Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 13
SEquuntur illa quae pertinent ad humanam naturam & ad homines generaliter. Vbi quae rebantur quaedam ex parte animae: quaedam vero ex parte corporis: quaedam vero ex parte coniuncti ex corpore & anima. Ex parte animae quaerebatur vnum pertinens ad sta tum eius supernaturalem: vtrum gratia & gloria sint idem. Et duo pertinentia ad sta tum eius naturalem. Vnum ex parte suae substantiae: vtrum ex fundamentis Aristo. possit ostendi quod intellectus in omnibus sit vnus numero: an contrarium possit demon strari. Aliud ex parte operationis eius: vtrum in nobis sit aliquod intelligere abditum.
CIRca primum arguitur quod gratia & gloria non sint idem: quia eiusdem habitus idem est actus. sed non est idem actus gratiae & gloriae: quia si essent idem, cum actus gloriae sit immediate videre deum per essentiam: tunc idem actus esset gratiae: & habens gratiam videret deum immediate per essentiam licet incomplete: sicut gratia esset habitus incompletus respectu gloriae, siue gloria incompleta, si gratia & gloria essent idem: consequens falsum est, ergo & antecedens.
CONtra. vnus est habitus eliciens actum beatitudinis in diligendo deum ex parte voluntatis & hic & in futuro: vt est habitus charitatis. ergo & similiter in cognoscendo, quare cum habitus quo ipsum in praesenti cognoscimus sit gratia quaedam: & quo in futuro eum cognosce mus erit gloria. ergo &c.
DIcendum quod quamuis aliquando solet appellari gloria obiectum in quo beati glo riantur: secundum quod dicitur in psal. Gloria mea tu es: Aliquando actus videndi siue cognoscendi deum. Hiere. ix. Qui gloriatur in hoc glorietur: scire & nosse me: Aliquando delectatio consequens. Esa. lxvi. Delitiis affluatis ab omnimoda gloria eius: hic tamen solummodo sumitur pro habitu: & hoc principaliter ex parte intellectus: de quo est maior dubitatio quam de habitu ex parte voluntatis. Ex parte enim voluntatis habitus est charitas quo diligimus deum & in praesenti & in futuro: non sic autem ex parte intellectus est aliquis ha bitus quo in praesenti deum videmus, & in futuro videbimus. Vnde est quaestio vtrum sit in futuro aliquod lumen gloriae beatis infusum differens per essentiam a gratia quae habetur in praesenti sine tali lu mine quod gloria appellatur. Esa. lx. Venit lumen tuum: & gloria domini super te orta est. Et est hic supponem dum secundum quod alibi determinauimus: quod gratia gratum faciens existens per se in essentia animae ipsam in bene esse supnaturali perficiens & reddens deo gratam, ab essentia redundat in potentias: & eas per ficit secundum diuersitates potentiarum, secundum diuersas rationes diuersarum virtutum: quemadmodum lux infundens se in substantiam nubis sub ratione lucis per diuersam dispositionem in diuersis partibus eius diffundit se sub ratione diuersorum colorum vt patet in iride. Vt secundum hoc in re gratia & virtus gratificans sint idem: & differant sola ratione. Et est donum charitatis vt perficit voluntatem ad actum supernaturalis voluntarii amoris: & intellectum ad actum supernaturalis intellectualis cognitionis. Et hoc posuimus ibi. quia ad hoc quod fieri potest per pauciora non sunt expetenda plura. Finaliter non restat hic videre nisi an gratia perficiens totam animam secundum dictum modum sufficiat ad perficiendum eam in patria sicut hic in via. Quia si sic: ponendum est quod gratia & gloria sint idem. Sin autem, ponendum est quod sint diuersa. Et dicunt aliqui quod cognitio dei in via & in patria omnino alterius & alterius rationis est. Potentia autem cognitiua quae dispositione eget ad actum cognoscendi sicut indiget intelle ctus ad cognoscendum deum, secundum diuersitatem actuum diuersimode debet disponi. debet ergo esse alia dispositio intellectus in via & in patria. Cum ergo dispositio patriae est gloria: & dispositio viae est gratia: gloria igitur & gratia nullo modo possunt esse idem. Quemadmodum ergo diuersi sunt habitus scientiales: quibus ex diuersis scientiis habentur diuersa media ad cognoscendum eandem conclusionem: puta terrae rotunditatem