Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 14
CIRCA secundum arguitur: quod indulgentiae a praelatis ecclesiae concessae fidelibus tantum valent eis, quantum sonant sic. cum duo aliqua se habent sicut principale & accessorium, illud quod attingit principale attingit & accessorium. Corpus Christi verum quod assumpsit de vir gine, & meritum passionis suae in illlo se habent, sicut principale & accessorium, quia non erat meritum passionis, nisi ratione innocentiae corporis, & immunitatis a contagio originalis. Vnde ratione innocentiae dictus est agnus dei, & ratione meriti tollere peccata mundi dicente Ioanne Baptista. Ioan. primo. Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Praelati autem ecclesiae attingunt principale, puta corpus Christi, in sacramento ex commissione Christi, sic vt possit ipsum libere & plene dispensare, quando volunt, quibus volunt, & quantum volunt. praelati ergo ecclesiae attingunt & accessorium puta meritum christi ex commissione christi, sic vt possint ipsis fidelibus libere & plene dispensare, quando volunt, quibus volunt, & quantum volunt ex eadem conmissione. Hoc autem non esset nisi tantum valerent, quantum sonant: quia ista dispensatio non sit nisi ex concessione indulgentiarum, quia non fiunt nisi de thesauro meriti passionis christi & membrorum suorum fidelibus, qui meruerunt non sibi, sed nobis poenae remissionem: & volun tatem suam super quantitate indulgentiarum exprimunt praelati ecclesiae personum verborum, quibus eas conferunt. va lent ergo tantum, quantum sonant.
CONtra. deus non acceptat factum dispensationis praelatorum ecclesiae: nisi secundum iustitiam, quia non placet ei nisi iustum: & nihil acceptat nisi iuxta suam complacentiam. sed non est iustitia indulgentiam aeque valere inaequaliter dispositis secundum dignitatem & meritum, puta magis, & minus meritis, seu dignius. ergo deus non acceptat factum dispensationis praelatorum ecclesiae, quo dispensant indulgentiam aequaliter valere his, & illis. Si autem non acceptat illam tantum valere his, & il lis non tantum valent quantum sonant: quia sic sonant acsi aequaliter valerent omnibus, & his & illis, puta cum dicit praelatus ecclesiae, omnibus visitantibus talem, vel talem locum, concedimus singulis diebus. xl. aut centum dies indulgentiarum, aut aliquid talium. ergo &c. Quaestionem istam de indulgentiis, quantum valent, prae cedunt aliae duae scilicet an valeant, & quid valeant, & ante omnes has prima est quaestio de indulgentia quid sit, & sic in ista materia oportet videre ante omnia descriptionem indulgentiae talem, vt ex membrorum eius declaratione pa tere possit veritas eorum quae circa illam sentienda sunt, & siqua sunt dubia, & contraria omnia soluantur.
EST autem indulgentia remissio poenae temporalis debitae peccatis actualibus poenitentium. Temporalis dico non remissae in absolutione sacramentali facta a praelato ecclesiae rationabili rationabiliter & ex causam per recompensationem de poena indebita iustorum. Et in hac descriptione ponitur remissio loco generis. est enim omnis indulgentia remissio, sed non econuerso. vnde reliqua membra descriptionis sunt loco differentiae, quia indulgentia de qua ad praesens loquimur, non est remissio nisi poenae, & hoc ad differentiam remissionis culpae, seu peccati, pro quo deberet solui poena, quid nequaquam remitti potest a praelato ecclesia, nisi mediante sacramento ecclesiae ad hoc a christo instituto, sed immediate solo verbo aut voluntate a solo deo, & ita a christo inquantum deus est. Est etiam indulgentia remissio poenae: sed non nisi temporalis: & hoc ad differentiam poenae aeternalis, super quam praelati ecclesiae non habent potestatem nisi commutandi eam in temporalem mediante sacramento poenitentiae cum remissione peccatorum. Est etiam indulgentia remissio poenae temporalis, sed non nisi debitae, & hoc ad differentiam indebitae poenae, qualem sustinuerunt multi martyres, quae non est remissionis indulgentialis materia: sed causa meritoria, vt declarabitur in vltima differentia posita in descriptione. Et non est remissio poenae temporalis debitae nisi peccatis: & hoc ad differentiam poenae, qua deus punit aliquos non ex culpa, quae etiam non est materia indulgentiae Non est etiam indulgentia remissio poenae temporalis debitae peccatis nisi actualibus, & hoc ad differentiam poenae de bitae peccatis originalibus, quae non remittuntur nisi cum peccato in baptismo, aut immediate a deo. Non est etiam remissio poenae temporalis debitae peccatis actualibus nisi poenitentium, & hoc ad differentiam poenae aeternalis debitae peccatis actualibus non poenitentium, quae quandoque hic incipit temporaliter, & in tartaro completur aeternaliter. & est omnino irremissibi lis a praelato ecclesiae. Est etiam indulgentia remissio poenae temporalis, sed non nisi non remissae vere poenitentibus in absolutione sacramentali. & hoc ad diam poenae debitae temporalis remissae illis in absolutione sacramen tali per sacerdotem, in qua aboletur, siue remittitur peccati macula, & commutatur poena aeterna peccatis debita in temporalem: & illius temporalis poenae pars per absolutionem sacramentalem factam a sacerdote remittitur, & hoc virtu te clauis sacramentalis potestatis. Cuius etiam poenae temporalis pars remittitur per meritum contritionis ipsius poenitem tis, & forte tota. tanta posset esse contritio. Quia si non tota, per sacramentalem absolutionem, & per sacramentalem con tritionem remittatur, ipse absolutus deleta macula culpae debitor manet poenae residuae soluendae. cuius quanti tas & quo ad acerbitatem & quo ad durationem in tempore in vnoquoque iusto poenitente apud diuinam iustitiam definita & determiata est: & deo eam soluere tenetur poenitens vno trium modorm scilicet redemptione, luitione, aut indulgentiae remissione. Redemptione scilicet eleemosynarum elargitione. secundum illud Dan. x. Peccata tua eleemosynis redime. Luitione scilicet poenas illas in propria persona sustinendo. secundum illud lob. xx. Luet quaecumque se cerit. lsta autem solutio quae sit luitione, dupliciter habet fieri. secundum duplex forum, quorum vnum est hominis poenitentis, aliud vero dei. Est autem forum hominis poenitentis in praesenti vita, in quo soluit satisfaciendo per poenam volumtarie assumptam, absque eo quod a sacerdote sacramentaliter iniungatur, aut in contritione sacramentali soluatur. Est ve ro forum dei in purgatorio, in quo soluit satiffaciendo per poenam a deo inflictam. Et se habent poenae soluendae in isto duplici foro, & soluendae seu solutae per sacramentalem contritionem, aut per sacramentalem sacerdotis iniun ctionem, quae potest dici solutio poenae in foro christi hominis, per ordinem in praetio. quia poena in foro christi soluta di uina reputatione chara est & pretiosa valde, quia sacramentalis, minus autem est chara & praetiosa illa, quae soluitur in foro poenitentis. vilis autem & mime chara, seu pretiosa est illa, quae soluitur in foro dei. quia in istis tribus foris poenis inaequalibus non soluitur nisi aequale debitum. Vnde siquis non soluerit totam poenam temporalem, cuius debitor est pro peccatis suis, in sacramenali contritione, aut sacramenali iniunctione a sacerdote, si vult pro poena satisfactoria vnius diei in foro christi satisfacere poena vnius diei in foro poenitenti, acerbitas poenae diei illius erit maior. Si est aliquis non sol uit totam poenam praedictam temporalem, cuius est debitor, nec in foro christi, nec in foro poenitenti, si oporteat illum pro poe na satisfactoria vnius diei in foro christi, aut in foro poenitentis, satisfacere poenavnius diei in foro dei, acerbi tas poenae vnius diei satisfactoriae in foro dei erit multo maior. De solutione autem poenae debitae per indulgentiae remissionem est quaestio proposita, quae remissio non sit ab homine nisi per potestatem super hoc illi a deo commissam, propter quid additur in descriptione indulgentiae, Apraelatis ecclesiae facta. illis enim solis super hoc commissa est auctoritas, siue potestas. & hoc quando christus Matth. xviii. vni dixit pro omnibus, & omnibus in vno: Quodcumque solueris super terram erit solutum & in caelis. Et super isto articulo posito in descriptione indulgentiae praedicta mota est quaestio proposita: an indulgentiae praelatorum tantum valeant, quantum sonant. & tangit potestatem ipsorum in conferendis indulgentiis an possint ipsas pro libito voluntatis conferre, quando volunt, quibus volunt, & quantum volunt, prout tangitur in primo argumento.
