegii, in nullo derogaret sta tuto reseruato in secunda clausula, omnino contraria esset secunda clausula primae. consequens est fal sum: quia hoc nullo modo intenderet summus pontifex. falsum est ergo & antecedens. Probatio conm sequentiae est: quia frater habens priuilegium sic absoluit poenitentem & confessum sibi ab omnibus peccatis suis, quod post confessionem & absolutionem factam a fratre, nulla habet peccata. Talis au tem non tenetur omnino confiteri alteri: quid tamen implicat per statutum illa clausula secunda. Aut si alteri tenetur iterum confiteri post confessionem factam fratri, vt dicit illa clausula: ergo frater non absoluit ipsum: cuius tamen potestatem dat ei prima clausula. In aliquo ergo per secundam clau sulam priuilegii derogatur primae. sed non derogatur si confessus fratribus tenetur iterum proprio sacerdoti confiteri. ergo &c.
Sexto arguitur idem ex parte solorum peccatorum: & hoc triplici ratione: quarum prima talis est. Nullus tenetur confiteri nisi peccata: & non nisi sua: secundum illud psal. Confitebor aduersum me iniustitiam meam domino. Dicit scilicet iniustitiam & meam: nec aliud requirit statutum reseruatum in illa clausula. Volumus autem &c. esto quod reseruetur. In ipso enim non dicitur nisi sic. Omnia sua solus peccata saltem semel in anno confiteatur proprio sacerdoti. Sed confessus fratri omnia peccata quae prius habuit & erant tunc: nec modo sunt nec sua sunt: quia rite est absolutus ab eo qui potest: vt dicit prima clausula, dans ei in hoc potestatem. ergo &c. Secunda talis est. Si confessus fratri & ab eo rite absolutus tenetur iterum confiteri eadem peccata suo proprio sacerdoti: aut ergo vt peccator & habens peccata: aut vt non peccator nec habens peccata. Non primo modo: quia iam est immunis & mundus ab omni peccato. Talis autem non est peccator, nec habens peccata. Nec secundo modo: quia tunc mentiretur profitendo se in confessione peccatorem, & peccata confitendo, cum diceret confiteor hoc vel illud peccatum meum. falsum est ergo antecedens vt prius. Tertia talis. si confessus fratri, & ab eo absolutus iterum proprio sacerdoti confiteretur, & ab eodem de eisdem absolueretur: tunc si afratre fuisset absolutus, mentiretur sacerdos sic dicendo. Ego absoluo te ab istis peccatis tuis mihi a te confessis. quia a nullo eum absolueret: quia nihil in illo esset absoluendum. hoc autem omnino est inconueniens, quod etiam sacramento salutis incidat mendacium. Inconueniens est er go quod absolutus a fratre iterum absoluatur a suo sacerdote. Constat autem quod poenitens confessus fra tri vere ab ipso absoluitur. Constat etiam quod nullus tenetur ad hoc ad quod sequitur inconueniens circa sacramentum salutis. confessus ergo fratri nullo modo tenetur confiteri eadem suo sacerdoti.
SEPTIMMO arguitur idem ex parte maiorum sacerdotum. & hoc duplici ratione. Quarum prima talis est. Si statutum illud, Omnis vtriusque sexus. semper debet in suo robore permanere, ergo confessus epseo vel suo poenitentiario, denuo debet suo parrochiali praesbytero confiteri. consequens est falsum. ergo & anecedens. Si hoc ergo non est verum in confessione facta episcopo aut eius poenitentiario: multo fortius nec in con fessione facta domino papae aut eius poenitentiariis quales sunt fratres: cum auctoritate domini papae praedicta officia exerceant. Secunda talis. Episcopus non potest statutum illud generalis concilii infrin gere nec reuocare. Sed tamen si committat officium audiendi confessiones alicui, confessi illi non tenentur eadem confiteri proprio sacerdoti: nec tamen propter hoc intelligitur infringere dictum statutum. ergo multo fortius non tenentur ad hoc confessi illis quibus papa committit. Non obstante ergo quod statutum saluatur in priuilegio fratrum, confessi tamen ipsis non tenetur eadem alteri vt proprio sacerdoti confiteri.
OCTAuo arguitur ad idem ex parte ipsius statuti generalis concilii: Omnis vtriusque sexus. & hoc duplici ratione. Prima talis. Statutum non obligat quemquam ad confitendum semel in anno suo proprio sacerdoti nisi habuerit aliqua peccata infra illum annum: siue in illo commissa: siue in aliquo praecedentium. Si ergo aliquis per gratiam datam sibi a deo: quae in rei veritate ei dari poterit: custoditus sit per totum annum ab omni peccato tam veniali quam mortali: quemadmodum creditur virgo Maria custodita fuisse post partum filii dei: ille per statutum illud generalis concilii non astringitur ad confitendum semel in anno suo proprio sacerdoti. quare cum absoluti a fratribus mundi ante oculos dei sunt a peccatis illis ac si numquam ea conmisissent: tales ergo eadem ratione non sunt astricti per illud statutum ad confitendum semel in anno suo proprio sacerdoti: si tamen postmodum infra illum annum citra conmunionem in die paschae nihil omnino committant. Secunda talis. Si clausula includens statutum illud dicatur restringere ad iterum confitendum, vt dictum est: hoc videtur esse contra intentionem dantis priuilegium & exprimentis causam sic. Ad vberes fructus &c. & infra. Vt eo liberius & efficacius praedicationis officium, & audiendi confessiones exercere valeant. Quoniam per talem restrictionem multi a confessione retraherentur: quia mul ti vix possunt induci ad semel confitendum in anno. & sic non facerent vberes fructus nec vberiores quam prius: immo steriliores, nec liberius nec efficacius exercerent sua officia. Illud autem non intendit papa statuere per quid homines a confessione retrahuntur, non est ergo intentionis papae quod propter conseruationem statuti in dicta clausula, confessi fratribus denuo teneantur confiteri propriis sacerdotibus.
ITEM arguitur pro fratribus: quod priuilegium praedictum exponendum est sic: quod confessi fratribus non teneantur iterum confiteri suis sacerdotibus quae confessa fuerint fratribus, quoniam prout dicitur extra de verborum significatione. cap. Olim. beneficia principum sunt interpretanda largissime. Sed si exponeretur secundum alium modum: vt scilicet confessi fratribus tenerentur eadem suis sacerdotibus confiteri, strictissime ex poneretur dictum priuilegium. ergo non secundum istum vltimum modum, sed secundum primum debet exponi.
ITEM prout colligitur extra. eo. ti. cap. Abbate, quando in priuilegio est aliqua clausula quae potest ha bere plures sensus, interpretanda est secundum illum sensum qui magis facit pro priuilegiatis. ergo si illa clausula. Volumus autem &c. potest habere praedictos duos sensus: quorum primus magis facit pro priuilegiatis. secundum illum est exponenda.
IN oppositum arguebatur contra fratres. Primo sic. potestas absoluen di in dicto priuilegio non est commissa fratr: bus nisi sub conditione siue cum obligatione circa confitentemquod scilicet conftens confiteatur proprio sacerdoti omnia peccata sua totius anni: in quibus includuntur illa quae iam confessa sunt fratri. ad hoc enim obligat statutum illud. Omnis vtriusque sexus. Non stante er go illa conditione siue obligatione: vt scilicet confiteatur semel in anno, etiam quae confessus est quis fratri non est ratum quod factum est per fratrem. hoc autem non esset verum nisi teneretur sacerdoti suo illa confiteri. ergo &c.
Secundo sic. in nouo priuilegio fratrum duo continentur: quorum vnum est in prima parte priuilegii: & est mere voluntarium tam ex parte confessoris quam ex parte confitentis scilicet fratres posse audire con fessiones, absoluere: atque poenitentias salutares iniungere: & confitentes propter hoc posse adire fratres: quod neuter illorum facit nisi velit: quia nec per statutum nec per priuilegium ad hoc astringitur. Secundum vero est in secunda parte priuilegii: & est pure necessarium confitent scilicet ipsum confiteri in anno semel proprio sacerdori secundum statutum generalis concilii. In de, uiitionibuestione i. cap, penultimo, & vltimo dicitur. Si vti consilio volueris: minus bonum adipisceris, sed malum non perpetrabis. Quid autem praecipitur, imperatur: & quid imoeratur, necesse est fieri: et si non fiat, poenam habet, vt dicit alius cano. Qui ergo facit primum istorum: quid est voluntarium, nihilo minus poenam meretur nisi simul faciat & secundum: quid est necessarium. Quod non esset verum, nisi facto voluntario adhuc teneretur ad illud necessarium. ergo &c.
Tertio sic. dominus papa in prima clausula priuilegii exponendo rationem siue causam dictae concessionis, dicit. Attentae considerationis faciemn conuertentes ad fructus vberes quos in agro dominico praedicando verbo pariter & caemplo, confessiones audiendo &c. plenam damus & concedimus &c. Fuit ergo finalis causa concessionis huiusmodi priuilegii factae fratribus ad quam summus potestifex in concedendo ipsum aspexit fructus vberes, non tam quos fratres hactenus in agro dominico produxerunt: quam quos in futurum sperantur deo auspice produ i cturi. Nunc autem ita est, quod si confessia fratribus non reuerterentur ad suos proprios sacerdotes, eadem ipsis confitendo quae iam confessi sunt fratribus: etsi in dictis officiis exercendis fructus proferrent: illi tamen simplices essent respectu illorum quos proferrent si reuerterentur ad suos proprios sacerdotes eadem ipsis confitendo, quia vt dicitur de poenitentia. did is. in cap. Quem poenitet. laborat mens patiendo erubescentiam: & quoniam in verecundia magna est poena: qui erubescit pro Christo, fit dignus mia. Vnde patet: quod quanto pluribus confitetur in spe veniae turpitudinem criminis: tanto facilius consequetur misericordiam remissionis. lpsi enim sacerdotes plus iam possunt proficere plus confitentibus facere, qui bus enim remittunt remittit deus. Et vide quod dicit: plus possunt proficere plus confitentibus facere. ecce fructus vberes. Quare cum causa condendi priuilegium obseruari debet: & dicta causa huiusmodi priuile gii non sic seruatur: si confessi fratribus non reuertantur iterum confitendo eadem proprio sacerdoti: quam si reuertantur: debent ergo reuerti.
QVARto sic. si fufficeret semel in anno confiteri sacerdoti aliqua quae quis, habet confitenda pro tempore confessionis: ita quod non omnia totius anni integraliter: tunc confessus illi quae haberet confitenda in crastino paschae: posset confiteri libere per totum residuum anni cuicumque vellet, non reuertendo ad suum proprium sacerdotem. hoc autem falsum est: quia esset illusio sta tuti, non ergo sufficit aliqua confiteri proprio sacerdoti: sed omnia totius anni. Cum ergo priuilegium fratrum reseruat statutum: non obstante priuilegio: confessus fratri omnia peccata sua totius anni: si ue confessa, siue non confessa debet suo proprio sacerdoti confiteri.
DIcendum quod quaestio ista iuris est & potius pertinet ad iuristas: qui vim papalium rescriptorum & priuilegiorum & clausularum in ipsis positarum ex regulis super hoc in iure conscriptis cognoscere debent: quam ad theologos, qui proprie non debent considerare in quaestionibus iuris nisi quod pertinet ad ius diuinum & naturae. Verum faciendo quod in me est: quia clausula illa inserta priuilegio fratrum, volumus autem &c. tamquam dubia in proposito proposita est sub forma quaestionis: & a pluribus dubia cesetur: licet forte inspecta virtute verborum ipsius priuilegii: non de beret dubia censeri: Dico quod duplici intentione potest responderi ad quaestionem istam. Vna videlicet intendendo ius declarare siue interpretari. Alia vero intendendo in dicto dubio opinionem quae ma gis videtur probabilis ac consona rationi atque verbis priuilegii exponere: & opinioni contrariae sine praeiudicio cuiuscumque praeferre. Quorum primum praesumptuosum esset: & os in caelum ponere: & sibi potestatem ius interpretandi ascribere: quid eius solius est cuius est condere: vt dicitur extra de sentem. excommunicationis. Inter alia, quid nec alicui alii licitum est. Secundum vero est studiosum: & veritatem hu militer inuestigare: quod licitum est scholasticis tam doctoribus quam auditoribus: etiam circa rescripta papa lia: & etiam circa illa contraria opinari, donec ab eo vnde ius prodit, interpretatio quoque procedat: vt manifeste exprimitur in dicta decretali, Inter alia: aut expresse fuerit eis inhibitum. Nunc ergo quia nondum nobis inhibita sunt haec & talia circa dictum priuilegium fratribus concessum: licitum est no bis circa ipsum quo ad propositam quaestionem contraria opinari: quousque in hoc quod forte est dubium, certificata sit summi pontificis intentio: quam extunc illibatam custodiemus totisque viribus defendemus. Interim ergo quod nobis certius ac tutius videtur tam ex ratione quam ex forma verborum pri uilegii, tenere curabimus: & hoc non tangendo principaliter quod iuris est in dicta quaestione: sed quod fa cti est circa eam. Non quid facti ad intentionem domini papae: quid scilicet ipse intendat per verba pri uilegii: sed quid facti quo ad meipsum: quid scilicet ego essem facturus si sub praedicta forma verbo rum de audiendo confessiones, absoluendo, & poenitentias iniungendo mihi esset facta commissio siue simplici verbo a meo episcopo, siue per simile priuilegium a summo pontifice: & quid consulerem alii cui tale priuilegium concessum est, si meum super hoc consilium affectaret: quemadmodum nuper super eadem quaestione a coetu plurium episcoporum: vt pote. xiii. quorum duo erant archiepiscopi, petitum fuit a collegiis magistrorum regentium Parisius in facultatibus theologiae & decretorum: quid ipsi sentirent.
