Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 33
Equitur quaesitum vltimum & vnicum de creatura inanimata: vtrum elementa sint distincta per corpora caelestia.
Ex arguitur quod non. quia hoc non facerent nisi per suum motum, quod non potest esse, quia multiplicatio motuum & reuolutionum totum corrumperet excedendo siue excessum causando circa formas elementorum.
Contra, possunt in plus, quia in generationem & distinctionem animatorum: ergo & in minus scilicet in generationem & distinctionem elementorum. Quaestio ista de ordine, & distinctione, & generatione elementorum eiusdem difficultatis est circa alia omnia creata qualis est circa elementa, quomode scilicet habent esse & ordinem atque distinctionem in vniuerso. Extendendo igitur quaestionem sicut oportet ad omnia alia naturalia, sciendum secundum quod recitat philosophus. i. Metaphysica quod primi philosophantium solum viderunt pri cipium materiale esse in rebus naturalibus sensibilibus, nullaque alia esse arbitrati sunt quam sensibilia, nec cam agentem & mouentem videbant in rebus, neque finalem. Propter quod quorundam erat opinio, quod omnia quae sunt in natura rerum, sicut sunt, habent esse a casu: non autem ab agente determinato, neque propter aliquid: sed esse & fieri omnia in seipsis, vt contingit. Aliorum vero ex eis opinio erat quod omnia fierent ex necessitate materiae: quemadmodum si dicatur domus talis esse qualis est, vt quod ligna sint sursum posita, & lapides deorsum: quia sic comtingit ea esse posita: non quia agens hoc fecit propter finem: & hoc quo ad primam opinionem: aut propter ne cessitatem materiae tantum: quia grauia deorsum ferri apta nata sunt: leuia autem sursum: secundum quod has duas opi niones tangit philosophus in fine scundi physi. Isti ergo non dicerent quod caelum, aut aliquid agens esset cauam talis dispositionis & ordinis elementorum: sed quod solo casu esset quicquid in eis esset, & quo ad elementorum substantiam, & quo ad eorum dispositionem: et hoc sm primam opinionem: aut sm secundam opinionem quod elementa talia essent quaelia sunt ex se & materiae suae necessitate: & propter ipsam etiam sic ordinantur. Contra istos arguit philosophus in primo Metaphysicae quo ad hoc quod negabant causam agentem & finalem. quia videmus in rebus sensibilibus mu tationem fieri. nihil autem mouet seipsum, quemadmodum lignum non seipsum transmutat vt fiat scannum. Si autem agens est, finis est. nihil enim agit nisi propter finem. Quo ad modum quidem ponendi omnia esse & fieri, disputat contra eorum opinionem secundo physi. Contra primos per hoc quod quae a casu fiunt non fiunt semper, aut frequenter quemadmodum videmus ea fieri quae in rebus fiunt: & iterum, quia videmus res esse sicut aptae sunt fieri. quale non contingit in eis quae fiunt casu. Nec tamen sequitur ex hoc quod omnia contingunt, sicut fiunt. secundum quod arguit contra secun dam opinionem, dicens quod fine dispositione materiae tali non fiunt res sicut fiunt: sed non solum propter hoc quia nec istam dispositionem habent res a seipsis, sed ab agente ordinante res in suos fines. Post dictas opiniones se cuta est sententia aliorum philosophorum: qui considerabant in rebus duo esse scilicet naturas & essentias rerum secundum formas & species distinctas, & transmutationes per motum contingentes in aliquibus earum. Et putant aliqui fuis se opinionem Aristote. quod res in naturis & essentiis suarum formarum ex seipsis habent naturaliter esse illud quod sunt, & increatae, siue non factae: & quod nihil in entibus hent caualitatem super aliquae quo ad formam & essentiam rerum: sed solum quo ad motus & transmutationes: vt quod res naturaliter sunt, & aeternaliter in suis