Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 3
CIrca secundum arguitur: quod omnis humana actio Christi sit supnaturalis, sic. Omnis i actio quae elicitur ab agente supernaturali supnaturalis est: sicut omnis actio elicita ab agente naturali naturalis est. omnis actio Christi etiam humana elicitur ab agente supernaturali: quia a persona diuina quae supernaturalis est in duabus naturis subsistens. ergo &c.
CONtra: sicut se habet actio ad Christum in agendo, sic & passio in patiendo. sed non omnis passio Christi humana, est supnaturalis: puta illa qua ludas ipsum osculatus est. ergo &c.
DICO: quod licet in qualibet actione tria concurrant consideranda: quae sunt agens, modus agendi, & terminus actionis: actio tamen neque propter agens neque propter terminum dicitur naturalis vel supernaturalis: sed solummodo propter modum agendi naturalem vel supnaturalem. Cum enim Christus aquam conuertit in vinum, Ioannis. ii. licet vinum illud idem in forma & specie vini erat cum vino generato in vite: tamen actio illa productionis vini de aqua existente in hydria, est & dicitur non esse naturalis: sicut est & dicitur esse naturalis productio vini de humore aquoso existente in vite: & hoc quia non est idem modus agendi in productione vini vtriusque. Vnde si in ligno esset vis nauis factiua & produceret natura nauem de lignis in eadem forma & figura in qua modo de lignis ipsam producit ars: etiam econuerso si nunc ars ipsam de lignis producit sicut tunc produceret natura: actio tamen producendi nauem ab artifice nunquam diceretur naturalis propter hoc quod eiusdem formae & figurae nauem produceret cum naui illa quae esset producta a natura: nec econtrario. Similiter si ars Alchimiae posset producere aurum, & esset eiusdem speciei cum auro quod producit per se natura: non tamen propterea quod esset eiusdem speciei, illa productio naturalis diceretur prout fit ab Alchimista. diceretur tamen naturalis quia idem esset agendi modus proximus in producendo speciem illius auri: sicut & auri quod producit natura absque ministerio artis. vbique enim producitur appropinquatione calidi & frigidi ipsis tenperatis sicut principiis actiuis: humido & sicco proportionalibus sicut principiis passiuis. In qua applicatione Alchimista solum est minister naturae: sicut medicus sanitatis. Sola enim natura curat morbos: & similiter sola natura vt agens principale generat aurum. Consimiliter etiam si agens prin cipale esset supernaturale: si tamen ageret modo actionis naturae, necessario actio illa dicenda esset naturalis: & econuerso, si agens esset naturale aut artificiale, & ageret modo supernaturali sicut agunt verba sacramentalia in transubstantiatione Eucharistiae & generatione gratiae, actio illa semper dicen da esset supernaturalis. Descendendo ergo ad propositum: Dico, quod quamquam Christus sit agens supernaturale ratione personae agentis. siue agat secundum naturam diuinam siue secundum humanam naturam: quia tamen omnes actiones quas egit in statu mortalitatis, & etiam quas adhuc agit in statu immortalitatis: agit modo naturae quo alii homines agunt illas in quocunque statu sint, cuiusmodi sunt come dere, bibere, ambulare & caetera huiusmodi: cuius signum est, quod eaedem passiones in Christo consequutae sunt ex illis actionibus: sicut et in aliis hominibus. scilicet sedatio famis ex comestione, sitis ex potatione: quae & consimiles proprie dicuntur humanae: Idcirco ergo breuiter dico: quod nulla Christi actio humana, quae vere humana dicenda est, supernaturalis est: sed solummodo & pure naturalis, non obstante quod agens sit supernaturale: & hoc quia ipse agens omnes illas actiones, agit modo naturae. Siquas enim actiones egit vel agit non modo naturae sed modo supernaturali, illae non sunt dicendae humanae: neque naturales, & secundum naturam humanam factae: sed diuinae & supernaturales, & secundum naturam diuinam factae. Et econtrario est de eius operationibus diuinis siquas age ret non modo supernaturali sed modo naturali. Vt enim dicit Damasc. libr. iii. cap. xv. Duas actiones aimus in domino lesu Christo: habet enim vt deus diuinam actionem, & vt homo est, nobis ho mousian humanae habens naturae actionem. Sed vt idem ait ibidem capitu. xix. propter vnitatem personae agentis & in duabus naturis subsistentis habuit nouum & ineffabilem modum naturalium actionum. Sed hoc intellige non nisi naturalem. vnde exponens in quo sit nouus & ineffabilis, subdit, dicens. Si enim deus ens perfectus factus est propter nos, & secundum nos homo perfectus, manifestum est quod omnes habemus naturales diuinitatis proprietates. Et secundum hoc deus perfectus, & habebat naturales humanitatis proprietates, & indiuisas aimus actiones: vnaquaque na tura cum alterius communione agente hoc quod proprium habuit. Neque egit humana secundum homi nem solum: neque diuina secundum deum solum: sed Deus simul existens & homo. Quemadmodum enim naturarum vnionem & differentiam naturalem cognoscimus: ita & naturalium voluntatum & actionum. Per praedicta patet responsio ad obiectum primum: & concedendum est argumentum secundum: ponendo non solum quod aliqua passio Christi naturalis fuit & aliqua non: sed etiam, quod ali qua actio eius fuit naturalis & aliqua non, secundum iam dicta. Vnde de passionibus Christi dico quod omnis passio eius quae vere erat humana, pure naturalis erat in ipso: sicut & in quolibet alio, quia vniformiter aliis, dormiuit, esuriit, sitiuit, lassus fuit: & caeteras passiones humanas sustinuit. Sed est aduertendum de passionibus sicut & actionibus Christi: quod non dicitur passio aliqua naturalis in ipso a modo quo illi infertur ab agente extra inferente illam: sed a modo quo in passo recipitur. Vnde passio mortis Christi licet inquantum fuit illata a crucifixoribus, fuit violenta: tamen inquantum in Christo fuit recepta, erat pure naturalis: & per illam pure naturaliter mortuus est: licet voluntate consentiente vt in ipso recepta, & permittente vt a crucifixoribus est illata. Et per hoc licet actio crucifigentium deo patri displicuit: passio tamen Christi illi grata fuit. Hinc de naturalibus passionibus Christi dicit Damascenus. libro dicto cap. xx. Confitemur quod omnes naturales passiones hominis assumpsit. Totum enim hominem & ea quae sunt hominis sumpsit: praeter peccatum. Hoc enim non est naturae, puta fames, sitis, labor, dolor, & caetera huiusmodi quae annumerat. Vnde & consimiliter loquens de eius passionibus & actionibus: simul dicit. cap. xviii. Deum perfectum & hominem perfectum dicentes Christum: omnia ei dabimus & quae patris naturalia & quae matris.
On this page