DICO igitur diligenter inspecta secundum mihi datam a deo industriam forma verborum, situ atque ordine clausularum in dicto priuilegio: necnon & virtute earum: quod si priuilegium vnum tale quale est illud concessum fratribus: mihi esset concessum a summo pontifice: non au derem eo vti audiendo confessiones, absoluendo, & poenitentias iniungendo: nisi exhortando eos quos audirem secundum gratiam mihi datam a deo diligenter & efficaciter ad hoc vt semel in anno saltem confiterentur suo proprio sacerdoti omnia peccata sua: & hoc tam mihi confessa quam non confes sa per totum annum integrum perpetrata: cum hoc eos praemonendo quod mortaliter peccarent si hoc agere contemnerent: & quod potestatem eos absoluendi nullo modo haberem: non propter aliquem defectum in me, sed in ipsis, si in confitendo mihi non haberent propositum postmodum confitendi eadem iterato suo proprio sacerdoti. Vnde si percipere possem aliquem non habentem tale propositum: nul lo modo eum ad confessionem reciperem.
AD hoc autem sentiendum me mouet: quia quantum apparet mihi & quampluribus aliis, ex verbis ipsius priuilegii: summus pontifex in omnem euentum vult statutum illud. Omnis vtriusque sexus. conseruari per illam clausulam, volumus autem, insertam in priuilegio non obstante licentia concessa in priori parte priuilegii. aliter papa illam clausulam frustra apposuisset: quod stultum est credere. Postquam autem clarum est quod statutum illud in dicta clausula implicitum te nendum est quoquo modo: non poterit restare de dubio: nisi quomodo tenendum sit: an scilicet ita vt in aliquo ei derogetur per concessionem factam fratribus per praecedentem clausulam: vt per hoc confessi fratribus etsi teneantur confiteri semel in anno proprio sacerdoti: prout statuit generale concilium: non tamen illa quae quis fratribus confessus est, sed aliqua alia, quod intendunt fratres: vt tactum est in obiectis pro eis adductis. An vero ita vt statuto illi in nullo derogetur per concessionem factam fratribus: vt secundum hoc confessi fratribus teneantur confiteri suis presbyteris saltem semel in anno omnia peccata sua totius anni: quod intendunt tenere domini episcopi praedicti: nisi summus pontifex super hoc aliud declarauerit faciendum: secundum quod publice erant protestati coram magistris theologiae, & decretorum, vno loquente pro omnibus, & omnibus aliis consentientibus: prout replicauit vnus archiepiscoporum existentium inter eos, nullo contradicente: in hoc dubio tali quali, illud procul dubio intelligo: teneo: atque sentio: & similiter alii consulerem intelligendum: tenendum, atque sentiendum vsque ad declarationem saltem summi pontificis: quod ex forma verborum priuilegii magis ac verisimilius iudicio rectae rationis apparet fuisse summi pontificis intentionem in condendo ipsum: quidque regulae iuris canonici iudicant amplius fore tenendum & specialiter cum aliquid dubium oritur in priuilegio. Nec est dubitandum quin hoc summus pontifex velit interim teneri: & quin ipse in sua declaratione iudicaret esse tenendum: nisi esset aliqua alia causa quae rationabiliter deberet mouere animum eius ad statuendum de nouo contrarium.
DI co igitur absque praeiudicio: quod non videtur mihi esse tenendum aliud quam quid domini archiepiscopi & episcopi, duces nostri, & gregis christiani, iudicauerunt esse tenendum. In quo & totum collegium decretorum ipsis consensit. Interrogatum enim quid ipsum super hoc sentiret: an scilicet episcopi non errarent in sentiendo, & dicendo se velle tenere, & esse tenendum: nisi dominus papa declararet aliud esse tenendum: quod vnus illorum proposuit pro omnibus vt dictum est: deliberato consilio respondit vnus magistrorum dicti collegii decretorum pro omnibus: ipsos sentire quod in hoc nullatenus errassent. Erat au tem dictum illud episcoporum prout recolo, quo ad propositum articulum in summa tale: quod videli cet in praedicto dubio tenerent, nisi dominus papa in eo aliud esse tenendum declararet, quod omnia pec cata per totum annum conmissa quilibet subditus tenetur confiteri suo proprio sacerdoti parrochiali: licet aliqui dicerent eos in hoc errasse. Super quo consulebant collegia magistrorum in theologia & in decre tis: & responderunt decretistae consulti concorditer dicentes eos in hoc nullatenus errasse: vt dictum est. Quod etiam rationabile quantum intueor mihi visum est: tam ratione accepta ex iudicio rectae intelligentiae secundum formam verborum priuilegii: quam accepta ex regulis canonis. Ratio accepta ex iudicio rectae intelligentiae secundum formam verborum priuilegii, haec est. Certum est enim secundum iam dicta, quod per illam clausulam. Volumus autem &c. insertam in priuilegio fratrum, dominus papa vult conser uare statutum generalis concilii. Omnis vtriusque sexus &c. & ab omnibus teneri in omnem euentum. Quo supposito pono casum: & arguo. si in omnem euentum statutum illud ab omnibus debet teneri, non obstante priuilegio fratrum: ergo debet obseruari ab illo qui per totum annum integrum non est com fessus aliquid suo proprio sacerdoti: si in die paschae statim ante communionem percipiendam vere poe nitet & confitetur integre omnia peccata sua fratri: & absoluitur per ipsum ab omnibus perfecte: ita quod in rei veritate nullum manet peccatum in ipso. sed nullo modo potest conseruari ab isto statu tum illud: nisi proprio sacerdoti parrochiali confiteatur peccata sua commissa infra annum illum: si qua commisit: quia ad illa obligat specialiter: eo quod ad semel confitendum quolibet anno obligat. sed per po sitionem iste non potest confiteri aliqua commissa infra annum: nisi iterum confiteatur iam confessa: quia omnia sunt confessa: ergo in isto casu tenetur iterum confiteri confessa, aut ergo aliqua tantum: aut omnia. Et in hoc casu non sufficit confiteri aliqua in speciali ex iam confessis, & alia in generali: dicendo quod haec & alia fratri confessus est, & ab eo absolutus: quia ipsum expresse statutum obligat non solum ad confitendum peccata sua aliqua: sed omnia, nuilum specialiter determinando. quare non plus nec minus obligatur sic confitens ad confitendum virtute illius statuti suo sacerdoti semel in anno vnum peccatorum commissorum infra illum annum, quam aliud: aut alia. Qua ratione er go ille in proposito casu tenetur confiteri suo sacerdoti vnum ex iam confessis: & singula alia. aut ergo omnia, aut nuilum. sed non nuilum, vt iam ostensum est, ergo omnia iam confessa in hoc casu tenetur suo proprio sacerdoti iterum confiteri. Patet ergo quod sub illa distributione contenta in praecepto sta tuti, Omnia peccata sua, continentur omnia peccata commissa infra annum etiam si fuerint confessa: ita quod esse confessa non subtrahit ipsa ab illa distributione. Et non est dubium quin pari ratione & euidentio re continentur sub ipsa non confessa: & si sic: siue habeat peccata commissa infra annum: quorum quaedam sunt confessa: quaedam non, siue quorum nuilum est confessum, siue quae omnia sunt confessa: in omnem euentum, vel omnia primo modo, vel omnia secundo modo, vel omnia tertio modo cadunt per obligatio nem ad confitendum sub distributione illa contenta in statuto. In omnem ergo euentum quaecumque confessa sunt fratri tenetur omnis vtriusque sexus iterato proprio sacerdoti confiteri: non obstante fratrum priuilegio, aut confessione siue absolutione impensa per ipsos virtute illius priuilegii. Dico regulariter: quia certum est quod in casibus potest subditus alteri quam sacerdoti parrochiali confiteri: ita quod illa quae aliquando confitetur, non tenebitur iterum dicto parrochiali sacerdoti confiteri.
SI vero ad praedictam rationem quis respondeat dicendo: quod ex illa ratione non concluditur quod aliquis teneatur prius confessa iterum alteri confiteri: quia in casu praedicto frater non deberet audire confessionem talis: quia vi deretur in hoc fieri praeiudicium sacerdoti: nec priuilegium perfecte seruaretur: hoc non valet: quia qua ratione frater ex priuilegio habet potestatem audiendi confessiones in quocumque alio tempore: eadem ra tione & in tempore casus praedicti: quia priuilegium circa tempus audiendi confessiones nihil determinat aut distinguit. Si ergo in tali tempore non debet frater audire: ergo nec in alio praecedenti. aut econuerso si in alio potuit: & in isto potest. Nec valet ratio: quia in hoc praeiudicaretur sacerdoti, nec priuile gium seruaretur, quia confitendo sacerdoti iam confessa fratri: quae absque dubio potest confiteri iterum absque derogatione sacramenti vt habitum est supra, & adhuc videbitur infra, nuilum praeiudicium fieret sacerdoti: & perfecte priuilegium seruaretur.
SI vero aliter dicatur: quod sic confessus cum nulla peccata ha beat non tenetur sacerdoti confiteri: sed debet se ei repraesentare & dicere: Domine confessus sum: & nuiius mihi conscius sum: hoc non valet: quia priuilegium expresse dicit quod ii qui confitebuntur fratribus teneantur confiteri suis sacerdotibus parrochialibus secundum statutum illud. Omnis vtriusque &c. Sed sic dicere non est confiteri. quare &c. Si autem dicatur quod per statutum illud non obligatur nisi ad confitendum peccata quae habet tempore quo confiteri debet: sed modo praedicto confessus non habet peccata: hoc non valet: quia licet non habeat peccata ipsum inficientia: habet tamen alia sufficientia ad confitendum: & praecepto ecclesiae satisfaciendum: vt infra videbitur. Sl autem adhuc aliter dicatur: quod licet sic confessus fratri teneatur sacerdoti parrochiali eadem quae confessus est iterum confiteri: ex hoc tamen non sequitur quod sic confessus fratri in tali tempore determinato teneatur ea de quibus est confessus iterum confiteri: quod simpliciter in quocunque tempore fuerit quis fratri confessus: similiter teneatur ea de quibus est confessus, iterum confiteri: immo est processus a secundum quid ad simplici ter: Hoc non valet propter id quid iam dictum est: quia scilicet qua ratione tenetur quis pro tali tempore ea quae confessus est iterum confiteri: eadem ratione & pro alio tempore. Quia enim circa hoc priuilegium nihil determinat aut distinguit: vt prius dictum est: eadem est obligatio, & aeque simpliciter, & eadem ratio respectu huius temporis & cuiuslibet alterius ad iterum confitendum sacerdoti quocunque tempore fratri fuerit confessus. Et sic obligatio pro tempore isto & pro quocumque alio simpliciter est & non secundum quid, & simpliciter soluenda in aliquo tempore sequenti. Quia si non soluat infra annum: transgreditur statutum: & nihilominus adhuc manet obligatus ad soluendum in anno sequenti: & tanto magis peccat quanto diutius expectat. Et sic patet quod non est secundum quid & simpliciter in pro cessu: immo est processus a parte in modo ad concludendum conclusionem indefinitam, dicendo: tenetur pro tempore isto, ergo tenetur. & est processus a simili ad concludendum conclusionem vniuersalem dicendo: tenetur pro tempore isto, ergo tenetur pro quocunque alio: sicut si dicatur, iste tenetur modo diligere deum: ergo tenetur pro quocunque tempore. Vnde quod talis tenetur modo confiteri solum confessa & non alia: hoc est quia cum obligatus sit ad confitendum omnia quae conmisit per totum annum: non commisit autem aliqua postquam confessus est fratri: ideo accidit quod in tali casu tenetur confiteri solum confessa: & similiter si diu ante quam confitetur sacerdoti confessus fuisset fratri: & postea aliqua conmisisset, quae oblitus est, ad confitendum omnia tenetur confiteri non solum confessa sed etiam non confessa quae postea commisit. Vnde ad hoc virtute obligationis praedictae per se tenetur quod omnia quae conmi sit per totum annum suo sacerdoti confiteatur. Quia autem aliquando confiteri tenetur solum confessa: quandoque autem non confessa: hoc accidit vt dictum est. Quia autem secundum modum iam dictum non obstante priuilegio fratrum: immo hoc dictante, confessi fratribus iterum debeant confiteri eadem pro prio sacerdoti, patet per illud aduerbium nihilominus in dicta clausula positum: quod est figurae compositae, aut ex duabus partibus, quae sunt nihil & minus, aut ex tribus quae sunt nihil eo minus. De dictione au tem figurae compositae didicimus ex Donato quod est illa quae potest diuidi in duas vel in plures intelli gibiles partes prioris sensus capaces. Valet ergo tantum quod dicitur in illa clausula nihilominus teneantur: quantum si diceret dominus papa nihil seu in nihilo: vel nihil eo minus. vbi lx minus comparatiuum siue comparatiui gradus est: cui vt perficiatur sensus, debet adiungi id cui comparatur: & hoc non nisi aliquid quod praemissum est in priuilegio: illud repetendo sub hoc sensu: vt fratres officia praedica tionis & audiendi confessiones libere valeant exercere, plenam damus & concedimus auctoritate prae sentium facultatem. Volumus autem quod ii qui fratribus confitebuntur, eisdem suis parochialibus presbyteris confiteri saltem semel in anno prout generale concilium statuit, nihilominus teneantur: hoc est nihil siue in nihilo: vel nihil eo minus, quam supple si illud non concessissemus: aut si fratribus confessi non fuissent, tenebantur ad illud. Aliter enim in casu praedicto confessus in die paschae fratri: nullo modo teneretur infra illum annum semel confiteri proprio sacerdoti: secundum modum praedictum: & sic nec statutum illud fratrum maneret in suo robore sicut prius: quia constat quod si illa concessio fratribus facta non fuisset, aut post concessionem non fuisset eis confessio facta virtute illius priuilegii: omnia peccata totius anni quilibet proprio sacerdoti teneretur confiteri. Sl forte dicat aliquis: quod ly nihilominus debet exponi vt sit idem quod nihilo minus quam prius: quo ad hoc scilicet quod semel in anno teneatur proprio sacerdoti confiteri: non tamen quod iam fratri confessa teneatur confiteri suo sacerdoti: sed aliqua alia: vt iam dictum est: & secundum hanc expositionem nihilominus idem est quod cum hoc: sub hoc sensu: qui fratribus confitebuntur cum hoc tenebuntur suis parochialibus &c. ex quo non sequitur quod tot, aut tanta, aut eadem: sicut si diceretur: talis portat Parisienses: & nihilominus Turonenses: ex hoc non sequitur quod tot portat Turonenm,. quot portaret si non ferret Parisienses:
DIcendum quod hoc verum es set si in proposito nullo modo determinarent verba priuilegii quae sint illa ad quae confitenda suis sacerdotibus tenebuntur: vt si sic scriberetur, suis parochialibus presbyteris confiteri saltem semel in anno ni hilominus tenebuntur: & omissum fuisset illud interpositum, prout generale concilium statuit. Nunc autem quia illud adiectum est: quod determinat confitenda esse propriis sacerdotibus omnia peccata totius anni: sub quibus includuntur indifferenter & confessa fratribus & non confessa: vt patet ex dictis: & amplius patebit ex dicendis: idcirco illa expositio locum non potest hic habere, nec valet exemplum ad propositum: quia in illo non sit determinatio qualis fit in proposito priuilegio. Sl autem contra hoc dicatur: quod cum nihilomi nus sit aduerbium quod vi verbi est adiectiuum: & sic solum verbum confitendi, & non obiectum, scilicet peccata quae sunt confitenda, determinat: virtute huius determinationis non potest concludi quod sic confessus teneatur confiteri omnia peccata scilicet confessa: Hoc non valet: quia aduerbium licet principaliter determinet verbum: non tamen nisi vt transit in obiectum: & vt determinatur determinationibus adiunctis. vt si dicat abbas monacho: concedimus tibi vt cras valeas carnes comedere: volumus autem quod nihilominus per totam septimanam sequentem tenearis abstinere a carnibus prout statuit regula talis: constat quod si ni hilominus determinaret solum nude actum absolutum, sufficeret abstinere pro quacumque die: & non oporteret abstinere per totam septimanam. hoc autem est manifeste falsum. immo debet abstinere per totam septimanam, prout prima regula statuit. Ergo similiter in proposito, nihilominus non so lum determinat actum confitendi in se & absolute: sed prout transit in obiectue. scilicet peccata confitenda: & non solum in peccata talia vel talia: sed generaliter in omnia, prout statuit generale concilium &c. Praeterea si solum & absolute determinaret verbum cum quo immediate construitur, quale est in proposito hoc verbum teneretur: tunc per illud quod hic dicitur, non obligaretur aliquis ad confitendum etiam quodcumque peccatum: immo nec omnino ad confitendum: quia nec esset determinatiuum actus conmfitendi.