essentiis distinctae & ordinatae: tam elementa quam alia: nec habent in hoc causam efficientis: sed quod sic sunt, hoc est natura eorum. Et secundum quod quaedam sunt in gradu naturae superiori: quaedam in inferiori: secundum hoc quaedam habent causalitatem super quasdam in mouendo: aut sicut finis, aut sicut effi ciens. Et quod sm hoc ponit vnum primum agens & mouens omnia alia. Et secundum istam opinionem non est dicendum quod sit alia cauam quare elementa sic se habent quam quod hoc est natura eorum. Quod haec sit opinio Aristoteles non credo quod de facili ex libris suis posset ostendi. Vult enim. xii. metaphysicae quod sit quoddam genus rerum, quid impossibile est esse alio modo, vt substantiarum separatarum omnino intransmutabilium. inter quas ponit vnam primam quam vocat deum & primum motorem: & sub illa alias quas vocat motores secundarios. Quamlibet tamen ponit esse deum quendam. Et respectu aliarum rerum corporalium transmutabilium loquitur frequenter tanquam de vnico principio: & ab illo dicit quod pendet caelum & tota natura, sicut a principio primo mouente: non tamen aliquid in esse suo causante nisi formas generabilium & corruptibilium particularium. Vnde omnia alia & elementa secundum totum secundum ipsum sunt ingenerabilia & incorruptibilia: & sicut ex se sunt, nec habent po tentiam ad non esse, & corruptionem, sic nec habent ex se potentiam ad esse, vt nullo modo habeant ab alio. esse. Sed si ita esset, essent plura quae ex se haberent necesse esse, quamuis non esset nisi vnicum simplicissimum quod non esset nisi ipsum necesse esse. Sed Auer. negat hanc fuisse opinionem Aristo. cum dicit in fine tertii cap. de substantia orbis. Videmus caelum haire vnam virtutem non tantum mouentem omnia, sed agentem & conseruam tem omnia, sicut est dispositio in corpore hominis, & in corpore facto propter finem. Sed agentium quoddam est agens prius tempore acto: & est omne agens quod sit in sphaera mundi: & agens quod est naturaliter prius est orbis quem sequitur tempus, & agens orbe scilicet faciens ipsum in dispositionibus necessariis in inueniendo finem propter quem est. Et cum hoc ignorauerit quidam esse de opinione Aristines dixerunt ipsum non esse causam agentem totum, sed tantum cam mouentem: & illud valde fuit absurdum &c. Est igitur opinio Auerroes quod Aristiles ponebat esse causam non solum mouentem, sed & agentem facientem esse omnia. quod est verum & catholicum. Sed in modo ponendi istud magna est variatio a fide catholica. Fuit enim opinio Aristines iuxta quod exponit eum Auerroes quod in aeternis secundum quod aeterna sunt non differunt esse & posse. Quod potest intelligi dupliciter: & secundum hoc dupliciter potest funda ri modus ponendi exitum rerum a primo. Vno modo vt esse & posse differant in eis sola ratione. Alio modo vt dif ferant re. Primo modo dicendum est: quod sicut aeterna carent ex se potentia ad non esse, sic carent potentia ad esse: sic vt di cantur habere suum esse a primo: vt quantum est ex se sint in potentia ad esse ratione suae essentiae, & esse habeant ab alio, & potentia natura, etsi non duratione, praecedat esse: sed quod omne ens aeternum non sit nisi quiddam necesse esse in sua essentia, non vt suae essentiae sit quasi adueniens esse, sed quod esse sit intraneum ipsi rei. Et quod in ta libus est solum vnicum quod est necesse esse ex se: sed omnia alia sunt necesse esse ab ipso: & inquantum ipsum ha bent ab alio, possunt ipsum ab illo habere, sed nullo modo non habe: neque quantum est ex se, neque quantum est ex parte agentis: quod non ponit nisi potentiam ad esse primo modo: quae fundatur in eo quod est ipse actus: quia in tali non differunt habens: & quod habetur. Et hoc modo