Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

CIrca quintum arguitur quod beatitudo principalius perficit essentiam animae quam potentiam: quia cum beatitudo sit summum bonum hominis & perfectio: principaliter debet esse perfectio eius quod est summum & perfectius in ipso. quia secundum dignitatem & aequalitatem arithmeticam procedit iustitia distributiua: vt scilicet magis digno magis de bono tribuatur aliis eisdem retentis. sed in anima perfectius & dignius est substantia animae respectu potentiae. ergo &c. Contra: secundum philosophum beatitudo est operatio quaedam: sed operatio principalius perficit potentiam animae quam substantiam. ergo &c. Dico quod vt dicit Auicena vi. metaphysicae, Bonum quod est finis non est respectu essentiae agentis: sed agentis secundum quod est principium motus. & secundum intentionem ipsius & philosophorum bonum quod est finis & beatitudo hominis vel angeli nullo modo respicit essentiam eorum sed solummodo potentiam mediante operatione. Sed hoc conuenit eis dicere quia non viderunt vera beatitudinem nec verum humanum bonum vt dictum est in quaestione praecedente. Quo omisso dico quod vera beatitudo humana sicut & angelica consistit non solum in actu voluntatis & intellectus, in quibus non est nisi beatitudo creata ratione ipsorum actuum: sed principalius consistit in ipso obiecto quod est ipsa beatitudo increata quae deus est, inquantum est bonum voluntatis: in qua per actum beatitudinis voluntatis creatae ipsa anima humana mediante voluntate se transformat vt conuertatur in illud prout possibile est secundum naturam: & hoc vi amoris secundum quem elicitur, vt ab habitu voluntatis ipsa volitio beata. Amor enim secundum Dionysium. est virtus transformatiua & conuersiua amantis in amatum. Hic super illud ca. vii. caelestis hierarchiae, Calidum acutum: dicit Hugo. Significat impetum quemdam amoris feruentis se ferentis in amatum & intrantis & penetrantis, vt vbi est ipsum quod amatur ibi cum ipso & in ipso sit, vt non solum sit ab ipso calidum. Intelligo ex eius spiritali contactum: per quem amplius inardescit & feruentiori actu volitionis se in amatum mittit. vnde sequitur. Sed transeat in ipsum. lbi. Si in dilectum non vadis adhuc foris amas: nec acutum dilectionis habes. Amor vnum te facere vult cum ipso: quoniam dilectio supereminet scientiae & maior est intelligentia. plus enim diligitur: quam intelligitur: & intrat dilectio & appropinquat vbi scientia foris est. Quomodo autem & quare hoc sic intelligendum, expositum est superius in quaestione quadam mota super hoc. sequitur. Semper amplius praesumit & confidit & ingerit se vt si fieri posset hoc idem ipsum sit quod ipse: & sit miro quodam modo vt cum per dilectionis ignem in illum sustollitur qui est supra se, per vim amoris expelli incipiat & exire etiam a se quasi despiciendo esse quod est. vnde praemittitur. Nam qui hoc solum appetit quod amat etiam semet ipsum despicit in illius comparatione quid amat. Vt autem se exeat & incipiat esse quod amat, fieri non potest nisi per circuminsessionem non animae illabentis diuinitati: sed potius econuerso diuinitatis illabentis in animam: vt in ea nihil appareat nisi diuinae dispositiones, quemadmodum ferrum immissum igni candescit: & quasi ignis fit ardens & lucens, igne se profundante in ferrum: & interiora eius penetrante: & non econuerso ferro se profundante in ignem & interiora illius penetrante. Circuminsessio autem siue illapsus talis sit potius in essentia animae & per illam in potentiis: sicut gratia & gloria quae est genra consum mata, principaliter est in essentia animae: & redundat in potentiis sub ratione habitus & virtutis. per talem enim circuminsessionem diuinitatis primo in substantia animae ipsa anima illumiata luce increata lucet: & inflammata ardore charitatis ardet: & per hoc prout possibile est difformitatem & similitudinem habent: vt quasi non sit nec appareat esse aliud quam deus: nec distinctum quid ab ipso. Sicut ferrum candens in igne lucet & ar det vt ignis: quasi non sit nec appareat esse aliud quam ignis: nec distinctum quid ab ipso. Et deinde per deriuationem etiam ipsa diuinitas illabitur potentiis animae hoc est substantiae animae vt habet rationem potentiae: cui iam illapsa est vt est substantia simpliciter: ne intelligatur alius & alius illapsus: sed illapsus vnius in vnum secundum rem: vt secundum diuersas rationes ad diuersas perfectiones ordinatur. lllabitur autem per deriuatio nem in potentia intellectiua: & ipsam purgando amplius illuminat: vt clarius videat: & similiter illabitur per deriuationem in potentia volitiua: & ipsam purgat: & purgando amplius inflammat vt ardentius diligat, in quo perficitur & completur brintudo. Nec potest isto modo fieri circuminsessio in substantia animae quin redundet in potentias: sicut nec circuminsessio humanae naturae quin redundet in potentias. propter hoc enim dicit Damasce. de anima christi. li. ii. c. xxiiii. Etsi ignorantis futura naturae erat: tamen secundum hypostasim vnita deo omnium cognitionem hembat, non genra: sed propter eam quae est secundum hypostasim vnionem. super quae alias determinauimus quaestionem. Et tanto magis illa circuminfessio quae facta est in anima Christi secundum eius substantiam debet etiam redundare in potentias quanto intimior est quam alia quaecumque: vt etiam propterea ipsa sola. debeat dici circuminsessio, vt illa quae est in omni creatura, proprie vocetur illapsus: & ista quae est in beatis media, vocetur penetratio. Dico igitur quod beatitudo principalius perficit essentiam animae quam potentias: quia in illa principalius habetur deus qui est finis & beatitudo, quam in potentiis: quia illam perficit quodammodo per suam essentiam: potentias autem non nisi per illarum operationes terminatas ad ipsam essentiam sub ratione veri & boni: licet ipsa perceptio huius perfectionis non conueniat essentiae animae nisi per potentias, vt per intellectum in ipsam cognoscendo, per voluntatem etiam ipsam degustando. dicente Hugo. super praedictum. c. vii. Duo sunt, cognitio & amor: alterum ad illuminationem pertinet: alterum ad refectionem. Cognitio illuminat: refectio satiat. in his beatitudo consistit cognoscere & amare bonum. Gustate (inquit scriptura) & videte quoniam suauis est dominus. In gustare dilectio: in videre cognitio est. Per haec patent obiecta. Primum enim procedit de beatitudine in creata: secundum vero de beatitudine creata: & sic in aequiuoco. vt patet inspicienti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12