SI vero dicatur quod ly nihilominus non solum respiciat verbum siue actum confitendi sed etiam obiectuem. scilicet peccata confitenda: sed adhuc non sequitur quod teneatur confiteri confessa: quia obiecta hic determinam tur statuto generalis concilii: in quo dicitur quod quilibet tenetur confiteri peccata sua: sed peccata non sunt sua dicenda cum quis iam illa confessus est, & ab illis absolutus & mundatus: ergo licet nihilominus ad pec cata referatur, non tamen referri debet ad confessa: Hoc non valet: quia fratri confessus: non obstante com fessione huiusmodi adhuc potest dici habere peccata quae sua sunt ad iterum confitendum, vt patebit. Quamuis autem nihilominus in pluribus locis possit poni aduersatiue pro tamen: vt pote si dicatur, iste offen dit me: nihilominus facio ei multa bona: tamen in proposito non sic potest teneri. hoc enim non per mittit debitus ordo construendi. Nihil enim est dictu. Volumus autem &c. quod tamen teneantur. Praeterea etsi sic teneretur: vt pote si sine autem diceretur sic. Volumus nihilominus &c. adhuc teneretur etiam confessa iterum confiteri ratione obligationis praedictae vt dictum est. Et sic quamquam nihilomi nus possit multipliciter accipi: in omni tamen sua acceptione siue significatione quae hic potest applica ti, nihil praetendit nisi quod omnia peccata secundum statutum generalis concilii, siue confessa, siue non confessa, sunt iterum confitenda. Praeterea etsi nihilominus in dicta clausula non esset appositum: sed simpliciter diceretur, teneantur confiteri prout generale concilium statuit: idem esset sentiendum quod prius. Principale autem intentum adhuc confirmatur ratione accepta a canone: quae talis est. Domi nus papa concessit monachis Cistertiensibus ne de laboribus quos propriis manibus & sumptibus excolerent: aliquis decimas ab eis exigeret: quidam vero obsistentes priuilegio ipsorum asseruerunt quod illud intelligi deberet de laboribus noualium: super quorum controuersia dominus papa requisitus respondet dicens. Si intelligeremus tantummodo de noualibus: vbi ponimus de laboribus: de noualibus poneremus. secundum quod de his omnibus habetur extra: de decimis. Ad audientiam. ergo a simili in proposito: si dominus papa Martinus in priuilegio fratrum intelligeret quod nihilominus teneantur subditi ad semel in anno confitendum proprio sacerdoti tantummodo de non confessis, vbi posuit prout gene rale concilium statuit, posuisset, alia sua peccata fratribus non confessa, quare cum illud non posuit: non tantummodo de illis non confessis intellexit: sed vt videtur, generaliter tam de confessis quam non confessis. Sl autem dicat aliquis quod idem medium potest adduci ad contrarium sic: Sicut dicitur quod si dominus papa in proposito intellexisset de non confessis: hoc expressisset: ita potest dici quod si intellexisset de confessis, hoc expressisset: ergo sicut non potest argui quod intelligat de non confessis: quia non exprimitur: ita non potest argui quod intellexit de confessis: quia hoc etiam non expressit:
HOC non valet: quia in praedicta decretali non dicitur absolute, si intelligeremus de noualibus: sed dicitur in ea, si intelligeremus tantummodo de noualibus. propter quod eo quod absolute siue generaliter dicit de laboribus: intelligit tam de laboribus circa noualia quam circa alia. Ita in proposito, si intellexisset tantummodo de confessis vel tantummodo de non confessis: alterum illorum expressisset. quare cum neutrum expressit, sed absolute dixit prout statuit concilium generale, verisimile est quod tam de confessis quam non confessis intelligat.
SED si adhuc aliquis contra praedictam rationem instet dicendo quod illud quod inducitur pro simili non est simile sed contrarium: quia cum in priuilegio possunt esse plures sensus: debet intelligi & exponi secundum sensum qui magis facit pro pri uilegiatis: sic autem exposuit dominus papa concessionem praedictis religiosis factam, sicut patet intuenti: ergo similiter in proposito debet praedictum priuilegium fratrum exponi secundum illum sensum qui magis est in fauorem fratrum: Talis autem sensus est: si dicatur quod fratribus confessi non teneantur eis confes sa alteri confiteri: ergo non debet praedictum priuilegium secundum illum sensum: sed secundum istum expo ni:
HOC non valet: quia concessio in priuilegiis aliquando conceditur aliquibus certis personis super aliquibus rebus absolute & fine determinatione qua aliquibus aliis personis aliquid conseruetur siue concedatur in eisdem rebus: quemadmodum in priuilegio praedicto Cistertien. concessum est eis quod decimas non dent de laboribus suis. Aliquando vero conceditur sub determinatione qua aliquibus aliis personis conseruatur vel conceditur aliquid in eisdem: vt si in dicta concessione facta Cistertien. adderetur. Volumus autem vt iidem Cistertien. in anno bisextili decimas ecclesiis parochiali bus prout ius commune statuit, conferre nihilominus teneantur. Prima concessio quia facta est simpliciter & absolute, in qua de concessis per eam nihil subtrahitur illis quibus concessa sunt: quid aliis com cedatur per aliquam adiectionem, vel diminuentem, vel subtrahentem, siue directe, siue indirecte: ideo di cta concessio solum in fauorem Cistertien. & pro ipsis est exponenda. secundum quod dominus papa exposuit in dicta decretali. Ad audientiam. Secunda vero concessio quia esset facta non simpliciter & absolute: sed in ea de concessis per eam aliquid subtraheretur illis quibus concessa sunt: quod aliis concederetur per adiectionem praedictam: ideo talis concessio non solum esset exponenda in fauorem Cistertien. & pro ipsis: sed etiam in fauorem parochialium sacerdotum & pro ipsis. quoniam licet quo ad primam clausulam sit pro illis quibus est concessa: & ideo quo ad hoc in fauorem eorum exponenda: tamen quo ad secundam clausulam est pro aliis. propter quid etiam quo ad hoc debet in fauorem illorum similiter exponi. Quare cum concessio facta fratribus in priuilegio de quo est sermo, non sit simplex & absoluta absque omni determinatione, qualis est concessio dictis monachis facta: sed est. cum determinatione adiecta per illam clausulam. Volumus autem &c. per quam reseruatur siue conceditur sacerdotibus parochialibus ius commune de audiendis confessionibus suorum subditorum: super quo etiam concessio facta est fratribus in clausula praecedenti: idcirco illa secunda clausula ex poni debet pro sacerdotibus, quemadmodum praecedens pro fratribus: eo quod secunda exprimit ius conmu ne sacerdotum: sicut praecedens continet priuilegium fratrum, quis tam id quod conceditur fratribus in priori, quam id quod conseruatur sacerdotibus in sequenti, proprie loquendo non sit concessum neque conseruatum in fauorem fratrum nec in fauorem sacerdotum: sed potius in fauorem populi christiani: vt amplis videbitur. Ex quibus patet quod priuilegium supradictum concessum Cistertien. bene adductum est ad propositum tanquam simile: quam tum scilicet ad expositionem praedictae clausulae contentae in priuilegio fratrum. Volumus autem &c. Nec debet talis expositio dici esse contra priuilegiatos fratres: quia per huiusmodi exceptionem eis tantum conceditur quantum debent habere ex priuilegio. Sl iterum dicatur quod expositio applicata isti priuilegio fratrum, prout ipsum fratres exponunt: dicentes quod eis confessi non tenentur confiteri sa cerdotibus parrochialibus nisi de non confessis, & non de confessis: non est similis expositioni datae cir ca priuilegium Cistertien. ab illis qui illud praua intentione peruertentes asserunt quod pro laboribus noualia intelligi deberent: eo quod tales exponebant generale per speciale: ac si diceretur animalid i, homo. Non sic autem exponunt fratres dictum suum priuilegium: immo implicitum per explicitum: quia in dicto priuilegio non praecipitur quod confessi fratribus non confiteantur sacerdotibus parrochialibus prout statuit concilium generale: sed illud statuit quod confiterentur peccata sua, per hoc autem non im plicantur peccata nisi quae non sunt confessa: quia confessa proprie non sunt sua. Hoc non valet: quoniam hoc vltimum non est verum. quoniam etiam confessa sufficienter sunt sua ad iterum confitendum: vt infra videbitur. Et sic in proposito sub hac generali distributione omnia peccata sua, quae ponitur in statuto concilii generalis, non solum implicantur peccata non confessa: sed etiam modo praedicto confessa. Et ita qui isto modo exponunt dictum priuilegium fratrum, prout fratres exponunt: non exponunt solum implicitum per explicitum: sed generale per vnicum speciale tantum: siue totum per vnam partem tantum: quasi non esset alia pars intellecta sub illa clausula: sicut etiam peruerse praedictum priuilegium Cistertien. exponentes. Nos autem secundum expositionem quam praemisimus, exponamus istud priuilegium, non exponendo ge nerale per aliquid suorum specialium tantum: sed generale per omnia sua specialia: siue totum per omnes suas partes: sicut & dominus papa praedictum priuilegium exposuit: labores ad omni. scilicet ad noualia & non noualia applicando.
SVNT autem ad idem rationes ex tribus regulis canonis: quas in confirmatio ne suae sententiae induxerunt praedicti domini episcopi. Quarum prima est: quod in dubiis maxime vbi versatur periculum animae, semper tutior via tenenda est & consulenda. In proposito autem versatur periculum animae: quia si intentio domini papae est secundum quod videtur praetendere litera sua in dicto priui legio: quod confessus fratri iterum teneatur confiteri confessa fratri: tunc periculum est illi transgressio nis praecepti: & ita mortalis peccati si illa non confiteatur iterum suo proprio sacerdoti: & similiter ex parte illius confessoris qui non hortatur ad hoc confessum sibi secundum admonitionem a domino papa sibi factam in dicto priuilegio: maxime si dehortetur, dicendo quod non tenetur reuerti ad suum sacer dotem ad iterum eadem confitendum. Si vero intentio domini papae fuerit quod non tenetur confessa fratri iterum confiteri suo sacerdoti: nullum tamen est periculum si eadem illi iterum confiteatur: immo profectus est secundum cap. praeallegatum. Quem poenitet. & secundum quod supra exposuimus, & infra exponemus.
SEcunda est: quia cum aliquid dubium oritur in priuilegio, quousque fuerit declara tum recurrendum est ad ius commune: & illud obseruandum: & secundum illud priuilegium interpretam dum. lus autem conmune ad quod in proposito casu est recurrendum: non est nisi illud quod contentum est in illo statuto. Omnis vtriusque sexus. pro quanto ergo dubia est dicta clausula dicti priuilegii, nisi aliud super hoc fuerit declaratum: tenendum est ius commune illius statuti ac si nunquam fuisset fratribus concessum priuilegium. Sic autem tenendo ipsum: omnia confessa fratribus quilibet tenetur iterum confiteri suo proprio sacerdoti.