posuit intelligentias alias a prima habere esse a pri mo, & esse simplices in essentia penitus. Vnde iste modus nullo modo convenit productioni elementorum ita quod non sit differentia secundum istam opinionem in productione talium naturarum a deo, & in generatione filii a pa tre in diuinis: praeter hoc quod in istis productum est alterius substantiae & inferioris gradus, quod non contingit in diuinis. In secundo vero modo potentiae dicendum est: quod aeterna sic habeant potentiam ad esse: & sic dicantur esse a primo, vt quantum est ex se sint in potentia ad esse ratione suae essentiae in quae non habeant esse nisi ab altero: & potentia natura, etsi non duratione, praecedat esse. Sed huiusmodi potentiam adhuc contingit dupliciter intelligere in essentia rei creatae. Vno modo, vt in ipsa essentia rei cum potentia ad esse non sit omnino potentia ad non esse. Alio modo, vt cum potentia ad esse sit aliquo modo potentia ad non esse. Primo modo posuit sim expo sitionem Auerrois potentiam ad esse in corporibus caelestibus & elementis secundum totum, & aliis rebus corporalibus secundum suas species. Vnde in hoc quod Plato posuit mundum semper esse: quia non esset aliquod agens eius corruptionem, aduersatur ei Aristoteles primo caeli & mundi: & Auerrois ibidem: determinando quod illud non est per se causa illius, sed quia caret potentia ad motum corruptionis, siue ad non esse. Vnde quia in talibus esse non est ipsum cuius est, licet ipsum cuius est non potest ipso carere, etiam quantum est ex parte sua: quia cum in essentia sua fi nitum est: & similiter esse ei communicatum: ideo dicit Auerrois de substantia orbis. Debemus sci re quod corpus caeleste non indiget virtute mouente in loco tantum, sed virtute etiam largiente ei in se, & iu sua substantia permanentiam aeternam. Quoniam etsi sit simplex, & non habet potentiam ad corruptionem, tamen est finitae actionis necessario, quia est finitarum durationum determinatarum a superficie continente ipsum: & omne tale cum intellectus posuerit ipsum esse existens per se absque eo quod aliud largiatur ei permanentiam & aeternitatem, necesse est vt ita sit de finitate suae permanentiae. Sed hoc non tenet fides, immo quod omne aliud a deo potentiam habet ad corruptionem nisi manu diuia teneatur: et sic quod omne ens aliquae a deo habet potentiam ad non esse, licet hoc diuersimode conti gat in diuersis, vt iam dicetur. Potentiam vero ad esse secundo me scilicet vt cum ea sit potentia simul ad non esse: posuit Auer rois in omnibus aliis a primo & ab ipso factis: & similiter Plato. Sed potentiam huiusmodi ad non esse contin git intelligi dupliciter. Vno modo coniunctam contrario actiuo impellente ad non esse: quale est i n mixtis & contrariis citra statum gloriae. Alio modo sine contrario actiuo impellente ad corruptionem. Hoc modo sm fidem catholicam & sententiam Platonis est in angelis. Sed contra vtrumque horum modorum in primo caeli & mun. probat philosophus quantum potest, quod ponere in aeternis posse ad corruptionem absque eo quod aliquando corrumpatur, est impossibi le. Sed iterum est aduertendum: quod cum potentia ad esse potest intelligi hi potentia ad non esse absque contrario inpellente ad corruptionem, dupliciter. Vno modo vt licet quantum est ex se hent posse ad non esse: tamen habet necessita tem esse ab alio, ita quod illud esse non possit ei non imptiri. Alio modo quod illud esse suum possit non imptiri, quia nulla ne cessitate illud ei impertitur. Isto secundo modo ponit fides catholica deum sanctis angelis, & quibuscumque aliis a se impertiri suum esse. Primo modo ponit Auicen. deum largiri esse rebus aeternis creatis, sm quod dicit in. vi. Metaphyica Postquam