AD cuius intellectum, quantum pertinet ad propositum, est aduertendum, quod ista tri.asi ice donatio, redditio, & dispensatio, differunt inter se. quia donatio respicit solum voluntarium in donante, quaeliscumque fuerit acci piens. Redditio autem respicit debitum in dante, & meritum in recipiente. Dispensatio vero respicit volunta rium in dispensante, & dignum in eo cui dispensatur. Quia autem donatio respicit solummo voluntarium in donante, propter ea solum ille, qui plenam, & liberam habent potestatem super rem conferendam, potest eam donare, hoc est dare, absque culpa sua, & omni iniuria alterius quibuscumque indifferenter dignis & indignis, bene meritis & male meritis: modo quo deus solem suum facit oriri supebonos & malos: & pluit super iustos, & iniustos, vt de Matth. v. Si igitur praelati talem habe rent potestatem super indulgentiis conferendis, tunc certum esset penitus, quod tantum valerent quantum sonarent: quia tantas conferrent cuique, quantas valent, & sic tantum cuique valerent, quantum vellent, est si non subesset rationabilis cauam conferendi indulgentias tales. Sed quod talem potestatem christus concesserit praelatis ecclsiae super collationem bonorum ecclesiae siue temporalium, siue spiritalium, vt scilicet absque rationabili cauam, absque culpa eorum conferre possint illa pro voluntate eorum maxime male meritis, & indignis, non est verisimile, quia hoc vergeret non in ecclesiae aedificationem: sed po tius in eius destructionem, & esset contrarium illi, quid apostolus instruendo Corinthios super potestate praelatorum ecclesiae sibi, & aliis a deo concessae: dicit. ii. Corinth. x. Quam dedit dominus in aedificationem & non in destructionem vestram. vbi dicit glos. id est vt vos aedificemus in virtutibus, non vt praua doctrina, vel exemplo corrumpamus. Vnde sicut praelati non habent potestatem corrumpendi impune & absque peccato suo subditos praua doctrina secundum illud. ii. Corinth. xiii. Non possumus aliquid aduersus veritatem: sed pro veritate: sic non habent ptantem corrumpendi illos impune, & absque peccato, prauo exemplo operis, quaele esset praua administratio bonorum spiritalium, & temporalium ecclesiae. Vnde super illud. i. Corith. iii. Omnia ei vra sunt, vos autem Christi, Christus autem dei. glos. Nam & vita & mors doctorum ad aedificationem subditorum esse debent. hoc ideo dicit apostolus: vt sicut haec vro iu dicio concessa sunt, & subiecta, ita & nos Christo subiiciamur. Christus autem dei piaris, proprius est filius faciens eius voluntatem, vt & nos faciamus ipsius. Nunc autem voluntas christi non est nisi bona admini stratio bonorum ecclesiae, quam facere habet in persona christi praelatus ecclesiae, & facere eam debet pro posse suo, sicut christus eam faceret si praesens esset, vt iam inferius dicetur. Quia vero redditio respi cit debitum in dante, & meritum in recipiente propter quod ipsi quicquam conferendum est: meritum dico vel ipso acqui sito in opere praeterito, de quo nihil ad piaosenus, vel acquirendo in opere futuro, atque promisso, quod valet ad propositum eo quod indulgentiae non conceduntur, nec concedi debent nisi pro aliquo pio opere exercendo: aliter enim pro mera voluntate conferentis conferrentur, contra iam declarata: Dicunt igitur aliqui quod indulgentiarum concessio est quaedam praemii redditio pro bono opere exercendo & pollicito: & quod indulgentiae non valent quantum sonant, nisi hito respectu ad meritum operis secundum aequalitatem meriti in opere, & praemii in indulgentiarum retributione. vt ideo non plus valeant indulgentiae, quam vir bonus secundum rectam regulam iustitiae iudicare deberet eas valere, & hoc ha bito respectu ad meritum cuiusque cui dantur, & valorem ad executionem operis pro quo dantur. Et sic compensatis indulgentiis vniuscuiusque secundum meritum suum & valorem, vt secundum hoc aliquis indulgentias consequatur in toto, & ei simpliciter valeant quantum sonant, & aliquis in parte, sed secundum plus & minus. secundum quod plus & minus meretur in opere, & perficit ad operis executionem, & ei non valeant quantum sonant nisi proportionaliter operi, non possunt ei tantum valere simpliciter quantum sonant, quia vt dicunt, aliter absque rationabili causa viderentur fieri: quia. scilicet ipsis in dulgentiis non fieret debita recompensatio in opere. Et sic dicunt quod illis solis tantum valent quantum sonant qui tanta fi de deuotione & opere ad indulgentias, promerendas se exhibuernt, quanti pretii, vel valoris sunt ipsae indulgentiae & quod ecclesia quadam pia fraude praedicat illas cunctis valere plusquam valeant multis, vt sic illos saltem ad ali quid de indulgentiis alliciat. Sed hoc vltimum dicum. scilicet ecclesiam vti quocumque mendacio, perniciosum est valde: sicut hoc esset perniciosum dicere de sacra scriptura non ei mior est auctoritas ecclulsiae in agibilibus, quam scripturae in credibilibus. Vnde simile dicendum est de auctoritate ecclulsiae illi, quod de auctoritate scripturae dicit Augustinus in prima epistola ad Hiero. Admisso semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illo rum librorum particula manebit quae non vtique videbitur vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibil. Sed quod indul gentiae aliquam diuersis diuersimode possint valere secundum diuersitatem meritorum, certe bene posset esse ita in indulgentiis collatis in opere determiato secundum quantitatem a praelato, puta quod centum dies indulgentiarum haberet, quicumque ad fabricam alicuius ecclsiae piam conferret eleemosynam, & praelatus intenderet, & ma xime si exprimeret verbis, quod ille qui conferret secundum facultatem habret illas indulgentias in totum, qui vero offerret citra facultatem suam, hirnet illas non in totum: sed partem illarum: & hoc maiorem, vel minorem, secundum quod plus, vel minus attingeret datum secundum vires facultatum suarum. Etiam bene posset ita esse in opere determiato secundum quantitatem ad percipiendam totam indulgentiam, maxime si praelatus exprimeret casus, in quibus vellet & intenderet, quod totas perciperet: & in quibus vellet, & intenderet quod non nisi partem secundum exigentiam impensi operis. secundum quod exprimit Nicolaus papa. iiii. in quibusdam literis suis generalibus, per quas ad sub uentionem terrae sanctae post subuersionem nouissimam ciuitatis Acconen. vniuersos christicolas exhortatur, quae sic incipit. Illuminet dominus super nos vultum suum. In illis enim literis exprimit tres casus trium operum, pro quibus obtinentur plenae indulgentiae, quas exprimit & determinat, sic inquiens. Vt eiusdem terrae negotium eo libentius eoque feruentius prosequi studeatis, quo potiorem fructum ex vestris laboribus vos noueritis parce pturos, nos de omnipotentis diuina mia, & beatorum Petri & Pauli apitlorum eius auctoritate confisi, & illa quam nobis licet indignis deus