TERtia est: quod quandocumque dubia sunt iura partium propter testes du bios vel instrumenta dubia, quae in hoc aequiparantur, semper iudicandum est contra petitorem. extra de fide instrumentorum. Inter dilectos. quia possessor semper debet manere in sua possessione: vel quasi donec per superiorem sententiatum fuerit contra ipsum. xvi. quo. iiii. Volumus. Sed in proposito partes sunt fratres, & praelati, curati ad minus: petitores autem sunt fratres: possessores autem curati: iura autem partium saltem sunt dubia: quia petitores non proferunt nisi instrumentum dubium, vt dictum est: ergo in proposito conseruandus est possessor, vt curatus, in sua possessione audiendi in confessione peccata totius anni siue confessa aliis siue non confessa omnium parrochianorum suorum: & sententiandum est contra fratres petitores quousque contrarium per superiorem fuerit sententiatum. Sl autem aliquis his tribus rationibus velit obuiare dicendo: quod minor dictarum rationum est falsa: videlicet quod dubium est dictum priuilegium fratrum ratione vltimae clausulae. Volumus autem &c. Non enim est dicta clausula dubia: immo consideratis iis quae in praedicto priuilegio continentur: certum est quod per illam clausulam confessi fratribus non tenentur confiteri sacerdotibus parrochialibus nisi peccata fratribus non confessa. Vnde dicta clausula nullo modo est dubia secundum se: & si aliquibus sit dubia: hoc prouenit ex malitia: vel ignorantia: & ex incircunspectione. Sl sic dicatur, dico quod non valet. propositio enim non ob aliud dicitur dubia, nisi quia non ita euidenter praetendit certum quid: quin circa ipsius intellectum sint rationes plurimae contrariantes sibi inuicem: & diuersimode esse huiusmodi propositionem intelligendam ostendentes adeo probabiles & efficaces quod merito debeant mouere animos discretorum ad haesitandum circa ta lis propositionis intellectum: non ex malitia vel ignorantia siue incircunspectione, sed ex natura rei de qua est propositio: & ex efficacia talium rationum. Huiusmodi sunt rationes ad vtranque partem quaestionis propositae superius inductae: & etiam plures aliae efficaciores: quas alii forte nouerunt melius: nisi quod rationes probantes: quod non obstante praedicto priuilegio: confessi fratribus tenentur confiteri sacerdotibus parrochialibus tam confessa quam non confessa: sunt multo efficaciores quam sint rationes in oppositum adductae: secundum quod patet inspicienti dictas rationes adductas ad hoc: atque alias possi biles ad idem adduci: & clarius patebit iam in solutione rationum contrariarum. propter quod etiam si dictum priuilegium non deberet dici dubium quo ad praedictam clausulam. Volumus autem &c. & hoc inspiciendo ad omnes eius circunstantias, potius debet hoc dici pro parte ista quae dicit confessa iterum debere confiteri: quam pro alia quae dicit confessa non debere iterum confiteri. Et in rei veritate ita est quantum perpendi ex virtute verborum priuilegii: & si non esset ita certa pars ista, dicere tamen quod hoc quod alia pars aliquibus non est certa sed dubia secundum se: prouenit ex eorum ignorantia vel malitia aut incircunspectione: hoc est valde irrationabile. Cuius signum est, quod tot & tanti viri, videlicet su pradicti praelati hoc idem sentiunt: & doctores in decretis in hoc eis consentiunt: vt habitum est supra: necnon & innumeri alii homines intelligentes & discreti: de quibus nefas est praesumere quod hoc quod sic circa dictum priuilegium sentiunt, proueniat ex hoc quod sunt peruersi per malitiam: aut excaecati per ignorantiam: aut incircunspecti per negligentiam. Sic ergo vt dictum est, sentio agendum esse ac tenendum in casu propositae quaestionis, quousque saepe dictum priuilegium sratrum quo ad dictum articulum aliter fuerit declaratum.
ARgumenta ad vtramque partem adiecta percurrenda sunt, plurima enim adducta pro fratribus videntur ostendere quod inconueniens sit & impossibile: nec possibile statui ab ec clesia aut summo pontifice: quod peccata semel confessa iterato sint confitenda ex debito siue intentione alicuius obligationis: & ideo persecta solutione indigent. Siue enim dominus papa intendat in suo priuilegio quod confessa fratribus: proprio sacerdoti sunt confitenda iterum siue non: super vtrumque ex causa rationabili plenam habet procul dubio potestate scilicet & concedendi quod nullus quae confessus est fratri teneatur alteri eadem confiteri: & similiter quod ad hoc teneatur. Tum quia dicta argumenta vi dentur concludere contra naturam rei, & contra efficaciam sacramenti est quod aliquis vni confessa te neatur eadem alteri confiteri: & ita quod dominus papa neminem possit obligare quod illa quae confessus fuerit vni teneatur alteri confiteri: quo ad hoc quaestio habet suam dubitationem apud illos quorum sunt rationes praedictae: etiam si papa interpretaretur quod intentionis fuae esset quod vni confessus teneretur alteri confiteri. Aliqua etiam sunt dicta in argumentis contra fratres quae non claram habent ve ritatem: licet ad veram conclusionem quantum mihi videtur tendunt: & ideo rectificanda sunt. Quod ergo dicitur in primo argumento inducto contra fratres: quod potestas absoluendi non est fratribus commissa in suo priuilegio nisi sub conditione: Dicendum quod non est verum: neque enim sub conditione, nec etiam sub aliqua obligatione potestas absoluendi auctoritate commissa est fratribus in suo priuilegio: sed mere simpliciter & absolute. Nisi forte aliqui intendant per vltimam clausulam qua dicitur. Quiaqued iidem fratres eos ad hoc diligenter &c. fratres esse obligatos vt teneantur exhortari sibi confessos vt semel in anno saltem confiteantur suis sacerdotibus secundum statutum concilii generalis. de quo inferius faciemus mentionem. Sed esto quod ista esset: hoc tamen non poneret aliquam conditionem circa po testatem absoluendi fratribus concessam. Differt enim conditio & obligatio. quoniam quando alicui committitur potestas agendi aliquid sub conditione: nihil agit nisi extet conditio secundum quod procedit argumentum: & male quo ad hoc: quantum enim est ex parte fratris confessoris: nullo modo confessus ei tenetur iterum alicui confiteri: quia ipse quantum est in se persecte agit quicquid poeni tentiae sacramentum requirit circa confitentem. Quando vero potestas agendi aliquid alicui com mittitur sub obligatione: bene agit actionem debitam potestati commissae: sed peccat non seruando id ad quod obligatus est. Vnde & si fratribus esset commissa potestas absoluendi sub tali obligatione praecepti quod teneantur omnes sibi confessos hortari vt saltem semel in anno confiteantur proprio sacerdoti prout statuit concilium generale: & si hoc facere omitterent: nihilominus tamen absoluerent: sed peccarent. Si vero esset fratribus commissa sub tali conditione quod volentes sibi confiteri prius exhortarentur vt dictum est: si prius illam exhortationem non facerent nequaquam absoluerent. Et quod assumitur: quod non habent potestatem absoluendi nisi sub conditione: si confitens confiteatur semel in anno omnia peccata sua: Dicendum quod non est verum: sed absolute habent potestatem: nec vlla conditio circa confitentem habetur ex priuilegio sed tantum mera obligatio: quae licet in parte aequiualeat conditioni: & hoc circa confitentem: non tamen ponit conditionem circa collationem potestatis ex parte confessoris: sed tantum redundat in potentiam confessoris: vt iam patebit.
SEcundum argumentum de necessario & voluntario, meo iudicio bene concludit. Et quod dicitur in argu mento tertio: quod dominus papa in concedendo priuilegium fratribus aspexerit ad fructus vberes, bene verum est. Et ideo dico quod licet bene possent proferre fructus vberes circa confitentes sibi si melius consulerent eis & discretius quam, proprius sacerdos: absque eo quod tenerentur eadem confiteri proprio sacerdoti: quia tamen non in tantum vberes quam si postmodum iterato eadem confiterentur suo proprio sacerdoti: secundum quod processit ar gumentum: & bene: ideo cum dominus papa secundum verba priuilegii aspexerit ad fructus vberes: magis debet exponi priuilegium secundum eos per quos proferuntur fructus magis vberes quam minus vberes. hoc autem contingit si confessi fratribus iterum confiteantur sacerdotibus parrochialibus: vt tactum est in ar gumento: & vt amplius infra videbitur, quare &c. Quartum argumentum meo iudicio bene procedit.
AD illud quod arguitur in contrarium primo ex parte confitentis: quod iterato confiteri confessa est consilii: ergo nullus ad illud potest obligari aut debet praecepto vel statuto: Dicendum ad hoc paulo altius inchoan do propter quoddam tactum in secundo argumento quaestionis praecedentis, quod aliquis potest eadem pecca ta voluntarie alteri confiteri iterato. ergo ad hoc potest constringi in casu per statutum aut praeceptum. vt simul exponamus quod de hoc pertinet ad hoc argumentum & ad illud quod non erat ibi expositum: quod aliquid dupliciter potest cadere sub praecepto vel statuto: & per hoc dupliciter aliquem obligare ad eius obseruantianm scilicet directe: vt quis obligetur ad aliquid ex praecisa virtute praecepti aut statuti: vel indirecte: vt quis non obligetur ad illud ex praecisa virtute praecepti & statuti: sed solum cum statuto concurrente proprio facto. Primo modo nullo modo potest aliquid cadere sub praecepto aut statuto humano: neque quemquam obligare: nisi sit tale ad quid absque statuto & praecepto tenetur quis quoquo modo. Sed differt in hoc obligatio a praecepto & statuto: quia statutum non est nisi praeceptum vniuersale: tangens omnes aut plures, & obligans illos. Praeceptum vero potest esse singulare vel particulare, tangens & obligans vnum solum. Vnde statutum ex natura statuti non debet fieri de iure nisi circa tale ad quid alias omnes quoquo modo tenentur vel possunt teneri. Propter quod circa illud quid est pure consilii, non debet cadere statutum: nisi possit contingere vt ad illud omnes vel plures teneantur ex causa propter quam hoc expediret: vt circa vir ginitatis aut continentiae obseruantiam vel religionis ingressum & huiusmodi. Propter quid ad huiusmodi aliquid nullus debet directe obligari per statutum, quia non debet fieri statutum vt omnes vel plures contineant aut prohibeantur nubere: nisi vt dictum est, posset contingere causa propter quam hoc expediret fieri debere. Praeceptum vero ex natura praecepti potest fieri circa illud ad quod quis in casu tenetur. propter quod quia in casu potest aliquis ex iure charitatis teneri ad illud quod est pure perfectionis & consilii: ideo il lud potest in casu cadere sub praecepto.
SCIENdum est igitur ad huius intellectum, quod homo potest teneri ad aliquid dupliciter: vel ex ratione conditionis & status communis omnium vel plurium suae speciei: vel ex ratione conditionis & status alicuius personae singularis. Et primo modo dupliciter. Vno modo simul quo ad rem praeceptam & modum praecipiendi. alio modo quo ad rem praeceptam tantum: & non quo ad mo dum praecipiendi. Primo modo ex praecepto & statuto simul: quia omne statutum est praeceptum, licet non econuerso, omnia praecepta moralia decalogi obligant: & hoc ex praecepto legis naturae explica to per praeceptum legis diuinae. Secundo modo obligat omnes praeceptum in illo statuto. Omnis vtriusque sexus, quo ad semel in anno confitendum suo sacerdoti. & hoc partim ex praecepto & statuto legis euam gelicae: partim vero ex praecepto & statuto legis ecclesiasticae. confiteri enim ore vel signo sensibili homini omnia peccata saltem mortalia, est ex proprio statuto & praecepto legis euangelicae: quia in lege naturae & mosaica sufficiebat peccata confiteri corde soli deo. Sed determinatio temporis circa hoc non erat de praecepto legis euangelicae: nec est: quia hoc permisit euangelium deuotioni cuiuscunque & Christus reseruauit ordinationi ecclesiae. Vnde confiteri homini quo ad illam determinationem semel in anno: hoc est proprie ex praecepto & statuto ecclesiae. Neutro istorum modorum debet homo obligari directe ad pluries vel bis confitendum eadem peccata: neque omnino ad aliquid quod est consilii. quia vtraque obligatio est per vim vniuersalis statuti: & ad ea quae sunt consilii non debent ex iu re charitatis vllo modo omnes vel plures teneri: nisi ex causa: vt prius dictum est: quia obseruatio consiliorum non est omnium aut plurium: vt in penultima videbitur quaestione. Indirecte autem bene possibile est ad aliquid talium obligari: scilicet quando simul concurrunt duae actiones, quarum vnam propter praeceptum fieri est necessarium: alteram vero propter electionem fieri est voluntarium: & hoc praecepto necessitatis circa vnum praecedente esectionem voluntatis circa aliud, & non econuer so. Verbi gratia, licet vniuersaliter non debet fieri obligatio per statutum vt omnes vel plures contineant: pont tamen primo fieri statutum sicut modo factum est per ecclesiam: vt quicumque promotus fuerit ad sacros ordines continere debeat. Postquam autem hoc praeceptum est, siquis eligat promoueri ad sacros ordines: statim indirecte ad continendum obligatus est. Consimiliter in proposito postquam primo praeceptum est quod omnis vtriusque sexus &c. si post illud praeceptum libera electione voluerit quis alteri confiteri: quod ei per mittitur: si illi confiteatur nihil minus est obligatus ad confitendum proprio sacerdoti quam prius. Siquis autem explendo praeceptum obligatur confiteri proprio sacerdoti, stante illo statuto: nullo modo per statutum obligatur ad alteri confitendum. hoc enim esset directe obligare omnes ad pluries confitendum. Posset tamen forte aliquis ex ratione conditionis & status personae suae obligari directe ad bis denuo confitendum, secun dum quod processit argumentum in praecedenti quaestione. & hoc quemadmodum in necessitate: quando aliquis ex iure charitatis tenetur facere aliquid opus consilii, ecclesia posset praecipere & cogere vt illud faceret. Verbi gratia, si ecclesia multum indigeret, vt aliquem bene instructum haberet in ordine sacerdotii: ita quod sta tus salutis ecclesiae in magno periculo esset si illum non haberet: si non posset inuenire nisi vnicum talem, posset ipsum cogere vt promoueretur in sacerdotium: & per consequens ad continentiam. Vnde si multum dependeret salus ecclesiae ab hoc, quod aliquis bis vel pluries eadem peccata confiteretur: credo quod hoc posset ei praecipi per ecclesiam.