aliqua ex rebus sm essentiam fuerit cauam esse alterius rei, profecto semper erit ei causa quamdiu habueritilla esse. Res igitur huiusmodi omnibus creatis est dignior & calitate, eo quod absolute prohibet rem non esse. Haec igitur est causa quae dat esse rei perfectum. & haecem intentio quae apud sapientes vocatur creatio, quid est dare rei esse post non esse absolute. Creatum enim quantum est ex se, est vt non sit: quantum vero ad causam suam est ei vt sit. Quid autem est rei ex seipsa apud intel lectum, prius est per essentiam non tempore, eo quid est ei ex alio a se. Igitur esse creatum est post non esse posterioritate essentiae. Et est aduertendum quod in omnibus dictis opinionibus philosophorum de ponendo esse hii in omnibus aliis causatum a deo, duo sunt modi ponendi. Quorum vnus est ponendo deum omnia facere in esse immediate. Alius vero ponendo ip sum primo & immediate agere solummodo vnam essentiam primam, & mediante illa alias. Et sic vlterius iuxta determinationem Aui. de qua consequenter erit sermo. Et est primus modus catholicus. Secundus vero ma gis philosophicus, non secundum vera philosophiam, sed em modum quo philosophi tractabant eam, vt patebit statim tractando sententiam Auicennae. Secundum primum patet quid sit dicendum ad quaestionem, non quod elementorum distinctio & ordinatio sit a caelo, sed potius immediate a deo. Secundum. ii. modum ponendum est quod sit a deo mediante sua cauam proxima, siue sit caelum, siue aliqua intelligentia. & potius quod sit caelum: iuxta hoc quod tractat Auius in. ix. metaphysicae vbi dicit: quod substantia bonitatis amatae primo est vna, nec potest esse vt motor primus vniuersita tis caelorum sit plus quam vnus: & hent vnaquaeque sphaerarum caelorum motorem propinquum & desideratum & ama tum, proprium, & vnicuique motui est motor alius ab eo qui est alterius, & desideratum aliquae vnius quam sit alterius Et haec desiderata sunt bonitates purae separatae a materia: & motus & species omnes communicant in deside rio primi principii, a cuius existentia fluit quicquid est, quod non est nisi vnius modi. Modus quo fluit ab ali quo hoc, non est modus quo fluit ab eo aliud. Igitur ab ea primo & immediate non fluit nisi vnum simplex separatum. Quare cum hic sunt plures substantiae separatae & animae & corpora: oportet quod fluant ex ea median tibus primis causatis sm aliquam multitudinem quae est in eis, quae non est nisi hoc modo. quoniam causatum per se est posse esse in seipso. propter primum autem est necessarium esse. Sed necessitas sui esse est secundum quod est intelligentia, & intelligit se, & intelligit primum necessario. Vnde oportet quod sit in eo multitude scilicet ex hoc quod intelligit se, quod est possibile esse quantum in se est: et ex hoc quod intelligit neces sitatem sui esse a primo: & per hoc quod intelligit primum. Oportet igitur vt multitudo huiusmodi sit causa plura litatis essendi aliam multitudinem simul a causato primo. Si enim non esset possibile esse ab eo nisi vnum nec esset possibile esse ab eo corpus. Cum igitur intelligentiae separatae sint plures numero, non habent esse simul ex primo, sed excellentius omnibus illis est primum quod est ex eo posse, & post eam intelligentia inferior. Sub vnaquaque autem intelligentia est caelum cum sua materia & sua forma: quae est anima intellectiua. lgitur a prima intelligentia sunt tria in esse prima causatione propter trinitatem quae est in ea. Ex prima igitur intelligentia inquantum intelligit primum, sequitur esse alterius intelligentiae inferioris ea: & in quantum intelligit seipsam habentem necesse esse sequitur ex ea forma caeli vltimi, & est eius anima: & inquantum intelligit seipsam vt possibile