ipse ligandi atque soluendi contulit potestatem, omnibus qui vexilli dominici charactere insigniri personaliter, propriis sumptibus in praedictae terrae sanctae subsidium proficisci curauerint, plenam suorum peccaminum, de quibus veracitur fuerint corde contriti, & ore confessi, veniam indulgemus: & in retributione iustorum salutis aeternae pollicemur augmentum. Ecce primus casus. & sequitur continuo secundus, & tertius, Eis autem qui licet in alienis expensis, in propriis tamen illuc personis accesserint: & illis similiter quo iuxta quaelitatem & facul tatem suam personas idoneas in expensis, propriis destinabunt, quamuis personaliter ipsi non vadant, plenam sucrum concedi mus veniam peccaorum. Intellige quae ad reatum poenae debitae peccatis, non autem quae ad maculam. Illa enim non est materia indulgentiae, nec peccatam ratione illius, vt hitum est supra. Continuo autem exprimit alios quaetuor casus quaetuor operum pro quibus obtinentur partialiter dictae indulgentiae: sic inquiens. Himodi quoque remissionis indulgentiae volumus & concedimus esse principes iuxta quantitatem subsidii, & deuotionis affectum eos, qui licet non iuxta quaelitatem, & facultatem suam aliquam tamen, seu aliquas personas in subsidium dictae trae, propriis sumptibus destinabunt. Ecce primus casus. & sequuntur continuo secundus & tertius, & quartus. Vel de suis bonis temporalibus contribuent ad aliquas destinandum, nec non omnes, qui ad subuentionem ipsius trae de bonis eisdem aliqua mistrabunt, pout sinpieosis diuia fuerit inspiratone suggestum, aut alias ad promotionem praesentis negotii consilium & auxilium impenderint opportunum. In liris ant suis executoriis super signi crucis praedicatione exercenda quae sic incipiunt. Terrae sctem misabilem statum. exprimit idem papa duos alios casus, in quibus pertialiter obtinentur dictae indulgentiae, quintum videlicet, cum aliqui in praedictis tribus casibus, in quibus plena obtinetur indulgentia, signum crucis susceptae de consilio ecclsiae redement, sic inquiens. Qui crucem susceperint in praedictae terrae subsidium, vel personaliter in propriis aut alienis expensis accedere, vel iuxta qualitatem, & faculta tem suam bellatores, seu alias personas idoneas destinare, vel saltem si ex causis legitimis ecculiae opportunum fore videbitur susceptae crucis ad arbitrium apstlicae sedis, seu eorum qui ad hoc fuerint deputati per ipsam de facultatibus suis redimere tenebuntur. Hos autem, qui taliter huiusmodi votum redemerint remissionis & indulgentiae quae transfretantibus in subsidium antedictum conceditur, volumus & concedimus esse participes iuxta quantitatem subsi dii quod impendent, & eius qua hoc facient deuotionis affectum. Sextum, videlicet in illis praedicatoribus qui negotium crucis pposo proponent, sic inquiens. Porro quia dignus est operarius mercede sua, in hoc diuino fideliter laborantibus opere praeter mercedem aeternam, quam merito sperare potestis, quotiens studueritis pphilosophus ad hoc spanliter convocati proponere verbum crucis, centum dierum indulgentias elargimur, ac indulgentiae menoratae quae transfretantibus i subsidium supradictum conceditur iuxta labori mensuram volumus pricipatione gaudere. Et est aduertendum quod plena indulgentia in solis illis casibus obtinetur, in quibus expresse conceditur: in aliis autem nequaquam nec etiam plus quam conceditur. secundum quod idem in eadem lira executoria dicit sic. Cum omnibus autem Christifidelibus qui eidem terrae succursum impenderint opportunum, vnicuique secundum proprium meritum indulgentiam salutarem, ac maxime illis, qui cruce suscepta in ipsius terrae subsidium vel personaliter ibunt, vel personas idoneas iuxta qualitatem, & facultatem suam destinabunt in propriis sumptibus, multiplicium grarum beneficia concedamus, sicut in aliis lris niris praelibatis seriosius continetur, earundem literarum tenorem volumus pphilosophus christianis frequenter & diligenter exponi, ita prouide quod & beneficia supradicta, quae ipsis in terra concedimus, & copiosam merce dem, quae ipsis praeparatur in caelo, cognoscere valeant, & amare, nec tamen ex verbis nostris concipiant se, aut plenam in casibus in quibus nequaquam conceditur, aut maiorem quam concedatur indulgentiam promereri.
EST autem hic aduertendum, quod licet dominus papa solum sex exprimat casus, qui pertinent ad materiam, de qua scri bit, in quibus non principatur tota indulgentia, sed percipit eam quisque partialiter, & proportionaliter secundum laborem suum in opere, & secundum deuotionem suam in mente: possunt tamen esse quamplurimi alii in diuersis materiis. Licet etiam in talibus casibus indulgentiae non valent, nisi habito respectu ad meritum, & deuotionem personae: siue iuxta quantitatem subsidii, & deuotionis affectum: prout vir bonus secundum rectam regulam iustitiae iu dicare deberet: non tamen verum est dicere praelatos ecclesiae non habere ampliorem potestatem super indulgentiis conferendis vt valeant, nisi habito respectum, vt non possint plus valere quam requirunt meritum operis, & deuotio mentis, seu affectus, nec aliter tantum valere, quantum sonant, nec vniuersaliter possint plus concedere in indulgentiis, quam ecclesia esset receptura in seruitiis. Si enim ita esset, tunc indulgentiae non darentur nisi ex debito, secundum aequitatem iustitiae conmutatiuae, non autem secundum aliquam gratiam. & sic indulgentia nomen indulgentiae amitteret, quia perciperetur ex puro debito, & nequamquam ex genera. quia secundum apostolum Ro. iiii. ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum: ei vero, qui non operatur, reputabitur secundum propositum geirae dei, nomen enim indulgentiae implicat gratiam: & ex hoc solo indulgentia de indulgentia, quod conceditur de genera, sicut nomen debiti excludit gratiam, & includit meritum, a quo debitum haet rationem debiti, cui redditur merces. secundum illud apostoli. i. Corinth. iii. Vnusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, alius plus, alius vero minus, quia vt dicit. ii. Corith. ix. Qui perce seminat, parce & metet. Et sic etiam praelati diuersis personis secundum inaequalitatem operis & subsidii, atque deuotionis affectum non possent indulgentias aequales concedere: quid falsum est. Nam in praedictis tribus casibus, dominus papa concedit aequalem indulgentiam scilicet omnium peccatorum remissionem, & tamen opus, & subsidium in illis est inaequale. Plus enim est transfretare in propria persona, & d in prpriis expensis, minus vero est transfretare in propria persona, & in alienis expensis. Minimum autem non transfre tare in propria persona, sed in propriis expensis mittere alium, etiam aequali existente deuotionis affectum, qui etiam potest esse maior in minori opere, potest etiam contingere, quod pauciora peccata ei indulgentur, quam aliis, quia forte pauciora commisit.
