Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 7
CIrca secundum arguitur quod plures personae diuinae possint vnam naturam humanam assume re. quoniam pluralitas suppositorum relatiuorum non repugnat vnitati essentiae. oppositae enim relationes sunt in vna diuina essentia. sed ob aliud non potest negari quin vna natura pos sit simul assumi a pluribus personis cum possit sigillatim assumi a qualibet illarum. er go &c.
IN contrarium est quod tunc natura vna numero limitata esset simul subsistens in pluribus, quid est ipossibile: quia hoc est proprium diuinae naturae: eo quod ipsa illi mitata est. ergo &c.
VTputo, aliquando mihi visum est propter secundam rationem quod vna natura humana a pluri bus personis diuinis assumi non possit: sed exquisitius inspiciendo ad naturam rei assumptae & modum persona litatis ad quam assumitur, plane apparet quod ratio illa nihil cogit. defscit enim ex vtroque latere: quia duplex est modus limitationis in rebus, & duobus modis habet res esse in personalitate aliqua: & secundum vtramque distinctionem illa propositio, limitatum non potest esse simul in diuersis personis, in vno membro habet verita tem, in alio vero non. Est igitur sciendum quod est quaedam limitatio qua res limitatur ad idem numero in se formaliter ex eo quod pertinet ad naturam & essentiam: nullo alio secundum rem addito. Alia vero est limitatio qua res limitatur in alio in quo est: quod est extra naturam & essentiam suam. Primo modo limitatae sunt naturae & essentiae substantiarum creaturarum quae natae sunt in se existere. Secundo modo limitata sunt ac cidentia per sua subiecta. Limitatione dico tali: qua res habet esse vna numero & singularis sub sua specie. De eo autem quod limitatum est secundo mod scilicet per illud in quo est, verum est quod non potest esse in alio quam in illo: & ita non in pluribus. vt haec albedo non potest esse nisi in hoc corpore a quo sumit limitationem in sua singula ritate. Non sic autem est limitata natura humana a persona in qua assumitur: sed ex sua natura & essentia: ita quod ex se est ens & hoc aliquid: sed rationem suppositi & personalitatis habet ab alio: quemadmodum si lapis vnus numero existens in se assumeretur, suam numerationem retineret & nouam personalitatem assumeret. Differunt enim in vna & eadem re esse hoc aliquid: & esse suppositum vel persona. Aima enim perfecte est hoc aliquid ex se, si ue sit in corpore, siue extra corpus: sed perfectam personalitatem non habet nisi in corpore. Propter huiusmodi ergo causam natura assumpta ex ratione suae limitationis non determinatur illi personae: sicut haec albedo huic corpori: & ideo limitatio sua qua est hoc aliquid: non impedit quin simul possit esse in pluribus suppositis.
VEruntamen hic subdistinguendum est de supposito. Est enim quoddam suppositum absolutum a for i ma absoluta: & est quoddam respectiuum a forma relatiua. In pluribus suppositis absolutis simpliciter ve rum est quod nulla natura limitata posset esse simul: quia talia supposita sic sunt diuersa quod quodlibet eo rum est illud quod est vnum in se & non aliud: nec aliquid eorum quae sunt in se, est aliquid eorum quae sunt in alio. Si igitur eadem esset natura in talibus diuersis suppositis: ipsa esset ipsa & non esset ipsa: & essent contradictoria simul in eodem. De pluribus vero suppositis secundo modo, iterum subdistinguendum: quia proprietas relatiua distinctiua personae aut per se fundatur in essentia: quae ponitur esse in pluribus supe positis: & quasi oritur ex illa: & sic per se subsistit in supposito constituto per illam proprietatem relatiuam: aut nullo modo fundatur in illa essentia neque oritur ex illa: quia non per se sed per accidens conuenit ei subsistere sub illa proprietate in illa persona.
PRImo modo non potest esse natura in pluribus nisi sit illimitata: cuiusmodi est natura diuina, quae ex se singularitas quaedam est non suppositi sed naturae. Et propter foecunditatem suam vt existit in vna persona: necessario procedit per communicationem sub, proprietatibus relatiuis in plura sup posita: secundum quod in parte expositum est supra in prima quaestione. Quae quidem foecunditas non potest esse nisi in natura illimitata. Propter quod natura limitata non potest pluribus suppositis communicari distinctis rela tiue relatione originis quae ex illa natura oriatur: quia nec super eandem formam numero possunt plures respectus numero fundari: vt supra vnam albedinem numero non fundatur nisi vna similitudo numero: licet per illam possit pluribus dici similis. quemadmodum aliquis pater plurium filiorum vna paternitate existente & fundata super vnam vim generatiuam in se existentem refertur ad omnes filios habentes plures filiationes secundum numerum eorum in se.
SEcundo autem modo nihil, vt videtur, impedit vnam limitatam naturam esse in pluri bus suppositis relatiuis: quemadmodum vnum suppositum existens sub pluribus accidentibus super quae fun dantur singuli respectus specie differentes, bene potest esse sub illis pluribus respectibus: vt cum idem est album & cubitum: idem potest esse simile & aequale. Vnde etsi istae diuersae relationes specie possunt fundari supe idem nu mero in re aliqua: quemadmodum paternitas & filiatio fundatur super eandem essentiam in deo: eadem res secundum illa duo, quia ei accidit fieri vnum cum illo super quod fundatur: posset dici album & aequale. Quia igiturnatura humana assumpta ab vna persona ab illa non habet suam limitationem singularitatis in sua natura & essentia: neque supe ipsam per se fundatur relatio personae illius constitutiua: sed super naturam aliam cui accidit ei vniri: neque ex eo quod assumitur ad personalitatem vnius, limitatur quin possit assumi ad personalitatem supposi ti alterius: eo quod personalitatem illam habet ab alio non ex se: sicut habet suam singularitatem: quia vt dictum est, respectus ille qui constituit personalitatem non fundatur super naturam assumptam, sed super illam ad quam assu mitur: nulla repugnantia omnino apparet in natura humana assumpta ab vna persona quin possit assumi ab alia vel simul vel successiue. Quare cum impossibile non attribuitur deo actiue respectu creaturae, nisi ratione im possibilis in ipsa passiue, vt habitum est supra: postquam igitur nuilum est repugnans aut impossibile ex parte vnius naturae creatae: quin possit quantum est ex se & secundum se assumi a pluribus suppositis: nullum est simpliciter impossibile ex parte diuinarum personarum quin plures eandem naturam possint assumere.
On this page