esse, est corporeitas caeli vltimi. Similiter est dis positio quousque perueniat ad intelligentiam agentem quo gubernat nias animas. Nec oportet vt hoc procedat in infinitum, quia intelligentiae non sunt conuenientes in specie, vt non oportet ab eis prouenire convenientia. Ma nifestum est autem hic esse multas intelligentias simplices separatas quae fiunt cum factura corporum humanorum, nec cor rumpuntur, nec permanent: quae non proueniunt a principio primo eo quod multae sunt: sed sunt cantae primi mediante aliquo. Similiter est de omni canto quousque peruenitur ad causatum cum factura elementorum: quam multiplicantur numero & spe cie simul: & hoc post completionem omnium caelestium. & sequitur semper intelligentia post intelligentiam quousque fiat sphae ra lunae: & deinde etiam fiant elementa, & aptantur recipere impressionem vnam in specie multam in numero ab intelli gentia vltima. Si enim cam multitudinis non fuerit in agente, oportet quod sit necessario in patiente. Oportet igitur vt ex vnaquaque intelligentia fiat intelligentia inferior ea: & cesset tunc cum fuerint substantiae diuisi biles multae numero, & vsque huc perueniunt. Corpora autem elementaria sunt generabilia & corruptibilia. Vnde oportet vt principia eorum propinqua sint res recipientes materiam varietatis & motus, & vt intelligentia pu ra non sit cauam esse eorum sola. Haec autem elementa habent materiam in quae conueniunt, & formas in quibus diffe runt. Vnde oportet vt ad esse diuersitatis suarum formarum cooperetur diuersitas dispositionis caelorum. Caeli autem conueniunt in natura motus circularis. Oportet igitur vt illud sit adiuuans ad esse materiae: & vt id in quo differunt sit principium praeparationis materiae ad formas diuersas, sed non absque confortio alterius adiuuantis: quod reducit illa ad aliquod vnum. Illud autem est vna de intelligentiis separatis, sed vltima eorum quae sequitur nos, & ipsa est a qua propter confortium corporum caelestium fluit aliquid, in quoest de scriptio formarum mundi inferioris secundum modum patiendi: a qua postea fluunt formae in hoc appropriante: ea. Cum ergo haec res appropriauerit aliquam de imprssionibus caelestibus, tunc ab hoc separato fluet forma propria, & describeturim illa materia. Et sicut motus est vilior dispositio quae est ibi, sic & materia est vilior essentia hic. Et sicut motus est ibi sequens naturam eius quod est in potentia, sic hic materia conuenit cum eo quoid est in potentia. & de operationibus constellationum diuersis prouenientibus proptermotum est principium diuersitatis permutationum quae fiunt hic. Sic ergo patet figmentum vnum physicum: quod materiaele- l mentorum causatur a conformitate motuum caelestium: inquantum omnes circulares sunt virtute intelligentiae adiuuante: motus illos. Diuersitas vero dispositionis caelorum est causa diuersitatis formarum elementarium: & diuersi tas appropriationis factae in materia, est cauam diuersitatis formarum sub eadem specie. Aliud vero figmen tum est quod caelum debet hatrne aliquid corpus intra se circa quod voluitur. Et ex eo quod per motum suum illud constrigit se quitur calefactio, intantum quod convertitur in ignem. Quid autem remotissimum est ab eo, remanet quietum accedens ad frigiditatem & spissitudinem, & est terra. Quod vero sequitur ignem est calidum: sed minus calidum quam ignis sit, & quid sequitur terram est spissum, sed minus spissum quam terra. & haec est cauam essendi elementa ab orbe. Quod destruit Auic. quia haec positio ponit corporeitatem absque alia forma, quod est impossibile. Secundum hunc igitur modum figmenti physici: Dicendum esset quod distinctio & ordo elementorum est & ipsorum productio a caelo non materia