AD secundum quod omne sacramentum habet perfectam efficaciam semel adhibitum: ergo nullum necesse est iterari: Dicendum quod ad hoc patet responsio ex dictis in secunda quae stione praecedenti. Bene enim verum est quod omnia sacramenta nouae legis perfectam habent efficaciam virtute passionis Christi: sed hoc diuersimode in diuersis sacramentis: & proportionaliter in vnoquoque: secundum quod ex diuina ordinatione diuersimode ordinantur ad suos effectus: vt declaratum est specialiter circa sacramentum baptismi & poenitentiae in dicta quaestione. Vnde vt ibidem declaratum est, in hoc omnia conueniunt, quod aequaliter perfectam efficaciam habent circa suam materiam in efficiendo semel adhibi ta suos effectus principales: & quo ad illos nullum, nec etiam sacramentum poenitentiae circa eadem peccata necesse est iterari: immo nec debet nec potest iterari, sicut neque baptismus. Respectu vero effectuum non principa lium aliquam etiam habent efficaciam simul eos agendo sicut baptismus: propter quod nullo modo est iterandus aliqua vero non: vt poenitentia. sed hoc non propter aliquem defectum in se: sed quia gradus naturae suae hoc non requirit: nec necesse est habere: quia in suo effectu dependet ab vsu liberi arbitrii, aliter quam bapti smus: vt similiter ibi expositum est. Vnde bene verum est quod non est necesse ex virtute sacramenti poenitem tiae ipsum iterari: quia fine eius effectu secundo, propter quem iteratur, posset esse salus: vt similiter ibi dictum est. Dico autem quod non est necesse ipsum iterari directe. Indirecte autem bene potest esse necesse: secundum quod dictum est in solutione praecedentis argumenti: & hoc absque iniuria sacramenti: quemadmodum absque iniuria eius voluntarie propter effectus eius secundarios pluries potest iterari. Et sic indirecte ex praece pto possit esse necesse vt iteretur: & vt semel confessus teneatur eadem iterum confiteri: & hoc absque om ni iniuria sacramenti. Quod non est nouum neque inconsuetum dicere, cum venerabilis doctor fra. Tho. bonae me moriae etiam reliquarit hoc in scriptis suis super quartum Sententiarum dist. xvii. in fine illius quaestionis: vtrum ali quis possit alteri confiteri quam proprio sacerdoti, etiam ex priuilegio vel mandato superioris. Vbi tamen non loquitur de isto priuilegio: quia nondum erat concessum: sed de antiquis: in quibus non ita expri mebatur quod confessi fratribus ex virtute priuilegii teneantur confiteri suis sacerdotibus parrochialibus: si cut in isto. lbi quidem sic dicit. Si confessus fratri iterum teneretur proprio sacerdoti confiteri: non tamen frustra pri mo confessus fuisset: quia quanto pluribus sacerdotibus quis confitetur: tanto plus ei de poena remit titur: tam ex erubescentia confessionis quam ex vi clauium. nec reiteratio facit iniuriam isti sacramento. Et post subiungit: quod bonum est quod ille qui auctoritate episcopi audit confessionem: inducat confitentem quod confiteatur proprio sacerdoti. Et vt patet intentionem eius consideranti loquitur de iterato confitendo pro prio sacerdoti etiam illa quae habenti modo praedicto auctoritatem superioris fuerit homo confessus. Quid autem dictus doctor suasit tanquam bonum, modo in isto priuilegio expresse fratribus est iniunctum per illam clausulam. Quiaque iidem fratres &c. His etiam concordat alius venerabilis doctor dominus Bonauentura in scriptis suis loquens de eadem materia, &e specialiter de his quibus data est potestas ex priuilegio. & di cit sic. Credo quod tali sit data potestas audiendi confessiones non in praeiudicium sacerdotum bonorum sed potius in fauorem fidelium: & propter sacerdotum insufficientiam. Vnde dico quod secundum inten tionem priuilegii sacerdotes parrochiales iure suo non priuantur: immo faciendum est semper quod a suis par rochianis debita eis reuerentia exhibeatur. subdens. Quia si subditus habet causam legitimam propter quan rationabiliter refugit suum proprium sacerdotem, confessus priuilegiato non tenetur iterum con fiteri, etiam si exigat sacerdos, quia in fauorem talium expresse priuilegium datum est. Alioquin si non habet excusationem, & ipso sacerdote exigente non velit ei confiteri: vix crederem talem personam ve re poenitentem. addens continuo. ldeo omnibus sanum consilium est quod remittant ad proprios sacerdo- res: vt si sacerdos non est contentus illa confessione, iterum audiat. Et infra subdit: quod licet aliquando teneatur iterum confiteri: non tamen frustra aliis confiteretur, perutile enim est pluribus sacerdotibus integre confiteri. Quia autem hoc posset fieri, arguo sic: quaerendo an Papa in priuilegio fratrum lo co illius prout generale concilium statuit, potuit sic scripsisse atque statuisse: Volumus autem vt ii qui fratribus confitebuntur, eisdem suis parrochialibus presbyteris confiteri saltem semel in anno peccata eis confessa eadem numero: ac etiam non confessa fratribus: nihilominus tenebuntur: Quin Papa sic statuere possit: nemo recte intelligens negare potest: quia sic statuens non nisi antiquum statutum conseruat tanquam necessarium. & concedo cum hoc quod est voluntarium. Quare cum sic Papa potest statuere: & sic facto statuto patet quod confessus fratri iterum iterando sacramentum poeniten tiae debet eadem suo proprio sacerdoti confiteri: nec differret si sic statuisset ab eo quod modo statuit ni si sicut explicitum & implicitum: manifestum est quod rationabiliter potest sic intelligi priuilegium & exponi: quia rationabiliter potest per expositionem explicari quod implicitum est.
AD tertium: quod si fratribus confessa iterato essent confitenda: tunc nulla potestas esset eis collata: & esset priuilegium delusorium: Dicendum quod falsum est. Ad cuius intellectum sciendum: quod fratres de iure conmuni licet sint sacerdotes, claues tamen habent ligatas, nec vllam executionem earum etiam inter se inuicem absol uendo: immo confiteri deberent sacerdoti in cuius parrochia commorantur: nisi super hoc priuilegiati essent: & membra abstracta de corpore parrochialis ecclesiae. Nec ex hoc quod ab initio habuerunt priuilegium quod mutuo possent sese absoluere, poterunt absoluere plebem sacerdotum parrochialium dicente domino Innocentio. iiii. in decretali super hoc missa domino episcopo Atrebatensi pro Duacensibus contra fratres: in qua quo ad hoc declarat ius commune dicens sic. Quia cum non sint alias iudices parrochianorum alienorum, non possent ipsos absoluere nisi petita prius & obtenta licentia a sacerdote proprio: iuxta concilium statuti generalis. Postmodum autem concessum fuit eis priuilegium (vt credo) ab Alexandro Papa: quod aliorum parrochianos possent recipere ad poenitentiam sine licentia proprii sacerdotis. secundum tamen quod declarauit Clemens Papa, si licentia obtenta fuerit Romani potestificis: aut legatorum eius: seu ordinariorum locorum. i. episcoporum, qua obtenta possent populis illis subiectis libere praedicare: confessiones audire: absoluere, & poenitentias salutares iniungere: aliorum inferiorum praelatorum & ecclesiarum rectorum ac sacerdotum parrochialium consensu minime requisito: illis ca sibus exceptis, qui de iure siue de consuetudine seu retentione ab eis specialiter facta, legatis sedis, & ordi nariis praedictis relinquuntur: ad quos non licet eis manus extendere nisi ipsis specialiter conmittantur: quemadmodum vsi sunt fratres vsque nunc licentiam accipiendo in praedictis officiis exercendis ab ordinariis locorum. Per quid derogatum est iuri sacerdotum parrochialium in duobus. In vne scilicet quod fine eorum li centia fratres in eorum parrochia praedicta officia exercebant. Aliud, quod confessi fratribus non tenebantur ad proprios sacerdos reuerti eadem illis confitendo, prout ab aliquibus dicebatur. Demum au tem dominus Martinus Papa priuilegio suo potestatem fratrum in multo ampliauit: quia cum prius oporteret fratres licentiam exercendi dicta officia petere & obtinere ab episcopis & sacerdotibus: nunc dominus Martinus concessit eis vt sua auctoritate illa libere exercerent vbique: nemine eos impediente: vt non sit eis necesse super hoc requirere sacerdotes: neque etiam episcopos, nisi in casibus ma ioribus praelatis modo praedicto reseruatis. Reseruatur autem ius sacerdotibus parrochialibus in hoc, quod parrochiani eorum confessi fratribus auctoritate noui priuilegii tenentur ad eos reuerti omnia pec cata sua confitendo: quid prius eis erat subtractum. In quo dominus Martinus a multis creditur val de consulte egisse: fratribus scilicet faciendo gratiam, & aliis, episcopis scilicet qui tenent loca apostolorum, & sacer dotibus qui tenent loca discipulorum secundum. glos. Lu. x. &. xxi. dist. decre. S. i. &. lxviii. dist. c. Episcopi. iura sua conseruando. & hoc ne ordo ecclesiasticus confunderetur: attendendo illud. xi. q. i. Peruenit. Si vnicui qued sua iurisdictio non obseruetur: quid aliud agitur nisi vt per nos per quos ecclesiasticus ordo custodiri debuit confundatur: de quo. xxv. quod ii. De ecclesiasticis. & capitulis sequentibus. De quo etiam dicit Ber. iii. ad Eugenium. Tu ne denique tibi licitum censeas suis ecclesias mutilare membris: confundere or dinem: perturbare terminos quos posuerunt patres tui: Si iustitiae est ius cuique seruare suum, aufer re cuiquam sua iusto quomodo poterit conuenire: & infra. Et quomodo quos deus coniunxit non sunt separan di: sic neque quos seiunxit comparandi. Monstrum facis, si manu submouens digitum facis pendere de capite superiorem manu brachio collateralem. Tale est: si in corpore Christi membra aliter locas quam ipse disposuit. & infra. Nec vilem reputes formam hanc quia in terris est: exemplar habet in caelo. sicut, n. illic cherubin & seraphin, ac caeteri quique vsque ad archangelos & angelos ordinantur sub vno capi te deo: ita hic quoque sub vno pontifice summo primates, vel Patriarchae, Archiepiscopi, & Episcopi, presbyteri, vel abbates, & reliqui in hunc modum: quod si dicat Episcopus, nolo esse sub Archiepi- scopo: & abbas nolo obedire episcopo: hoc de caelo non est, nisi tu forte quempiam angelorum dicentem audisti: nolo sub archangelis esse: aut ex alio quolibet inferiorum ordinum aliquem non ferentem subesse nisi deo. Et sicut secundum iam dictum modum dominus Papa consulte creditur licentiam audiem di confessiones fratribus per dictum priuilegium concessisse: sic & episcopi ad exemplum capitis sui consulte crederentur agere: si in concedenda auctoritate siue potestate audiendi confessiones, cum tali circunspectione & cautela hanc concederent: quod subditi non haberent occasionem subtrahendi se a suis curatis vt non eis singula confiterentur: sed potius inducerentur & animarentur ad hoc vt recurrerent ad suos sacerdotes humiliter tanquam ad suos pastores: nisi cum casus contingeret ob quem rationabiliter expediret quod subditus alteri quam suo sacerdoti proprio confiteretur: secundum quod super hoc superius aliqui casus sunt expressi. pro talibus enim casibus principaliter conceditur huiusmodi potestas non ordinariis confessoribus: & hoc in subsidium & adiutorium sacerdotum cu ratorum, & ad vtilitatem populi confitentis. Sic ergo patet quod fratribus multum & non modicum est concessum. Et quod subditur, quod non videntur fratres absoluere nisi sub conditione: Dicendum quod hoc falsum est: supra enim declaratum est quod simpliciter absoluunt: licet absoluti remaneant obligati ad iterum confitendum.