SIC ergo dico, quod concessio indulgentiarum mensuranda non est ex voluntate conferentis illas, vt tantum valeant quantum velit eas valere, tantas conferendo quan tas conferre voluerit, & sic dicendo. Sic volo, sic iubeo sit pro ratione voluntas. hoc enim est contra rationem. Neque similiter mensuranda est ex conditione personae cui conceduntur, neque etiam ex aliquibus circa ipsam, quae debitum inducunt ad conferendum illas, quasi reddant personam dignam, aut condignam ad recipiendum illas ex puro debito. Hoc enim est praeter rationem, quia est contra naturam indulgentiae. Et primum dictum vt videtur, nimis extendit praelatorum ptantem in conferendis indulgentiis. Secundum vero illam nimis attenuat. Et sic dico, quod nec conferuntur donatione nec redditione, sed dispensatione, quae mediam viam tenet. Vnde quia dispensatio respicit voluntatem in dispensante, & dignum congruitatis in eo cui fit dispensatio, aliter enim non esset dispensatio, sed dissipatio, secundum quod alias in quaestionibus de Quolibet declaraui, circa dispensationem supe aliis: concessio igitur in indulgentiarum dispensatione perti mensuratur secundum voluntatem conferentis illas, perti vero secundum meritum, & debitum operis illius cui dispensantur, vt nec fiat concessio indulgentiarum abundans nimium, nec nimis diminuta: sed secundum regulam rectae rationis. Proptur quod antepenultima conditio, siue dia in descriptione indulgentiae est, quod remissio in ipsa fiat rationabimiliter. & sic praelatus concedens indulgentias, in conferendo eas non debet se imputare donatorem illarum nec retributorem, sed dispensatorem. dicente apstolo. i. Corinth. iii. Sic nos existimet homo: vt mistros christi. vbi dicit glo, Deus auctor nos coadiutores sumus: nec nimis, nec minus de nobis arbitremur. Et super illud quod continue sequitur in epistola Et dispensatores ministeriorum dei. dicit Glos. Quia secundum modum cuiusque ministeria diuidimus. Aliter autem non esset bonus dispensator. Proptur quid apostolus distinguens inter dispensatores, ibi continue subdit dicens. Hic autem quaeritur inter dispensatores vt fidelis quis inueniatur. Glossa. Cui possit credi si bene dispenset. vbi praemittit Glossa dicens. Sciendum quod non solum boni, sed & mali dispensatores sunt. Vt autem recta ratione dispensentur indulgentiae a praelato, nec maiores, nec minores quam congruat, conferantur, sciendum quod praelatus in conferendo illas, vt & valere, & tantum valere possint, quan tum sonant, ad duo debet aspicere, & secundum illa quantitatem illarum mensurare, & voluntatem suam informare Quorum primum est, vt sit vrgens necessitas conferendi illas, & hoc ex parte causae propter quam sunt conferendae Secundum vero est, vt sit euidens vtilitas, si conferantur, & hoc ex parte illorum quibus sunt conferendae. In quibus duobus saluatur intentio illorum, qui thesaurum ecclesiae spiritalem, de quo distribuuntur indulgentiae, accumulauerunt, puta sctorum perfectorum, qui ad honorem dei, & ecclesiae vtilitatem opera satisfactoria pro peccatis in angustiis, tribulationibus ieiuniis, eleemosynis, & caeteris operibus mimae, atque martyriis super quantitate poenarum eis debitarum pro suis peccatis erogauert. qui vt legitur Heb. xi. per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissio nes: alii autem distenti sunt: alii vero ludibria & verbera exparti sunt, insuper & vicula, & carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in modotibus & in speluncis, & in cauernis terrae. De suprerogatiua enim perpessione poenarum indebitarum ad honorem dei, & prfectum vniversalis ecclesiae istorum, vt membrorum ipsius ecclesiae, & praecipue Christi, vt capitis eiusdem, qui nullius peccati reus aut debitor existens omnia prospera mundi contempsit: & aduersa sustinuit, quae contrario modo appetendo aut fugiendo omnia peccata committuntur (dicente Augustinus de vera religione. Nullum peccatum conmitti potest, nisi dum appetantur ea quae ille con tempsit, aut fugiantur quae ille sustinuit) thesaurus ecclesiae, de cuius distributione indulgentiae fieri praesent. collectus est. Primum ergo ad quod praelatus debet aspicere in conferendo indulgentias, est vrgens necessitas conferendi eas: quae pertinet ad causam finalem propter quam conferendae sunt indulgentiae, quae debet mouere praelatum ad indulgentias conferendas, quae quidem cauam finalis est honor dei, & profectus ecclesiae, qui sperantur consequi ex opere, pro quo faciendo conferuntur indulgentiae. propter quod penultia conditio in descriptione indulgentiae apposita est quod remissio in indulgentia debet fieri exrationabili causam. Secundum autem ad quod praelatus debet aspicere in conferendo in dulgentias, est euidens vtilitas in conferendo eas, quae pertinet ad causam materialem, cui dispensandae sunt in dulgentiae, quae sunt personae illae, quibus conferendae sunt indulgentiae. In quibus praelatus considerare debet prius quam conferat eis indulgentias, vt sint congruae & idoneae ad exequendum opus pro quo indulgentiae conferuntur: & est vt ipsum opus sit tale per quod honor dei, & profectus ecclesiae proueniant. ad quod exequendum, non nisi idoneis indulgen tiae sunt conferendae, dicente domino Nicolao papa in lra executoria praedicta. Huiusmoni ministerium soller ter & efficacitur exequi studeatis omnes fidei orthodoxae cultores ad tam pii negotii prosecutionem per idoneos praedicationibus crebris ac seduel exhortando. Vnde si aliquae indulgentiae essent spaliter dispensandae pro opere manu alis conflictus, solummo idoneis ad bellandum deberent dispensari, sicut & soli idonei ad bellandum deberent eligi, & caetis denegari, sicut a manuali conflictu deberent repelli. dicente Vegetio. li. de arte militari primo ca. viii. Hoc est in quo totius reipublicae salus versatur, vt tyrones non tantum corporibus, sed & anims praestantissimi de ligantur. luuentus enim cui defensio prouinciarum, cui bellorum committenda est fortuna, & generesi copia suppetat, & moribus debet excellere. Honestas enim idoneum militem reddit, & verecundia dum prohibet fugetur, facit esse victorem. Quid enim prodest si exerceatur ignauus: si pluribus stipendiis moretur in castris: numquam exercitus proficit tempore cuius in probandis tyronibus claudicauit electio. Amagnis ergo viris magna diligentia idoneos eligi conuenit. Sed tamen quaelescumque sint illi, quibus indulgentiae sunt conferendae, & etiam quamlecumque & quantuncumque sit magnum opus pro quo sunt conferendae, non sunt congrui seu idonei ad illud opus exequendum, vt pro illo in dulgentias mereantur percipere, nisi sint fidei & charitatis deuotione inflammati, quae illis a quibus thesaurus ec clesiae, vnde indulgentiae conferuntur, collectus est, sunt coniuncti vt membra membris in corpore ecclesiae sub capite Christo. & quicumque tales sunt, ad illud exequendum quoquo modo vtiles sunt, vel corporaliter, vel spirita liter: et ideo ipsis sunt indulgentiae conferendae. Vnde continue post iam dicta subdit dominus papa dicens. Quid quidem venerabile signum volumus vt cunctis deuote petentibus concedatis, generaliter omnibus praedicentes, quod qui eandem crucem susceperint, in praedictae terrae subsidium, &c. vt iam supra habitum est. Quid dominus papa vult valde rationa biliter, quia plerumque multum proficiunt reipub. occulti non apparentes