praesupposita in aliquo corpore praecedenti. cuius generationis causa assignari non posset, sed aeternaliter in eis sunt sub formis suis generata, & in diuersis locis propter diuersitatem respectus ad dispo sitiones diuersas caelorum & causas occultas in eis: secundum quod fingit Aui. Positio autem generationis de corpo re aliquo contento sub caelo, concordat figmento Platonis: qui dixit mundum inferiorem formatum non amotu caelestium: sed a deo distinguente & ordinante. Quae omnia despicienda sunt a simili tanquam nimium fabulosa, & tenenda sunt ea quae sunt rectae rationi magis conuenientia: quod a deo omnia visibilia & inuisi bilia immediate creata sunt, disposita, & ordinata in prima rerum creatione. secundum formam in Gen. traditam Quid etiam rationabilius est dicere etiam volenti ponere mundum semper fuisse cum deo & ab aeterno: non po nendo mundum a deo productum necessitate naturae suae & essentiae: sed voluntatis libertate & dispo sitione suae sapientiae: quae rationem artis vnius habet: quae vna simplex existens ratio est omnium partium mun di tanquam vnius artificiati, licet secundum diuersas rationes in ipso diuersarum partium: ita quod non obstam te eius vnitate & simplicitate plura praesent & simul procedere ab ipso immediate: etiam posito quod mundum producat naturali necessitate, quia de ratione artis secundum quod est ars non est quod deliberet. secundum quod habetur in fine secundi physic. Sic ergo videtur dicendum ad quaestionem, quod elementorum dilpositio & ordo non est a caelo, sed immediate a deo, siue in primo instanti creationis mundi, siue per dierum interualla, vt narrat scriptura Gen. Vnde ne occasionem posset accipere humana temeritas si scriptura narraret primo factum caelum, & deinde elementa, pronunciat simul ea facta: cum dicit. In principio creauit deus caelum & terram. nomine terrae naturam omnium elementorum explicando. Secundum hunc enim modum dicit Ambro. in Hexam, quod scriptura describit tertio die facta terrae nascentia: cum sol, luna, & stellae legantur factae die quarto: ne si prius sol, luna, & stellae per quas crescunt terraenascentia, facta describerentur, illis terraenascentium procreatio posset ascribi. Quod ergo arguitur primo i quod distinctio elementorum non est propter caeli motus: quia tunc multiplicatio motuum corrumperetge nerata: hoc non concludit. quia per ea res nata est in esse conseruari & generari: cum generatio est natu ralis, & non sit corruptio per actuum multiplicationem, nisi cum sint rei generatae innaturales. Vndeil li qui primo sunt innaturales quando ex aliqua proportione contingente fiunt naturales constare faciunt quae prius dissoluebant. dicente philosopho de generatione animalium ex putrefactis in quarto Meteoro. Calor putrefaciens naturalis cum sit constare facit disgregata.
Ad secundum quod motus caelige nerat animata: ergo multo fortius inanimata: Dicendum quod verum est. sed materia supposita sub formis ele mentaribus in quibus quodlibet est in potentia ad quodlibet, & ad illorum eductionem de potentia materiae secundum diuersas apprehensiones & coniunctiones constellationum & motuum diuersitatem multam operan tur corpora caelestia. Quod bene dicit Aui. Sed quod producat essentiam materiae in esse sub formis, hoc est figmentum, sicut totum illud quod dixit de creatione intelligentiae caeli & animae caeli: & semper procedere de intelligentia superiori. Hoc enim figmentum est. Non enim habet creatura mediandi potentiam in actum creationis, secundum quod alias poterit declarari. Explicita est Sexta disputatio & determinatio de Quolibet Magistri Henrici a Gandauo Archidiaconi Tornacen. & sunt in vniuerso quaestiones. xxxiii.
On this page