AD quartum, quod per primam clausulam in priuilegio fratrum derogatur secundae: si eis plena potestas est concessa: & non est frustra adiecta illa secunda clausula: Dicendum quod perfecta & libera potestas absoluendi fratribus est concessa: non conditionata: nec potens im pediri a suo effectu nisi per accidens: vt iam dicetur. Nec etiam illa secunda clausula, Volumus autem &c. frustra est adiecta, sed valde consulte: quia multum proficit reipublicae & bono communi quantum ad ecclesiae praelatos & subditos. & hoc propter duo bona quae propter illam obligationem in secunda clausula reseruatam contingunt circa praelatos curatos. Primum quia ipsi tanquam pastores per hoc quod eis subditi confiteri tenentur omnia peccata sua siue aliis confessa, siue non, diligentius & perfectius cognoscunt vultum conscientiae pecoris sui: secundum quod eis praecipitur Prouerb. xxii. Diligenter agnosce vultum pecoris tui. Secundum est, quod per hoc in maiori reuerentia & deuotiori obedientia a subditis habentur. In quo tenentur praelatis & sacerdotibus, sicut econuerso praelati subditos diligenter cu stodire tenentur: secundum illud quod dicit Apostolus Heb. vlti. Obedite praepositis vestris. ipsi enim per uigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. Sed heu qualem rationem sunt pro eis reddituri: si non sunt eos cognituri. Statutum ergo illud generalis concilii. Omnis vtriusque sexus. per illam clausulam adiectam praeseruatum, & hoc ad perpetuam omnium generaliter vtilitatem: propter priuatum conmodum non est infrin gendum: iuxta illud quod scribitur. xxv. quod i. Quae autem generaliter ad perpetuam ordinata sunt vtilita tem, nulla commutatione varientur: nec ad priuatum trahantur commodum, quae ad bonum sunt commune prae fixa: sed manentibus terminis quos instituerunt patres: nemo vsurpet alienum: sed intra fines proprios & legitimos prout quisque voluerit se exerceat in latitudine charitatis. Licet enim statutum hoc non sit de illis quae nulla ratione possunt conuelli: sed eorum quae pro temporum necessitate possunt comparari: vt. xiiii. dist. Sicut, quid tamen in eo statutum est ad conmunem vtilitatem, non debet euelli ad priuatum commodum. Ad publicum enim commodum, vt videtur, non defacili posset cedere subditis concedere ne suis curatis confiteri tenerentur. hoc enim esset oues a pastore abducere: & libertatem euagandi dare, & confessores ad libitum posse variare: nec ad obediendum alicui astrictum fore: vt adimpleatur illud Eze. xxxii. Dispersae sunt oues meae: eo quod non esset pastor: & factae sunt in deuorationem omnium bestiarum agri. cum tamen omnes ouem lasciuientem ad pastoris obedientiam teneantur adducere: & in ips sa custodire: & hoc facto circa eas, prout quisque voluerit in latitudine charitatis se exercere: quasi spi cas colligendo & fricando quae fugierunt manus metentium: vt habitum est supra: in hoc sacerdotes ec clesiae adiuuando, & eos venerando: exemplo Christi. de quo dicit Cyprianus. dist. xciii. Dominus noster lesus Christus rex Iudaeorum vsque ad passionis diem seruauit honorem pontificibus & sacerdotibus quamuis illi nec timorem dei nec honorem Christi seruassent. Nam cum leprosum mundasset. Matth. viii. dixit illi. Vade ostende te sacerdotibus. Humilitatem nos humiles docuit: vt nos humilitatis & patientiae habeamus exemplum. Docuit enim sacerdotes veros legitime & plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis extitit. Sic veneratus est eos beatus Franciscus, quando noluit fratres suos praedicare in dicecesi, aut parrochia alicuius ipso contradicente: vt habitum est supra: & quando dixit in suo testamento de eis. lpsos & omnes alios volo timere & honorare sicut meos dominos & nolo in ipsis considerare peccatum: quia filium dei discerno in ipsis. Constat autem quod etsi non sint verba ista de ipsius sancti patris regula: tamen secundum quod ipsemet dicit, dominus dedit ei ea pure dicere & scribere: vt regula melius catholice obseruetur. Quia autem assumitur in argumento: quod si plena potestas esset fratribus concessa in prima clausula: & secunda non esset frustra adiecta: per primam derogaretur secundae: quia si in nullo ei derogaretur: factum per fratres oporteret iterari: quod non opor teret si plena & libera potestas esset eis concessa: Dicendum quod secundum iam dicta secunda clausula non est frustra adiecta: & libera & plena potestas fratribus est concessa: & tamen confessos ipsis opor tet iterum confiteri: quia in nullo derogatio facta est secundae clausulae. Et quod confessos fratribus opor teret iterum confiteri, hoc non est propter aliquem defectum, aut conditionem ex parte fratrum per se: vt dictum est: sed propter obligationem factam praedeterminato modo ex parte confitentis: pro pter quam vt praedictum est, in confitendo fratri debet habere propositum in actu vel in habitu confitendi eadem proprio sacerdoti, quid si non habuerit, obiicem ponit absolutioni fratris, ne in se poterit habe re effectum, quamquam enim nullus sit in hoc defectus ex parte fratris per se: redundat tamen in eius potem tiam indispositio materiae: ne possit circa ipsam in proprium effectum: sed hoc per accidens: quia actus actiuorum non sunt nisi in patiente disposito secundum philosophum. Sed quia omnino obuianti bus omnino obuiandum est: ad monstrandum plane, quod dicta ratio non valeat, arguo efficacius pro parte contraria ex simili medio sic. Si secunda clausula plene conseruatur in suo robore: & non est fru stra proposita illa prima clausula de concessione facta fratribus: in aliquo ergo derogatur illi primae clau sulae per secundam. Inconueniens est autem dicere, quod illa prima clausula proposita est frustra: & clarum est ex supra allegatis quod secunda perfecte manet in suo robore. Probatio consequentiae est, quia si in nul lo derogaretur primae per secundam: non esset necesse iterato confiteri, & absolui confessos fratribus, & ab eisdem absolutos: quia sup hoc plenam haberent potestatem. & tamen modo est necesse, manente secunda clausula in suo ro bore. Et est dicendum ad hoc: sicut prima clausula in nullo derogat secundae: vt dictum est: sic econuerso secunda in nullo derogat primae: quia sunt quasi duae distinctae clausulae vnius priuilegii: quaerum vna alteri non repugnat. In aliquo tamen secunda clausula derogat primae per accidens: licet non econuerso: & hoc rationabiliter: quia rescriptum secundum siue priuilegium magis natum est derogare primo quam econverso: & eadem ratione in eo dem rescripto siue priuilegio clausula secunda derogat primae magis quam econuerso, quod tunc maxime facit quando secunda clausula, siue secundum rescriptum aut priuilegium facit mentionem de prima: si cut facit in proposito secunda mentionem de prima: non econuerso: vt patet intuenti eas. Patet ergo vt assumitur in argumento, quod secunda clausula manet in suo robore: ita quod nec per se, nec per accidens potest impediri per primam clausulam: quia. scilicet confessus fratri debeat suo sacerdoti integraliter confiteri, & sacerdos ipsum quantum in se est, debet absoluere. Patet etiam quod prima clausula non est frustra proposita: quia proficit saepius confesso quod primo confiteatur fratri propter deuotionem forte quam habet ad ipsum ex praedicatione eius, vel discretione, vel aliquo alio huiusmodi: & cum hoc proficit ei secunda confessio facienda suo proprio sacerdoti. Et quod assumitur ad probationem consequen tiae: quod si primae clausulae non derogaretur per secundam: non esset necesse factum per fratrem iterari: patet ex praedeterminatis quomodo est necesse & quomodo non. quoniam nequaquam illud necesse est propter aliquem defectum ex parte potentiae fratris in absoluendo: sed ratione obligationis circa confitentem: vt dictum est.
PER iam dicta patet responsio ad proposita in quinto argumento: neutra enim clau sularum derogat alteri nisi per accidens: & tamen neutra est contraria alteri: quia sunt circa diuer is. scilicet circa confessiones diuersas diuersis faciendas in diuersis temporibus, quae nullo modo repugnant Et quod assumitur ad probationem consequentiae: quod absolutus a fratre virtute primae clausulae nulla habet peccata ad quae confitenda potest teneri proprio sacerdoti: vt dicit secunda clausula: aut si te netur iterum confiteri: non est absolutus ab eis per fratrem: Dicendum quod neutra consequentia tenet: quia absolutus a peccatis bene habet eadem peccata ad iterum confitendum: vt adhuc possit tene ri: vt iam patebit in dissolutione rationis proxime sequentis. Quid arguitur sexto quod confessus fratri & rite absolutus ab eo: non iam habet peccata quae sunt sua, & non potest teneri ad iterum confitem dum nisi peccata sua: Dicendum quod licet peccata a quibus absolutus est non sunt sua quo ad maculam animam inficientem: aut quo ad offensam deum prouocantem, aut quo ad reatum ad poenam aeternam obligantem: quo ad maculam: vt peccator ab ea mundetur, quo ad dei offensam: vt ei reconcilietur: quo ad reatum, vt poena aeterna in temporalem mutetur: ista enim tria pertinent ad effectum poenitentiae principalem, & delentur per vnicum actum absolutionis per illum qui habet absoluendi potestatem: & quo ad hoc nullo modo potest aut debet iterari sacramentum poenitentiae: quia semel mundatus non est mundandus: neque reconciliatus reconciliandus: neque quod mutatum est, est mutandum: quia derogaretur sacramento: vt patet ex supra determinatis: sunt tamen sua ad ea memoriter retinen dum: vt semper de eisdem doleat: & de dolore gaudeat, secundum definitionem poenitentiae: & etiam ad illa eadem confitendum quandocumque, & cuicumque, & quotienscunque voluerit, ad dei honorem, diabo li confusionem, propriam humiliationem, poenae temporalis satisfactionem, siqua restat in toto vel in parte remissionem, gratiae augmentationem, & in casu proposito ad plenam ecclesiae militanti reconciliationem: & si nuilum aliorum esset, ad dubii tacti in praecedenti quaestione amotionem, & ad cauendum peccatum inobedientiae & transgressionis, propter statuti ecclesiae, vel proprii voti obligationem. Et pertinent ista ad effectum poenitentiae non principalem: & quo ad illa nuilum omnino inconveniens est sacramentum poenitentiae iterari. Quia etiam peccata de quibus aliquis est confessus, & rite absolutus ab eo qui potest: hoc modo pos sint dici esse sua: hoc liquide patet ex hoc de quo nullus dubitat. Constat enim quod quantuncumque quis rite confessus & absolutus est: & nullo modo obligatus ad iterum confitendum de eisdem postquam semel fuerit confessus: potest tamen sponte & propria voluntate eadem iterum confiteri: & tenetur in casibus su pra notatis: & tamen iterato confitendo nullus diceret quind confiteretur peccata, & non alia quam sua. Aliter enim mentiretur confitens dicendo: confiteor peccata mea &c. & similiter absoluens dicendo: Ego te absoluo a pec catis tuis. Similiter frequentius contingit: quod ante confessionem & absolutionem per sacerdotem impen sam poenitens ab omnibus peccatis suis per cordis contritionem absoluitur a deo: qui tamen quia obligatus est ad confitendum homini ex praecepto & statuto legis euangelii: propter illam obligationem debet cum conteritur & deo confitetur, habere propositum ad confitendum omnia peccata sua homini, quae tunc in contritione qua si confitetur deo, quod si non haberet: non esset vere contritus: nec poenitens, nec a deo absolueretur. Et tamen non obstante quod est confessus deo, & absolutus ab eo, propter obligationem tenetur eadem iterato ore con fiteri homini. Nec est dicendum quin confiteatur peccata, & quin sua: licet nulla habeat praedictis tri bus modis. Consimili ergo modo obligatus per statutum ecclesiae ad confitendum semel in anno suo proprio sacerdoti: licet confessus fuerit prius alteri: & absolutus ab eo: nihilominus tenetur soluere obliga tionem, & eadem peccatam iam confessa confiteri suo proprio sacerdoti: & hoc non nisi peccatam: & non nisi sua. Potest au tem & aliter responderi, dicendo quod in peccatis est quatuor considerare. scilicet peccati actum siue in facto exteriori, siue in cogitatione, siue in locutione, & tria praedicta, macuil. scilicet offensam, & reatum. Et sup ficit confiteri peccatum sub ratione qua factum quoddam est: nec requiritur quod confiteatur sub ratione qua est macula vel offensa vel reatus: nisi implicite sub ratione facti iam extantis: scilicet quid aliquando a con fitente perpetratum extitit. Nec aliter solent homines peccata confiteri: nisi dicendo. Domine ego feci illud homicidium, illud adulterium, & sic de caeteris. in quo confitetur homo se habuisse quando que in se peccati maculam, & diuinam offensam, & ad poenam aeternam obligationem: etsi forte non pro tenpore confessionis. Et sic confitend dicitur & censetur homo vere & rite confiteri peccatam sua secundum illam definitionem Augustin. contra Faustum. Pctantum est factum vel dictum vel cogitatum contra legen dei. Nullus autem sic confitetur di cendo. Dene ego iam hominem occido: ego nunc in adulterio iaceo. hic enim non esset confessio: quia nec esset ibi poenitentia: quia praesens actus peccati non stat cum poenitentia vera. Praeterea etsi contingeret quod in actum com fitendi esset actualiter adhuc infectus peccati macula, & obnoxius diuinae offensae, & poenae aeternae, pro pter imperfectam contritionem: non tamen sic confiteretur Dene ego iam sum infectus peccati macula: obnoxius diuinae offensae, & poenae aeternae: quia vtrum sit adhuc talis: certus esse non potest: quemadmodum certus esse potest quod aliquando tale quid commiserit. Constat autem quod illi actus peccati quos dicto modo confitetur: non manserunt postquam perpetrati erant: & ideo non possunt esse peccata sua quasi iam sint: sed quia aliquando fuerunt per petrata ab ipso. Propter quod licet per absolutionem peceatum desinit esse suum quo ad illud quod ali quando erat in substantia actus: aut in anima inficiens eam & deum offendens, & ad poenam aeternam obligans: nunquam tamen desinit esse suum quo ad hoc quod perpetratum extitit ab ipso: quia quid semel factum est de caetero non poterit non fuisse factum. secundum Augustinus contra Faustum, & philosophum. iii. Ethicorum.
PER idem patet responsio ad septimum: dicendo quod fratri confessus tenetur iterum confiteri proprio sacerdo ti. Vno modo vt peccator & habens peccata. Alio modo: vt non peccator, & non habens peccata. Confitetur enim vt peccator habens peccata praesentia in recordatione ad dolendum, & caetera praedicta faciendum, quid sufficit ad denominandum ipsum peccatorem & habentem peccatam sua ad confitendum veraciter absque omni mendacio: a quibus habet absolui sacramentaliter quo ad secundarium effectum absolutionis: licet non quo ad principa lem. Peccata, nmpraeterita faciunt hominem peccatorem: quia faciunt hominem debentem semper habere conscientiam redarguentem de peccato prius commisso. Isto. nm modo sancti in hac vita confitentur se peccatores & habentes peccatam: non iam actu inficientia: sed quae prius inficientia habuerunt: & talia peccatam sua, & tali modo peccatam expresse confitentur, cum dicunt in sua generali confessione. confiteor omnia peccatam mea: quia ego peccator peccaui nimis, quaelis etiam sufficit cum facta fuerit secrete, ad hoc quod dicatur sacramentalis. Sed esto quod aliquis omnino velit dicere quod talis confessio non sit sacramentalis: quid tamen nullus dicere debet: saltem hoc debet esse manifestum ex praedictis: quod confessus fratri, eadem peccatam debet sacerdoti suo confiteri, quasi secreta quaedam recitatione.