in publico, suis oronibus ac deuotionibus. dicente Augustinus in libro de moribus eccle. Secretissimi penitus ab omnium hominium aspectu pane solo, qui eis per certa inter ualla temporum affertur, & aqua contenti desertissimas terras incolunt, perfruentes colloquio dei, cui puris men tibus inhaeserunt, & eius pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae non nisi sanctorum intellectibus percipi pont, videntur nonnullis res humanas plus quam oporteret deseruisse, non intelligentibus quantum nobis eorum ani mus in orationibus prosit. Et ideo pro solis oronibus talium quibus interpellant deum pro negotii prosparatione, & pr illis quam illud exequuntur, rationabiliterindulgentiae possunt concedi. Quae quidem duo, ad quae debet praelatus aspice re, ambo illorum simul referendo ad opus intentum, vt scilicet sit ex parte finis qui intenditur pietas, puta in honorem dei & profectum ecclesiae: & exparte materiae, puta operantis & operis vtilitas ad talem finem assequendum, sufficiens. sunt cam, siue ratio distribuendi indulgentias siue maiores siue minores pro voluntate praelati dispensantis il las. & hoc aequaliter disperibus personis & inaequaliter idoneis ad operis intenti executionem. Vnde in praedictis sex casibus in quibus dominus papa concedit indulgentias particulariter, quae in aliis tribus casibus concedit velite potuisset etiam concessisse illas velit si voluisset, & aequaeliter perceptae fuissent in omnibus illis casibus. Sed cum praedictis duobus supponendum est, quod in conferente indulgentias sit auctoritas: ex hoc quod legitime praefectus est mul titudini populorum. Ex hoc enim illa quae communia sunt multitudini, habet eidem dispensare. Et sic est in dispensatione indulgentiarum vt valeant, & tantum valeant quantum sonant, quaetuor simul debent concurrere: videlicet pietas in fine ad quem dantur: vtilitas in opere pro quo dantur: charitas in operante cui dantur: & auctoritas in dispensatore a quo dantur, quibus concurrentibus, praelati factum deus approbat & acceptat, sanctique omnes, de quorum meritis indulgentiae fiunt. quia in merendo quod aliis de poenis suis indulgentiae fierent, idipsum finaliter intendebant tunc quid praelatus nunc intendit, & per hoc praelatus vice illorum indulgentias confert, & personas illorum reputat, & vice illo rum facit quod ipsi facerent, si praesentes essent: vt possit praelatus in conferendo indulgentias dicere cum apostolo illud. ii. Corinth. ii. Ego quod donaui, siquid donaui, proptur vos in persona Christi (supple donaui. i. condonaui, siue remisi, aut indulsi. vbi dicit Glos. Vt ratum quod donauit ostenderet apud deum, subdit. Et hoc feci in persona Christi, id est ac si ipse Christus condonauerit: quia nihil sine spiritu dei agebat apostolis. Quia si sic condonarent praelati eccliae & distribuerent indulgentias dispensando, proculdubio tantum valerent quantum sonarent, singu lis, quibus conferuntur, in charitate positis, & finem praedictum intendentibus, fideque operante per dilectionem, & ad illius finis consecutionem operis iniuncti sedula executione tendentibus, etiam non aequaliter operantibus, aut subsidium con ferentibus in opere ad finis illius consecutionem, proportionabiliter tamen operantibus: & subsidium conferentibus secundum modum congruentem sibi pro quaelitate & facultate personarum. Puta si detur indulgentia centum dierum offerenti pias eleemosynas secundum quaelitatem & facultatem suam alicui fabricae: offerentibus autem non secundum quaelitatem, & facultatem iuxta quantitatem subsidii & deuotionis affectum: si pauper vnam pictam offert de sibi ad victum necessario, ita integre indulgentias centum dierum obtinet: vt diues qui offert vnam marcham de suo abundanti: qui si vnum solum denarium offerret, non totam illam indulgentiam: sed partem proportionalem quantitati subsidii & deuotionis affectui obtineret. Sed si vnum & idem opus esset deterimatum a praelato, tunc quicumque illud faceret in charitate existens, aequaliter acciperet caeteris indulgentias statutas, & quilibet illorum totas etiam caeteris omnibus disperibus, puta in transfretando cum signo crucis aequaliter perciperet omnium peccaminum indulgentiam rusticus pauper & debilis si faciat quod in se est ad liberandum terram sanctam de manibus Sarracenorum, sicut & rex strenuus & diues cum forti suo exercitu debellans Sarracenos. Et si dentur indulgentiae visitantibus ecclesiam aliquam, ita integre obtinet illas veniens a propimquam ad modicum & visitando, & veniens a remotl, ac multum laborans. Et hoc quia indul gentiae simpliciter concessae & deteriatae a praelato, non proportionantur aut mensurantur secundum statum aut qualitatem aut meritum seu opus recipientium: sed secundum praedicta duo: ad quae debet praelatus aspicere in conferendo indulgentias, & sm beneplacitum voluntatis suae illis iam suppositis. Sed est hic aduertendum quod quamuis inaequales secundum quaelitatem operandi, aut conferendi subsidium, & secundum quantitatem operis, inaequales recipiant indulgentias, non tamen plus operan tes, aut amplius subsidium conferentes, frustrantur mercede pro illo quod plus erogant caeteris: quia quicquam erogans vltra ad minimum ex charitate procedens, quo quisque sm statum, qualitatem, & facultatem personae suae obtineret totas indulgentias concessas pro opere aut subsidio determinato, totum illud quod superogat reputatur ei a deo ad cu mulum meriti vitae aeternae. Non enim opus iniunctum pro indulgentiis obtinendis ad remissionem poenae debitae peccatis factum ex charitate solum valet ad promerendum illas indulgentias: sed cum hoc est valet ad promerendum praemium essentiale vitae aetnae, ac si pro illa sola fieret: & non pro induigentiis. Hic dominus papa in lra executiua praedicta proecipit praedicatoribus crucis, quod diligenter & frequenter exponant populis literam, quam exhortatur vniuersos ad susceptionem crucis: quaetenus beneficia quae pro crucis susceptione efficaci promittit illis in terris, puta remissionem peccatorum, & immunitates priuilegiorum, & copiosam mercedem, quae etiam cum illis praeparatur in caelis, cognoscere valeant & amare, sicut iam habitum est supra. Vnde & in illa lra hortatoria eisdem indulget plenam suorum peccaminum veniam: & insuper pollicetur salutis aeternae augmentum: vt similiter iam habitum est supra. Quaproptur si di cto modo praelatus indulgentias dispensaret, nemo ipsum iuste obiurgare posset, tamquam abusorem potestatis suae: ac dissipatorem, non dispensatorem misericordiae dei, atque derogatorem iustitiae dei, quasi ipsa dei iustitia tolerare non posset, acceptando quod tantas indulgentias & tam crebras indifferenter omnibus etiam pro modico opere si ue subsidio dispensaret: quasi peccatam per hoc manerent impunita. Sed non est ita, quia per indulgentias illi qui eas susce perit, nihil de poena peccatis debita sic remittitur: vt pecca alterius quo ad minimum culpae cuiusquam maneant inpunita simpliciter: licet puniantur in illo qui peccauit: quia poenae aliorum reputantur illi pro suis & sibi com- putantur atque reputantur tamquam atisfactoriae deo pro peccatis illius loco poenarum, propriarum: ac si debitum, quod vnus ali cui domino debet, alter pro eo illi domino solueret, aut illi daret de suo de quo solueret. Sic enim i persona Christi. & sctorum: de quorum poenis