per medium naturale & geometricum: sic sunt diuersi habitus gratiae quibus disponitur intellectus ad cognoscendum deum: non nisi sub aenigmate in praesenti: & reuelata facie in futuro. Et quia voluntas sequitur intellectum: ideo etiam requiritur in voluntate diuersus habitus ad diligendum in patria, alius ab eo quo diligit in via. Et dicunt quod quemadmodum gratia existens in es sentia animae redundat in potentias animae: & sic totam animam perficit in praesenti: sic habitus gloriae est in substantia animae, redundans in omnes potentias animae, pro quanto sunt participes beatitudinis. & sic perficit totam animam. Sed si ita esset, sicut in vita praesenti non haberentur in anima habitus gloriae: quia superflueret: cum actus eius in praesenti non habeat exerceri: sic in vita futura non haberentur in ani ma habitus gratiae: quia eius actus non haberentur ibi: & superflueret ponere habitus vbi non possunt exerceri actus. Praeterea qualitercumque res se habeat ex parte intellectus: non sic se habet vt dictum est ex parte voluntatis. actus enim diligendi non est alius & alius in quocumque statu: quia non est virtus ab obiecto passa, sed seipsam faciens in obiectum, vt habitum est supra. Et ideo sicut quantum est ex parte sua non est alterius rationis quo ad informari actione volitionis, & quo ad id quo seipsam habet informare: sic nec est alia & alia actio volendi obiectum: qualitercumque in intellectu praesentetur siue in aenigma te siue aperte. Vnde etsi voluntas sequitur intellectum in hoc quod non potest velle nisi cognitum: non ta men ad diuersum genus cognoscendi sequitur diuersum genus volendi. & differt solum penes perfectum & imperfectum: vt bonum perfectius cognitum perfectius diligatur. Si ergo ex parte intellectus non ponitur habitus gloriae diuersus ab habitu gratiae nisi propter diuersum genus cognitionis: idci rco econtra ex parte voluntatis non debet poni alius & alius: sed sufficit idem propter idem genus vo lendi, & differens solum sicut perfectum & imperfectum: vt sicut charitas imperfecta in via quae volunta tem imperfecte eleuat: & assistente & cooperante principaliter sprit sancto vt charitate increata elicit actum volendi gratuitum licet imperfectum: sic charitas persecta in patria voluntatem eleuet perfecte, & spiri sancto principaliter operante eliciat actum volendi gloriosum perfectum.
EX parte autem intellectus secus videtur: quoniam licet ex parte voluntatis non inuenitur vt dictum est nisi vnus modus volendi: ex parte tamen intellectus inuenitur triplex modus cognoscendi scilicet credendo per fidem: intelligendo per sapientiam, nomine sapientiae comprehendendo omnes habitus cognitiuos: & videndo per deitatis claram prae sentiam. Quare cum actui credendi qui non manebit sicut nec fides propter repugnantiam eorum ad apertam visionem, ratione imperfectionis ex parte aenigmatis ei annexae, succedet actus videndi: ad quem non ordinatur elicitiue habitus sapientialis: quia est per se ad eliciendum actum intelligendi: & idem habitus non est ad diuersos actus elicitiue: cum omnis actus maxime supremus & nobilissimus re quirat habitum disponentem potentiam & aptantem ad actum: si enim requiritur in actibus inferioribus propter eorum excellentiam qua excedunt statum naturae: multo fortius in actum supremo qui summe excedit statum naturae: necesse est ergo ponere habitum manentem euacuata fide, disponentem & eleuantem intellectum ad visionem gloriosam: qui sit lumen aliquod supernaturale quid appellatur lumen gloriae: vt secundum hoc propter actum intellectus lumen istud non ponatur in substantia animae: qua sufficienter dispo nitur per gratiam & aptatur ad omnem perfectionem recipiendam per actus in suis potentiis: sicut voluntas sufficienter disponitur habitu creatae charitatis: sed ponatur solummodo in potentia intellectiua ad perficiendum ipsam secundum dictum modum. Et ideo quia a radice gratiae existentis in substantia ani mae non redundat lumen istud in intelligentia: sed immediate illi a deo infunditur: propterea dicunt quod gloria et gratia non sunt idem.