AD. viii. patet per praedicta: quomodo absol uens non mentitur dicendo, absoluo te a peccatis tuis: eo modo quae non mentitur: cum iandudum remissa sunt peccatam, dicendo. Ego confiteor peccatam mea. & hoc si intelligatur fore mendacium dicendo: Absoluo te a peccatis tuis, ex parte eius quid dicit, a peccatis tuis: quia non habet peccata. Ostensum est enim, quod sufficienter potest dici habere pec cata: & quae sunt sua. Si vero intendatur fore mendacium ex parte eius quid dicit, absoluo: quia nihil est in eo absoluendum: respondendum est quod licet sit per primam absolutionem absolutus quo ad maculam culpae, & quo ad mutationem poenae aeternae: & quo ad remissionem alicuius partis poenae temporalis debitae: remanet tamen obligatus secundum cursum communem ad aliquod residuum poenae quae potest remitti per absolutionem sequentem. Et si etiam tota esset remissa, dicendum quod in actibus sacramentalibus semper intendit ministrans actum sacramenti: dicendo baptizo, absoluo, & alia hu iusmodi, quantum in me est: propter quod non mentitur: etsi effectum non habet sacramentum, quem mini strans ipsum indicat se mediante sacramento efficere. Verbi gratia. Si aliquis creditur non baptiza tus esse qui in veritate baptizatus est: baptizans eum dicendo, Ego te baptizco, non mentitur intelli gens quantum in me est. Similiter in proposito si nihil esset absoluendum, dicens ego te absoluo: non men titur: quia intelligit quantum in me est.
AD nonum, quod si statutum illud. Omnis vtriusque sexus. semper in suo robore maneret, confessus ergo episcopo vel poenitentiario eius iterato deberet confiteri eadem suo proprio sacerdoti: Dicendum ad hoc, quod omnes habentes iurisdictionem ordinariam per ordinem secundum sub & supra, vna persona reputantur & vnus sacerdos: & quilibet illorum est immediatus cu ratus: Papa omnium totius mundi: Episcopus omnium suae dicecesis: & sacerdos parochialis omnium de sua parochia: & ideo confessus alicui talium implet statutum: & confessus superiori non tenetur eadem confiteri inferiori: nec econuerso. Habentes autem iurisdictionem delegatam, si absolute eis fiat delegatio: quia simpliciter gerunt quo ad potestatem delegatam sibi, vicem personae delegantis, con fessi talibus ea de quibus habent potestatem, seruant statutum: nec tenentur illa alteri confiteri. Si autem aliquibus fuerit iurisdictio absoluendi delegata cum tali obligatione cum quali delegata est fratribus in suo pri uilegio: dico quod illis confessi propter huiusmodi obligationem tenentur confiteri eadem suo parochiali sacerdoti: aut alicui superiori seu habenti potestatem illius sibi simpliciter absque aliqua obligatione circa confitentem delegatam: secundum quod iam in dissolutione sequentis rationis amplius di cetur. Taliter enim confitentes eisdem non seruant statutum. & sic illud statutum generalis concilii semper debet in suo robore manere: & manet atque obseruatur ab omni salubriter confitente.
AD de cimum: quod confitentes illis quibus episcopi committunt potestatem audiendi confessiones & absoluen di: non tenentur eadem confiteri proprio sacerdoti: cum tamen episcopi aut non possunt infringere statutum generale sua conmissione, aut minus quam papa: confessi ergo quibus Papa committit: adhuc mi nus tenentur eadem confiteri proprio sacerdoti: Ad hoc dicendum primo quo ad potestatem infringendi statutum per conmissionem: in hom. scilicet quod confessi illis quibus facta est commissio, non teneantur proprio sacerdoti parochiali iterum confiteri. quin enim papa quo ad hoc ipsum possit infringere, non est dubium. de quo vt dicit Clemens Papa in priuilegio fratrum, procul dubio esset erroneum dubi tare, an in omnes sine alicuius consensu, immo etiam inuitis quibuslibet huiusmodi possit concedere po testatem: libere. scilicet praedicandi populis, audiendi confessiones, absoluendi p oenitentes, ac poenitentias iniungendi salutares: prout promittitur in illo priuilegio. Quamuis enim aliquibus videatur, si talis potestas vniuersaliter concederetur fratribus vtriusque ordinis: quod hoc esset ecclesiasticum ordinem peruertere, & indirecte vsum clauium a praelatis subtrahere: & populum ab eorum obedientia & iurisdi ctione retrahere: & quod hoc esset variare illud quod ordinatum est generaliter ad perpetuam ecclesiae vni uersalis vtilitatem: contra illud. xxv. quid ii. Quae ad perpetuam &c. vbi dicitur quod Papa non potest con tra generale ecclesiae statutum: nec contra articulos fidei: sed contra statutum ecclesiae, quod non est ita generale, bene potest dispensare: tamen non est dubium quin dictum statutum, Omnis vtriusque sexus, Papa posset per suam concessionem vere & proprie infringere. immo posset ipsum reuocare: sicut & ipse statuit. De episcopis autem non est ita clarum: quod scilicet sua commissione possunt illud infrin gere de iure conmuni. Quia tamen de iure conmuni possint aliquibus potestatem absoluendi committere ir requisitis curatis inferioribus: ita quod confessi illis non teneantur iterum confiteri eadem suis curatis declarat Clemens Papa in dicto priuilegio contra quosdam, vt dicit, qui temere sentientes, & ad sobrietatem sapere nescientes, impudenter praesumunt asserere, quod de licentia, vel commissione, aut concessio ne Romanorum poestificum, vel legatorum apostolicae sedis, seu ordinariorum locorum: fratres sine sacerdotum parrochialium licentia & assensu non possunt libere praedicare &c. sic inquiens. Nos igitur volentes ase sertionem tam temerariam penitus confutare, & elucidare in talibus veritatem, deliberatione prouida de claramus: quod si vobis detur licentia, seu conmittatur, seu concedatur a legatis praedictae sedis: aut ordinariis locorum: nedum Romano pontifice de quorum &c. vt supra, populis legatis & ordinariis subiectis eisdem libere praedicare potestis &c. aliorum inferiorum praelatorum & rectorum &c. vt supra. Vnde quia Clemens papa non concedit aliquid nouum legatis & ordinariis: sed solummodo de clarat quid circa hoc possint: aperte insinuat quod hoc possint de iure conmuni. Cum ergo papa, legati, aut episcopi committunt simpliciter & absolute praedicta officia exerceri fine licentia sacerdotum parrochialium: vt propterea confessi illis quibus committunt: non teneantur eadem confiteri proprio sacerdoti, non infringunt statutum: sed potius vtuntur iure suo communi eis reseruato secundum illud statutum. Talis tamen commissio debet fieri cum cautela ne subditi sine causa rationabili a suis presbyteris parrochialibus subtrahantur: vt dictum est.
HOC viso sciendum secundum iam dicta: quod praedicta officia dupliciter possunt committi. Vno modo simpliciter & absolute, absque omni conditione & obligatione annexa. Alio modo annexa aliqua conditione & obligatione. Isto secun do modo concessa est fratribus per dictum priuilegium potestas audiendi confessiones: annex. scilicet obli gatione circa confitentem: propter illam clausulam. Volumus autem &c. non autem circa confessorem neque circa potestatem commissam ei nisi per accidens: inquantum. scilicet redundat in eam: quemadmodum in dispositio materiae in potentiam agentis, ne in materia possit proprium effectum imprimere: vt iam habitum est supra.
DIcendum ergo descendendo ad propositum de commissione officii poenitentiae ab episcopis: sicut & de commissione facta a domino Papa. Si enim facta fuerit commissio primo modo confessi illis quibus facta est commissio: non tenentur iterato eadem confiteri suo proprio sacerdoti. Si vero facta fuerit secundo modo: dico quod tenentur. Vnde si episcopus committeret alicui officium audiem di confessiones, & absoluendi, & poenitentias iniungendi sub consimili forma, qua conmissum est fra tribus in prima clausula priuilegii sui: & adiungeret clausulam secundam similem illi. Volumus &c. quemadmodum supra dixi, ponendo exemplum de commissione mihi facta ab episcopo meo, dico quod confessus illi teneretur eadem confiteri iterum suo proprio sacerdoti: sicut modo tenentur confessi fra tribus virtute sui priuilegii. Causam autem adiectionis illius specialiter circa officium confessionum, fo re puto: quia aliter fieret magnum praeiudicium sacerdotibus a fratribus circa officium confessionum, & magnum periculum euagationis gregis, & subtractionis eius ab obedientia & reuerentia praelati circa officium confessionum. Nisi enim per illam clausulam. Volumus autem &c. oporteret confessos fratribus eadem confiteri proprio praelato: omnes malignantes volentes fugere notitiam suorum praelatorum, & laici, & clerici, & canonici, & religiosi, qui non essent astricti per priuilegium ad confitendum alicui sui ordinis: fratres requirerent dimissis & spretis praelatis propriis: eo quod illos fratres minus timerent: & coram eis minus verecundarentur, & eos mutare possent prout vellent: nunc vnum confessorem eligendo: nunc alium: & sic haberent subditi occasionem euagandi, & suos pastores fugiendi: & ex hoc videretur praeberi occasio infringendi ecclesiasticam obedientiam, & re uerentiam quam inferiores tenentur habere erga suos superiores. Iuxta illud quod Bern. iii. ad Eugenium lo quens de exemptione & emancipatione subditorum a subiectione suorum praelatorum, dicit. Fructus emancipationis nullus est: nisi quod emancipati dissolutiores fiunt. subdens: quod in licentius peccet vagum & male liberum vulgus, cum non sit qui arguat. & infra. Si enim & extollitur qui subtrahitur: & cui subtrahitur vritur: quomodo qui subtrahit innocens: Quod per facti euidentiam saepius compertum est.
AD. xi. quod statutum generalis concilii. Omnis vtriusque sexus. implicitum in dicto priuilegio non obligat ad confitendum semel in anno suo proprio sacerdoti: nisi habentem peccata, sed non plus habet peccata qui ni hil commisit in toto anno, quam vere poenitens &c. ille autem non tenetur confiteri semel in anno suo proprio sa cerdoti: quaere nec iste: Dicendum secundum iam dicta, quod statutum obligat ad confitendum peccata habentem peccata: non tam quae iam sunt in praesenti confitentem inficientia: quam quae fuerunt ab ipso per circulum totius anni commissa: licet non sint in praesenti confitentem inficientia: sed tantummodo existentia in recordatione seu memoria. Sed siquis non habet infra annum conmissa, nec iam inficientia, nec existentia in memoria: si tamen nihil restat ad confiten dum ex annis praecedentibus: satis credo quod talis non obligatur ad confitendum aliqua peccata semel in an no suo proprio sacerdoti: quia illud non obligat nisi ad confitendum peccata infra annum commissa Si tamen dico ex praecedentibus annis non restant aliqua confitenda. Et ideo tali sufficeret ostende re se sacerdoti, & indicare ei quod diuina operante gratia nihil commisisset confitendum secundum suam conscientiam per integrum annum: & tenetur ei sacerdos credere: quia hoc per neminem posset probare: & non est praesumendum quod sit immemor suae salutis. & sic non est simile de illo qui nihil commisit per totum annum: & de illo qui confessus fratribus mundatus est ab illis quae infra annum commisit.