meritoriis superogatis vltra poenas debitas peccatis illorum ad dei honorem & ecclesiae vtilitatem fiunt indulgentiae: praelatus minister ecclsiae, quod vnus merebatur & in poenis sustinuit, alti tribuit, vt ille de illo pro poenis sibi debitis, deo satisfaciat, aut vt praelatus ipse de illo quod vnus merebatur, & in poenis sustinuit, quid iam in potestate sua positum est. secundum iam dicta, pro altero deo satisfaciat, & deus iuste siml & mise ricorditur huiusmodi satisfactionem acceptat. & sic per indulgentias remittuntur poenae debitae vni per recompensationem factam deo de poenis indebitis aliorum aut alterius, vt dicit vltima conditio siue differentia superius posita in descriptione indulgentiae. Si vero praelatus non pensatis illis ad quae, vt diximus, debet aspicere, indulgentias distribuat: non video quomodo omnino valeant: aut tantum valeant quantum sonant: & non sit potius dissipator bonorum spiritalium ecclesiae, quam dispensator. Hoc tamen determinando non assero, nec diminuere volo potestatem praelatorum, & prae cipue summi ponstificis, sed pie supponere quod praelati & praecipue summus potestifex indulgentias dispensant consi deratis his & pensatis: quae in his conferendis debent considerari & pensari.
VT autem aliquid in summa tenere va leamus de potestate praelatorum, Sciendum quod praelatorum ecclesiae duplex est potesta scilicet vna sacramentalis, & alia iuris dictionalis, & vtraque dicitur clauis. Prima quidem dicitur clauis ordinis: quia potestatem illam non habentnisi per ordinum susceptionem. Secunda vero dicitur clauis auctoritatis, & illam habent per canonicam electionem & institutionem in ministerium ecclesiasticum. Et potestate sacramentali siue claue ordinis habent efficaciam operandi sacramen taliter, & mediantibus sacramentis ecclesiae tantum. Quorum effectus quia sunt deteriati a deo & inditi sensibi libus elementis scilicet rebus & verbis: idcirco praelati tali potestate non habent potestatem operandi nisi deterimatum quid: & quasi mouentur secundum vim a deo sacramentis inditam. Vnde ad libitum, effectum operis sui per talem potentiam taxare non praesent, nec circa sacramenta ecclesiastica, quae ad essentialia illis, sicut neque circa diuina mandata quicquam immuta re praesent. Sed si ausu temerario (quod absit) quisquam illorum circa illa sacramenta vltra, aut praeter diuinitus ordi nata quicquam attentaret, nihil omnino esset quod ageret, quo ad spiritualem effectum ligandi atque soluendi
POtestate vero auctoritatis, siue claue iurisdictionis, ad quam pertinent indulgentiae, & collatio bene ficiorum ecclesiasticorum, totusque correctionis ordo atque ecclesiastici regiminis, habent praelati efficaciam ope randi ciuilitur immediate & voluntarie modo liberi arbitrii, pout deus totum ecclesiasticum regimen dispositioni eorum reliquit, circa illud modicum, aut nihil determinando, & hoc in illo generali, quid dictum est omnibus in Petro. Quidcumque solueris super terram &c. Licet enim nullibi in canone bibliae spanliter scriptum sit potestatem conferendi indulgentias collatam fuisse praelatis ecclesiae, tamen postquam in vniversal ecclesia obseruatum est quod praelati indulgentias confert, firmitur credem dum est quod super hoc potestatem datam a Christo, aut intellectam dari in illo generali, licet non specialiter scriptam acceperunt & sic quod indulgentiae quaes conferunt, valeant. Indulgentiae dico datae a praelatis, quia nisi valerent non essent indulgentiae omnino. Si quid tamen in regimine suo in ecclesia non recte sm rationis & iustitiae normam disponant, & non in persona Christi i. non acsi Christus disponeret (quid absit) etsi id quod agunt efficaciam habeat, & ratum sit: ipsi tamen peccant. Cir ca dispositionem enim temporalium bonorum ecclesiasticorum & iurium in illis obtinendis, eo quod mior est cura deo de illis, quicquid praelati disponunt, maxime ille qui habet executionem plenitudis potestatis, etsi erret non dispensando illa ta libus personis quaelibus deberet illa dispensare, nihilominus tenet & ratum est quid faciunt: nec deus vult quod quisquamin ecclesia illud retractet. Vt enim de in lris legum sclarium, sacrilegii instar est dubitare an is dignus sit quem elegerit imparator sicut esnt vult quod a nemineretractetur quid ab ipso fuerit iudicatum. ix. quaest. vltia. Somla. ii. & capitulis sequentibus vsque in finem. & hoc nisi iudicium illud fuerit erroneum in fide, vel in praeiudicium vniversalis ecclesiae. vt. xxv.a euid i. Sut quidam. & notatur super. xi. distiana super cap. Si papa. & id est q. vii. super cap. Nisi vigor. Et aestimant aliqui quod similiter est in dis ponne seu dispensatione bonorum spiritalium ecclesiae, cuiusmoni sunt merita suprerogationis Christi, & sctonrum, de quibus fiunt indulgentiae. Dicunt enim quod simpliciter & absolute indulgentiae praelatorum tantum valent quantum sonant, & scribuntur siue praedicantur valere. ita est quod si praelati tam inordinate remittant poenas debitas peccatis siue indulgentias effumdant, quod homines intantum confidant de indulgentiis quaes abundanter defacili obtinent, quod, ab operibus poenitentiae, satisfactionis, & misericordiae penitus reuocentur, tamen quod remittunt remissum est apud deu, & quod indulgent indultum est. & hoc siue absque omni opere iniuncto, siue iniuncto opere minimo, quod nec vergit in honorem dei, nec in vtilitatem eccle siae, puta si summus pontifex dicat alicui, leua festucam de terra, & de plenitudie potestatis niae relaxamus, re mittimus, siue indulgemus tibi omnem poenam peccatis tuis debitam ad quam deo es obligatus. Si ita sit, deus nouit Ego tamen nescio: nec video quomodo aliquam indulgentiae datae tantum a praelato eccliae ratae possint esse aut valere, & ma xime tantum valetur quantum sonant, nisi adsit finis mouem scilicet honor dei, & profectus eccluesiae velvniversalis vel alicuius particula ris pro se aut pro aliquae eius membro: quae debent vrgetur praelatum ad conferendum indulgentias pro opere quid sic euidentur sit vtile ad consequandum illum finem. Quia si non fieret honor dei & prfectus ecclesiae, qui per illud curari possent, omnino deficerent vel in ecclesia vniversal, vel in aliqua ecclesia particulari, aut in aliquo eius membro. quemadmodum moderno tempore defi cerent in vniversal ecclesia honor dei & perfectus ecclesiae vniversalis procurandi per dei gratiam in passagio generali: cui dominus papa Nicolaus in dicta lfa exhortatoria dixit praefigendum omnibus cruce signatis, & cruce signandis terminum festum videlicet natiuitatis beati Ioannis Baptistae, quod erit in anno domini. M. cc. xciii. nisi pro opere transfretandi. & liberandi terram sanctam de manibus Sarracenorum largissimae indulgentiae conferrentur talibus qui vtiles sunt adta le opus exequendum: et nisi secundum modum finis & laboris in opere rationabiliter mensuretur quantitas indulgentia rum, vt per hoc in illarum dispensatione concurrant simul genra seu misericordia & iustitia. lustitia propter meritum operis gratia propter veniam poenae debitam peccatis super mercedem aeternae retributionis proportionalem quantitati operis: quae principalius ab operante debet attendi & expectari ex opere, quam indulgentia poenarum debita peccatis. Sed si talis finis adsit: & secundum ipsum & sm quantitatem laboris in opere rationabiliter