IN dicto isto non video aliquam necessitatem. cum enim lumen istud non intelligitur poni nisi propter actum videndi: constat autem quod actus videndi non elicitur in intellectu ex habitu aliquo: quia habitu vti possumus quando volumus: et sic absque praesentia diuinae essentiae se manifestantis ex habitu illo posset elici actus videndi: quid falsum est: immo ipsa sola praesentia lumi nis increati elicit in intellectu actum hunc videndi. secundum quod alibi euidentius declarauimus: et sic lumen istud gloriae non oportet ponere ad disponendum potentiam in eliciendo actum videndi: si ergo ponere ipsum sit necesse: hoc non erit nisi ad disponendum potentiam in eleuando eam: per hoc eam aptan do vt praesentia diuinitatis eliciat in ea actum videndi. Ad quod faciendum vt videtur sufficit habitus sa pientiae: quemadmodum ex parte voluntatis sufficeret habitus charitatis ad eleuandum: etsi non sufficeret ad eliciendum: nec etiam in eliciendo aliquid cooperaretur. Nec vt videtur propter aliud oportet ponere habitum sapientiae in patria. actus enim intelligendi credita pro statu viae: quia non erat nisi ex fidei suppositione in fundamento vt alibi declarauimus, non manet in patria: sicut neque fides: licet maneat actus intelligendi naturalis: nisi ponatur habere alium actum intelligendi in patria quam habuit in via ex fundamento fidei aut forte eundem secundum alium modum. Vnde licet habitus sapientiae non ordinatur ad actum videndi in patria in elicien do: neque ad actum intelligendi eliciendum quem eliciebat in via: aut non secundum eundem modum: ordinatur tamen ad actum videndi in eleuando potentiam, & aptando eam vt sit idonea ad recipiendum illum: etsi in eo quod ordinatur vel ordina bilis est ad actum aliquem eliciendum alium ab actu videndi: vocetur habitus sapientiae: in eo tamen quod ordinatur eleuatiue ad actum videndi: non nominatur nisi habitus gloriae. Quod mihi videtur potius ponendum: & secundum hoc dicen dum quod idem sunt gera & gilersia: quia gloriae lumen non est nisi perfectus habitus sapientiae: quae non est nisi genera redumdans de essentia animae in potentiam intellectiuam. Si tamen cum hoc ponatur lumen superius quod gloriae lumen appel latur, non pertinaciter resisto: necessitatem tamen non video. & secundum hoc concedendum est secundum argumentum.
AD primum in oppositum quod gera & giersopia non sunt idem: quia actus gloriae non est actus gratiae. Dicendum quod actus dicitur gloriae vel quia est actus qui est ipsa giesera: vel quia est actus a gilersopha elicitus. Et similiter potest dici actus gratiae dupliciter. sumendo actum gloriae primo modo est ipsum videre: quia ipse actus est ipsa gloria secundum vnum modum vt iam supra dictum est: & actus grae illo eodem modo non est videre vt procedit obiectio: sed solum modo gratificare animam deo. & sic verum est quod actus geae & gratiae non sunt idem: nec gera & ghilosopha. Actus giersiae secundo modo sumendo ly peilersolae dicitur ipsum videre: quia est habitus qui dicitur giesepa secundum alium modum super tactum. lsto autem modo giersoae idem est actus giersoae & gerae: quia idem sunt habitus cuius actus est videre non elicitiue: sic enim per geram in praesenti videremus deum, licet imperfecte vt procedit obiectio: sed eleuatiue ad quem eleuat imperfecte ad videm dum deum in praesenti imperfecte & in transitu, si se vellet manifestare: quemadmodum visus fuit a paulo in raptu. Sed perfecte eleuat in vita futura ad videndum deum perfecte in permanentia: quemadmodum videtur a beatis.
On this page