AD. xii. quod si statutum insertum astringeret ad iterum confitendum, hoc esset contra intentionem dantis priuilegium, scilicet ad vberes fructus: quia multos a confessione retraheret &c. Dicendum quod verum est si directe astringeret statutum ad confitendum bis: vt ad vtranque confessionem homo teneretur virtute statuti: vel sequeretur confessionem primam factam voluntarie. Nunc autem quando statutum solummodo obligat ad vnicam confessionem necessario faciendam: & permittit aliam vel ali as faciendas in libera confitentis voluntate: vt statutum siue obligatio illa praecedat voluntariam con fessionem: & per hoc cum facta fuerit obligat ad aliam confessionem faciendam indirecte: non noua obligatione superueniente: sed pristina praecedente: Non est verum quod assumptum est: quoniam primam confessionem non facit: aut non debet facere nisi ex speciali deuotione: quae charitatem eius adauget per confessionem & absolutionem illam primam voluntarie aggressam: vt per hoc promptior fiat ad explem dum confessionem aliam: ad quam faciendam obligatus est: & cum hoc frater cui confitetur si sit dis cretus & agens secundum suum priuilegium, obediens mandato apostolico contento in illa vltima clausula, Quiaque iidem fratres ad hoc diligenter & efficaciter secundum datam eis a domino gratiam exhor tentur: admonebit & exhortabitur quantum poterit vt peccata sibi confessa, iterato confiteatur suo proprio sacerdoti: per quid plus excitabitur forte ad confitendum ei eadem iterum quam prius fuisset affectus ad confitendum illi soli: si prius fratri voluntarie non fuisset confessus. Quae clausula vltimo adiecta satis manifestat confessa fratribus iterum esse confitenda proprio sacerdoti. Si enim diceret frater sibi confesso non teneris confessa mihi tuo sacerdoti confiteri: sed sufficit confiteri illi aliqua venialia, aut minora morta lia: hoc non esset sibi confessum diligenter & efficaciter exhortari vt semel in anno saltem confiteatur suo sacerdoti prout statuit concilium generale in illa decretali. Omnis vtriusque sexus. immo hoc esset ipsum exhortari tenuis simo modo: & vt videtur, contra intentionem domini papae iniungentis: vt sibi confessos diligenter & effica citer exhortentur &c. Quod autem in argumento additur: quod secundum praedictam expositionem priuilegii non ser uaretur intentio Papaeper verba priuilegii expressa: quia fratres non exercerent liberius & efficacius praedicta officia quam prius: Dicendum quod hoc est falsum: quoniam non oportet ipsos ad hoc petere licentiam ab episcopis vel legatis domini Papae: sicut prius. immo in isto priuilegio expresse inhibetur vni uersis: ne ab executione dictorum officiorum aliquis dictos fratres audeat impedire. Nunc etiam certius constat de eorum auctoritate quam prius quantum ad ea quae eis ex priuilegio conceduntur: quia nunc mani festum est quod tantam & tam certam habent auctoritatem ab ipso Papa: quod non requiritur ad illa quae eis ex priuilegio conceduntur. consensus alicuius alterius praelati. eis autem denegare illud quod quantum apparet ex verbis priuilegii: non videtur eis concedi: hoc non est certitudini auctoritatis eorum derogare: sed hoc est potius illam modo debito declarare. Quid etiam additur, quod non vberiores fructus facerent fratres secun dum dictam expositionem: quia multi retraherentur a fratribus, ne eis confiterentur, quam prius antequam esset priuilegium eis concessum: Dicendum quod non est verum: quia nuiius circa quem fratres facere possent fructus vberiores, subtrahitur. Volentes enim fratribus confiteri: aut hoc volunt non intentione vagandi: & vt dictum est sacerdotes proprios bonos & idoneos fugiendi, vel ex quacumque alia causa minus rationabili: sed ex deuotione & charitate & intentione magis proficiendi in confitendo fratri quam soli proprio sacerdoti. Aut volunt confiteri fratribus intentione fugiendi proprios sacerdotes: aut ex quaecunque alia causa minus rationabili, & non ex deuotione & charitate, & intentione plus proficiendi in confitendo fratri bus. Si primo modo: sic dico quod tales non retraherentur a fratribus: ex eo quod tenerentur iterum suis sacerdoti bus confiteri: & confitendo tam fratribus quam sacerdotibus magis consequerentur quod intendere deberent & sic circa tales fiunt vberiores fructus reuertendo ad suos sacerdotes: quam si solum fratribus: aut etiam sacerdotibus confiterentur. Si secundo modo: dico quod soli tales retraherentur a fratribus: eo quod tenerentur iterum suis sacerdotibus confiteri: quia plus refugiunt laborem iterato confitendi: quam desiderent fructum qui ex iteratione confessi onis sequaeretur: & non accederent ad fratres: nisi quia minus verecundantur eis confiteri: & minus timerent eos: & eos pro sua voluntate variare possent: & forte magis propter aliquis causas eis non expedientes: quam ex deuotione & charitate & propter animae suae profectum. Et sic dico quod circa tales fierent vberiores fructus si confiterentur solum sacerdotibus bonis & idoneis quam solum fratribus: & hoc propter maiorem verecun diam & reuerentiam & timorem, & propter multa alia ipsis confitentibus proficua. Vnde si tales confi terentur solum fratribus, nullo modo facerent fratres circa tales vberiores, immo magis steriles ifructus quam sacerdotes boni & idonei: & sic si talibus concederetur libertas confitendi fratribus sine obliga tione reuertendi ad proprios sacerdores, sequerentur inconuenientia praedicta. scilicet quod haberent occasionem fugiendi proprios sacerdotes, & minueretur ex hoc obedientia & reuerentia subditorum erga suos superi ores: & alia multa inconuenientia sequerentur: propter quae non expedit generaliter concedere quod confessi fratribus non teneantur iterato confiteri suis sacerdotibus: licet forte circa aliquos volentes semel tantum confiteri peccata sua vberiores fructus facerent fratres in audiendo semel confessiones talium quam pro prii sacerdotes. Et sic ex huiusmodi expositione quod confessi fratribus teneantur iterum suis sacerdotibus confi teri, non impediuntur fratres quin possint facere fructus vberiores secundum quod conceditur eis per priui legium: nec sicexponentes dictum priuilegium faciunt contra dictam inhibitionem domini Papae dictum priuilegium aliqualiter infringendo: aut contra intentionem domini papae ipsum exponendo, quantum ex verbis di cti priuilegii apparere potest. Et secundum istum modum exponendi fratres vtendo dicto priuilegio essent dati vt coadiutores praelatorum: & non in destructionem sed in aedificationem. secundum quod & Apostolus gloriatur. ii. Corin. xi. de potestate sibi data non in destructionem sed in aedificationem. Secundum modum autem alium exponendi non essent in aedificationem: sed in destructionem: quoniam secundum praedictum modum exponendi ipsi fratres vna cum praelatis tamquam principalibus operariis coadiuuarent vt boni auxiliatores ad hoc vt fideles ad deum salubriter reducerentur. Ad bonum autem auxiliatorem pertinet si velit modo debito coadiuuare: vt supposito opere boni & idonei principalis operarii, & illo nullatenus excluso, faciat quicquid boni poterit ad hoc vt opus a principali operario intentum melius & efficacius compleatur. Secundum alium autem modum exponendi essent in destructionem: nec essent coadiutores: sed potius dissipatores: quia officio auxiliatorum derelicto officium principalium operariorum vsurparent: in hoc videlicet quod subditos a suis veris pastoribus abducendo, confessiones eorum soli vellent audire. ita quod quo ad confessa eis principales operarii penitus excluderentur. Et sicut principales operarii mali essent & destructores non aedificatores censendi, si non vellent habere bonos coadiutores, eorum auxilium recusando ita ipsi auxiliatores multo peiores essent, & magis dicendi destructores, si vellent aliquo modo excludere principales operatores, eorum officium vsurpando. & sic etiam non seruarent statutum generalis concilii implicitum in illa clausula. Volumus autem &c. nec voluntatem domini papae: quae pro mandato debet haberi.
AD. xiii. cum dicitur quod beneficia principum largissime sunt interpretan da: Dicendum quod verum est quando non sunt in praeiudicium alterius personae: aut sic in praeiudicium, quod secundum quod dicit ibi glossa, ex hoc alius non multum laedatur. alias enim strictissimi iuris sunt: & strictissime interpretanda: vt nihil per priuilegium intelligatur priuilegiatis concessum, nisi quod in verbis priuilegii est expressum, a quo nullatenus est recedendum: vt extra de priuilegiis. Porro. cum suis concordantiis. Si autem aliquis dicat quod ex tali expositione priuilegii, secundum quam non oportet confessa fratribus iterum confiteri propriis sacerdotibus: non multum laeduntur sacerdotes: immo potius iuuantur: quoniam cum triplex sit bonum spirituale siue animae: bonum corporis siue naturae: bonum exterius siue fortunae: non laeduntur sacerdotes quo ad bonum spirituale siue animae. Nam ex hoc quod pauciores, & de paucioribus peccatis ipsis con fitebuntur, tanto minus sunt in periculo animae: eo quod de paucioribus reddituri sunt rationem. Nec etiam quo ad bonum corporis vel naturae: quia minus oportebit eos laborare, nec quo ad bona fortunae: quia ex hoc non aufertur aliquid sacerdotibus de redditibus eis debitis. Si sic dicatur, hoc non est verum. Ex hoc enim multum laederentur sacerdotes: quia subtraheretur eis occasio fructificandi in vinea domini & ex hoc maius sibi meritum acquirendi. ex hoc etiam debita reuerentia & debitus honor sacerdotibus a populo debitus subtraheretur. & sic in pluribus laederentur: licet non in hoc quod de paucio ribus rationem essent reddituri. multum etiam laederentur in bonis temporalibus exterioribus: maxime in gratuitis: puta in oblationibus voluntariis, testamentis, & sepulturis: ac etiam in multis aliis: quibus sub tractis multi sacerdotes indigentias plurimas corporales paterentur: & sic etiam ex consequenti in cor pore laederentur. Et si posset dici quod praedicta expositio non esset in praeiudicium sacerdotum propter causas praedictas: multo magis posset dici quod alia expositio non esset in praeiudicium fratrum propter easdem causas: quia si propter dictam expositionem pauciores fratribus confiterentur, de paucioribus essent rationem reddituri: minus etiam laborarent: nihil etiam de bonis temporalibus eis debitis subtraheretur. Quia si fratres reputarent huiusmodi expositionem esse in sui praeiudicium: eo quod vellent amplius in vinea domini fructificare si plures eis confiterentur, & labores etiam maiores in confessiones audiendo subire: vt magis mererentur: haec autem viderentur eis subtrahi per dictam expositionem: multo magis sacerdotes de berent reputare aliam expositionem esse in eorum praeiudicium: per quam ista eis etiam subtraherentur: cum ipsi ad hoc principaliter ex officio tamquam operarii principales sint positi: non sic fratres. Si autem fra tres, quid absit, dictam expositionem reputarent esse in eorum praeiudicium: eo quod si pauciores eis confiterentur pauciora bona temporalia eis non debita consequerentur: viderentur quaerere quae sua sunt: non quae lesu Christi. Nec solum modis praedictis per expositionem qua fratres exponunt priuilegium: sacerdotes laederen tur: sed etiam subditi quo ad multo scilicet qui vt praedictum est haberent occasionem euagandi, & proprios sa cerdotes relinquendi: & plura alia inconuenientia sequerentur, quorum aliqua superius sunt tacta.
AD xiiii. cum dicitur quod clausula in priuilegio quae potest habere plures sensus, exponenda est secundum illum sensum qui magis facit pro priuilegiatis: Dicendum est quod non habetur hoc expresse in dicto cap. sed quod huiusmodi clausula debet exponi secundum sensum qui rectior esse videtur. Nunc autem expositio secundum quam dictum priuilegium exponimus: rectior & apertior esse videtur: quia secundum huiusmodi expositionem ex gratia domini papae fratribus multum conceditur per primam clausulam: & praelatis habentibus potestatem ordina- tiam: ius, proprium reseruatur. de quo agitur in secunda clausula. Quae si forte quo ad hoc in aliquo obscura sit, profecto sic intelligenda sunt verba eius: vt res de qua agit, valere potius possit quam perire: prout dicit dicta decretalis: quod maxime sit per nostram expositionem praedictam: sicut patet, per quam etiam populo Christiano: in cuius fauorem principaliter huiusmodi priuilegium debet intelligi concessum, vtiliter prouidetur: prout declaratum est per supra dicta. Vnde prout vult dicta decretalis, si prima clausula quae proprie continet priuilegium fratrum, obscura esset, & contineret plures sensus sic exponenda esset pro fratribus tamquam sensu rectiori, vt potius pro eis aliquid faceret quam nihil. Numquam tamen exponenda esset secundum sensum qui magis pro ipsis: si esset hoc in praeiudicium, & magnum grauamen alterius. Propter quid secunda clausula quae continet ius commune curatorum: & in nullius est praeiudicium & grauamen, debet exponi secundum sensum qui magis facit pro ipsis, prout eam exposuimus. secundum quod omnia haec patent ex iam supra deterimatis.
ET si dicatur quod immo in fauorem fratrum principaliter datum est: quia in dicto priuilegio ipsi fratres solum a domino papa salutantur, & eis specialiter huiusmodi priuilegium mittitur: Dicendum quod non potest dici quod in fauorem fratrum dictum priuilegium principaliter sit concessum. Non enim propter bonum siue conmodum spiritale ipsis fra tribus proueniens, principaliter est datum. Nam vt dictum est in quaedam alia quaestione superius, & adhuc inferius in quadam alia videbitur: opera praedicationis & audien di confessiones quae sunt ad alterum, sunt principaliter propter alios: non propter ipsos operantes principaliter: nec sunt affectanda ex electione propter bonum vel conmodum pro prium: sed sustinenda ex necessitate propter bonum & conmodum aliorum. & cum sic propter aliorum necessitatem assu muntur: redundant in bonum & conmodum spiritale eorum qui sic suscipiunt huiusmodi officia & exercent: vt inferius declarabitur. Nec etiam potest dici quod dictum priuilegium sit concessum in fauorem fratrum principaliter proptur bonum siue conmodum temporale: tunc enim essent mercenarii: propter quaestum praedicta officia spiritalia exercendo. Non ergo dicendum quod priuilegium concessum sit in fauorem fratrum principalitur: sed in fauorem populi Christiani: prout supra in alia quaestione declaratum est. & hoc maxime quo ad secundam clausulam: necnon quo ad primam. Quid etiam patet ex verbis dicti priuilegii domini papae Martini, in exprimendo causam concessionis priuilegii: cum dicit. Ad vberes fructus quos in agro dominico praedicando &c. humiles ordinis professores produxerunt, & in futu rum sperantur deo auspice producturi. Constat autem quod iste ager est ecclesia siue congregatio populi Christiani. Populo ergo Christiano principaliter prouenit fructus quem intendit dominus papa ex dicto priuilegio sequuturum. Vnde etiam in scriptis venerabilium doctorum praedictorum de concessione aliquibus per consimilia priuilegia facta hoc inuenitur. Dicit enim dominus Bonauentura vbi supra: quod in nullius praeiudicium talia priuilegia con ceduntur: sed potius in fauorem fidelium. & praedictus doctor Tho. dicit: quod nulla potestas commissa est alicui homini in fauorem suum: sed ad vtilitatem plebis & honorem dei. Vnde etiam sicut prima clausula pertinens ad fratres non est principaliter in fauorem eorum: sed populi: sic etiam secunda pertinens ad parochiales sacerdotes non est principaliter in fauorem ipsorum sacerdotum: sed in fauorem fidelium. Non ergo propter hoc quod in dicto priuilegio fratres salutantur: & quod eis dictum priuilegium mittitur: debet dici quod in fauorem ipsorum principalitur sit concessum quia quaecumque priuilegia continentia officia aliqua etiam ad vtilitatem aliorum exequenda: consueuerunt mitti illis qui bus executio talium officiorum conceditur: propter quid & in ipsis priuilegiis tales & non alii salutantur, quemadmo dum beatus Gregorius papa multa priuilegia de praedicationibus exercendis & sacramentis administrandis ad conuersionem & eruditionem populi Anglorum, scripsit beato Augustino Anglorum epseo, ipsum in illis pri uilegiis salutando: & constat quod talia priuilegia non dabantur beato Augustino in fauorem eius princi paliter, sed in fauorem populi Anglorum.
On this page