moderentur indulgentiae: aliter enim fine frustrari possent per contemptum earum aut nimiam confidentiam in ipsis, vt dictum est: non solum valent, sed & tantum valent quantum sonant. Et hoc omnibus in charitate existentibus ad iiuncti operis executionem laborantibus. & sic aequaliter va lent inaequalibus & inaequaliter laborantibus. Et mensurantur indulgentiae non sm meram voluntatem conferentis eas, vt di cit vna opinio, ponentua. scilicet quod indulgentiae possint esse mere gratuitae absque omni merito operis: nec est mensurantur m meritum operantis recipientis eas, vt dicit alia opinio ponentium quod indulgentiae sunt simpliciter debitae: sed men surantur medio me. scilicet sm modum & necessitatem finis, & quantitatem laboris in genere operis: sed aliquando principalitur pm necessitatem finis: puta quando potior honor dei, & ecclesiae profectus ex minus laborioso opere spantur, possunt pro illo exequendo dari indulgentiae abundantiores quam pro alio opere magis laborioso: ex quo minus honor dei & ecclesiae profectus spantur. Aliquando vero principalitur mensurantur indulgentiae sm quantitatem laboris in genere operis: puta quando non potior honor dei & ecclesiae profectus sprantur ex opere minus laborioso, sm quod dominus papa in generali absolutione in coena domini plures dies indulgentiae consueuit concedere aduenientibus de partibus trasmarinis quam aliis, & adhuc plures venientibus de vltra montes quam venientibus de citra motes. Et ita secure potest dici, quod indulgentiae praelatorum tantum valent quantum sonant & praedicantur valere, & simul concurrant ista quaetuor: veex parte dispensantis auctoritas: ex parte recipientis charitas: ex parte operis vtilitas: & ex parte finis, siue causa pietas. Et cum debitum poenale cuiusque vnum sit & idem: & quo ad durationem in tempore aequalitur soluendum in quaecumque foro licet multum iaequaliter quae ad acerbitatem poenae in foro Christi, & in foro poenitentis, & in foro ecclsiae, sicut superius est expositum: Aduertendum credo quod cum praelatus non distinguat neque determinet indulgentias dari puta decem dies de iniunctis sibi poenitentiis: sed decem dies simpliciter intelligitur indulgentia fieri. x. dierum de poe na purgatorii: vt per. x. dies indulgentiae citius liberetur a poenis purgatorii: quam si fine illis indulgentiis decessis set: sicut citius liberaretur a purgatorio per decem dies: si hic decem dies voluntariae poenae peregisset: quam si non peregis set. Et hoc prouenit ex magna dei mima, qui minores poenas in duplici foro vult nos sustinere, & ad maio res poenas purgatorii soluendas, indulgentias nobis concessas praseruat. Et puto quod praelatus per intentionem potest con ferre indulgentias dierum poenae a sacerdote iniunctorum: puta si poenitenti iniunctum sit sacramentalitur per sacerdotem ieiunare centum dies, praelatus pesatis causis praedictis potest indulgere. xl. dies de iniunctis sibi poenitentiis: ita quod si ieiunauerit alios dies vsque. xl, non peccat ieiunium illorum omittendo. vel potest ex cauam omnem poenam iniunctam in dulgere, sicut facit in indulgentiis generalibus omnium criminum, nec delinquit illam poenam iniunctam omittendo, sicut per inobedientiam delinquaret si illam omitteret absque in dulgentia, &e cum hoc omnes dies illius poenae omissasustinere deberet in purgatorio si non impleret illam in vita ista: sicut cum in foro Christi, & in foro poenitentis non agit dies poenae cum acerbitate competenti, aut dimittit eam agere per aliquam partem diei, acerbitas illa omis sa addetur acerbitati poenae in purgatorio: et similiter portio diei omissa adiungetur diebus poenae purgatorii vt sic vel per poenas, proprias vel in praesenti, vel in futuro, vel per indulgentias oporteat poenitentem reddere quaecum que deliquit vsque ad minimum inclusiue: vt nihil mali culpae maneat impunitum. Ad argumenta pro & contra respondendum est. Argumentum enim pro parte affirmatiua procedit probando indulgentias fore mensurandas sm meram voluntatem conferentis eas. argumentum autem pro parte negatiua probat eas fore mensurandas sm meritum cuiusque in opere, cum tamen non mensurentur nisi secundum modum finis & genus operis, vt dictum est. Quia ergo arguitur primo, quod in dulgentiae praelatorum tantum valent quantum sonant: quia corpus Christi principale est respectu meriti ipsius: sed prae lati habent liberam dispensationem secundum meram voluntatem suam corporis Christi faciendam populo: ergo & meriti ipsius: & sic indulgentiarum, quae praecipue de merito operum poenalium Christi indebitorum dispensantur: Dicoquoe prae lati quo ad hoc habent potestatem dispensandi corpus Christi: quod videlicet si sint ordinati in sacerdotes, & habzant debitam materiam consecrandi corpus Christi, puta panem de frumento, possunt illud consecrare quando volunt, & quantum indigent fideles: sed non habent potestatem consecrandi illud in alia materia. Possunt & ipsum consecratum dispensare quando volunt, & quibus volunt bonis & malis: sed non possunt determinare quantum eius conio debeat cuiquam illorum valere: quia hoc dependet a solo deo, & disponne communicantis. Nec possunt facere quod valeat & non obsit non existenti in genera. Et sicut quo ad aliquam praelati habent liberam dispensationem corporis Christi & quo ad aliqua non: sic & indulgentiarum iuxta modum iam expositum: praecipue quo ad indulgentiarum valorem. secundum quem sunt accessoria ad corpus Christi, vt dicit argumentum. Sicut enim non possunt facere quod valeat corpus Christi non existenti in gratia, sic nec possunt facere quod illi valeant indulgentiae. Possunt tamenplus super induigentias: siue super merita poenarum Christi, quae sunt accessoria: quam super corpus Christi quod est principale: quia praesent plures indulgentias concedere aut pauciores, saluis praedictis quaetuor: & sic facere quod indulgentiae pro aliquo opere valeant pilus vel minus. sed non praesent plus quam vnum corpus Christi dispensare, licet sub pluribus speciebus panis: nec etiam possunt facere vt aliquibus in eadem dispositione manentibus modo plus valeat, modo minus: licet sub pluribus speciebus panis, vel sub paucioribus possint illud aliquibus ministrare: sicut possunt plures vel pauciores indulgentias pro aliquo opere aliquibus conferre, non tamen omnino sic. eo enim quod operantur in consecratione vi ordinis, & modo naturae secundum praedicta, in tot specibus consecrare possunt, quot eis proponuntur, & consecratum populo ministrare: operantur autem in indulgentiarum dispensatione modo liberi arbitrii. secundum regulam rectae rationis, quae non sinit quod tantum indulgentiarum dispensare possunt quantum velle possent absque regula rationis, vt patet ex dictis. Et sic non est simile de dispensatione secundum quantum corporis Chri sti, & indulgentiarum: si tamen tantum & in tanta quantitate, & in tot speciebus panis quantum vellent vltra vsum ne cessarium & honestum ecclesiae corpus Christi consecrare & ministrare possent: quod aliquinegant. Quia si illud non praesent circa corpus Christi: falsum est ergo medium assumptum in argumente scilicet quod possunt dispensare corpus Christi in sacramento quantum volunt, sicut falsum est quod possunt dispensare indulgentias quantum volunt absque E rationabili cauam, quod nititur probare argumentum, sed non potest.
AD secundum: quod deus non acceptat facta praelatorum, nisi secundum iustitiam, quia non placet ei nisi iustum: non est autem iustitia quod aequaliter valeant singulis, quod esset si passim tantum valerent quantum sonant: non ergo tantum valent quantum sonant: Dico quod in dispensandis indulgentiis pont considerari iustitia duplex, & secundum vtramque potest earum dispensatio moderari. Est enim in dispensandis illis quaedam iustitia consideranda: quam iustum est quod illas praelatus pro loco & tempore dispenset: vt honor dei & profectus ec clesiae per illarum dispensationem procurentur. quia si quandoque non pro loco & tempore illas dispensaret, aut non tantas dispem saret quod honor dei & profectus ecclesiae dispensando illas procurari possent, non dispensando, aut non tantas dis g pensando, sed minores, aut non procuraretur, aut non intantum procuraretur: quantum si ampliores dispensaret: quid iniquum & iniustum esset, & peccaret praelatus, non dispensans illas aut non tantas: econtra si quanidoque pro loco & tempore il las dispensaret, aut tantas, quod honor dei, & prfectus ecclesiae dispensando illas, aut dispensando tantas, non pro curaretur omnino, aut non maior propter maiores indulgentias, vanum esset illas dispensare, aut tantas dispensare, at que irrationabile, & iterum peccaret praelatus in dispensando illas. Alia autem iustitia potest considerari in dispensandis indulgentiis qua iustum est quemquam recipere tot indulgentias, quot ipse recipit: ita quod non esset aequitas iustitiae ipsum recipere plures vel pauciores. Prima iustitia semper in distribuendis indulgentiis a praelato consideranda est, & obseruanda: quia vt dictum est, aliter peccaret: nec deus factum suum acceptaret: maxime quo ad actionem qua ab ipso talis dispensatio fit, licet forte aliquibus quibus dispensarentur, merito deuotionis illorum valerent: & sic quo ad illarum receptionem deus alias acceptaret: sed hoc non secundum rationem qua indulgentiae sunt indulgentiae, & dona gratuita potius quam debita. secundum modum superius determinatum: sed potius secundum rationem quae sunt quaedam debita ratione iustitiae, & hoc sum iustitiam secundo modo dictam, quam non opertet praelatum considerare neque obseruare: & potest si velit: sicut quando mensurat indulgentias secundum quantitatem laboris in genere operis. et hoc vel indefinite siue in quantitate infinita: sicut in sex casibus supius expositis: vel definite, siue in quantitate definita mensurando indulgentias: vt quando in casu iam superius exposito mensurat indulgentias smquantitatem laborim in genere operis, diuersimode quaerentibus eas alonge & quaerentibus illas deprope. sm quam mensurare indulgentias sub tali quantitate: vel sub tali, & hoc vel ifinite, vel definite vel diuersimode sm diuersitatem temporm, locorum, & personarum esset optia earum dispensatio: dum tamen non minus procuraretur honor dei & profectus eccliae in dispensando eas diuersimode sm diuersitatem temporm, locorum, & personarum: & in dispensando illas per omniaaequalitur: aut in dispensando eas miores: quam in dispensando eas maiores. quia simpliciter & absolute taul & tanta dispensatio indulgentiarum est opti ma, & summe a deo acceptatur: quali & quanta honor dei maior & maior profectus ecclesiae valent procurari. Et sic simpliciter principalior modus mensurandi dispensationem indulgentiarum est secundum modum finis & necessitatem eius. Secundarius autem secundum modum operis & quantitatem laboris in illo. Sed non est modus iste deteriatus in na tura rei: sed sm diuersitatem causarum, & temporum, locorum, & personarum deteriari debet secundum iudicium rectae rationis prout sapiens deteriaret: & hoc iustum est secundum regulas iustitiae primo modo dictae, quae propria est indul gentiis, licet non. secundum regulas iustitiae secundo modo dictae: quae repugnat indulgentiis, vt patet ex praedeteriatis Vnde non est medium strictum: sed immensae latitudinis in mensurando hoc modo indulgentias: & potest praelatus pro penitus vno & eodem negotio bene secundum libitum voluntatis suae dare maiores vel minores indulgentias & aequales inaequaelibus quo ad conditiones personarum, & operum: vt tantum simpliciter valeant quantum sonant tecipientibus. Si vero medium illud transeat, abundantiores siue pauciores indul gentias conferendo quam honor dei & ecclesiae profectus requirat: non video quomodo valeant, & maxime tantum quantum sonant. Sed & ne peccet praelatus in mensurando illas, diligentissime debet attendere vt tali modo mensuret eas ex quali amplius honor dei & ecclesiae profectus procurentur. Et quid assumitur in argumento: quod non est iusti. tia indulgentias aequaliter dispensare inaequalibus: quare deus non acceptat talem dispenlationem, nec valent illis i aequaliter quantum sonant valere. Dico quod verum est in dispensatione quae mensuranda est secundum meritum personarum penes secundum modum iustitiae quae est ex debito. Sed non est verum in dispensatione quae men suranda est principaliter secundum modum & necessitatem finis penes primum modum iustitiae: quae est non tam ex de bito quam ex gratia: qualiter mensuranda est dispensatio indulgentiarum, vt patet ex praedeterminatis.
On this page